Averroes, Determinatio in poetriam Aristotelis, transl. Hermannus Alemannus. Averroes D.A.R.E. Translated by Hermannus Alemannus DARE (RV) 1968 Princeton University Library WIP Poetria Ibinrosdin Inquit Hermannus Alemannus. — Postquam, cum non modico labore consummaveram translationem Rethorice Aristotilis, volens manum mittere ad eius Poetriam, tantam inveni difficultatem propter disconvenientiam modi metrificandi in greco cum modo metrificandi in arabico, et propter vocabulorum obscuritatem, et plures alias causas, quod non sum confisus me posse sane et integre illius operis translationem studiis tradere latinorum. Assumpsi ergo editionem Avenrosd deter minativam dicti operis Aristotilis, secundum quod ipse aliquid intelligibile elicere potuit ab ipso, et, modo quo potui, in eloquium redegi latinum. Et nonnullum conferet intelligendi adiutorium ea que in hoc libro sunt intellectus Poetrie Oratii, sicut intellectus Rethoricarum Tullii Ciceronis adiuvans est ad intelligendum negotium aristotelicale Rethorice. Suscipiant igitur, si placet, et huius editionis Poetrie translationem viri studiosi, et gaudeant se cum hac adeptos logici negotii Aristotilis complementum. averod avenrod averois [1] Incipit determinatio Ibinrosdin in Poetriam Aristotelis . Inquit Ibinrosdin. — Intentio nostra est in hac editione deter minare quod in libro Poetrie Aristotilis de canonibus universalibus communibus omnibus nationibus aut pluribus, cum plurimum eius quod est in hoc libro aut sunt canones proprii poematibus ipsorum et consuetudini ipsorum in ipsis, aut non sunt reperta in sermone Arabum, aut sunt reperta in aliis idiomatibus. [2] Dixit Aristotiles. Propositum quidem nostrum nunc est loqui in arte poetica et in modis poematum. Et oportet eum, qui vult ut canones qui dantur in hac arte procedant processu debito, dicere primitus quid agat unaqueque maneries poetica, et ex quibus constitu untur sermones poetici, et quot sunt modi intentionum intentarum per sermones poeticos ; et oportet ut ponat sermonem suum in toto isto, incipiendo a primis que nobis naturaliter sunt in hac intentione. [3] Dixit. Omne itaque poema et omnis oratio poetica aut est vitu peratio aut est laudatio. Et hoc patet per inductionem poematum, et proprie poematum ipsorum, que fiunt de rebus voluntariis, scilicet honestis et turpibus. Et hoc modo se habet in artibus repre sentativis, que imitatrices sunt poetrie, ut est percussio cithare vel psalterii vel insufflatio tibie vel fistule, et saltandi artificium ; scilicet quod ipse sunt apte naturaliter his duabus intentionibus. Et sermones poetici sermones sunt imaginativi. Modi autem ima ginationis et assimilationis tres sunt : duo simplices et tertius composi tus ex illis. Unus duorum simplicium est assimilatio rei ad rem et exemplatio eius ad ipsam. Et hoc fit in qualibet lingua aut per dictiones proprias illi lingue, ut est hec dictio ' quasi ' vel ' sicut ', et que istis similantur, que nominantur sinkathegoreumata similitudinis; aut per sumptionem ipsius similis cum suo assimilabili vel loco sui assi milabilis. Et istud nominatur in hac arte ' concambium ' ; et est ut dixit poeta quidam de quodam valde liberali «ipse est mare inun dans undecumque venientium indigentias replens copiose et effluen ter». Et sciendum est tibi quod in hanc divisionem intrant species poematum que moderni nostri temporis nominant transumptionem et translationem, ut cum dicitur «pratum ridet», «litus aratur», et, ut dixit poeta talis, «sunt eque que in adolescentia sua nondum sellas receperunt aut frena, et camele que nondum sarcinas susti nuerunt». Verumptamen translationes potissime dici possunt con cambia ex accidentibus rei sive concomitantibus rem ; et transumptio est concambium pro suo comproportionali, videlicet, quando fuerit alicuius proportio ad secundum proportio tertii ad quartum, tunc permutatur nomen tertii ad primum et econtrario . Et iam prehabi tum est in libro Rethorice ex quot rebus tiunt huiusmodi concambia. Secunda autem divisio est ut convertatur assimilatio, ut si dicas «sol quasi est talis mulier», aut «sol est talis mulier», non «talis mulier est quasi sol», et non «talis mulier est sol». Et tertia species sermonum poeticorum composita est ex his duabus. [4] Dixit. Et quemadmodum quidam hominum naturaliter coi maginantur quibusdam et representant ipsos in actionibus, ut est representatio quorumdam ipsorum ad quosdam in coloribus et in figuris et in vocibus. Et hoc aut est ex arte aut ex habitu reperto in ipsis representatoribus aut ex parte consuetudinis quam iam diu habuerunt in hoc ; sic reperitur in ipsis representatio per sermones na turaliter. Et imaginatio et representatio in sermonibus poeticis fit ex parte trium rerum : scilicet ex parte soni convenientis, et ex parte ponderis, et ex parte ipsiusmet assimilationis. Et unumquodque isto rum quandoque invenitur singulariter per se absque suo conpari, prout est sonus in tibia seu fistula, et pondus in saltatione, et repre sentatio seu imitatio in dictione, scilicet in sermonibus representativis seu imaginativis prolatis absque metro seu pondere ; et quandoque coniunguntur ista tria simul, prout reperitur apud nos in modo car minis sic nominati reperti nuper seu adinventi ab incolis istius insule in lingua ista, scilicet arabica, cum sint poemata naturalia que complectuntur illas duas res simul. Et res naturales non inveniuntur nisi in nationibus naturaliter se habentibus. In poema tibus nempe Arabum non existit simphonia seu consonantia, sed aut metrum tantum aut metrum et representatio simul. Et quando hec sic fiunt , erunt artes imaginative vel que faciunt effectum imaginan di tres : ars consonandi, et ars metrificandi, et ars componendi sermo nes representativos. Et ista est ars logicalis de qua est consideratio in isto libro. [5] Dixit. Et multotiens non invenitur in sermonibus, qui nominantur ' poemata ' quedam de intentione poetica, preter quam metrum tantum, ut sunt sermones Socratis metrici et sermones Empedoclis in naturalibus, secundum diversum eius quod est in poematibus Homeri ; in illis enim inveniuntur utreque res simul. [6] Dixit. Ideoque non oportet ut nominetur ' poema ' secundum veritatem, nisi quod contingit hec duo. Illa autem potius nominanda sunt sermones tales vel tales quam poemata. Et similiter compositor sermonum metricorum in naturalibus potius nominandus est auctor sermocinalis quam poeta. Et sermones imaginativi qui fiunt ex metris permixtis similiter non sunt poemata. Et narravit quoniam reperiun tur apud ipsos, scilicet poemata ex ponderibus seu metris permixtis. Hec autem non reperiuntur apud nos. [7] Iam ergo patet ex hiis que dicta sunt quot sunt maneries repre sentationis et ex quibus artibus componuntur representationes per sermonem ita quod perveniat actio ad complementum. [8] Dixit. Et ex quo representatores et assimilatores per hoc intendunt instigare ad quasdam actiones que circa voluntaria consistunt et re trahere a quibusdam, erunt necessario ea que intendunt per suas representationes aut virtutes aut vitia ; omnis enim actio et omnis mos non versatur nisi circa alterum istorum, videlicet virtutem aut vitium. Necessario ergo oportet ut boni et virtuosi non represen tent nisi virtutes et virtuosos, mali autem malitias et malos. Et quoniam quidem omnis assimilatio et representatio non fit nisi propter ostentationem decentis aut indecentis sive turpis, patens est quoniam non intenditur per hoc nisi assecutio