[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT1

Averroes, Determinatio in poetriam Aristotelis, transl. Hermannus Alemannus.

[Page 41]

Poetria Ibinrosdin
Inquit Hermannus Alemannus. — Postquam, cum non modico
labore consummaveram translationem Rethorice Aristotilis, volens
manum mittere ad eius Poetriam, tantam inveni difficultatem propter
disconvenientiam modi metrificandi in greco cum modo metrificandi
in arabico, et propter vocabulorum obscuritatem, et plures alias causas,
quod non sum confisus me posse sane et integre illius operis translationem
studiis tradere latinorum. Assumpsi ergo editionem Avenrosd deter
minativam dicti operis Aristotilis, secundum quod ipse aliquid intelligibile
elicere potuit ab ipso, et, modo quo potui, in eloquium redegi latinum.
Et nonnullum conferet intelligendi adiutorium ea que in hoc libro sunt
intellectus Poetrie Oratii, sicut intellectus Rethoricarum Tullii Ciceronis
adiuvans est ad intelligendum negotium aristotelicale Rethorice. Suscipiant
igitur, si placet, et huius editionis Poetrie translationem viri studiosi, et
gaudeant se cum hac adeptos logici negotii Aristotilis complementum.
averod avenrod averois [1] Incipit determinatio Ibinrosdin in Poetriam Aristotelis .
Inquit Ibinrosdin. — Intentio nostra est in hac editione deter
minare quod in libro Poetrie Aristotilis de canonibus universalibus
communibus omnibus nationibus aut pluribus, cum plurimum eius
quod est in hoc libro aut sunt canones proprii poematibus ipsorum
et consuetudini ipsorum in ipsis, aut non sunt reperta in sermone
Arabum, aut sunt reperta in aliis idiomatibus.
[2] Dixit Aristotiles. Propositum quidem nostrum nunc est loqui
in arte poetica et in modis poematum. Et oportet eum, qui vult ut
canones qui dantur in hac arte procedant processu debito, dicere
primitus quid agat unaqueque maneries poetica, et ex quibus constitu
untur sermones poetici, et quot sunt modi intentionum intentarum
per sermones poeticos ; et oportet ut ponat sermonem suum in toto
isto, incipiendo a primis que nobis naturaliter sunt in hac intentione.
[3] Dixit. Omne itaque poema et omnis oratio poetica aut est vitu
peratio aut est laudatio. Et hoc patet per inductionem poematum,
et proprie poematum ipsorum, que fiunt de rebus voluntariis,
scilicet honestis et turpibus. Et hoc modo se habet in artibus repre
sentativis, que imitatrices sunt poetrie, ut est percussio cithare vel

[Page 42] psalterii vel insufflatio tibie vel fistule, et saltandi artificium ; scilicet
quod ipse sunt apte naturaliter his duabus intentionibus.
Et sermones poetici sermones sunt imaginativi. Modi autem ima
ginationis et assimilationis tres sunt : duo simplices et tertius composi
tus ex illis. Unus duorum simplicium est assimilatio rei ad rem et
exemplatio eius ad ipsam. Et hoc fit in qualibet lingua aut per dictiones
proprias illi lingue, ut est hec dictio ' quasi ' vel ' sicut ', et que istis
similantur, que nominantur sinkathegoreumata similitudinis; aut
per sumptionem ipsius similis cum suo assimilabili vel loco sui assi
milabilis. Et istud nominatur in hac arte ' concambium ' ; et est
ut dixit poeta quidam de quodam valde liberali «ipse est mare inun
dans undecumque venientium indigentias replens copiose et effluen
ter». Et sciendum est tibi quod in hanc divisionem intrant species
poematum que moderni nostri temporis nominant transumptionem
et translationem, ut cum dicitur «pratum ridet», «litus aratur»,
et, ut dixit poeta talis, «sunt eque que in adolescentia sua nondum
sellas receperunt aut frena, et camele que nondum sarcinas susti
nuerunt». Verumptamen translationes potissime dici possunt con
cambia ex accidentibus rei sive concomitantibus rem ; et transumptio
est concambium pro suo comproportionali, videlicet, quando fuerit
alicuius proportio ad secundum proportio tertii ad quartum, tunc
permutatur nomen tertii ad primum et econtrario . Et iam prehabi
tum est in libro Rethorice ex quot rebus tiunt huiusmodi concambia.
Secunda autem divisio est ut convertatur assimilatio, ut si dicas «sol
quasi est talis mulier», aut «sol est talis mulier», non «talis mulier
est quasi sol», et non «talis mulier est sol». Et tertia species sermonum
poeticorum composita est ex his duabus.
[4] Dixit. Et quemadmodum quidam hominum naturaliter coi
maginantur quibusdam et representant ipsos in actionibus, ut est
representatio quorumdam ipsorum ad quosdam in coloribus et in figuris et in
vocibus. Et hoc aut est ex arte aut ex habitu reperto
in ipsis representatoribus aut ex parte consuetudinis quam iam diu
habuerunt in hoc ; sic reperitur in ipsis representatio per sermones na
turaliter. Et imaginatio et representatio in sermonibus poeticis fit
ex parte trium rerum : scilicet ex parte soni convenientis, et ex parte
ponderis, et ex parte ipsiusmet assimilationis. Et unumquodque isto
rum quandoque invenitur singulariter per se absque suo conpari,
prout est sonus in tibia seu fistula, et pondus in saltatione, et repre
sentatio seu imitatio in dictione, scilicet in sermonibus representativis
seu imaginativis prolatis absque metro seu pondere ; et quandoque
coniunguntur ista tria simul, prout reperitur apud nos in modo car
minis sic nominati reperti nuper seu adinventi ab
incolis istius insule in lingua ista, scilicet arabica, cum sint poemata
naturalia que complectuntur illas duas res simul. Et res naturales non

[Page 43] inveniuntur nisi in nationibus naturaliter se habentibus. In poema
tibus nempe Arabum non existit simphonia seu consonantia, sed aut
metrum tantum aut metrum et representatio simul. Et quando hec
sic fiunt , erunt artes imaginative vel que faciunt effectum imaginan
di tres : ars consonandi, et ars metrificandi, et ars componendi sermo
nes representativos.
Et ista est ars logicalis de qua est consideratio in isto libro.
[5] Dixit. Et multotiens non invenitur in sermonibus, qui nominantur
' poemata ' quedam de intentione poetica, preter quam metrum tantum, ut sunt sermones Socratis metrici et sermones Empedoclis
in naturalibus, secundum diversum eius quod est in poematibus
Homeri ; in illis enim inveniuntur utreque res simul.
[6] Dixit. Ideoque non oportet ut nominetur ' poema ' secundum
veritatem, nisi quod contingit hec duo. Illa autem potius nominanda
sunt sermones tales vel tales quam poemata. Et similiter compositor
sermonum metricorum in naturalibus potius nominandus est auctor
sermocinalis quam poeta. Et sermones imaginativi qui fiunt ex metris
permixtis similiter non sunt poemata. Et narravit quoniam reperiun
tur apud ipsos, scilicet poemata ex ponderibus seu metris permixtis.
Hec autem non reperiuntur apud nos.
[7] Iam ergo patet ex hiis que dicta sunt quot sunt maneries repre
sentationis et ex quibus artibus componuntur representationes per
sermonem ita quod perveniat actio ad complementum.
[8] Dixit. Et ex quo representatores et assimilatores per hoc intendunt
instigare ad quasdam actiones que circa voluntaria consistunt et re
trahere a quibusdam, erunt necessario ea que intendunt per suas
representationes aut virtutes aut vitia ; omnis enim actio et omnis
mos non versatur nisi circa alterum istorum, videlicet virtutem aut
vitium. Necessario ergo oportet ut boni et virtuosi non represen
tent nisi virtutes et virtuosos, mali autem malitias et malos. Et
quoniam quidem omnis assimilatio et representatio non fit nisi propter
ostentationem decentis aut indecentis sive turpis, patens est quoniam
non intenditur per hoc nisi assecutio decentis et refutatio turpis. Et
oportet cum hoc necessario, ut sint representatores virtutum (scilicet
qui declinant naturaliter ad ea que representant virtuosiores seu me
liores), et representatores malitiarum defectiores illis et propinquiores
malitiis. Et ab hiis maneriebus hominum prodiit laudatio et vitu
peratio, scilicet laus bonorum et vituperatio malorum ; et propter
hoc quidam poetarum bene se habent in laudando et non in vitupe
rando, quidam autem econtrario, scilicet bene se habent in vituperan
do et non in laudando.
Oportet denique ut in omni assimilatione inveniantur iste due diffe
rentie, scilicet approbatio decentis et detestatio turpis ; non inveni

[Page 44] untur autem due hee differentie nisi in assimilatione et representatione
que fiunt per sermonem, non in representatione que fit per metrum
neque in representatione que fit per consonantiam. Et in assimilatione
que fit per sermonem inveniuntur tres differentie. Et est assimilatio
per quam intenditur convenientia assimilati cum suo assimilabili preter ostensionem aliquam decentis aut turpis, sed solum intenditur
ipsamet convenientia ; et hec assimilationis species est quasi materia
apta ad hoc ut alteretur seu permutetur ad utramque duarum extre
mitatum : scilicet assumitur interdum ad ostensionem decentie valde
exprimendo ipsam, et interdum permutatur ad ostensionem alicuius
turpitudinis, similiter valde exprimendo illam.
[9] Dixit. Et ista fuit via Homeri, videlicet quod ipse procedebat in
suis assimilationibus per convenientiam exprimens decentiam et
turpitudinem ; et quorumdam poetarum bona operatio consistit
penes convenientiam tantum ; et quorumdam penes ostensionem de
centie et turpitudinis ; et quorumdam penes coniunctionem utrorum
que simul, ut Homeri. Et ipse, scilicet Aristotiles, ponit exempla de
qualibet manerie illorum per poetas qui fuerunt in tempore ipsorum
famosi seu notorii, et in legibus ipsorum, et per usum cuiuslibet
maneriei istarum trium manerierum assimilationum.
[10] Et tibi non erit difficile invenire exempla in poematibus Arabum,
licet plura ipsorum poemata non sint, ut ait Abunazrin Alfarabius,
nisi circa voluptatum genera. Species vero poetrie quam elegiam no
minant non est nisi incitatio ad actus coituales, quos amoris nomine
obtegunt et decorant ; ideoque oportet ut a talium carminum lectione
abstrahantur filii, et instruantur et exerceantur in carminibus que
ad actus fortitudinis et largitatis sive liberalitatis incitant et incli
nant ; non enim instigant Arabes in carminibus suis nisi ad has duas
virtutes e numero virtutum, neque simpliciter ad has in quantum
virtutes sunt, sed in quantum per eas acquiritur altitudo honoris et
glorie. Modus autem poematum in quo intenditur tantum convenien
tia, reperitur pluries in eorum carminibus ; ideoque multotiens indu
cunt proprietates et accidentia corporum metallicorum et consimilium
mineralium et etiam terre nascentium et animalium ;
[11] Greci vero
non multiplicant talia in poematibus suis, nisi in quantum per ea
intendunt tradere documenta et precepta ad sequendas virtutes et
respuenda vitia aut quaslibet alias bonitates operabiles aut scientiales.
[12] Et patet per hanc divisionem quoniam maneries assimilationum
tres habent radices, et quoniam earum differentie sunt tres, et patet
etiam que sunt ille tres differentie et tres maneries ; et videtur, quando
inducta fuerint poemata, haberi certitudo quoniam non est hic
maneries quarta manerierum assimilationum neque differentia quarta
differentiarum illarum manerierum.
[13] Dixit. Originis autem poetrie naturaliter in homine due videntur
esse cause. Prima quidem quoniam in homine existit naturaliter

[Page 45] a prima sua nativitate assimilatio rei ad rem et representatio rei per
rem ; scilicet hic assimilandi et representandi actus etiam in infantibus
reperitur, et istud proprium est homini respectu ceterorum anima
lium. Et causa in hoc est quoniam homo inter cetera animalia delecta
tur in assimilatione rerum quas iam in sensu percepit et in earum
representatione seu imitatione. Et signum huius, scilicet quod homo
naturaliter letatur et gaudet ex assimilatione, est quod delectamur et
gaudemus in representatione aliquarum rerum in quarum sensu non
delectamur, et precipue quando representatio valde subtiliter exprimit
rem presentatam , ut contingit in formatione multorum animalium,
que periti exprimunt sculptores aut pictores. Et propter hanc causam
utimur in docendo exemplis, ut facilius intelligatur quod dicitur,
propter hoc quod in eis est de motivo ymaginative ; recipit ergo
anima perfectius proposita secundum delectationem sui quam habet
in exemplis. Doctrina ergo non solum philosophorum est sed et
ceterorum hominum communicantium in hoc philosophis aliquantu
lum. Reperitur enim doctrina naturaliter procedere ab homine ad
hominem secundum comparationem quam habet doctor ad discipu
lum. Et ex quo imitationes exemplares non sunt nisi quedam assi
milationes ad res que iam ceciderunt in sensum, patet quod non
assumuntur nisi ut citius et facilius intelligatur quod dicitur ; intel
ligitur autem citius per ipsas propter delectationem ymaginabilis
quod representant. Hec est causa prima generativa poetrie.
Causa vero secunda est delectatio quam habet etiam homo per
naturam ex metro et simphonia. De simphonia quippe apparet quo
niam assimilatur metro apud eos in quorum natura est ut percipiant
et diiudicent metra et simphonias ; igitur delectatio anime naturaliter
ex representationibus et metris et simphoniis causa extitit adinven
tionis artis poetrie, et proprie apud naturas eminentes in hoc.
[14] Quando itaque cepit aggregatio aliqua popularis et constituta est
gens, cepit inter eos origo artis poetice ; paulatim tamen, ita quod
primo modicam quandam eius partem adinvenerunt, et post hoc
partem aliam, donec tandem sic ad artis perfectionem perventum
est. Et perfecte quoque sunt maneries ipsius secundum aptitudinem
cuiuslibet maneriei hominum ad delectationem maiorem vel minorem
talis vel talis maneriei carminum poeticorum. Verbi gratia, anime
virtuose et nobiles naturaliter adinvenerunt primo artem carminum ad
laudandum et efferendum facta pulchra et decora, anime deficientes
ab hiis in nobilitate adinvenerunt carmina ad vituperandum et de
testandum facta turpia et inhonesta, quamvis necesse sit ei, cuius
propositum est detestari malos et mala, ut probet et laudet bonos et
bona facta et virtuosa, ut ex hoc amplius manifestentur mala et facta
ignominiosa, scilicet quando enarraverit ista et iuxta ipsa posuerit
ipsorum contraria.

[Page 46] [15] Hoc est ergo quod continetur in hoc capitulo de hiis que communia
sunt omnibus nationibus aut pluribus .
Residuum vero, cuius in eo fecit mentionem, aut totum aut maior
pars eius est de hiis que appropriantur ipsorum poematibus et cons
uetudinibus eorum in ipsis. Determinat enim modos artium poetica
rum quarum usus fuit apud eos, et qualiter ortum et originem habuit
quelibet illarum secundum naturam, et que partium ipsarum anteces
serit aliam in sui generatione, et proprie in arte laudandi et vituperandi
notoria apud ipsos. Et narrat preterea quis fuerit qui primo incepit
unamquamque illarum artium poeticarum assuetarum apud ipsos, et quis addiderit in ipsis, et
quis tandem compleverit ipsas. Et ipse in
hoc capitulo extollit valde Homerum, notificans quod ille dederit
principia istarum artium et quod non fuerit ante ipsum quisquam,
cuius factum in arte laudandi aliquam habuit que sit relatione digna
quantitatem, neque etiam in arte vituperandi neque in ceteris poeticis
artibus notoriis apud ipsos.
[16] Dixit. Et defectius et magis breve ex poematibus antecessit in
tempore, propterea quod nature facilius comprehendunt illa pri
mitus. Brevius autem est quod ex paucioribus sillabis constat, et
defectius est quod constat ex paucioribus tonis seu pneumatibus . —
[17] Dixit. Signum huius, scilicet quod hee species poematum antecesse
runt et primo optulerunt se anime. Et quoniam in controversiis exis
tentes accelerandi causa sepius assumunt dimidium versum, ex istis
et residuum dimittunt, breviloquio intendentes in suis disputationibus.
Vult, ut estimo, hoc quod frequenter faciunt litigantes, ut cum dicunt
« non, non, non », extendentes per hoc vocem suam ; et, cum dicunt
« non sic est hoc », similiter et per hoc extendentes vocem suam et
spaciosam eam facientes ; huiusmodi namque responsive resistentie
sunt, quasi semiversus habentes tonum et metrum. Quod autem ex
poematibus prolixius est et completius, non apparuit quidem nisi
in postremo, quemadmodum quoque se in ceteris habet artibus.
[18] Dixit. Per artem autem vituperandi non solum intenditur repre
sentatio omnis eius quod malum est et despicabile et quasi subsanna
bile, id est quod abiectum est et de quo quasi non curatur.
[19] Dixit. Et signum, quoniam oportet ut in malo, quasi non curato vel
abominato, iste tres determinationes concurrant, est quoniam in
facie abominantis ipsum reperiuntur iste tres dispositiones, scilicet
feditas corrugativa vultus, et dispositio despectiva, et paucitas cor
rective sollicitudinis ; et hoc secundum diversitatem eius quod accidit
in vultu iracundi, scilicet torvus aspectus, et angustia quedam, et
quasi ignis stridor adversus eum qui ipsum provocavit.
[20] Dixit. Et bonitas artis laudandi consistit in metro prolixo, non
in curto. Ideoque posteriores dimiserunt metra brevia usitata quondam

[Page 47] in hac arte et in aliis maneriebus poetrie. Et magis proprium metrum
si est metrum simplex, non compositum ; verumptamen oportet ne
perveniatur in hoc ad prolixitatem tediosam. Et terminus substantia
lis, sive intelligere faciens substantiam artis laudandi, est quoniam
ipsa est assimilatio et representatio operationis voluntarie virtuose
complete que habet potentiam universalem in rebus virtuosis, non
potentiam particularem in unaquaque rerum virtuosarum. ' Repre
sentatio ' inquam, que generat in animabus passiones quasdam
temperativas ipsarum ad miserendum aut timendum aut ad ceteras
consimiles passiones quas inducit et promovet per hoc quod ymaginari
facit in virtuosis de honestate et munditia. Representatio quippe
non est nisi propter dispositiones que consequuntur virtuosos, non
propter habitus, utpote sapientiales et consimiles, cum illorum fieri
non possit ymaginativa representatio. Et ista representatio per
sermonem completur quando coniungitur ei tonus et metrum ; et in
recitatoribus carminum reperiuntur dispositiones alie preter eas que
sunt in metro et in oratione, que faciunt orationem magis representati
vam, scilicet gestus mutales et inmutationes vultuum, prout iam
dictum est in libro Rethorice.
[21] Prima ergo partium artis laudandi poetice in opere est ut enar
rentur intentiones nobiles per quas fit commotio ymaginative ; de
inde investigantur ille intentiones tonis et metris convenientibus rei
enarrate. Est autem operatio toni in poemate, quoniam preparat ani
mam ad recipiendum ymagines rei cuius intenditur ymaginatio ; est
ergo tonus hoc quod acquirere facit animam aptitudinem per quam
recipiat assimilationem et representationem rei cuius intenditur
assimilatio, et facit quidem acquirere animam hanc habitudinem
in unaquaque specierum poematis tonus conveniens illi speciei per
eius simphoniam et compositionem ipsi. Sicut enim invenimus accen
tum seu tonum acutum convenire cuidam speciei orationis cui non
convenit gravis, sic oportet ut credatur esse in simphonia metri
ca et in eius compositione. Et habitudines eorum qui recitant et
representant completive ymaginationum inventarum in ipsis orationi
bus poeticis ex parte istorum trium, scilicet assimilationis et ponderis
et toni, que elementa sunt representationis, sunt in summa due habi
tudines. Quarum una est habitudo significans morem et consuetudi
nem, ut qui loquitur sermonem intelligentis aut sermonem iracundi ;
et altera est habitudo significans hominis credulitatem seu opinionem
non est enim habitudo eius qui loquitur certus existens de re, habitudo
eius qui loquitur dubius existens. Oportet ergo ut habitudo sermonis
recitantis et representantis in tragedia sit habitudo et figura certi
et non dubii, et dicentis seriosa, non iocosa, ut sunt sermones virorum
summe honestatis in moribus et opinionibus et actionibus, et gesta
et eventus de quibus loqui oportet recitatorem et representatorem
habentes dictas habitudines.

[Page 48] Sunt fabule que referuntur per assimilationem et representationem
seu imitationem ; et dico ' fabulam ' compositionem rerum quarum
intenditur representatio aut secundum hoc quod sunt in semetipsis,
aut secundum quod assuetum est in poeticis fingere eas, quamvis sit
fictio mendosa. Et propter hoc dictum est quoniam sermones poetici
fabule sunt. Recitatores ergo et renunciatores, ut in summa dicatur,
sunt illi qui potentiam habent representandi consuetudines et cre
dulitates hominum.
[22] Dixit. Et oportet ut tragedie, id est artis laudandi, sex partes
sint : scilicet sermones fabulares representativi, et consuetudines,
et metrum seu pondus, et credulitates , et consideratio, et tonus. Et
signum huius est quoniam omnis sermo poeticus dividitur in assimila
tionem et in id per quod fit assimilatio. Et ea per que fit assimilatio
tria sunt : representatio, et metrum, et tonus ; et ea que assimilantur
in laudando etiam tria sunt : consuetudines, credulitates, et conside
ratio (id est probatio recte credulitatis). Sunt itaque necessario partes
tragedie sex.
[23] Et partes maiores carminis laudativi sunt consuetudines et credu
litates. Tragedia etenim non est ars representativa ipsorummet
hominum prout sunt individua cadentia in sensum, sed est represen
tativa consuetudinum eorum honestarum et actionum laudabilium
et credulitatum beatificantium. Et consuetudines comprehendunt
actiones et mores. Ideoque ponitur consuetudo una sex partium, et
per eius positionem excusatur positio actionum et morum in illa
divisione.
[24] Consideratio autem est declaratio rectitudinis credulitatis,
per quam homo laudabilis existit. Istud vero totum non reperitur
in poematibus Arabum, sed reperitur quidem in sermonibus legalibus,
et representant hec tria, scilicet consuetudines et credulitates et
significationes per tres maneries rerum per quas fit representatio,
scilicet per sermonem ymaginativum et metrum et tonum.
[25] Dixit. Et partes sermonis fabularis secundum quod est representa
tivus due sunt. Omnis enim representatio aut imperat sibi locum per
representationem sui contrarii, et post permutatur ad suam intentio
nem (et est modus qui dicitur apud eos circulatio), aut rem ipsam non
faciens mentionem aliquam sui contrarii (et hoc est quod ipsi voca
bant significationem). Et hoc quod se habet ex hiis partibus tamquam
principium et fundamentum est sermo fabularis representativus.
[26] Et
pars secunda sunt consuetudines, et est illud in quo primitus usitata
est representatio, scilicet est illud quod representatur (et est quidem
representatio seu imitatio sustentamentum et fundamentum in hac
arte ; propterea quod non fit delectatio ex rememoratione rei cuius
intenditur rememoratio absque sui representatione). Sed fit delectatio
quidem et receptio ipsius quando representata fuerit. Ideoque mul
totiens non delectatur homo ex aspectu forme ipsius rei existentis in

[Page 49] natura et delectatur in eius representatione et formatione per picturas
et colores ; et propterea utuntur homines arte pingendi et describendi.
[27] Et pars tertia tragedie est credulitas ; et hec est potentia represen
tandi rem sic esse aut sic non esse. Et hoc est simile ei quod conatur
rethorica in declaratione quod res existat aut non existat, nisi quod
rethorica conatur ad hoc per sermonem persuasivum, et poetria per
sermonem representativum. Et hec representatio reperitur etiam
in sermonibus legalibus.
[28] Dixit. Et iam Lakedemonii legum positores contenti fuerunt ad
firmandum credulitates in mentibus hominum sermonibus poeticis
quousque posteriores ceperunt ad invenire vias rethoricales. Et
differentia inter sermonem poeticum preceptivum et instigativum ad
credulitates et preceptivum et instigativum ad consuetudines est
quoniam ille qui instigat ad consuetudines instigat ad operandum et
agendum aliquid aut ad recedendum et fugiendum ab eo. Sermo
vero qui instigat ad credulitatem non instigat nisi ad credendum
aliquid esse aut non esse, sed non ad inquirendum ipsum aut res
puendum .
[29] Quarta autem pars est metrum seu pondus. Et de perfectione ipsius
est ut proportionatum sit proposito seu intentioni ; fortassis enim
pondus quoddam pertinet uni proposito et non pertinet alteri.
[30] Et pars quinta, que consistit in ordine, est tonus ; et est maior
partium ad imprimendum anime et operandum in ipsa .
[31] Et pars sexta est consideratio, scilicet argumentatio seu probatio
rectitudinis credulitatis aut operationis non per sermonem persuasi
vum (hoc enim non pertinet huic arti neque est conveniens ei), sed per
sermonem representativum ; ars nempe poetrie non est consistens in
argumentationibus neque in speculatione considerativa et proprie
tragedia. Ideoque non utitut carmen laudativum arte gesticulationis
neque vultuum acceptione sicut utitur hiis rethorica.
[32] Dixit. Et ars scientialis que monstrat sive docet ex quibus et qua
liter componuntur poemata principalior et perfectior est quam ipsa
operatio poematum. Omnis enim ars instruens et continens quod
sub ipsa de operativis sui operis, dignior est eis que sub ipsa sunt.
[33] Cum itaque dictum sit quid est tragedia et ex quibus componitur et
quot sunt partes eius et que sint, dicamus de rebus per quas fit decor
et bonitas eorum ex quibus processit poetria. Necessarium est enim
dicere de hiis rebus in tragedia et in ceteris. Sunt namque eis tamquam
principia et initia existendi ; res namque ex quibus procedunt artes
duorum sunt modorum ; quedam enim sunt eis necessarie et quedam
completive et meliorative. Dicimus igitur quoniam oportet ut sit
tragedia conferens sufficientiam finibus operationis sue, scilicet ut
pertingat in assimilatione et representatione ad finem ad quem potest
pertingere secundum naturam suam. Et hoc erit per aliqua, quorum
unum est ut sit ei quod intenditur magnitudo quedam determinata