decentis et refutatio turpis. Et oportet cum hoc necessario, ut sint representatores virtutum (scilicet qui declinant naturaliter ad ea que representant virtuosiores seu me liores), et representatores malitiarum defectiores illis et propinquiores malitiis. Et ab hiis maneriebus hominum prodiit laudatio et vitu peratio, scilicet laus bonorum et vituperatio malorum ; et propter hoc quidam poetarum bene se habent in laudando et non in vitupe rando, quidam autem econtrario, scilicet bene se habent in vituperan do et non in laudando. Oportet denique ut in omni assimilatione inveniantur iste due diffe rentie, scilicet approbatio decentis et detestatio turpis ; non inveni untur autem due hee differentie nisi in assimilatione et representatione que fiunt per sermonem, non in representatione que fit per metrum neque in representatione que fit per consonantiam. Et in assimilatione que fit per sermonem inveniuntur tres differentie. Et est assimilatio per quam intenditur convenientia assimilati cum suo assimilabili preter ostensionem aliquam decentis aut turpis, sed solum intenditur ipsamet convenientia ; et hec assimilationis species est quasi materia apta ad hoc ut alteretur seu permutetur ad utramque duarum extre mitatum : scilicet assumitur interdum ad ostensionem decentie valde exprimendo ipsam, et interdum permutatur ad ostensionem alicuius turpitudinis, similiter valde exprimendo illam. [9] Dixit. Et ista fuit via Homeri, videlicet quod ipse procedebat in suis assimilationibus per convenientiam exprimens decentiam et turpitudinem ; et quorumdam poetarum bona operatio consistit penes convenientiam tantum ; et quorumdam penes ostensionem de centie et turpitudinis ; et quorumdam penes coniunctionem utrorum que simul, ut Homeri. Et ipse, scilicet Aristotiles, ponit exempla de qualibet manerie illorum per poetas qui fuerunt in tempore ipsorum famosi seu notorii, et in legibus ipsorum, et per usum cuiuslibet maneriei istarum trium manerierum assimilationum. [10] Et tibi non erit difficile invenire exempla in poematibus Arabum, licet plura ipsorum poemata non sint, ut ait Abunazrin Alfarabius, nisi circa voluptatum genera. Species vero poetrie quam elegiam no minant non est nisi incitatio ad actus coituales, quos amoris nomine obtegunt et decorant ; ideoque oportet ut a talium carminum lectione abstrahantur filii, et instruantur et exerceantur in carminibus que ad actus fortitudinis et largitatis sive liberalitatis incitant et incli nant ; non enim instigant Arabes in carminibus suis nisi ad has duas virtutes e numero virtutum, neque simpliciter ad has in quantum virtutes sunt, sed in quantum per eas acquiritur altitudo honoris et glorie. Modus autem poematum in quo intenditur tantum convenien tia, reperitur pluries in eorum carminibus ; ideoque multotiens indu cunt proprietates et accidentia corporum metallicorum et consimilium mineralium et etiam terre nascentium et animalium ; [11] Greci vero non multiplicant talia in poematibus suis, nisi in quantum per ea intendunt tradere documenta et precepta ad sequendas virtutes et respuenda vitia aut quaslibet alias bonitates operabiles aut scientiales. [12] Et patet per hanc divisionem quoniam maneries assimilationum tres habent radices, et quoniam earum differentie sunt tres, et patet etiam que sunt ille tres differentie et tres maneries ; et videtur, quando inducta fuerint poemata, haberi certitudo quoniam non est hic maneries quarta manerierum assimilationum neque differentia quarta differentiarum illarum manerierum. [13] Dixit. Originis autem poetrie naturaliter in homine due videntur esse cause. Prima quidem quoniam in homine existit naturaliter a prima sua nativitate assimilatio rei ad rem et representatio rei per rem ; scilicet hic assimilandi et representandi actus etiam in infantibus reperitur, et istud proprium est homini respectu ceterorum anima lium. Et causa in hoc est quoniam homo inter cetera animalia delecta tur in assimilatione rerum quas iam in sensu percepit et in earum representatione seu imitatione. Et signum huius, scilicet quod homo naturaliter letatur et gaudet ex assimilatione, est quod delectamur et gaudemus in representatione aliquarum rerum in quarum sensu non delectamur, et precipue quando representatio valde subtiliter exprimit rem presentatam , ut contingit in formatione multorum animalium, que periti exprimunt sculptores aut pictores. Et propter hanc causam utimur in docendo exemplis, ut facilius intelligatur quod dicitur, propter hoc quod in eis est de motivo ymaginative ; recipit ergo anima perfectius proposita secundum delectationem sui quam habet in exemplis. Doctrina ergo non solum philosophorum est sed et ceterorum hominum communicantium in hoc philosophis aliquantu lum. Reperitur enim doctrina naturaliter procedere ab homine ad hominem secundum comparationem quam habet doctor ad discipu lum. Et ex quo imitationes exemplares non sunt nisi quedam assi milationes ad res que iam ceciderunt in sensum, patet quod non assumuntur nisi ut citius et facilius intelligatur quod dicitur ; intel ligitur autem citius per ipsas propter delectationem ymaginabilis quod representant. Hec est causa prima generativa poetrie. Causa vero secunda est delectatio quam habet etiam homo per naturam ex metro et simphonia. De simphonia quippe apparet quo niam assimilatur metro apud eos in quorum natura est ut percipiant et diiudicent metra et simphonias ; igitur delectatio anime naturaliter ex representationibus et metris et simphoniis causa extitit adinven tionis artis poetrie, et proprie apud naturas eminentes in hoc. [14] Quando itaque cepit aggregatio aliqua popularis et constituta est gens, cepit inter eos origo artis poetice ; paulatim tamen, ita quod primo modicam quandam eius partem adinvenerunt, et post hoc partem aliam, donec tandem sic ad artis perfectionem perventum est. Et perfecte quoque sunt maneries ipsius secundum aptitudinem cuiuslibet maneriei hominum ad delectationem maiorem vel minorem talis vel talis maneriei carminum poeticorum. Verbi gratia, anime virtuose et nobiles naturaliter adinvenerunt primo artem carminum ad laudandum et efferendum facta pulchra et decora, anime deficientes ab hiis in nobilitate adinvenerunt carmina ad vituperandum et de testandum facta turpia et inhonesta, quamvis necesse sit ei, cuius propositum est detestari malos et mala, ut probet et laudet bonos et bona facta et virtuosa, ut ex hoc amplius manifestentur mala et facta ignominiosa, scilicet quando enarraverit ista et iuxta ipsa posuerit ipsorum contraria. [15] Hoc est ergo quod continetur in hoc capitulo de hiis que communia sunt omnibus nationibus aut pluribus . Residuum vero, cuius in eo fecit mentionem, aut totum aut maior pars eius est de hiis que appropriantur ipsorum poematibus et cons uetudinibus eorum in ipsis. Determinat enim modos artium poetica rum quarum usus fuit apud eos, et qualiter ortum et originem habuit quelibet illarum secundum naturam, et que partium ipsarum anteces serit aliam in sui generatione, et proprie in arte laudandi et vituperandi notoria apud ipsos. Et narrat preterea quis fuerit qui primo incepit unamquamque illarum artium poeticarum assuetarum apud ipsos, et quis addiderit in ipsis, et quis tandem compleverit ipsas. Et ipse in hoc capitulo extollit valde Homerum, notificans quod ille dederit principia istarum artium et quod non fuerit ante ipsum quisquam, cuius factum in arte laudandi aliquam habuit que sit relatione digna quantitatem, neque