[Page 50] per quam fit totum et completum. Totum autem et completum est
quod habet principium et medium et ultimum : principium autem
ante rem est, nec oportet ut sit cum eis quibus est principium ; et
ultimum est cum eis quibus est ultimum, neque est ante ; medium
autem est ante et cum ; ipsum ergo melius est utrisque extre
mis, cum sit medium in loco qui est inter id quod est ante et inter id
quod est post. Talem enim locum obtinent in bello illi qui fortes sunt,
scilicet locum medium inter locum timidorum et locum audacium
seu protervorum ; et hoc est locus medius. Et hoc modo terminus
bonus in compositione est medius et est qui componitur ex extremis,
et ex quo non componuntur extrema. Neque oportet ut medium sit
solummodo medium in compositione et ordine et loco, sed in quanti
tate et bonitate. Et quando hoc sic fuerit, tunc oportet ut id quod
intenditur habeat primum et medium et ultimum, et ut sit unaqueque
istarum partium media in quantitate. Et similiter oportet in summa
composita ex ipsis, ut habeat quantitatem terminatam, non ut existat
secundum quamcumque magnitudinem indifferenter. Bonitas quippe
in composito ex parte duorum existit quorum unum est ordo et alterum
quantitas ; et propter hoc non dicitur de animali parvi corporis in
comparatione individuorum sue speciei quod sit bonum seu pulchrum.
[34] Et dispositio in locutione poetica in tali est sicut dispositio in
doctrina demonstrativa, scilicet quoniam si doctrinalis sermo brevior
fuerit quam oporteat, obscurat intellectum ; et si longior fuerit,
difficilior erit retentionis et inducet discipulo oblivionem. Est igitur
dispositio in hoc sicut est dispositio in aspectu alicuius sensibilis.
Erit enim aspectus talis bene se habens quando distantia fuerit
equalis inter aspicientem et aspiciendum non nimis propinqua neque
nimis longinqua.
[35] Et quod accidit in doctrina, idem accidit in sermoni
bus poeticis ; scilicet, si fuerit carmen laudativum brevius et com
pendiosius quam exigat laudandi maneries , non complebit debitum
laudandi ; et si prolixius fuerit, non poterunt partes eius retineri in
memoria auditorum ; contingit ergo eis ut, cum audierint partes pos
tremas, in oblivione cadant partes prime. Sermones autem rethorici
quorum usus in controversia est in collatione seu obviatione, non
habent quantitatem determinatam secundum naturam. Et propterea
indigent homines ut mensurent tempus controversie inter adversarios
aut per instrumentum emanativum aque prout erat consuetudo
apud grecos, cum ipsi inniterentur tantum enthimematibus, aut per
indutias certas dierum, prout est nostra consuetudo, cum id cui nos
innitimur in dirimendis litigiis non sunt nisi res ab extrinseco sumpte
ad satisfaciendum nostre credulitati. Ideoque, si esset tragedia con
sistens in collatione altercationis , indigeretur in ea mensuratione
temporis ad altercandum , aut per horas distillationis aque aut per

[Page 51] aliud aliquid. Sed, cum non sic sit, oportuit ut haberet ars poetica
terminum naturalem sicut se habet in quantitatibus naturalibus
rerum existentium secundum naturam ; quemadmodum enim omnia
generabilia, quando non impediuntur in generatione ab aliqua mala
occasione, perveniunt ad magnitudinem definitam a natura, sic opor
tet ut se habeat in sermonibus poeticis. Et proprie in duabus manerie
bus representationum ; quarum una fit permutando a representatione
contrarii ad contrarium, altera autem representando ipsam rem non
connotando contrarium.
[36] Dixit. Et id ex quo decens et venusta redditur poematis constructio
est ut non prolongetur per rememorationem rerurn plurium que acci
dunt uni rei intente per illud poema. Uni etenim rei multa accidunt,
et similiter reperiuntur in una eadem re actiones multe.
[37] Dixit. Et videtur quod non omnes poete super una re perseverent,
immo permutantur de re ad rem et non persistunt in eodem proposito,
preter Homerum. Et tu reperies istud frequenter in poematibus
Arabum, et in novis, seu modernis, et precipue in carminibus laudati
vis, quando occurrerit eis aliqua materia laudandi ut aliquis equus
strenuus aut ensis preciosus, digrediuntur a proposito et immorantur
nimis in laudibus materie que se obtulit ad laudandum. Et, ut in
summa dicatur, oportet ut ars in hoc imitetur naturam, videlicet
ut, omnia que agit, agat secundum unum propositum et ad unum
finem. Cumque sic sit, tunc oportet ut assimilatio et representatio
tendant ad unum, et ut intentum per ea sit propositum unum, et
ut partes eius habeant magnitudinem definitam, et ut sit in eis prin
cipium et medium et ultimum, et medium optimum sit. Res enim
quarum consistentia penes ordinationem est, et bonitas operationis
sui penes debitum ordinationis, si priventur debito ordine, non con
sequentur debitam sibi operationem.
[38] Dixit. Et patet etiam ex hiis que dicta sunt de intentione sermonum
poeticorum, quoniam representationes que fiunt per figmenta mendosa
adinventitia non sunt de opere poete. Et sunt ea que nominantur
proverbia et exempla, ut ea que sunt in libro Esopi et consimilibus
fabulosis conscriptionibus. Ideo poete non pertinet loqui nisi in rebus
que sunt aut quas possibile est esse ; talia quippe sunt que appetenda
sunt aut refutanda aut quarum conveniens est assimilatio secundum
quod dictum est in capitulis representationum. Compositorum vero
fabularum et proverbiorum opus non est opus poetarum, quamvis
huiusmodi proverbia et fabulas adinventicias componant sermone
metrico ; quamvis enim in metro communicent, tamen alterius eorum
completur operatio intenta per fabulas etiam si sit absque metro ; et
est instructio quedam prudentialis que acquiritur per tales adinventi
cias fabulas. Poeta vero non pertingit ad complementum propositi

[Page 52] sui per ymaginativas commotiones nisi per metrum. Fictor ergo pro
verbiorum adinventiciorum et fabularum adinvenit seu fingit indi
vidua que penitus non habent existentiam in re, et ponit eis nomina.
Poete vero ponunt nomina rebus existentibus, et fortassis loquuntur
in universalibus ; ideoque ars poetrie propinquior est philosophie
quam sit ars adinventicia proverbiorum. Et hoc est quod ipse dixit
secundum consuetudinem ipsorum in poetria que imitativa videtur
nature et apud gentes naturaliter se habentes.
[39] Dixit. Et plurimum eius cui innitendum est in arte laudativa sive
tragedia est ut sint res a quibus sumitur imitativa representatio
res existentes in natura, non res adinventicie sive figmentales quibus
ficta sunt nomina. Carmina namque laudativa intentionem habent
promovendi actiones voluntarias. Quando ergo fuerint actiones possi
biles et quasi reales amplius incidit per eas sufficientia persuasiva
scilicet credulitas poetica motiva anime ad assequendum aliquid aut
refutandum ipsum. Rebus autem non existentibus in natura non po
nuntur neque finguntur nomina in tragedia nisi raro, prout quandoque
liberalitatem ponunt esse individuum aliquod. Deinde attribuunt ei
actiones convenientes liberali et representant eam et multiplicant
carmina in laudem ipsius. Et hec est quedam maneries ymaginative
commotionis, etsi proficiatur per hoc interdum profectu non modico
proportionem actionum talis rei adinventicie et passionum suarum
ad res existentes in natura. Non ergo oportet ut utatur talibus in
tragedia ; nam iste modus commotionis ymaginative non est in quo
conveniant quelibet nature, immo derident ipsum et subsannant
seu vilipendunt plures hominum. Et bonum quod est in hoc capitulo
apud Arabes quamvis non sit instigatio ad virtutem est dictum
alaschei , scilicet talis poete, sic dicentis : « per vitam meam aperiunt
oculos multi respicientes ad lumen ignis in montibus accensi, ut
duo gelidi calefierent per eius resplendentiam pernoctantes sub eius
fulgore ». Cum ergo sic fuerit, patet quoniam poeta non est poeta nisi
per operationem fabularum et metrorum seu ponderum secundum
quantitatem per quam potens sit ad operandum assimilationes et
imitativas representationes. Et ipse quidem non operatur assimila
tionem nisi ad res voluntarias existentes in natura. Et non est de
conditione sua ut imitetur seu representet res illas tantum que existen
tes sunt , sed et eas de quibus putatur quod possibilis sit earum
consistentia. Et erit per hoc poeta non minus quam si hoc faciat in
existentibus ; nichil enim prohibet ut sumat res illas tamquam eas
que nunc existunt. Non indigetur itaque in commotione ymaginativa
poetica huius fabulis figmentalibus. Neque etiam indiget poeta peritus
seu perfectus ut compleat representationem suam per ea que ex
trinsecus sunt, ut est in gestibus theatralibus et vultuum dispositio
nibus ; hoc enim non utuntur nisi poete illi qui ostentant se esse

[Page 53] poetas licet poete non sint ; poete autem secundum veritatem non
utuntur isto nisi cum volunt per hoc obviare usui falsorum poetarum,
ad peritos autem poetas non utuntur isto penitus.
[40] Et interdum co
guntur etiam perfecti poete ut pro loco et tempore adiuvent se per
usum eorum que extrinsecus sunt seu extrinsece se habent ad fun
damentum poetrie. Propterea quod imitatio seu representatio non
fit in omni loco rebus completis quarum imitatio firma sit et completi
va ; sed et rebus defectivis quarum imitatio difficilis est per sermonem.
Adiutorium ergo fit ad earum imitationem per ea que extrinsecus
sunt, et proprie quando intenditur imitatio credulitatum ; facere
enim imaginari illas difficile est, cum neque sint actiones neque substan
tie. Et quandoque permiscentur ea que extrinsecus sunt cum ima
ginationibus poeticis ac si hoc acciderit casualiter absque proposito,
et erit factum mirabile cum res, quarum natura est ut casu accidant
mirabiles, existant.
[41] Dixit. Et multi sermonum poeticorum sunt quorum bonitas con
sistit penes imitationem simplicem non habentem multas distinctio
nes ; et multi ipsorum sunt quorum bonitas non consistit nisi penes
distinctionem assimilationum et imitationum ; habet enim se in
assimilatione sicut se habet in operationibus. Quemadmodum ergo
operationum quedam sumuntur per unum actum simplicem et quedam
sumuntur per actum compositum, sic est in imitatione seu representa
tione. Et imitatio simplex est in qua usitatur aliqua duarum specierum
ymaginationis, scilicet aut species que nominatur circulatio, aut
species que nominatur directio seu directiva significatio. Imitatio
autem composita est ea in qua usitantur utreque species, et hoc ut
incipiatur a circulatione et perveniatur ad directionem, aut incipiatur
a directione et perveniatur ad circulationem. Et hoc cui innitendum
est, est ut incipiatur a circulatione et perveniatur ad directionem.
Magna namque differerntia est incipere a circulatione et pervenire ad
directionem aut incipere a directione et pervenire ad circulationem.
[42] Dixit. Et dico per circulationern imitationem contrarii eius quod
intenditur ad laudandum, primitus ut ipsum respuat aut abhorreat
anima , ut deinde permutetur ab hoc ad imitationem ipsiusmet quod
laudandum est ; ut, cum quis voluerit imitari seu representare felicita
tem et ei pertinentes, incipiat primo ab imitatione infelicitatis et ab
illis qui ei pertinent, deinde permutetur ad imitationem felicitatis et
ei pertinentibus ; et hoc erit per contrarium eius per quod representa
tur pertinentes infelicitati. Directio autem est imitatio rei tantum.
[43] Dixit. Et decentior directionum est que permixta est circulationi.
[44] Dixit. Et interdum usitantur directio et circulatio in rebus anima
tis et inanimatis, non per modum quo intenditur operatio aut et dimis
sio, sed per modum commotionis ymaginative ; tantum dico con
venientiam.
[45] Et ista maneries directionis cuius fecit mentionem est

[Page 54] hoc quod magis usitatum est in poematibus Arabum, scilicet directio
et circulatio, et in inanimatis. Et est ut verbum Abytaibi poete sic
dicentis : « Quot visitationes tue in introitibus occultis ; iam cunctis
dormientibus fraudulentiores visitationibus lupinis, visitabam eos et
nigredo noctis intercedebat pro me, et revertebar et albedo aurore
adversabatur michi ». Huius poematis copula prima est directio, et
secunda est circulatio. Et ex quo complectuntur hee due copule duas
maneries imitationis, sunt in fine decoris vel pulchritudinis.
[46] Dixit. Et directio humana et circulatio non usitantur nisi in in
quisitione et refutatione ; et hec species directionis est que movet
animam quandoque ad miserendum et quandoque ad timendum.
Et hoc est quo indigetur in arte laudandi actus humanos laudabiles
et decentes et vituperandi turpes et indecentes.
[47] Dixit. Hee itaque due partes quas enarravimus partes sunt trage
die. Et est hic pars tertia, scilicet ea que generat passiones animales,
videlicet misericordiam et timorem et tristitiam. Et ipse ponit inter
has eventus quosque miserabiles, ut amicorum pericula et parentum
funera et cetera consimilia consueta evenire hominibus. Hec enim
sunt que inducunt misericordiam et timorem. Et hec pars magna
earum partium per quas est instigatio ad actiones que merentur lauda
ri apud eos, et ad quarum laudem intenditur.
[48] Dixit. Partes itaque tragedie secundum qualitatem sic dicte sunt ;
sed de partibus eius secundum quantitatem nunc dicendum est.
Et ipse mentionem facit in hac ratione partium que proprie sunt
ipsorum poematibus ; [49] partes autem que ex ipsis reperiuntur in poema
tibus Arabum sunt tres. Prima est que se habet apud ipsos in poemate
ad modum exordii in rethorica ; et est ea in qua mentionem faciunt
mansionum seu edificiorum nobilium et ruinarum et vestigiorum,
post hec et quedam preludia et solatia tractitant in ea. Et pars
secunda est ipsa laus. Et tertia pars est que habet se ad modum con
clusionis in rethorica ; et huius partis plurimum est apud eos aut
invocatio et deprecatio aliqua pro eo quem laudaverunt aut commen
datio carminis impensi in laudem ipsius. Et pars quidem prima magis
notoria est et magis famosa quam hec postrema ; ideoque nominant
permutationem a parte prima ad secundam consecutionem. Et for
tasse accedunt ad laudandum omisso exordio, prout dixit Abuteme
min : « Verecundum utique esset nobis dicere et agere », et prout di
xit Abuataybi : « Suave est omni homini quod assuevit tota vita
sua, et assueta est Sceifi Adaulati lancea perfodere inimicos ».
[50] Et, postquam complevit enumerationem partium eius poematis
secundum eos,
Dixit : Partes itaque tragedie que sunt secundum qualitatem et

[Page 55] que sunt secundum quantitatem iam enarravimus. Ex quibus autem
locis sumi possit operatio artis laudandi, idest tragedie, postmodum
dicemus subiungentes illud eis que precesserunt.
[51] Dixit. Et oportet, quemadmodum dictum est, ut non sit compositio
carminum laudativorum ex imitationibus simplicibus, sed permixtis ex
speciebus, scilicet ex speciebus directionis et ex speciebus circula
tionis et ex imitationibus motivis seu inductivis passionum timidi
tatis aut miserationis moventibus animas. Oportet enim ut ode,
id est carmina laudum per que intenditur instigatio ad virtutes,
composite sint ex representationibus virtutum et ex representationi
bus rerum incutientium pavorem et contristantium, ex quibus sequi
tur perturbatio, ut sunt infortunia incidentia bonis preter merita
ipsorum. Per hec enim vehemens fit incitatio anime ad receptionem
virtutum ; nam permutatio poete a representatione virtutis ad re
presentationem non virtutis aut a representatione virtuosi ad repre
sentationem non virtuosi non agit aliquid per quod incitetur homo
aut stimuletur quasi terrefactus ad virtutum actiones, cum talis
permutatio non inducat amorem ad eas intensum neque pavorem.
Et in carminibus laudativis inveniri oportet has duas res ; et istud
contingit quando permutatio fit a representatione virtutum ad repre
sentationem infortuniorum et maliciam successuum incidentium bonis
et emeritis , aut quando fit permutatio ab istis ad representationem
eorum qui virtutibus habundant. Hee nempe representationes exacu
unt animas et festinas reddunt eas ad receptionem virtutum. Et tu
reperies plures representationum incidentium in sermonibus legalibus
secundum hunc modum cuius fecit mentionem, cum talia sint sermo
nes laudativi instigantes ad opera laudabilia, ut quod inducitur de
historia Ioseph et fratrum suorum et alia consimilia de narrationibus
gestorum preteritorum que nominantur exempla exhortativa,
[52] Dixit. Et accidit quidem miseratio et compassio cum narratur mise
ria et calamitas incidens ei qui eam non meruit, et indebite. Et for
mido quidem et pavor accidit ex horum narratione propter ymagina
tionem nocumenti potius cadere debentis super eos qui indigniores
ipsis sunt, scilicet super auditores verbi qui se recognoscunt indigniores
illis. Tristitia ergo et miseratio accidit quidem ex istis propter hoc quod
contingit ei qui non meruerat. Et quando facta fuerit mentio virtutum
singulariter, non incutit anime timorem perdendi eas neque misera
tionem neque amorem. Necesse est ergo ei qui vult instigare ad virtu
tes, ut ponat partem representationis sue in rebus inducentibus tris
titiam et formidinem et misericordiam.
[53] Dixit. Ideoque carmina laudativa pulchra et decentia reperta in
arte poetica sunt ea in quibus existit ista compositio, scilicet narratio
virtutum et contristantium et timorem incutientium et moventium
ad miserendum et compatiendum.

[Page 56] [54] Dixit. Et propterea peccant qui reprehendunt eum qui ponit ali
quam partem poematis sui huiusmodi narrationes fabulosas vel histo
riales et ex signis que monstrant quoniam hec utilia sunt in laudativis :
quoniam in artem laudandi res bellicas intromittuntur ea que motiva
et incentiva iracundie. Ira nempe tristitia quedam est et turbatio
cum vehementi appetitu vindicte. Et, cum sic se habeat, ergo rememo
ratio interfectionis parentum et occasionum consimilium incidentium
viris strenuis et virtuosis movent et excitant in eis vehementem
appetitum boni, et amorem virtutis et timorem ne in aliquo priventur
bono virtutis. Representationem autem vitiorum seu defectuum
intromiserunt aliqui in carmina laudativa, propterea quod in ea est
quidam modus circulationis. Attamen reprehensio et vituperatio
defectuum magis pertinet satyre quam pertineat tragedie. Ideoque
non oportet ut ipsorum ymaginatio sit in tragediis secundum prin
cipalem intentionem, sed per modum circulationis. Et quando in
carmine laudativo habita fuerit mentio defectuum, tunc non est
excusatio quin fiat mentio in ipso inimicorum et eorum qui odio ha
bentur. Et poema laudativum non construitur nisi ad rememoran
dum gesta amicorum et dilectorum. Inimici autem inimicorum et
amici amicorum non rememorantur neque in laudando neque in
vituperando, cum non sint amici neque inimici.
[55] Dixit. Et oportet ut sit fabularis adinventio pavorosa dolorosa
inventio quasi ante oculos constituta, que quasi ex visu fidem habeat.
Quando enim fabularis narratio ambigua fuerit et adinventa adin
ventione dubitabili, non aget actionem que per ipsam intenta fuerat .
Quod enim non crediderit quis non movebit eum neque ad timendum
neque ad miserendum. Et istud quod ipse hic retulit causa extitit
quare plures illorum qui non credunt narrationes legales fiunt pessimi
homines et perversi. Homines enim naturaliter moventur altero
duorum sermonum : aut sermone demonstrativo aut sermone non
demonstrativo. Dicta vero perversorum maneries ab utriusque ser
monis commotione in his que legis sunt exclusa est.
[56] Dixit. Et quidam poetarum intromittunt in tragediam representa
tionem rerum per quas intenditur admiratio tantum absque hoc
quod sint timorose aut dolorose. Et tu reperies multa ad modum
omnium istorum in scripturis legalibus, cum carmina laudativa vir
tutum non inveniantur in poematibus Arabum, et non inveniuntur
in hoc nostro tempore nisi in legibus scriptis.
[57] Dixit. Et non est aliqua communicatio in actu isto tragedie ullo
modo. Non enim intenditur per artem poetrie quecumque delectatio,
sed intenditur quidem per eam adeptio delectationis que fit per yma

[Page 57] ginativam commotionem virtutum, et hec delectatio que pertinet tragedie.
[58] Dixit. Et notum est que sint res que faciunt per representationem
sui delectationem absque hoc quod accidat inde dolor vel pavor. Res
autem per quarum representationem accidit cum delectatione sua
tristitia seu dolor et pavor, poterit homo inquirendo que sint difficilia
et gravia ex his que solent incidere hominibus, et que res sint parve
et exiles, ex quibus non sequitur magnitudo tristitie neque pavoris. Et
huiusmodi sunt que accidunt amicis quibusdam a quibusdam ami
corum suorum voluntarie, ut parentum interfectio et pericula et dam
na et cetera consimilia nocumenta ; non enim quod accidit inimicis
quibusdam a quibusdam inimicorum suorum. Non enim contrista
tur quis neque leditur neque expavescit propter malum quod infertur
ab inimicis quemadmodum contristatur et offenditur propter malum
illatum ab amicis. Et si quidem accidat dolor ex hoc, non est ut dolor
qui accidit propter malum quod illatum fuerit a dilectis, ut occisio
fratris a fratre aut patris a filio aut filii a patre. Ideoque quod narratur
de Abraham quod mandatum fuit ei de immolatione filii sui dilectissi
mi, valde miserabile existit, et quasi in fine commotionis ad dolorem
et compassionem et pavorem.
[59] Dixit. Et laus quidem oportet ut non sit nisi actionum prodeun
tium a voluntate et scientia. Quedam enim fiunt voluntarie et scienter,
et quedam fiunt neque voluntarie neque scienter, et quedam scienter
et non voluntarie, et quedam voluntarie et non scienter. Et similiter
facta quedam fiunt a notis et quedam ab ignotis. Factum ergo, quando
processerit absque scientia et absque voluntate non meretur poni in
titulum laudis ; similiter quando processerit ab ignotis ; mox etenim
potius ponendum est in mendaciis quam in poematibus. Neque etiam
tunc oportet ut representetur . Facta vero de quibus non dubitatur
quin processerint a voluntate et scientia et a notis dignissima sunt
titulo laudis et directiva commendatione.
[60] Dixit. Nunc itaque in decore constitutionis rerum ex quibus com
ponuntur poemata, et qualiter sunt componenda sermonem diximus
sufficientem. Dicendum est ergo consequenter de consuetudinibus,
quales videlicet consuetudines representande sunt in laude. Dicimus
ergo quoniam consuetudines digne ad representandum in laudando
et bone, scilicet quarum decens est incidentia apud auditores, qua
tuor sunt. Quedam earum sunt consuetudines que bone sunt et vir
tuose in illo laudato : illud enim cuius vestigium remanet in anima est
representatio rerum verarum existentium in illo laudato ; et in quoli
bet genere bonum aliquod est, licet in eo inveniantur quedam non
bona. Secunde sunt consuetudines pertinentes illi laudato et conve
nientes ipsi ; consuetudines enim quedam pertinent et conveniunt
femine, que non pertinent neque conveniunt viro. Et tertie sunt