etiam in arte vituperandi neque in ceteris poeticis artibus notoriis apud ipsos. [16] Dixit. Et defectius et magis breve ex poematibus antecessit in tempore, propterea quod nature facilius comprehendunt illa pri mitus. Brevius autem est quod ex paucioribus sillabis constat, et defectius est quod constat ex paucioribus tonis seu pneumatibus . — [17] Dixit. Signum huius, scilicet quod hee species poematum antecesse runt et primo optulerunt se anime. Et quoniam in controversiis exis tentes accelerandi causa sepius assumunt dimidium versum, ex istis et residuum dimittunt, breviloquio intendentes in suis disputationibus. Vult, ut estimo, hoc quod frequenter faciunt litigantes, ut cum dicunt « non, non, non », extendentes per hoc vocem suam ; et, cum dicunt « non sic est hoc », similiter et per hoc extendentes vocem suam et spaciosam eam facientes ; huiusmodi namque responsive resistentie sunt, quasi semiversus habentes tonum et metrum. Quod autem ex poematibus prolixius est et completius, non apparuit quidem nisi in postremo, quemadmodum quoque se in ceteris habet artibus. [18] Dixit. Per artem autem vituperandi non solum intenditur repre sentatio omnis eius quod malum est et despicabile et quasi subsanna bile, id est quod abiectum est et de quo quasi non curatur. [19] Dixit. Et signum, quoniam oportet ut in malo, quasi non curato vel abominato, iste tres determinationes concurrant, est quoniam in facie abominantis ipsum reperiuntur iste tres dispositiones, scilicet feditas corrugativa vultus, et dispositio despectiva, et paucitas cor rective sollicitudinis ; et hoc secundum diversitatem eius quod accidit in vultu iracundi, scilicet torvus aspectus, et angustia quedam, et quasi ignis stridor adversus eum qui ipsum provocavit. [20] Dixit. Et bonitas artis laudandi consistit in metro prolixo, non in curto. Ideoque posteriores dimiserunt metra brevia usitata quondam in hac arte et in aliis maneriebus poetrie. Et magis proprium metrum si est metrum simplex, non compositum ; verumptamen oportet ne perveniatur in hoc ad prolixitatem tediosam. Et terminus substantia lis, sive intelligere faciens substantiam artis laudandi, est quoniam ipsa est assimilatio et representatio operationis voluntarie virtuose complete que habet potentiam universalem in rebus virtuosis, non potentiam particularem in unaquaque rerum virtuosarum. ' Repre sentatio ' inquam, que generat in animabus passiones quasdam temperativas ipsarum ad miserendum aut timendum aut ad ceteras consimiles passiones quas inducit et promovet per hoc quod ymaginari facit in virtuosis de honestate et munditia. Representatio quippe non est nisi propter dispositiones que consequuntur virtuosos, non propter habitus, utpote sapientiales et consimiles, cum illorum fieri non possit ymaginativa representatio. Et ista representatio per sermonem completur quando coniungitur ei tonus et metrum ; et in recitatoribus carminum reperiuntur dispositiones alie preter eas que sunt in metro et in oratione, que faciunt orationem magis representati vam, scilicet gestus mutales et inmutationes vultuum, prout iam dictum est in libro Rethorice. [21] Prima ergo partium artis laudandi poetice in opere est ut enar rentur intentiones nobiles per quas fit commotio ymaginative ; de inde investigantur ille intentiones tonis et metris convenientibus rei enarrate. Est autem operatio toni in poemate, quoniam preparat ani mam ad recipiendum ymagines rei cuius intenditur ymaginatio ; est ergo tonus hoc quod acquirere facit animam aptitudinem per quam recipiat assimilationem et representationem rei cuius intenditur assimilatio, et facit quidem acquirere animam hanc habitudinem in unaquaque specierum poematis tonus conveniens illi speciei per eius simphoniam et compositionem ipsi. Sicut enim invenimus accen tum seu tonum acutum convenire cuidam speciei orationis cui non convenit gravis, sic oportet ut credatur esse in simphonia metri ca et in eius compositione. Et habitudines eorum qui recitant et representant completive ymaginationum inventarum in ipsis orationi bus poeticis ex parte istorum trium, scilicet assimilationis et ponderis et toni, que elementa sunt representationis, sunt in summa due habi tudines. Quarum una est habitudo significans morem et consuetudi nem, ut qui loquitur sermonem intelligentis aut sermonem iracundi ; et altera est habitudo significans hominis credulitatem seu opinionem non est enim habitudo eius qui loquitur certus existens de re, habitudo eius qui loquitur dubius existens. Oportet ergo ut habitudo sermonis recitantis et representantis in tragedia sit habitudo et figura certi et non dubii, et dicentis seriosa, non iocosa, ut sunt sermones virorum summe honestatis in moribus et opinionibus et actionibus, et gesta et eventus de quibus loqui oportet recitatorem et representatorem habentes dictas habitudines. Sunt fabule que referuntur per assimilationem et representationem seu imitationem ; et dico ' fabulam ' compositionem rerum quarum intenditur representatio aut secundum hoc quod sunt in semetipsis, aut secundum quod assuetum est in poeticis fingere eas, quamvis sit fictio mendosa. Et propter hoc dictum est quoniam sermones poetici fabule sunt. Recitatores ergo et renunciatores, ut in summa dicatur, sunt illi qui potentiam habent representandi consuetudines et cre dulitates hominum. [22] Dixit. Et oportet ut tragedie, id est artis laudandi, sex partes sint : scilicet sermones fabulares representativi, et consuetudines, et metrum seu pondus, et credulitates , et consideratio, et tonus. Et signum huius est quoniam omnis sermo poeticus dividitur in assimila tionem et in id per quod fit assimilatio. Et ea per que fit assimilatio tria sunt : representatio, et metrum, et tonus ; et ea que assimilantur in laudando etiam tria sunt : consuetudines, credulitates, et conside ratio (id est probatio recte credulitatis). Sunt itaque necessario partes tragedie sex. [23] Et partes maiores carminis laudativi sunt consuetudines et credu litates. Tragedia etenim non est ars representativa ipsorummet hominum prout sunt individua cadentia in sensum, sed est represen tativa consuetudinum eorum honestarum et actionum laudabilium et credulitatum beatificantium. Et consuetudines comprehendunt actiones et mores. Ideoque ponitur consuetudo una sex partium, et per eius positionem excusatur positio actionum et morum in illa divisione. [24] Consideratio autem est declaratio rectitudinis credulitatis, per quam homo laudabilis existit. Istud vero totum non reperitur in poematibus Arabum, sed reperitur quidem in sermonibus legalibus, et representant hec tria, scilicet consuetudines et credulitates et significationes per tres maneries rerum per quas fit representatio, scilicet per sermonem ymaginativum et metrum et tonum. [25] Dixit. Et partes sermonis fabularis secundum quod est representa tivus due sunt. Omnis enim representatio aut imperat sibi locum per representationem sui contrarii, et post permutatur ad suam intentio nem (et est modus qui dicitur apud eos circulatio), aut rem ipsam non faciens mentionem aliquam sui contrarii (et hoc est quod ipsi voca bant significationem). Et hoc quod se habet ex hiis partibus tamquam principium et fundamentum est sermo fabularis representativus. [26] Et pars secunda sunt consuetudines, et est illud in quo primitus usitata est representatio, scilicet est illud quod representatur (et est quidem representatio seu imitatio sustentamentum et fundamentum in hac arte ; propterea quod non fit delectatio ex rememoratione rei cuius intenditur rememoratio absque sui representatione). Sed fit delectatio quidem et receptio ipsius quando representata fuerit. Ideoque mul totiens non delectatur homo ex aspectu forme ipsius rei existentis in natura et delectatur in eius representatione et formatione per picturas et colores ; et propterea utuntur homines arte pingendi et describendi. [27] Et pars tertia tragedie est credulitas ; et hec est potentia represen tandi rem sic esse aut sic non esse. Et hoc est simile ei quod conatur rethorica in declaratione quod res existat aut non existat, nisi quod rethorica conatur ad hoc per sermonem persuasivum, et poetria per sermonem representativum. Et hec representatio reperitur etiam in sermonibus legalibus. [28] Dixit. Et iam Lakedemonii legum positores contenti fuerunt ad firmandum credulitates in mentibus hominum sermonibus poeticis quousque posteriores ceperunt ad invenire vias rethoricales. Et differentia inter sermonem poeticum preceptivum et instigativum ad credulitates et preceptivum et instigativum ad consuetudines est quoniam ille qui instigat ad consuetudines instigat ad operandum et agendum aliquid aut ad recedendum et fugiendum ab eo. Sermo vero qui instigat ad credulitatem non instigat nisi ad credendum aliquid esse aut non esse, sed non ad inquirendum ipsum aut res puendum . [29] Quarta autem pars est metrum seu pondus. Et de perfectione ipsius est ut proportionatum sit proposito seu intentioni ; fortassis enim pondus quoddam pertinet uni proposito et non pertinet alteri. [30] Et pars quinta, que consistit in ordine, est tonus ; et est maior partium ad imprimendum anime et operandum in ipsa . [31] Et pars sexta est consideratio, scilicet argumentatio seu probatio rectitudinis credulitatis aut operationis non per sermonem persuasi vum (hoc enim non pertinet huic arti neque est conveniens ei), sed per sermonem representativum ; ars nempe poetrie non est consistens in argumentationibus neque in speculatione considerativa et proprie tragedia. Ideoque non utitut carmen laudativum arte gesticulationis neque vultuum acceptione sicut utitur hiis rethorica. [32] Dixit. Et ars scientialis que monstrat sive docet ex quibus et qua liter componuntur poemata principalior et perfectior est quam ipsa operatio poematum. Omnis enim ars instruens et continens quod sub ipsa de operativis sui operis, dignior est eis que sub ipsa sunt. [33] Cum itaque dictum sit quid est tragedia et ex quibus componitur et quot sunt partes eius et que sint, dicamus de rebus per quas fit decor et bonitas eorum ex quibus processit poetria. Necessarium est enim dicere de hiis rebus in tragedia et in ceteris. Sunt namque eis tamquam principia et initia existendi ; res namque ex quibus procedunt artes duorum sunt modorum ; quedam enim sunt eis necessarie et quedam completive et meliorative. Dicimus igitur quoniam oportet ut sit tragedia conferens sufficientiam finibus operationis sue, scilicet ut pertingat in assimilatione et representatione ad finem ad quem potest pertingere secundum naturam suam. Et hoc erit per aliqua, quorum unum est ut sit ei quod intenditur magnitudo quedam determinata per quam fit totum et completum. Totum autem et completum est quod habet principium et medium et ultimum : principium autem ante rem est, nec oportet ut sit cum eis quibus est principium ; et ultimum est cum eis quibus est ultimum, neque est ante ; medium autem est ante et cum ; ipsum ergo melius est utrisque extre mis, cum sit medium in loco qui est inter id quod est ante et inter id quod est post. Talem enim locum obtinent in bello illi qui fortes sunt, scilicet locum medium inter locum timidorum et locum audacium seu protervorum ; et hoc est locus medius. Et hoc modo terminus bonus in compositione est medius et est qui componitur ex extremis, et ex quo non componuntur extrema. Neque oportet ut medium sit solummodo medium in compositione et ordine et loco, sed in quanti tate et bonitate. Et quando hoc sic fuerit, tunc oportet ut id quod intenditur habeat primum et medium et ultimum, et ut sit unaqueque istarum partium media in quantitate. Et similiter oportet in summa composita ex ipsis, ut habeat quantitatem terminatam, non ut existat secundum quamcumque magnitudinem indifferenter. Bonitas quippe in composito ex parte duorum existit quorum unum est ordo et alterum quantitas ; et propter hoc non dicitur de animali parvi corporis in comparatione individuorum sue speciei quod sit bonum seu pulchrum. [34] Et dispositio in locutione poetica in tali est sicut dispositio in doctrina demonstrativa, scilicet quoniam si doctrinalis sermo brevior fuerit quam oporteat, obscurat intellectum ; et si longior fuerit, difficilior erit retentionis et inducet discipulo oblivionem. Est igitur dispositio in hoc sicut est dispositio in aspectu alicuius sensibilis. Erit enim aspectus talis bene se habens quando distantia fuerit equalis inter aspicientem et aspiciendum non nimis propinqua neque nimis longinqua. [35] Et quod accidit in doctrina, idem accidit in sermoni bus poeticis ; scilicet, si fuerit carmen laudativum brevius et com pendiosius quam exigat laudandi maneries , non complebit debitum laudandi ; et si prolixius fuerit, non poterunt partes eius retineri in memoria auditorum ; contingit ergo eis ut, cum audierint partes pos tremas, in oblivione cadant partes prime. Sermones autem rethorici quorum usus in controversia est in collatione seu obviatione, non habent quantitatem determinatam secundum naturam. Et propterea indigent homines ut mensurent tempus controversie inter adversarios aut per instrumentum emanativum aque prout erat consuetudo apud grecos, cum ipsi inniterentur tantum enthimematibus, aut per indutias certas dierum, prout est nostra consuetudo, cum id cui nos innitimur in dirimendis litigiis non sunt nisi res ab extrinseco sumpte ad satisfaciendum nostre credulitati. Ideoque, si esset tragedia con sistens in collatione altercationis , indigeretur in ea mensuratione temporis ad altercandum , aut per horas distillationis aque aut per aliud aliquid. Sed, cum non sic sit, oportuit ut haberet ars poetica terminum naturalem sicut se habet in quantitatibus naturalibus rerum existentium secundum naturam ; quemadmodum enim omnia generabilia, quando non impediuntur in generatione ab aliqua mala occasione, perveniunt ad magnitudinem definitam a natura, sic opor tet ut se habeat in sermonibus poeticis. Et proprie in duabus manerie bus representationum ; quarum una fit permutando a representatione contrarii ad contrarium, altera autem representando ipsam rem non connotando contrarium. [36] Dixit. Et id ex quo decens et venusta redditur poematis constructio est ut non prolongetur per rememorationem rerurn plurium que acci dunt uni rei intente per illud poema. Uni etenim rei multa accidunt, et similiter reperiuntur in una eadem re actiones multe. [37] Dixit. Et videtur quod non omnes poete super una re perseverent, immo permutantur de re ad rem et non persistunt in eodem proposito, preter Homerum. Et tu reperies istud frequenter in poematibus Arabum, et in novis, seu modernis, et precipue in carminibus laudati vis, quando occurrerit eis aliqua materia laudandi ut aliquis equus strenuus aut ensis preciosus, digrediuntur a proposito et immorantur nimis in laudibus materie que se obtulit ad laudandum. Et, ut in summa dicatur, oportet ut ars in hoc imitetur naturam, videlicet ut, omnia que agit, agat secundum unum