[Page 58] virtutes existentes seu invente in ipso secundum summum comple
mentum quo possibile est eas inveniri in ipso assimilationis et conve
nientie. Et quarte sunt consuetudines equales et mediative inter extre
mitates. Et hec quidem sic se habent quoniam propter usus et consue
tudines malas et perversas non laudatur quisquam, et similiter neque
propter consuetudines que non conveniunt rei laudande, et si bone
sunt alias ; et similiter neque propter consuetudines convenientes,
quando non extiterint perfecte secundum ultimum possibilitatis in
assimilatione et convenientia, aut non extiterint sufficientes. Et
consuetudines que sunt bone et significantes mores bonos et laudabiles,
quedam sunt tales secundum veritatem ; et quedam sunt tales secun
dum opinionem plurium ; et quedam que assimilantur istis. Et con
suetudines bone aut secundum veritatem aut que assimilantur eis
que sunt secundum veritatem, aut bone secundum opinionem plu
rium, aut que assimilantur illis , omnes inquam iste pertinent laudi.
[61] Dixit. Et oportet ut sint epilogi seu conclusiones poematum et
tractatuum metricorum significantes summatim id cuius precessit
memoratio de consuetudinibus penes quas facta est laudis assignatio,
quemadmodum se habet in conclusionibus orationum rethoricarum,
et ut non ponat poeta in poemate suo de representationibus extraneis
ab oratione, nisi quantitatem quam sustineant hi ad quos sermo diri
gitur ita quod non possit reprehendi de excessu superfluitatis aut
diminutionis aut digressionis a via poetica.
[62] Dixit. Et assimilatio et representatio laudationibus pertinet rerum
que sunt in summo virtutis et bonitatis. Quemadmodum ergo pictor
peritus depingit rem prout ipsa est in sua existentia, ita quod iracun
dum et ridentem et pigrum representat pingendo, licet ipsorum
accidentia hec potius sint ex parte anime, sic oportet ut poeta in sua
representatione pingat et formet rem quamlibet prout in ipsa est, et
prout ei competit, ita quod imitetur quod exprimat mores et habitu
dines anime. Et ipse circa huiusmodi mentionem fecit poete Homeri
et carminis sui in quo expresserat mores viri cuiusdam. Et huius
maneriei dico carmen imaginari faciens et representans anime disposi
tionem, est dictum Abytaibi describentis nuncium quendam Ro
manorum accedentem ad presentiam cuiusdam regis Arabum nominati
Sceifu Addeulati et intendentis per hoc magnificare regem illum,
cum dixit :« Dum accederet ad te fere abnegabat caput ipsius cervicem
cui insidebat pre timore, et omnes eius coniuncture quasi dissol
vebantur a se invicem pre pavore, et quasi inter directas utrimque
acies versus te gressus dirigebant retorquendo tremebundas tibias
quas tremor voluntarius distorquebat ».
[63] Dixit. Et oportet ut poeta in commotione imaginationis et repre
sentatione imitativa prosequatur ea quorum assuetus est usus in

[Page 59] assimilatione et in adducendo metaphoras non egrediatur in vias poeti-cas.
[64] Dixit. Et species signaculorum directivorum que hoc modo pro
cedunt, scilicet imitative representationes que se habent bene et
artificiose multe sunt. Quedam earum sunt ut fiat representatio
rerum sensibilium per res sensibiles quarum natura sit ut quasi in
dubio ponant aspectorem, et estimare faciant eum presentes esse res
ipsas que representantur propter communicationem earum in disposi
tionibus sensibilibus penes quas fit representatio ; prout nominant
quasdam formas stellarum ' Cancrum ' et quasdam ' Lancee Geru
lum ', propterea quod ex parte figure compositionis sue et coordina
tionis potest intuens eas imaginari res quibus configurantur, ac si
sint res ipse. Et plurimum assimilationis metaphorice apud Arabes
isto modo se habet, ideoque adverbia similitudinis apud eos quasi
dubitabilia iudicantur. Et quanto propinquiora sunt huiusmodi imagi
naria, id est imaginari facientia, ad hoc ut inducant ambiguitatem
imaginanti, tanto perfectior est metaphora sumpta penes ipsa et
artificiosior, et quanto fuerit remotior tanto erit defectior bonitas
metaphorice. Et iste sunt representationes elongate ab eo quod
representant et sunt fugiende seu relinquende, qualis sermo Omtil
karsi poete loquentis de equa macra et tenui dicentis : « Equa tua est
quasi manubrium lancee vetuste »; et ut alius sermo ipsius : « Quando
venerit die ursa ex pratis submersa in undis, et quando venerit die
pellicea in aqua non est vestigium ». Et si sit iste sermo convenientior
primo propterea quod in ipso est contrapositio quedam. Et quedam
sunt ut sit representatio intellectualium rerum per res sensibiles,
quando habuerint res ille actiones proportionatas rebus illis intellectua
libus per quas potest estimari quod sint res ille ; prout soliti sunt dicere
de beneficio quoniam est torques colli, et de denariis quoniam sunt
compedes ei qui dona recipit, prout dixit Abutaybi poeta : «Qui
dona seu beneficia invenit compedes invenit »; et tales metaphore
quam plures apud Arabes reperiuntur. Et quod ex istis quoque fuerit
impertinens et sine proportione et non assimilativum relinquendum
est; et istud multotiens reperitur in poematibus modernorum, et
precipue in poemate Abitememin, ut in hoc dicto suo : « Non potes
me aqua increpationis »; nulla est enim proportio aque ad incre
pationem ; et adhuc minus conveniens est hoc dictum suum : scripsit
« Mors lac iam acetosum et lac noviter seu recenter emultum ». Que
madmodum autem oportet ut reiciantur que valde longinqua sunt
in existentia ab his quibus assimilantur, sic quoque oportet ut non
assumantur metaphore a rebus vilibus, sed ut assumantur a rebus
nobilibus. Sumitur autem metaphora a rebus nobilibus ad res viles,
ut in poemate Arragici poete dicentis : « Iam sol inclinatur et non
dum perfecisti, et subdivisus in orizonte est quasi oculus strabi vel

[Page 60] lusci » ; et quemadmodum dixit quidam poetarum commendans regem
Sceifa Addaulati : « Iam noverunt Romani miseri et infortunati te
occursurum eis et ipsorum senatori , et tunc erunt quasi mures lati
tantes post parietem et tu ut murilegus insiliens super eos ».
[65] Dixit. Et sunt hic species alie poematis, que magis pertinent ad
persuadendum vel ad faciendum fidem, quam ad faciendum imagina
tionem vel representationem poeticam. Et sunt propinquiores exemplis
rethoricis quam metaphoris et representationibus poeticis ; et istud
genus poematis cuius hic fecit mentionem multotiens occurrit in
carminibus Abitaybi ut in dicto suo isto : « Non est denigratus oculos
antimonii pulvere, ut nigros habens oculos a natura »; et ut in hoc
dicto suo « Dum exortus tibi sol fuerit excusare poteris Saturnum » ;
et de venustate huius maneriei est dictum Karazi poete : « Nos sumus
homines non contenti medio, vel pectus erimus omnium que in
mundo sunt vel quiescentes in sepulcris pro obtinenda gloria parvi
-pendimus animas nostras, sicut parvipendit dotem eximiam despon
saturus quis speciosam et ingenuam ».
[66] Dixit. Et species tertia representationis est per quam inducitur
cuiuspiam rememoratio, ut cum poeta ponit aliquid in carmine suo
per quod rememorari facit alicuius alterius ; ut, cum videt quis scrip
tum alterius et recordatur ipsius et dolet et tristatur de ipso si
mortuus fuerit, aut desiderat ipsum si vivens fuerit. Et istud reperitur
frequenter in poematibus Arabum, prout dixit Temimin poeta:
« Ut quid subsistens super quolibet sepulcro lacrymans deploraturus
super sepulcro amici tui quod est ultimum in serie sepulcrorum ?
Quibus respondi : ' nam communia mali proprii sunt recordativa ;
ideoque sepulcrum quodlibet sepulture Meliki renovans memoriam
fletus proprio extorquet '». Huiusmodi carminum rememorativorum apud poetas Arabes plurima consimilia exempla reperiuntur dum luc
tuosas mortuorum memorias volunt inducere aut amantium calami
tates et miserias exprimere. Unde apud eos hec maneries poematum
in elogia et in lamentationibus plurimum est frequentata.
[67] Dixit. Species autem quarta representationis seu imitationis, id
est metaphorica assimilatio, est ut fiat rememoratio quoniam indivi
duum quoddam simile existit alteri individuo illius eiusdem speciei.
Et ista assimilatio non fit nisi aut in factura aut in moribus, ac si
dicat aliquis : « ecce venit similis Platoni », et non venit nisi Socrates,
quem fortassis similem Platoni in moribus reputavit. Et huiusmodi
est etiam sermo Imulkaysci poete loquentis de quodam et dicen
tis : « Et cognosces in ipso patrem eius et omnem eius dispositionem ».
Et expressio similitudinis diversa est ab assimilatione metaphorica ;
talis enim assimilatio aliquam relinquit ambiguitatem. Expressio

[Page 61] autem seu manifesta assignatio similitudinis inter aliqua duo, verifica
tio est existentie similitudinis inter ipsa ; et est quasi finis convenientie
imaginationis, scilicet cum dicitur « talis similis est tali ».
[68] Dixit. Species vero quinta est qua utuntur illi qui sophiste poeta
rum sunt ; et est yperbole, seu excessus in mendacio ; et istud fre
quenter invenitur in poematibus Arabum et precipue modernorum,
ut est sermo Annabigati poete : « Emisit canem leporarium omni
vento velociorem, et construxit ignem estuantissimum ex lapidibus
platearum » ; et ut sermo Abitaybi poete : « Inimicus tuus ab omni
lingua vituperatur ita quod vituperarentur sol et luna si tibi inimica
rentur » ; et ut sermo suus in eodem tractatu : « Si animus tuus cir
cuitu firmamenti indignaretur, eius proculdubio in aliquo circuitus
impediretur ». Tales yperbolici sermones quam plurimi reperiuntur
in poematibus Arabum ; sed in libro Altissimi, idest in Alkorano,
nichil tale invenitur, cum habeat se ad hoc genus sermonis, videlicet
poetici, sicut se habet sermo demonstrativus ad sermonem sophisti
cum. Verumtamen apud naturales et doctissimos poetarum aliquid
laudabile reperitur ex huiusmodi genere poetrie prout reperitur in
sermone Almutanebbii dicentis : « ex qua aqua adaquabat equos non
existente puro a sanguine ullo vado ? » ; et item in alio suo sermone :
« Induimini quidem purpura et bisso non pulchritudinis causa, sed
velare cupientes innatam pulchritudinem, neque capillos colligitis
gratia adipiscendi decoris, sed timide venustatis habite amissionis ».
[69] Dixit. Et est hic locus sextus famosus seu vulgatus quo utuntur
Arabes, scilicet cum rei inanimate attribuitur quod est rei animate,
ut loqui vel ratiocinari et est figura que grece prosopopeia nuncupa
tur, idest nove fictio persone, ut cum rebus insensatis ascribitur
collocutio et responsio ; ut dixit quidam poeta deplorans cuiusdam
palacii habitatores sic inquiens : « O domus egregia, compungor ad
lacrimas tuam intuens solitudinem ; at illa contremuit compassa michi
propter lacrimarum multitudinem, cui inquio : ' ubi queso sunt qui
quondam in te habitaverunt, et iocundam vitam cum securitate et
temporis amenitate duxerunt ? ' At illa ' temporales, inquit, existentes
temporaliter cum tempore transierunt, et me quoque sub sorte temporis
quandoque transituram dimiserunt ; res nempe nulle stabiles, que
cum fluxu huius temporis fluxibiles fuerunt '». Et huius figure plu
rima exempla in diversis maneriebus apud poetas arabicos reperiuntur.
Et ipse quoque mentionem eius fecit in Rethorica, et dixit illic quo
niam Homerus in multis locis utitur ipsa.
[70] Dixit. Et directiva representatio commendabilis et circulatio non
fiunt nisi circa actus voluntarios et frequenter quidem invenitur
modus iste in libro Alkorano, scilicet in laudando actus voluntarios
laudabiles et detestando vituperabiles ; et raro invenitur apud poetas
Arabum. Ideoque prohibitum fuit in Alkorano ne legerentur figmenta

[Page 62] poetica preter quam pauca carmina illorum qui tendebant ad re
prehensionem satyricam vitiorum et commendationem tragediacam
virtutum, et ad instigationem ipsarum.
[71] Dixit. Et bonitas narrationis poetice et perventio in ipsa ad finem
complementi est quidem quando poeta in relationibus et narrationibus
suis sic certitudinaliter narrat, ut rem narratam quasi presentem
sub sensu et aspectu auditorum ponat, ita ut non solum rem narratam
comprehendant, sed etiam quo intellectus contrariorum ipsius eos
non perterreat. Et hoc quam plurimum reperitur apud poetas peritos
et exercitatos ; verumtamen non reperitur modus iste vehementer
imaginari faciens rem representatam in poematibus Arabum, nisi
aut in carminibus elegiacis, que scilicet sunt de actibus seu gestibus
amantium, aut cum intendunt exprimere convenientiam imaginati
vam tantum, ut quod posuit de hoc in carmine suo Imrulkaysi poeta
in colluctatione duorum amantium : « Estuavi ad utendum ea more
fluctuantis aque, dum maritum senseram obdormisse ; at illa, cum
susurrio recalcitrans me, inquit ' velles interisse ', non advertens
vigiles nondum decubuisse ; cui ego : ' vexor incendio quod vellem
extinxisse ' ». Exemplum autem in quo intenditur sola convenientia
imaginative representationis est dictio Dirromatyn poete descriptio
nem facientis ignis accendendi ad silicis concussionem, sic dicentis :
« Scintilla rutilans quasi oculati pupilla in concussione vehementi
prosiliit ; aio : ' nidum adapta cui insideat, et fomenta arida sub
ministra, et, ut vivificetur, spiritum aquilonis advoca ; et manus ei
ne evanescat circumplica ' ». Et istud quoque invenitur in ipsorum
poematibus, dum enarrant varios rerum eventus, ut bellorum et con
similium, in quibus ipsorum probantur dictamina. Et Mutenebbii
poeta probatissimus fuit in hac manerie representationis, prout
apparet in eius poematibus. Ideoque refertur de ipso quod voluerit
aliqua gesta describere regis Sceifi Addauleti domini sui, quibus
ipse non interfuerat cum ipso ; certius enim comprehenduntur a se
ipso perspecta quam audita ab aliis. Optime ergo se habet quis ad re
ferendum ea que ipse cum quibuslibet suis accidentibus et circum
stantiis propriis per se comprehendit, et quasi sensualiter conspexit.
Talia enim competentius representare poterit et figuris poeticis infor
mare, scilicet imaginativa imitatione et metro et tono.
[72] Dixit. Enumerare autem locos seu modos directive representa
tionis longum nimis esset et prolixi temporis ; et voluit per hec in
nuere multam diversitatem huiusmodi poetrie penes diversas nationes
et ipsius multitudinem.
[73] Dixit. Et omnium carminum laudativorum quedam sunt quorum
partes habent colligationem, et quedam quorum partes habent dis
solutionem. Et quod magis propinquum est ut assimiletur carminibus
ipsorum quorum partes habent colligationem est carmen quod apud

[Page 63] nos nominatur consecutivum ; et est carmen in quo colligatur pars
elegiaca carmini tragediaco ; et est, ut universaliter dicatur, premissio
quasi prologi alicuius alterius materie carminum laudatio , quatinus
laus speciosior videatur. Et dissolutio est disiunctio unius partis ab
altera, id est ut inducantur disiunctim ; et ut plurimum invenitur
colligatio in poematibus modernorum, prout invenitur apud Abyte
min : « Annus meus cum anno gregis camelorum transactus est inter
calores ferventissimos et antra desertorum, donec festa plurima
avibus celorum in desertis exhibui ex carnibus mortuorum. Longe
tunc a nobis aberant orti solatiorum ; sic tandem incubui studio car
minum laudativorum ». Hoc prologo habito, incepit a principali
proposito laudibus suis extollens eum quem laudare intendebat.
Multa huius maneriei exempla apud Arabes reperiuntur. Dissolutio
autem quandoque absque omni prefatione a principali proposito
laudandi intratur ; et hic quoque modus frequenter apud Arabes
reperitur.
[74] Dixit. Carminis itaque laudativi quattuor sunt species, quarum tres
sunt simplices, et sunt ille que precesserunt ; una earum est circulatio,
altera est directio, tertia passionalis prout dicitur de illis qui sunt
in inferno ; ibi enim continua est tristitia et meror inconsolabilis.
Et quarta est composita ex istis, aut ex tribus ipsarum, aut ex duabus.
Et sciendum tibi est quoniam exempla istarum specierum quattuor
carminum laudativorum pertinentium actibus voluntariis laudabili
bus non sunt reperta apud poetas Arabum ; frequenter vero reperiun
tur in libro sancto, scilicet Alkorano.
[75] Dixit. Et quidam poetarum sunt qui bene se habent in componendo
metra polixa, alii vero bene se habent ad componendum metra
brevia seu curta, et illa que penes nos nominantur decisa. Et causa
in hoc est quoniam, cum poeta bonus et peritus sit ille qui describit et
determinat unamquamque rerum secundum sua propria et secundum
suam veritatem, et sint res ipse diversificate secundum multitudinem
et paucitatem in pertinentibus sibi accidentibus et propriis, oportet
ut sit bona et debita representatio et commotio imaginativa non per
transiens propria rei et veritatem ipsius. Ouidam ergo hominum sunt
qui ex consuetudine aut ex natura apti sunt ad faciendum imaginari
eas res que pauca habent propria. Hii ergo bona faciunt poemata
intercisa, sed non protelata seu prolixa, alii vero opposito modo se
habent, scilicet in metris prolixarum clausularum prevalentes ; et
sunt vel secundum naturam vel secundum consuetudinem apti ad
explicandum res involutas multis accidentibus et proprietatibus,
aut coniunguntur in eis ad hoc faciendum utraque simul, natura
videlicet et consuetudo.
[76] Dixit. Et ex representationibus et intentionibus imaginativis que
dam sunt que proportionantur et pertinent metris et ponderibus pro

[Page 64] lixis, et quedam que brevibus. Et fortasse erit metrum seu pondus
pertinens et proportionale intentioni et non imaginationi. Et fortassis
res se habebit econverso, et forsitan erit inproportionale utrisque. Et
horum exempla difficulter inveniuntur in poematibus Arabum, aut
non inveniuntur in eis, cum metra ipsorum pauci sint numeri.
[77] Dixit. Et de hiis que comparantur seu referuntur ad ea, per que
subsistit constructio poematum, sunt res quedam ab extrinseco, ut
apparatus persone et vocis poete, et ceterorum de quibus prehabitum
est. Et ut plurimum invenitur istud in usu poetarum circa carmina
passionalia ; et sunt lamentationes et consimilia, ut ea que dicuntur de
illis qui in inferno sunt et consimilibus aliis. Ex quo ergo iam diximus
de eis ex quibus constituuntur seu conficiuntur poemata que sunt
partes ipsorum secundum veritatem et intrinsice. Dicendum quoque
est de istis que ab extrinseco amminiculantur ad eorum bonitatem.
Dicimus igitur quoniam actus isti, ut universaliter dicatur, sunt ea
que significantur per sermones qui nominantur passionales. Ideoque
oportet ut, quando usitantur ista, usitentur cum sermonibus istis.
Ipsi etenim ostendunt passiones quarum confirmatio intenditur per
sermonem, ac si iam certissime inciderint. Et iam scivisti in libro
Rethorice sermones passionales rethoricos et maneries passionum
quas inducunt isti sermones ; et propterea sunt gestus isti magis
proprii Rethorice quam libro Poetrie. Et passiones que confirmantur
per sermonem rethoricum vel poeticum sunt metus et ira et amor et
odium et gaudium et tristitia, et cetera huiusmodi anime accidentia
que enumerata sunt in libro Rethorice. Et manifestum est quoniam,
quemadmodum sunt hic sermones inductivi talium passionum, si
militer sunt hic apparatus habituales et figure gestuales in ipso reci
tatore, significantes quasi presentiam rerum inducentium illas passio
nes, et propter eas incidentia ipsarum passionum. Concutitur ergo et
conturbatur et patitur propter hoc inspector seu apprehensor earum.
Non est itaque utendum formis istis et gestibus in poemate nisi cum
usu sermonum passionalium poeticorum ; et hoc aut magnificando
aliquid aut minorando ipsum aut in contristantibus et pavorem indu
centibus, cum ista. sint quibus utitur ars laudativa ex sermonibus
passionalibus, sicut predictum est. Et utitur quidem istis cum sermoni
bus passionalibus qui non sunt veraces, scilicet qui non inducunt
apparentem imaginationem. Sermones quippe passionales qui sunt
apparentis et expresse imaginationis et proportionales proposito de
quo est sermo et veraces, non indigent ut usitentur cum eis ista que
ab extrinseco amminiculantia. Illa namque viles reddunt eos, cum ista
non usitentur nisi in sermonibus qui debiles sunt ad peragendum
id quod per eos intenditur, nisi cum coniugatione illorum extrinseco
rum. Et sunt sermones defectivi in se ipsis et mali non habentes effi
caciam qualem habuit sermo cuiusdam irritare volentis ad iracundiam
animum regis Kortubii contra Iudeum quendam procuratorem domus
sue, dicentis regi coram magna multitudine populi sui : « Ille per
quem tu regnas et es sublimatus pro mendace est a tuo ikonomo iudi
catus ». Hic sermo, quia in seipso efiicax fuit ad commovendam iram

[Page 65] regis, non indiguit simulatione aliqua aut gesticulatione ex parte
proponentis. [78] Et interdum sufficit poete ex istis uti formis seu figuris
appropriatis cuilibet manerierum sermonis quando coactus fuerit ad
hoc ex parte illorum qui utuntur vultuum acceptione. Et intelligo
per figuras sermonis seu orationis figuram annunciantis et figuram
interrogantis vel annunciationis et interrogationis, et figuram in
perationis, et figuram deprecationis. Alia est nempe figura annunci
antis et alia interrogantis et alia inperantis, et alia deprecantis.
Per has itaque excusare poterit cetera que ab extrinseco sunt, cum
ille viles reddant oratiories poeticas. Non sunt itaque ponenda pars
artis poetrie sed potius alicuius alterius artis.
[79] Dixit. Elementa autem in que resolvitur omnis oratio poetica
septem sunt : sillaba, copulatio seu ligamentum, disiunctio, nomen,
verbum, casus, oratio. Elementa vero sillabarum sunt res indivisibiles,
videlicet littere ; non tamen omnes, sed hoc ex ipsis cuius natura est ut
intret in compositionem sillabarum ; et est simplicissimum eorum ex
quibus locutio constituitur. Et hoc quoniam voces vel soni bestiarum
dividi non possunt in litteras, et propter hoc dicimus quod nulla vox
earum composita est ex litteris, neque ulla pars vocum earum littera
est. Huius autem vocis que sillaba est, partes sunt littera vocalis et
littera consonans ; et hec duas habet partes : una est que penitus non
recipit protensionem sonando, ut ' ta ' et ' te ', altera est que recipit
protensionem, ut ' re ' et ' scin ', et cetere que vocantur semivocales.
Vocales autem sunt que generantur ex percussione que fit a labiis et
dentibus, aut ab aliis partibus gutturis vel faucum. Et est vox com
posita quidem sed inpartibilis ; intendo quoniam inpossibile est ut
separetur vel distinguatur a littera inaudibili. Et he littere (intendo
vocales) sunt que nominantur apud nos ' motive ', et littere proten
sionis seu pretractionis et liquescentie seu molliciei. Littera autem
que est semivocalis est que habet cum vocali protractionem quandam
et non habet secundum suam singularitatem sonum audibilem.
Littera vero consonans est que cum vocali sonat, sed secundum
suam singularitatem non habet sonum audibilem, prout habet vocalis ;
intendo quoniam est ei sonus audibilis quando componitur cum alio et
est consonans. Et. consonantibus quidem non est sonus nisi quando
componuntur cum illis quibus est sonus, ut ' el ', ' eb ' ; et sunt que
apud nos dicuntur littere quiete et mute. Et littere iste diversificantur
secundum diversitatem figurarum oris et locorum, quibus continuan
tur et a quibus procedunt, et secundum breve et longum et acutum
et grave, et universaliter secundum omnes extremitates et media
inter ipsas que sunt in vocibus usitatis in consonantiis et metris et
quibuslibet proportionibus poeticis.
[80] Sillaba vero est vox composita
ex litteris vocalibus et consonantibus non significativa. Et hoc,
quod dixit de litteris, veritatem habet ; hoc enim quod significat
' el ' vel ' em ' inpossibile est ut singulariter proferatur. Et similiter

[Page 66] quod significat apex qui nominatur ' fatha ', vel qui nominatur
' damma ' ; necque constituitur quidem vox nisi ex utrarumque co
niunctione ; existentia tamen eius quod significat ' fatha ' vel ' dam
ma ' principalis est, et eius in quo existit fatha secundaria. Et univer
saliter scire te oportet quoniam vox ex duobus efficitur, quorum
unum est ei tamquam materia, scilicet consonans, et alterum tam
quam forma, scilicet vocalis. Et illi qui sunt de lingua nostra nominant
vocales, ut dictum est, motiva et protractiva et mollitie.
[81] Dixit. Copulatio est vox composita non significativa separatim,
ut est ' et ', ' deinde ', ' atque ', et universaliter dictiones consigni
ficative, que sunt tamquam ligamenta partium orationis ad se invi
cem ; et hec autem in principio sermonis, ut ' quoniam ', ' quidem ' ;
et dictiones conditionales que significant continuationem, ut ' si ',
' quando ' et consimiles.
[82] Dixit. Disiunctio vero est etiam vox composita non significativa
separatim disiunctiva dictionis a dictione, ut ' aut ', ' vel ', ' sive ', et
consimiles ; et dictiones exceptive, ut ' preter ', ' preterquam ', et
consimiles ; et adversative ut ' sed ', ' verum ' , ' verumtamen ' et
consimiles. Et iste aut ponuntur in principio orationis aut in fine
aut in medio. Et intendimus hic per sermonem nostrum « vox non
significativa separatim » voces simplices que, quando coniunguntur
aliis, consignificant ut dictiones sincathegoreumatice, non voces simpli
ces ut sunt littere ; quoniam voces significative separatim composite
ex vocibus pluribus aut tribus aut quatuor aut amplius secundum
figuras compositionum sillabicarum , sunt nomen et verbum.
[83] Nomen est vox vel dictio significativa separatim rei absque tempore,
et nulla partium eius significativa est aliqua partium illius rei separata.
Et hoc est commune nomini simplici et composito ; nomina enim
composita de duobus nominibus non usitantur sic quod quelibet
pars eorum significet partem aliquam illius intentionis que est nominis
compositi ex illis duobus nominibus simplicibus, ut ' equiferus '.
[84] Verbum vero est vox vel dictio significativa intentionis alicuius et
temporis quod circumstat illam intentionem, neque etiam aliqua
partium eius significativa est separatim alicuius partium illius inten
tionis. Et significatio verbi cum tempore distinctiva est nominis a
verbo ; ' homo ' namque vel ' albus ' non significant cum tempore,
' currit ' autem vel ' cucurrit ' consignificant tempus presens et preteri
tum.
[85] Dixit. Casus autem vel inflexio pertinet quidem nomini et orationi
et verbo. Et nomen inflexum est nomen relatum ad alterum, ut
' Socratis ' vel ' Socrati ' ; et oratio inflexa est ut imperativa, interroga
tiva ; et verbum inflexum est preteritum vel futurum. Rectum vero
est verbum temporis presentis ; et istud magis proprium est lingue
ipsorum.