propositum et ad unum finem. Cumque sic sit, tunc oportet ut assimilatio et representatio tendant ad unum, et ut intentum per ea sit propositum unum, et ut partes eius habeant magnitudinem definitam, et ut sit in eis prin cipium et medium et ultimum, et medium optimum sit. Res enim quarum consistentia penes ordinationem est, et bonitas operationis sui penes debitum ordinationis, si priventur debito ordine, non con sequentur debitam sibi operationem. [38] Dixit. Et patet etiam ex hiis que dicta sunt de intentione sermonum poeticorum, quoniam representationes que fiunt per figmenta mendosa adinventitia non sunt de opere poete. Et sunt ea que nominantur proverbia et exempla, ut ea que sunt in libro Esopi et consimilibus fabulosis conscriptionibus. Ideo poete non pertinet loqui nisi in rebus que sunt aut quas possibile est esse ; talia quippe sunt que appetenda sunt aut refutanda aut quarum conveniens est assimilatio secundum quod dictum est in capitulis representationum. Compositorum vero fabularum et proverbiorum opus non est opus poetarum, quamvis huiusmodi proverbia et fabulas adinventicias componant sermone metrico ; quamvis enim in metro communicent, tamen alterius eorum completur operatio intenta per fabulas etiam si sit absque metro ; et est instructio quedam prudentialis que acquiritur per tales adinventi cias fabulas. Poeta vero non pertingit ad complementum propositi sui per ymaginativas commotiones nisi per metrum. Fictor ergo pro verbiorum adinventiciorum et fabularum adinvenit seu fingit indi vidua que penitus non habent existentiam in re, et ponit eis nomina. Poete vero ponunt nomina rebus existentibus, et fortassis loquuntur in universalibus ; ideoque ars poetrie propinquior est philosophie quam sit ars adinventicia proverbiorum. Et hoc est quod ipse dixit secundum consuetudinem ipsorum in poetria que imitativa videtur nature et apud gentes naturaliter se habentes. [39] Dixit. Et plurimum eius cui innitendum est in arte laudativa sive tragedia est ut sint res a quibus sumitur imitativa representatio res existentes in natura, non res adinventicie sive figmentales quibus ficta sunt nomina. Carmina namque laudativa intentionem habent promovendi actiones voluntarias. Quando ergo fuerint actiones possi biles et quasi reales amplius incidit per eas sufficientia persuasiva scilicet credulitas poetica motiva anime ad assequendum aliquid aut refutandum ipsum. Rebus autem non existentibus in natura non po nuntur neque finguntur nomina in tragedia nisi raro, prout quandoque liberalitatem ponunt esse individuum aliquod. Deinde attribuunt ei actiones convenientes liberali et representant eam et multiplicant carmina in laudem ipsius. Et hec est quedam maneries ymaginative commotionis, etsi proficiatur per hoc interdum profectu non modico proportionem actionum talis rei adinventicie et passionum suarum ad res existentes in natura. Non ergo oportet ut utatur talibus in tragedia ; nam iste modus commotionis ymaginative non est in quo conveniant quelibet nature, immo derident ipsum et subsannant seu vilipendunt plures hominum. Et bonum quod est in hoc capitulo apud Arabes quamvis non sit instigatio ad virtutem est dictum alaschei , scilicet talis poete, sic dicentis : « per vitam meam aperiunt oculos multi respicientes ad lumen ignis in montibus accensi, ut duo gelidi calefierent per eius resplendentiam pernoctantes sub eius fulgore ». Cum ergo sic fuerit, patet quoniam poeta non est poeta nisi per operationem fabularum et metrorum seu ponderum secundum quantitatem per quam potens sit ad operandum assimilationes et imitativas representationes. Et ipse quidem non operatur assimila tionem nisi ad res voluntarias existentes in natura. Et non est de conditione sua ut imitetur seu representet res illas tantum que existen tes sunt , sed et eas de quibus putatur quod possibilis sit earum consistentia. Et erit per hoc poeta non minus quam si hoc faciat in existentibus ; nichil enim prohibet ut sumat res illas tamquam eas que nunc existunt. Non indigetur itaque in commotione ymaginativa poetica huius fabulis figmentalibus. Neque etiam indiget poeta peritus seu perfectus ut compleat representationem suam per ea que ex trinsecus sunt, ut est in gestibus theatralibus et vultuum dispositio nibus ; hoc enim non utuntur nisi poete illi qui ostentant se esse poetas licet poete non sint ; poete autem secundum veritatem non utuntur isto nisi cum volunt per hoc obviare usui falsorum poetarum, ad peritos autem poetas non utuntur isto penitus. [40] Et interdum co guntur etiam perfecti poete ut pro loco et tempore adiuvent se per usum eorum que extrinsecus sunt seu extrinsece se habent ad fun damentum poetrie. Propterea quod imitatio seu representatio non fit in omni loco rebus completis quarum imitatio firma sit et completi va ; sed et rebus defectivis quarum imitatio difficilis est per sermonem. Adiutorium ergo fit ad earum imitationem per ea que extrinsecus sunt, et proprie quando intenditur imitatio credulitatum ; facere enim imaginari illas difficile est, cum neque sint actiones neque substan tie. Et quandoque permiscentur ea que extrinsecus sunt cum ima ginationibus poeticis ac si hoc acciderit casualiter absque proposito, et erit factum mirabile cum res, quarum natura est ut casu accidant mirabiles, existant. [41] Dixit. Et multi sermonum poeticorum sunt quorum bonitas con sistit penes imitationem simplicem non habentem multas distinctio nes ; et multi ipsorum sunt quorum bonitas non consistit nisi penes distinctionem assimilationum et imitationum ; habet enim se in assimilatione sicut se habet in operationibus. Quemadmodum ergo operationum quedam sumuntur per unum actum simplicem et quedam sumuntur per actum compositum, sic est in imitatione seu representa tione. Et imitatio simplex est in qua usitatur aliqua duarum specierum ymaginationis, scilicet aut species que nominatur circulatio, aut species que nominatur directio seu directiva significatio. Imitatio autem composita est ea in qua usitantur utreque species, et hoc ut incipiatur a circulatione et perveniatur ad directionem, aut incipiatur a directione et perveniatur ad circulationem. Et hoc cui innitendum est, est ut incipiatur a circulatione et perveniatur ad directionem. Magna namque differerntia est incipere a circulatione et pervenire ad directionem aut incipere a directione et pervenire ad circulationem. [42] Dixit. Et dico per circulationern imitationem contrarii eius quod intenditur ad laudandum, primitus ut ipsum respuat aut abhorreat anima , ut deinde permutetur ab hoc ad imitationem ipsiusmet quod laudandum est ; ut, cum quis voluerit imitari seu representare felicita tem et ei pertinentes, incipiat primo ab imitatione infelicitatis et ab illis qui ei pertinent, deinde permutetur ad imitationem felicitatis et ei pertinentibus ; et hoc erit per contrarium eius per quod representa tur pertinentes infelicitati. Directio autem est imitatio rei tantum. [43] Dixit. Et decentior directionum est que permixta est circulationi. [44] Dixit. Et interdum usitantur directio et circulatio in rebus anima tis et inanimatis, non per modum quo intenditur operatio aut et dimis sio, sed per modum commotionis ymaginative ; tantum dico con venientiam. [45] Et ista maneries directionis cuius fecit mentionem est hoc quod magis usitatum est in poematibus Arabum, scilicet directio et circulatio, et in inanimatis. Et est ut verbum Abytaibi poete sic dicentis : « Quot visitationes tue in introitibus occultis ; iam cunctis dormientibus fraudulentiores visitationibus lupinis, visitabam eos et nigredo noctis intercedebat pro me, et revertebar et albedo aurore adversabatur michi ». Huius poematis copula prima est directio, et secunda est circulatio. Et ex quo complectuntur hee due copule duas maneries imitationis, sunt in fine decoris vel pulchritudinis. [46] Dixit. Et directio humana et circulatio non usitantur nisi in in quisitione et refutatione ; et hec species directionis est que movet animam quandoque ad miserendum et quandoque ad timendum. Et hoc est quo indigetur in arte laudandi actus humanos laudabiles et decentes et vituperandi turpes et indecentes. [47] Dixit. Hee itaque due partes quas enarravimus partes sunt trage die. Et est hic pars tertia, scilicet ea que generat passiones animales, videlicet misericordiam et timorem et tristitiam. Et ipse ponit inter has eventus quosque miserabiles, ut amicorum pericula et parentum funera et cetera consimilia consueta evenire hominibus. Hec enim sunt que inducunt misericordiam et timorem. Et hec pars magna earum partium per quas est instigatio ad actiones que merentur lauda ri apud eos, et ad quarum laudem intenditur. [48] Dixit. Partes itaque tragedie secundum qualitatem sic dicte sunt ; sed de partibus eius secundum quantitatem nunc dicendum est. Et ipse mentionem facit in hac ratione partium que proprie sunt ipsorum poematibus ; [49] partes autem que ex ipsis reperiuntur in poema tibus Arabum sunt tres. Prima est que se habet apud ipsos in poemate ad modum exordii in rethorica ; et est ea in qua mentionem faciunt mansionum seu edificiorum nobilium et ruinarum et vestigiorum, post hec et quedam preludia et solatia tractitant in ea. Et pars secunda est ipsa laus. Et tertia pars est que habet se ad modum con clusionis in rethorica ; et huius partis plurimum est apud eos aut invocatio et deprecatio aliqua pro eo quem laudaverunt aut commen datio carminis impensi in laudem ipsius. Et pars quidem prima magis notoria est et magis famosa quam hec postrema ; ideoque nominant permutationem a parte prima ad secundam consecutionem. Et for tasse accedunt ad laudandum omisso exordio, prout dixit Abuteme min : « Verecundum utique esset nobis dicere et agere », et prout di xit Abuataybi : « Suave est omni homini quod assuevit tota vita sua, et assueta est Sceifi Adaulati lancea perfodere inimicos ». [50] Et, postquam complevit enumerationem partium eius poematis secundum eos, Dixit : Partes itaque tragedie que sunt secundum qualitatem et que sunt secundum quantitatem iam enarravimus. Ex quibus autem locis sumi possit operatio artis laudandi, idest tragedie, postmodum dicemus subiungentes illud eis que precesserunt. [51] Dixit. Et oportet, quemadmodum dictum est, ut non sit compositio carminum laudativorum ex imitationibus simplicibus, sed permixtis ex speciebus, scilicet ex speciebus directionis et ex speciebus circula tionis et ex imitationibus motivis seu inductivis passionum timidi tatis aut miserationis moventibus animas. Oportet enim ut ode, id est carmina laudum per que intenditur instigatio ad virtutes, composite sint ex representationibus virtutum et ex representationi bus rerum incutientium pavorem et contristantium, ex quibus sequi tur perturbatio, ut sunt infortunia incidentia bonis preter merita ipsorum. Per hec enim vehemens fit incitatio anime ad receptionem virtutum ; nam permutatio poete a representatione virtutis ad re presentationem non virtutis aut a representatione virtuosi ad repre sentationem non virtuosi non agit aliquid per quod incitetur homo aut stimuletur quasi terrefactus ad virtutum actiones, cum talis permutatio non inducat amorem ad eas intensum neque pavorem. Et in carminibus laudativis inveniri oportet has duas res ; et istud contingit quando permutatio fit a representatione virtutum ad repre sentationem infortuniorum et maliciam successuum incidentium bonis et emeritis , aut quando fit permutatio ab istis ad representationem eorum qui virtutibus habundant. Hee nempe representationes exacu unt animas et festinas reddunt eas ad receptionem virtutum. Et tu reperies plures representationum incidentium in sermonibus legalibus secundum hunc modum cuius fecit mentionem, cum talia sint sermo nes laudativi instigantes ad opera laudabilia, ut quod inducitur de historia Ioseph et fratrum suorum et alia consimilia de narrationibus gestorum preteritorum que nominantur exempla exhortativa, [52] Dixit. Et accidit quidem miseratio et compassio cum narratur mise ria et calamitas incidens ei qui eam non meruit, et indebite. Et for mido quidem et pavor accidit ex horum narratione propter ymagina tionem nocumenti potius cadere debentis super eos qui indigniores ipsis sunt, scilicet super auditores verbi qui se recognoscunt indigniores illis. Tristitia ergo et miseratio accidit quidem ex istis propter hoc quod contingit ei qui non meruerat. Et quando facta fuerit mentio virtutum singulariter, non incutit anime timorem perdendi eas neque misera tionem neque amorem. Necesse est ergo ei qui vult instigare ad virtu tes, ut ponat partem representationis sue in rebus inducentibus tris titiam et formidinem et misericordiam. [53] Dixit. Ideoque carmina laudativa pulchra et decentia reperta in arte poetica sunt ea in quibus existit ista compositio, scilicet narratio virtutum et contristantium et timorem incutientium et moventium ad miserendum et compatiendum. [54] Dixit. Et propterea peccant qui reprehendunt eum qui ponit ali quam partem poematis sui huiusmodi narrationes fabulosas vel histo riales et ex signis que monstrant quoniam hec utilia sunt in laudativis : quoniam in artem laudandi res bellicas intromittuntur ea que motiva et incentiva iracundie. Ira nempe tristitia quedam est et turbatio cum vehementi appetitu vindicte. Et, cum sic se habeat, ergo rememo ratio interfectionis parentum et occasionum consimilium incidentium viris strenuis et virtuosis movent et excitant in eis vehementem appetitum boni, et amorem virtutis et timorem ne in aliquo priventur bono virtutis. Representationem autem vitiorum seu defectuum intromiserunt aliqui in carmina laudativa, propterea quod in ea est quidam modus circulationis. Attamen reprehensio et vituperatio defectuum magis pertinet satyre quam pertineat tragedie. Ideoque non oportet ut ipsorum ymaginatio sit in tragediis secundum prin cipalem intentionem, sed per modum circulationis. Et quando in carmine laudativo habita fuerit mentio defectuum, tunc non est excusatio quin fiat mentio in ipso inimicorum et eorum qui odio ha bentur. Et poema laudativum non construitur nisi ad rememoran dum gesta amicorum et dilectorum. Inimici autem inimicorum et amici amicorum non rememorantur neque in laudando neque in vituperando, cum non sint amici neque inimici. [55] Dixit. Et oportet ut sit fabularis adinventio pavorosa dolorosa inventio quasi ante oculos constituta, que quasi ex visu fidem habeat. Quando enim fabularis narratio ambigua fuerit et adinventa adin ventione dubitabili, non aget actionem que per ipsam intenta fuerat . Quod enim non crediderit quis non movebit eum neque ad timendum neque ad miserendum. Et istud quod ipse hic retulit causa extitit quare plures illorum qui non credunt narrationes legales fiunt pessimi homines et perversi. Homines enim naturaliter moventur altero duorum sermonum : aut sermone demonstrativo aut sermone non demonstrativo. Dicta vero perversorum maneries ab utriusque ser monis commotione in his