[Page 67]
[86] Et oratio est dictio composita cuius quelibet pars significativa est
separatim. Et oratio dicitur una secundum duos modos : aut quoniam
unam significat rem seu intentionem, ut ' homo est animal ' aut
quoniam est una colligatione ligante ipsam prout dicimus quoniam
sillogismus est oratio una et exhortatio rethorica est oratio una, et
poetica contexio oratio una.
[87] Dixit. Et nominum due sunt maneries : aut simplex quod non est
compositum ex significativis, aut duplicatum quod est compositum
ex nominibus significativis, quamvis intendatur per ipsum nominatio
rei unius, quam non significant nomina ex quibus componitur,
ut ' famulus solis ' vel ' armiger '.
[88] Dixit. Et omne nomen aut est primarium illi lingue cuius est aut
intromissum ei aliunde, aut transumptum extranei usus, aut facticium,
aut restrictum seu colligatum, aut distinctum seu separatum, aut
transmutatum. Primarium itaque est proprium unicuique genti,
intromissum vero est quod assumunt poete et intromittunt in linguam
suam ab alia lingua , ut fit in conterminis idiomatibus que a se
invicem vocabula mutuant et mutuantur. Nomen vero extraneum
transmutatum est, ut cum transumitur nomen a specie ad genus, ut
cum interfectio ' mors ' nominatur ; aut a genere ad speciem, ut cum
mutatio dicitur ' motus ' ; aut a specie una ad speciem alteram, ut
cum latrocinium ' furtum ' appellatur; aut ut permutetur aliquid
proportionatum secundo ad tertium aut tertio ad quartum, ut est
proportio primi ad secundum, prout quidam antiquorum senectutem
' vesperam vite ' nuncupant, et vesperam ' senectutem diei '. Videtur
enim proportio senectutis ad vitam quasi proportio vespere ad diem.
Nomen vero facticium seu nove institutionis est nomen quod adinvenit
poeta per se signatum propria nota, et cuius ipse primus est usitator.
Et ista nomina non reperiuntur in poematibus Arabum, maxime
vero reperiuntur in artibus noviter adinventis. Et fortasse utuntur
eis moderni poetarum secundum viam transumptionis, prout fecit
Abutanebby , dicens de quodam qui promptus erat ad exequendum
quod intenderat: « Cum verbum presens meditaris absque mora ut
transeat in preteritum conaris ». Et fortassis inusitata utuntur in
flexione, ut si dicatur, de hoc verbo impersonali ' oportet ', ' oporteo '
vel ' oportuisti '. Separatum autem et restrictum non reperiuntur
apud Arabes. Nomen vero ornatum est cuius quedam partes attenua
tione quadam decorantur. Et iam dictum fuit quod ipse intendebat
per nomen separatum nomina mutata per additionem factam ad ipsa,
aut per subtractionem ab ipsis aut per transpositionem ; et dictum
fuit « non », sed intendebat per hec nomina quorum difficilis est pro
nunciatio. Sed apparens sermonis sui est quoniam est nomen composi
tum apud eos ex sillabis determinatis. Et nomen restrictum prout
estimo est illud quod denominavit ' diversificatum ' ; et quod appa

[Page 68] ret ex sermone ipsius, est quoniam est nomen variatum per decisionem,
ut sunt nomina apocopata apud nos . Nomina autem commutata
sunt nomina transumpta que transumuntur a suo simili ; prout
appellant sidus quoddam ' Vulturem ' ; aut a suo contrario, prout
appellant solem ' obscurum ' ; aut a suo consecutivo, prout appellant
sepum ' molliciem ' et pluviam ' segetem '.
[89] Dixit. Et optima oratio viam prebens intellectui est quidem oratio
notoria et usitata que non occultatur alicui. Et iste orationes non
complectuntur quidem nisi ex nominibus notoriis usitatis, et sunt ea
que nominavit in hiis que dicta sunt veracia, et nominantur quoque
denominativa et familiaria.
[90] Dixit. Et hoc est ut poema talis poete et talis, qui fuerunt famosi
apud ipsos. Et oportet ut requiramus inter poetas Arabicos in quorum
carminibus superent hee maneries dictionum.
[91] Dixit. Et orationes modeste laudative sunt que componuntur ex
nominibus usitatis et aliis, scilicet transumptivis, extraneis, et commu
tatis, et enigmaticis. Propter quod, quando carmen penitus denuda
tum fuerit a verbis propriis et usitatis, erit integumentum et enigma.
Ideoque integumenta et enigmata complectuntur ex nominibus extra
neis et ambiguis, scilicet ex transumptis et transmutatis et communi
bus et analogicis. Enigma quippe est oratio que comprehendit inten
tiones quarum continuatio aut inpossibilis est aut difficilis ad unum
certum aliquem intellectum ; et istud frequenter invenitur apud
poetas Arabum et precipue in poematibus Dirromati. Et nobilis sermo
poeticus moderatus seu modestus est qui componitur ex nominibus
que preeminentiam habent usitatam, et ex illis aliis speciebus. Et
poeta, cum voluerit plane et manifeste aliquid dicere, inducet nomina
que habent prerogativam in manifestatione. Et cum voluerit afferre
aliquid admirandum et delectabile, inducet nomina illius alterius
speciei. Ideoque deridetur qui declarationem et manifestationem
intendit ; et affert nomina ambigua seu communia aut extranea aut
adinventa . Et deridetur etiam qui admirandum aliquid aut delectans
intendit, et affert verba vel nomina cotidiana vel usualia. Quasi
ergo oportet poetam cavere ne superflue utatur nominibus non usita
tis. Indiget ergo moderate assumptionis sermonis enigmatici, ne sit
totus sermo quasi enigma ; et caveat etiam superfluitatem usus ser
monis cotidiani, ne egrediatur a via poetrie ad sermonem vulgarem.
[92] Dixit. Convenientia autem dictionum quarundam ad quasdam in
quantitate et coequalitas significationum quarundam ad quasdam, et
pondus ipsarum, oportet ut sit res communis et participata omnibus
dictionibus que sunt partes orationis poetice. Nos namque invenimus
poetas, et si utantur dictionibus veracibus in locis in quibus deridendi

[Page 69] sunt propter usum earum, non tamen poema ipsorum caret hiis duo
bus, scilicet pondere et concinnantia et convenientia in quantitate.
Verumtamen istud commune est omnibus speciebus poematis. Poema
ta vero que componuntur ex nominibus diversificatis manifestius
habent hanc intentionem et convenientiam dictionum in quantitate
cuius fecit mentionem. Est coniugatio quarundam cum quibusdam in
numero litterarum ; et si conveniant cum hoc in tota dictione aut in
parte eius ; et est quod dicitur convenientia et cognatio apud poetas
nostri temporis. Est autem convenientia seu concinnantia multis
modis. Aut enim convenientia in tota dictione et tota intentione erit,
ut dixit quidam poeta : « Nonne vides mortem ? Nulli scio parcere
mortem ». Aut erit in parte dictionis et in parte intentionis ; aut erit
in parte dictionis et in tota intentione ; aut erit in tota dictione et in
parte intentionis ; aut erit in tota dictione tantum ; aut erit in parte
dictionis tantum ; aut erit in tota intentione tantum ; aut erit in parte
intentionis tantum. Et exemplum convenientie in parte dictionis et
in parte intentionis est in nominibus denominative inflexis ab uno
significato, ut est in poemate Almutanebbi: «Crescit largitas ad
crementum largorum, et multiplicantur largi ad crementum largita
tum ». Et exemplum convenientie in parte dictionis et in tota inten
tione est usitata hominum dictio : « Est percussura necnon per
cussio - - ». Et exemplum convenientie in tota dictione et in
parte intentionis sive significationis sunt nomina analoga; et poete
utuntur eis multotiens. Et exemplum convenientie in tota dictione
tantum est ut si dicatur : « Est canis in castris ; canis emicat alter in
astris ». Et exemplum convenientie in parte dictionis tantum , ut
verbum Senece : « Quod mecum oritur mecum moritur ». Et exem
plum convenientie in parte intentionis tantum est ut in dictionibus
diversis significantibus rem eandem secundum diversas maneries et
intentiones , ut ' homo et antropos '; dicitur enim ' homo ' quasi
factus ex humo, ' antropos ' vero dicitur quasi arbor inversa ; et sunt
nomina unius et eiusdem rei. Et concinnantia apud Arabes est con
venientia in quantitate et in parte dictionis ; et hoc aut in littera
una, et est postrema, aut in duabus, et est hoc quod nominant moderni
consecutionem.
[93] Componderatio autem in partibus orationis est quat
tuor modis. Unus est ut inducatur res et eius similis, ut ' sol et luna ' ;
aut eius contrarium, ut ' nox et dies ' ; aut ut inducatur res et hoc
quod pertinet eius usui, ut ' arcus et sagitta ', ' equus et frenum ';
aut ut inducantur res comproportionate, ut ' rex et deus '. Et hec
proportio reperitur quidem inter quattuor res. Et in hac manerie poe
matis redargutus est Alkameitu poeta in dicto suo dum commendaret
amasiam suam ex vultus serenitate seu securitate et osculi suavitate,
sic dicens : « Completa est in ipsa vultus sui serenitas, et salivalis

[Page 70] osculi sui suavitas » ; propterea quod non habent similitudinem ali
quam serenitas vultus et suavitas salive. Et de hac manerie dixerunt
quidam de poemate Omrilkaisi, quasi reprehendendo ipsum cum
dixit : « Ac si non ascendissem unquam causa solacii equum aut non
tenuissem puellam ornatam monilibus mecum ; et ac si numquam
dolium plenum vini meracissimi salutassem, et equos post multos
recursus iterum ad cursum non incitassem ». Videtur enim impro
porcionata harum clausularum contexio. E converso enim videtur
quod debuerit dixisse, scilicet ut esset principium clausule prime
principium clausule secunde, et principium secunde principium
prime. Et hoc modo dictum fuit de poemate Abitaybi extollentis
dominum suum in animositate et dicentis : « Perstitisti et non erat
dubitatio de morte persistentis, ac si conclusus esses intercilia periculi
dormientis ; transierunt per te fortissimi tui vulnerati et evicti et
vultus tui a propria constantia non sunt derelicti »; dictum fuit inquam
quoniam proportio metrica esset in poemate ipsius, si principium
clausule prime posuisset
secunde et si principium secunde posuisset prime. Et similiter dictum fuit de poemate Omrilkaizi .
[94] Dixit. Et oratio quidem diversificatur, idest commutatur, ab
oratione veraci seu usitata communiter, quoniam ponuntur in ea
nomina convenientia in ponderatione et quantitate, et nomina extra
nea et cetera ex speciebus commutationis. Et significatur quidem
quod sermo poeticus sit sermo commutatus per hoc, quoniam, quando
commutatur sermo verax seu usitatus, nominatur poema vel oratio
poetica. Et reperitur in eo actio poematis ; verbi gratia ut dixit
quidam : « Postquam expedivimus que expedienda erant in tali loco,
et angulos mensuraverat ipsorum mensurator , cepimus conferre
de hiis que recenter acciderant inter nos ; et sudabant mule ex itineris
asperitate ». Hic sermo in poema convertitur, quoniam est circum
locutio sermonis communis per quedam commutata vocabula, ac si
diceretur «conferebamus et incedebamus, et evectiones nostre suda
bant ex labore ». Et plures consimiles sermones apud poetas Arabes
reperiuntur. [95] Et quando diligenter consideraveris poemata motiva,
invenies ea habere aliquos istorum modorum, videlicet concinnantias
dictionales et dissonantias intentionales vel econverso, et modis aliis
permutatas, prout dictum est, et transumptivas et metaphoricas et
aliter figurativas locutiones, et enigmaticas latitationes, et consimilia.
Que enim istis carent nichil habent de natura poematis nisi metrum
tantum. Et commutationes a proposito et usitate sermone fiunt per
ponderationes et concinnantias et convenientias transumptivas, et
per assimilationes, et universaliter per quaslibet extractiones sermonis
a consueto usu, ut per additiones et subtractiones et transpositiones,
et per commutationem ab affirmatione ad negationem et econverso,
et universaliter ab opposito ad oppositum et per omnes species que

[Page 71] apud nos poetice licentie nuncupantur.
[96] Omnium autem horum exem
pla satis manifesta sunt, neque occulte sunt tibi species tam sim
plices quam composite, contente sub his universalibus propinquiores
et communiores. Enumerare vero species ultimas valde difficile vide
tur; ideoque contentus fuit hic universalium tantum enumeratione. Op
timum autem ex omnibus istis est quodcumque magis planum fuerit et
magis manifestum et verisimilius. Et istud non invenitur nisi apud
elegantes et doctissimos poetarum ; ideoque signum peritie ipsorum
est quando verisimiliter et apparenter uti possunt istis. Tunc enim
facilius accipiuntur ab ipsis, et intelliguntur ea que intenduntur per
sermones poeticos, et quocumque volent ducent animum auditoris.
Quando enim commutatio vehementis fuerit assimilationis, inducet
bonitatem imaginationis et comprehensionem complectiorem rei
representate simul. Et tamen fortassis etiam ex bene proportionali
commutatione accidit penes hebetes et stolidos auditores modica
comprehensio ut accidit in Alkorano ex hoc dicto :« Donec distinguere
possitis inter filum album et nigrum » ; quidam enim illorum intellige
bant de vero filo, donec revelatum fuit desuper quoniam intelligendum
erat de filo diluculi distinguente diem a nocte.
[97] Dixit. Et nomina composita competunt metro in quo narrantur
laudes bonorum, preterquam quod singulariter alicui eorum laus illa
attribuatur. Et hec nomina rare inventionis sunt in lingua Arabica,
ut si dicatur ' Abscemyn ' denominative sumptum ab hoc nomine
' abduschemzin '. Lingua iam vero sive idiomata, id est assumptiones
vocabulorum ab extraneis idiomatibus competunt poemati in quo
mentio fit de statu futuri seculi seu in delectabilibus bonorum seu in
horribilibus malorum. Et sunt due maneries poematum note apud
ipsos. Nomina autem transumptiva et extranea appropriantur poema
tibus in quibus dicuntur proverbialia et sapientialia et historialia
famosa et notoria.
[98] Dixit. Itaque que diximus de arte laudativa et de rebus communi
bus maneriebus poematum de assimilatione, et aliis huiusmodi suffi
ciunt. Via autem sive processus poematum historialium in partibus
que sunt principia et media et fines, via est partium artis laudative ;
et similiter in representatione ; nisi quod representatio non est gesto
rum in ipsis sed temporum in quibus gesta sunt. Non enim represen
tant in istis nisi qualiter dispositiones et status fuerint eorum qui
processerant respectu eorum qui subsecuti sunt, et qualis fuerit
transmutatio potestatum et regnorum et etatum et dierum. Et repre
sentatio huiusmodi similiter parum reperitur in lingua Arabum, et
est valde frequentata in libris legum. Et fecit mentionem bene se
habentium in hac manerie poetarum ipsorum et extulit laude com
muni Homerum in hoc genere. Et de commendabilibus que sunt apud
Arabes de hac intentione est carmen nigri filii Iofar sic dicentis de
retro actis temporibus et mutationibus eorum qui in magna fuerunt

[Page 72] gloria : « Quid est quod sperem post familiam Muthurrikin deseren
tem habitationem suam, et post Eiedin terram Alkawarniky et
Stediey et Baraky et castrum munitum de Scendedin descenderunt ad
Enkyratin, ubi descendit super eos aqua Eufratis veniens de Etwetyn.
Impulerunt venti habitationes ipsorum tamquam ex conducto
super eos irruentes. Video ergo suavitatem vite et omne eius solatium
aliquo dierum desinere et operire ».
[99] Dixit. Et partes huius speciei sunt partes artis laudative modeste de
circulatione et directione et compositione ex utrisque, et forsitan
erunt quedam partes ipsius passiones sicut se habet in arte laudativa
modesta.
[100] Et mentionem fecit differentiarum inter artem laudativam
et ceteras artes poetrie apud ipsos et propriorum que appropriantur
illis aliis poematibus in ponderibus et partibus et representatione et
quantitate, et quoniam hic sunt pondera competentia magis quibus
dam poematibus quam aliis. Et dixit : quis poetarum bene se habuerat
in his rebus et quis non ; et in omnibus his extulit Homerum. Et
omnia hec propria sunt eis et quicquam huiusmodi non est reper
tum apud nos, aut quia hoc cuius fecit mentionem non est commune
omnibus aut pluribus nationibus, aut quia contingit hoc Arabibus
in rebus istis tamquam non competeret nature ipsorum. Et hoc magis
conveniens videtur ; non enim poneret in hoc libro suo quod esset
proprium genti sue, sed quod commune esset omnibus nationibus
naturalibus.
[101] Dixit. Et oportet ut hoc quod inducit poeta quasi proemium mo
dicum sit et breve in comparatione eius in quo consistit representatio
quemadmodum faciebat Homerus. Ipse etenim modicum morabatur
in ponendo prologum ; et postmodum spaciose et copiose accedebat ad
propositum negocii representandi, quamvis tamen non inducebat
quicquam in hoc preterquam ea que consueta erant. Insolita enim
moleste feruntur. [102] Et dixit hoc quidem, ut estimo, propterea quod
nationibus in assimilationibus suis consuetudines sunt proprie propter
aliqua que apud ipsos sunt, unde sumere possunt metaphoras que
non sunt note apud alias nationes, ut est desertum arenosum quod
dicitur Zarabim, ubi plurimi habitant colubri et lacerte ; et videtur de
longe venientibus quod locus ille sit lacus et colubri et lacerte sint
pisces. Soliti sunt ergo dicere circa aliquid simile deceptis. « Pisces
et lacum aspexisti Zarabi » ; et ex hoc dictum est in Alkorano :« Qui
intentum opus derelinquunt similes sunt aspectoribus Zarabi ».
[103] Dixit. Et quando protelatur sermo et non fuerit in ipso commutatio
neque representatio, tunc oportet curam adhiberi ut sint dictiones manifeste significationis, quales sunt dictiones
significantes res ipsas
non contrarias ipsarum aut diversas, et sit ipsarum compositio seu
constructio notoria famosa apud ipsos, et sit facilis pronunciationis.

[Page 73] Et videtur quod istud sit plurimum eius quod secundum linguam
Arabum decens elocutio dicitur. Est tamen decens quoque elocutio
cum oratio fuerit manifeste veritatis et notoria ; veritas enim quam
complectitur veniam largitur paucitati decoris et paucitati transum
ptionis metaphorice et paucitati transumptionis poetice.
[104] Dixit. Errores autem qui accidunt in poemate pro quibus redarguen
dus est poeta sex sunt manerierum. Quarum una est ut eius representa
tio sit per aliquid quod non sit possibile, immo per inpossibile. Et
eius exemplum secundum me est sermo Ibinalmutari describentis
lunam existentem in defectu, et dicentis sic : « Aspice ad ipsam ;
est quasi navicula argentea aggravata pondere ambre ». Istud qui
dem inpossibile est, placet tamen propter vehementem similitudinem,
et quia per hoc non intendi instigationem ad aliquid neque prohibi
tionem ab aliquo. Oportet ergo ut fiat representatio per rem existen
tem aut per rem que putetur existens, prout fit representatio malo
rum per demones aut per aliquid cuius existentia sit possibilis, ut
in pluribus non in paucioribus aut in equalibus ; hec etenim species
existendi magis conveniens est rethorice quam poetrie. [105] Secunda vero
maneries est erroris poete ut distortam adducat representationem
prout accidit pictori ut addat in forma quam pingit membrum quod
non competit ei aut ponat ipsum in loco non competenti ; ut si quis
in quadrupede ponat pedes posteriores ante et anteriores retro. Et
oportet ut exempla horum perspiciantur in poetarum arabicorum
poematibus. Et secundum me propinquum huic intentioni est dictum
cuiusdam modernorum de Anadaluscia describentis equum vulnera
tum revertentem a prelio, sic dicentis : « Et super auriculas eius
auricula tertia », quam expresserat ferrum lanceatum. [106] Et maneries
tertia est ut representet rationalia per irrationalia ; nam et hoc quoque
redarguendum est. Veritas nempe in hac representatione modica est
et mendacium multum, nisi assignet talia accidentia que communia
sunt rationali et irrationali ; nam et hoc interdum tolerabile fit propter
consuetudinem, prout consueverunt Arabes assimilare mulieres campis
et vaccis silvestribus, et iuvenes hinnulis cervorum. [107] Et maneries
quarta est ut assimiletur res simili sui contrarii aut ipsimet contrario,
prout consuetudo est Arabum dicere de mulieribus modesti contuitus
quoniam egra habent cilia ; et intendunt eas commendare per hoc
de pulchritudine oculorum et modestia aspectus. Et propinquum
huic est verbum ipsorum : « Pertigerunt ad vesperam tamquam
egrotantes ex liberalitate ». Et verbum alterius : « Dirupta fuit illius
camisia, et apparuit in media aula tamquam egrotans pre verecun
dia ». Omnia inquam hec contraria sunt attributis decentibus, et nihi
lominus veniam merentur propter sic loquendi consuetudinem. [108] Et
maneries quinta est ut adducantur nomina significantia duo contraria
equaliter, ut ' percussio ' significans percutientis actum et percussi
passionem et cetera huiusmodi, que multa in idiomatibus reperiuntur.
[109] Et maneries sexta est ut relinquatur representatio poetica, et intenda
tur persuasio rethorica et sermones inductivi credulitatis. Et precipue
quando fuerit sermo abiectus modice persuasionis. Et istud habet

[Page 74] se ad modum sermonis Omrilkaizi excusantis suam pusillanimitatem
et dicentis : « Non timoris causa fugerunt mei dextrarii, sed ducti
desiderio habitationis sue ». Et interdum non est indecens ista maneries
dum aliquid probabilitatis habet aut veritatis ; et talis fuit sermo
alterius excusantis fugam suam a prelio et sic dicentis : « Deus novit
quod non deserui conflictum ipsorum quousque equus meus graviter
confixus est sagitta toxicata ; cognovi ergo quod persistens ruerem, et
sine aliquo inimicorum damno interirem ; secessi itaque ab ipsis spe
rans ulciscendi tempus in aliquem diem perditionis ipsorum »; hic
itaque sermo decens quidem est ut plurimum propter veritatem suam,
quamvis modica in ipso sit commutatio metaphorica. Ideoque dixit
quidam « O gens et societas arabica, sagax in decorando factum
quodlibet ita quod etiam nevistis fugam a prelio decorare ».
[110] Dixit. Cum itaque sint maneries erroris sex et totidem redargutio
nes contraposite ipsis, erunt duodecim maneries et species pertinen
tes et proprie poete ; videlicet sex errores et sex redargutiones. Sed
exempla redargutionum non reperiuntur apud nos, cum poete nostri
non distinxerint neque etiam perceperint istas poetrie maneries.
[111] Hec est summa quam complexus est intellectus noster de his quorum
mentionem fecit Aristoteles in libro suo de sermonibus communibus
omnibus maneriebus seu modis poetrie et propriis arti laudative seu
tragedie ; dico communia ex ipsis pluribus aut omnibus. Reliqua
vero quorum fecit mentionem in hoc suo libro de differentiis inter
ceteras species poetrie secundum ipsos et inter speciem laudativam
propria sunt ipsis. Et preter ea non invenimus nisi illorum quedam
quorum fecit mentionem in hoc libro qui pervenit ad nos. Hoc ergo
significat quod nondum complete translatus est liber iste, et quoniam
remanet ex ipso locutio in reliquis differentiis multarum specierum
poetrie que sunt apud eos ; et ipse iam promiserat loqui de omnibus
his in prologo libri sui. Et hoc quod deficit de illis que communia
sunt, est locutio in arte reprehensionis seu vituperandi. Veruntamen
videtur quod satis pateant ea que huic intentioni pertinent ex his
que dicta sunt in tractatu laudandi, cum contraria ex contrariis
cognoscantur ; [112] et tu percipies quando adverteris ea que hic conscripsi,
quoniam hoc quod intenderunt illi de lingua nostra de canonibus
poeticis in comparatione ad hoc quod est in hoc libro Aristotelis et in
libro suo de rethorica, exile est et modicum, quemadmodum quoque
dixit hoc Abunazrin Alfarabius ; neque etiam occultabitur tibi qualiter
revertuntur canones illi ad istos, neque etiam occultabitur tibi in
quo recte dixerunt et in quo non in positione canonum illorum.
[113] Et nos hic finem ponimus presentis intentionis.
Explicit, Deo gratias, anno Domini millesimo ducentesimo quinqua
gesimo sexto, septimo decimo die marcii, apud Toletum urbem nobilem.