que legis sunt exclusa est. [56] Dixit. Et quidam poetarum intromittunt in tragediam representa tionem rerum per quas intenditur admiratio tantum absque hoc quod sint timorose aut dolorose. Et tu reperies multa ad modum omnium istorum in scripturis legalibus, cum carmina laudativa vir tutum non inveniantur in poematibus Arabum, et non inveniuntur in hoc nostro tempore nisi in legibus scriptis. [57] Dixit. Et non est aliqua communicatio in actu isto tragedie ullo modo. Non enim intenditur per artem poetrie quecumque delectatio, sed intenditur quidem per eam adeptio delectationis que fit per yma ginativam commotionem virtutum, et hec delectatio que pertinet tragedie. [58] Dixit. Et notum est que sint res que faciunt per representationem sui delectationem absque hoc quod accidat inde dolor vel pavor. Res autem per quarum representationem accidit cum delectatione sua tristitia seu dolor et pavor, poterit homo inquirendo que sint difficilia et gravia ex his que solent incidere hominibus, et que res sint parve et exiles, ex quibus non sequitur magnitudo tristitie neque pavoris. Et huiusmodi sunt que accidunt amicis quibusdam a quibusdam ami corum suorum voluntarie, ut parentum interfectio et pericula et dam na et cetera consimilia nocumenta ; non enim quod accidit inimicis quibusdam a quibusdam inimicorum suorum. Non enim contrista tur quis neque leditur neque expavescit propter malum quod infertur ab inimicis quemadmodum contristatur et offenditur propter malum illatum ab amicis. Et si quidem accidat dolor ex hoc, non est ut dolor qui accidit propter malum quod illatum fuerit a dilectis, ut occisio fratris a fratre aut patris a filio aut filii a patre. Ideoque quod narratur de Abraham quod mandatum fuit ei de immolatione filii sui dilectissi mi, valde miserabile existit, et quasi in fine commotionis ad dolorem et compassionem et pavorem. [59] Dixit. Et laus quidem oportet ut non sit nisi actionum prodeun tium a voluntate et scientia. Quedam enim fiunt voluntarie et scienter, et quedam fiunt neque voluntarie neque scienter, et quedam scienter et non voluntarie, et quedam voluntarie et non scienter. Et similiter facta quedam fiunt a notis et quedam ab ignotis. Factum ergo, quando processerit absque scientia et absque voluntate non meretur poni in titulum laudis ; similiter quando processerit ab ignotis ; mox etenim potius ponendum est in mendaciis quam in poematibus. Neque etiam tunc oportet ut representetur . Facta vero de quibus non dubitatur quin processerint a voluntate et scientia et a notis dignissima sunt titulo laudis et directiva commendatione. [60] Dixit. Nunc itaque in decore constitutionis rerum ex quibus com ponuntur poemata, et qualiter sunt componenda sermonem diximus sufficientem. Dicendum est ergo consequenter de consuetudinibus, quales videlicet consuetudines representande sunt in laude. Dicimus ergo quoniam consuetudines digne ad representandum in laudando et bone, scilicet quarum decens est incidentia apud auditores, qua tuor sunt. Quedam earum sunt consuetudines que bone sunt et vir tuose in illo laudato : illud enim cuius vestigium remanet in anima est representatio rerum verarum existentium in illo laudato ; et in quoli bet genere bonum aliquod est, licet in eo inveniantur quedam non bona. Secunde sunt consuetudines pertinentes illi laudato et conve nientes ipsi ; consuetudines enim quedam pertinent et conveniunt femine, que non pertinent neque conveniunt viro. Et tertie sunt virtutes existentes seu invente in ipso secundum summum comple mentum quo possibile est eas inveniri in ipso assimilationis et conve nientie. Et quarte sunt consuetudines equales et mediative inter extre mitates. Et hec quidem sic se habent quoniam propter usus et consue tudines malas et perversas non laudatur quisquam, et similiter neque propter consuetudines que non conveniunt rei laudande, et si bone sunt alias ; et similiter neque propter consuetudines convenientes, quando non extiterint perfecte secundum ultimum possibilitatis in assimilatione et convenientia, aut non extiterint sufficientes. Et consuetudines que sunt bone et significantes mores bonos et laudabiles, quedam sunt tales secundum veritatem ; et quedam sunt tales secun dum opinionem plurium ; et quedam que assimilantur istis. Et con suetudines bone aut secundum veritatem aut que assimilantur eis que sunt secundum veritatem, aut bone secundum opinionem plu rium, aut que assimilantur illis , omnes inquam iste pertinent laudi. [61] Dixit. Et oportet ut sint epilogi seu conclusiones poematum et tractatuum metricorum significantes summatim id cuius precessit memoratio de consuetudinibus penes quas facta est laudis assignatio, quemadmodum se habet in conclusionibus orationum rethoricarum, et ut non ponat poeta in poemate suo de representationibus extraneis ab oratione, nisi quantitatem quam sustineant hi ad quos sermo diri gitur ita quod non possit reprehendi de excessu superfluitatis aut diminutionis aut digressionis a via poetica. [62] Dixit. Et assimilatio et representatio laudationibus pertinet rerum que sunt in summo virtutis et bonitatis. Quemadmodum ergo pictor peritus depingit rem prout ipsa est in sua existentia, ita quod iracun dum et ridentem et pigrum representat pingendo, licet ipsorum accidentia hec potius sint ex parte anime, sic oportet ut poeta in sua representatione pingat et formet rem quamlibet prout in ipsa est, et prout ei competit, ita quod imitetur quod exprimat mores et habitu dines anime. Et ipse circa huiusmodi mentionem fecit poete Homeri et carminis sui in quo expresserat mores viri cuiusdam. Et huius maneriei dico carmen imaginari faciens et representans anime disposi tionem, est dictum Abytaibi describentis nuncium quendam Ro manorum accedentem ad presentiam cuiusdam regis Arabum nominati Sceifu Addeulati et intendentis per hoc magnificare regem illum, cum dixit :« Dum accederet ad te fere abnegabat caput ipsius cervicem cui insidebat pre timore, et omnes eius coniuncture quasi dissol vebantur a se invicem pre pavore, et quasi inter directas utrimque acies versus te gressus dirigebant retorquendo tremebundas tibias quas tremor voluntarius distorquebat ». [63] Dixit. Et oportet ut poeta in commotione imaginationis et repre sentatione imitativa prosequatur ea quorum assuetus est usus in assimilatione et in adducendo metaphoras non egrediatur in vias poeti-cas. [64] Dixit. Et species signaculorum directivorum que hoc modo pro cedunt, scilicet imitative representationes que se habent bene et artificiose multe sunt. Quedam earum sunt ut fiat representatio rerum sensibilium per res sensibiles quarum natura sit ut quasi in dubio ponant aspectorem, et estimare faciant eum presentes esse res ipsas que representantur propter communicationem earum in disposi tionibus sensibilibus penes quas fit representatio ; prout nominant quasdam formas stellarum ' Cancrum ' et quasdam ' Lancee Geru lum ', propterea quod ex parte figure compositionis sue et coordina tionis potest intuens eas imaginari res quibus configurantur, ac si sint res ipse. Et plurimum assimilationis metaphorice apud Arabes isto modo se habet, ideoque adverbia similitudinis apud eos quasi dubitabilia iudicantur. Et quanto propinquiora sunt huiusmodi imagi naria, id est imaginari facientia, ad hoc ut inducant ambiguitatem imaginanti, tanto perfectior est metaphora sumpta penes ipsa et artificiosior, et quanto fuerit remotior tanto erit defectior bonitas metaphorice. Et iste sunt representationes elongate ab eo quod representant et sunt fugiende seu relinquende, qualis sermo Omtil karsi poete loquentis de equa macra et tenui dicentis : « Equa tua est quasi manubrium lancee vetuste »; et ut alius sermo ipsius : « Quando venerit die ursa ex pratis submersa in undis, et quando venerit die pellicea in aqua non est vestigium ». Et si sit iste sermo convenientior primo propterea quod in ipso est contrapositio quedam. Et quedam sunt ut sit representatio intellectualium rerum per res sensibiles, quando habuerint res ille actiones proportionatas rebus illis intellectua libus per quas potest estimari quod sint res ille ; prout soliti sunt dicere de beneficio quoniam est torques colli, et de denariis quoniam sunt compedes ei qui dona recipit, prout dixit Abutaybi poeta : «Qui dona seu beneficia invenit compedes invenit »; et tales metaphore quam plures apud Arabes reperiuntur. Et quod ex istis quoque fuerit impertinens et sine proportione et non assimilativum relinquendum est; et istud multotiens reperitur in poematibus modernorum, et precipue in poemate Abitememin, ut in hoc dicto suo : « Non potes me aqua increpationis »; nulla est enim proportio aque ad incre pationem ; et adhuc minus conveniens est hoc dictum suum : scripsit « Mors lac iam acetosum et lac noviter seu recenter emultum ». Que madmodum autem oportet ut reiciantur que valde longinqua sunt in existentia ab his quibus assimilantur, sic quoque oportet ut non assumantur metaphore a rebus vilibus, sed ut assumantur a rebus nobilibus. Sumitur autem metaphora a rebus nobilibus ad res viles, ut in poemate Arragici poete dicentis : « Iam sol inclinatur et non dum perfecisti, et subdivisus in orizonte est quasi oculus strabi vel lusci » ; et quemadmodum dixit quidam poetarum commendans regem Sceifa Addaulati : « Iam noverunt Romani miseri et infortunati te occursurum eis et ipsorum senatori , et tunc erunt quasi mures lati tantes post parietem et tu ut murilegus insiliens super eos ». [65] Dixit. Et sunt hic species alie poematis, que magis pertinent ad persuadendum vel ad faciendum fidem, quam ad faciendum imagina tionem vel representationem poeticam. Et sunt propinquiores exemplis rethoricis quam metaphoris et representationibus poeticis ; et istud genus poematis cuius hic fecit mentionem multotiens occurrit in carminibus Abitaybi ut in dicto suo isto : « Non est denigratus oculos antimonii pulvere, ut nigros habens oculos a natura »; et ut in hoc dicto suo « Dum exortus tibi sol fuerit excusare poteris Saturnum » ; et de venustate huius maneriei est dictum Karazi poete : « Nos sumus homines non contenti medio, vel pectus erimus omnium que in mundo sunt vel quiescentes in sepulcris pro obtinenda gloria parvi -pendimus animas nostras, sicut parvipendit dotem eximiam despon saturus quis speciosam et ingenuam ». [66] Dixit. Et species tertia representationis est per quam inducitur cuiuspiam rememoratio, ut cum poeta ponit aliquid in carmine suo per quod rememorari facit alicuius alterius ; ut, cum videt quis scrip tum alterius et recordatur ipsius et dolet et tristatur de ipso si mortuus fuerit, aut desiderat ipsum si vivens fuerit. Et istud reperitur frequenter in poematibus Arabum, prout dixit Temimin poeta: « Ut quid subsistens super quolibet sepulcro lacrymans deploraturus super sepulcro amici tui quod est ultimum in serie sepulcrorum ? Quibus respondi : ' nam communia mali proprii sunt recordativa ; ideoque sepulcrum quodlibet sepulture Meliki renovans memoriam fletus proprio extorquet '». Huiusmodi carminum rememorativorum apud poetas Arabes plurima consimilia exempla reperiuntur dum luc tuosas mortuorum memorias volunt inducere aut amantium calami tates et miserias exprimere. Unde apud eos hec maneries poematum in elogia et in lamentationibus plurimum est frequentata. [67] Dixit. Species autem quarta representationis seu imitationis, id est metaphorica assimilatio, est ut fiat rememoratio quoniam indivi duum quoddam simile existit alteri individuo illius eiusdem speciei. Et ista assimilatio non fit nisi aut in factura aut in moribus, ac si dicat aliquis : « ecce venit similis Platoni », et non venit nisi Socrates, quem fortassis similem Platoni in moribus reputavit. Et huiusmodi est etiam sermo Imulkaysci poete loquentis de quodam et dicen tis : « Et cognosces in ipso patrem eius et omnem eius dispositionem ». Et expressio similitudinis diversa est ab assimilatione metaphorica ; talis enim assimilatio aliquam relinquit ambiguitatem. Expressio autem seu manifesta assignatio similitudinis inter aliqua duo, verifica tio est existentie similitudinis inter ipsa ; et est quasi finis convenientie imaginationis, scilicet cum dicitur « talis similis est tali ». [68] Dixit. Species vero quinta est qua utuntur illi qui sophiste poeta rum sunt ; et est yperbole, seu excessus in mendacio ; et istud fre quenter invenitur in poematibus Arabum et precipue modernorum, ut est sermo Annabigati poete : « Emisit canem leporarium omni vento velociorem, et construxit ignem estuantissimum ex lapidibus platearum » ; et ut sermo Abitaybi poete : « Inimicus tuus ab omni lingua vituperatur ita quod vituperarentur sol et luna si tibi inimica rentur » ; et ut sermo suus in eodem tractatu : « Si animus tuus cir cuitu firmamenti indignaretur, eius proculdubio in aliquo circuitus impediretur ». Tales yperbolici sermones quam plurimi reperiuntur in poematibus Arabum ; sed in libro Altissimi, idest in Alkorano, nichil tale invenitur, cum habeat se ad hoc genus sermonis, videlicet poetici, sicut se habet sermo demonstrativus ad sermonem sophisti cum. Verumtamen apud naturales et doctissimos poetarum aliquid laudabile reperitur ex huiusmodi genere poetrie prout reperitur in sermone Almutanebbii dicentis : « ex qua aqua adaquabat equos non existente puro a sanguine ullo vado ? » ; et item in alio suo sermone : « Induimini quidem purpura et bisso non pulchritudinis causa, sed velare cupientes innatam pulchritudinem, neque capillos colligitis gratia adipiscendi decoris, sed timide venustatis habite amissionis ». [69] Dixit. Et est hic locus sextus famosus seu vulgatus quo utuntur Arabes, scilicet cum rei inanimate attribuitur quod est rei animate, ut loqui vel ratiocinari et est figura que grece prosopopeia nuncupa tur, idest nove fictio persone, ut cum rebus insensatis ascribitur collocutio et responsio ; ut dixit quidam poeta deplorans cuiusdam palacii habitatores sic inquiens : « O domus egregia, compungor ad lacrimas tuam intuens solitudinem ; at illa contremuit compassa michi propter lacrimarum multitudinem, cui inquio : ' ubi queso sunt qui quondam in te habitaverunt, et iocundam vitam cum securitate et temporis amenitate duxerunt ? ' At illa ' temporales, inquit, existentes temporaliter cum tempore transierunt, et me quoque sub sorte temporis quandoque transituram dimiserunt ; res nempe nulle stabiles, que cum fluxu huius temporis fluxibiles fuerunt '». Et huius figure plu rima exempla in diversis maneriebus apud poetas arabicos reperiuntur. Et ipse quoque mentionem eius fecit in Rethorica, et dixit illic quo niam Homerus in multis locis utitur ipsa. [70] Dixit. Et directiva representatio commendabilis et circulatio non fiunt nisi circa actus voluntarios et frequenter quidem invenitur modus iste in libro Alkorano, scilicet in laudando actus voluntarios laudabiles et detestando vituperabiles ; et raro invenitur apud poetas Arabum. Ideoque prohibitum fuit in Alkorano ne legerentur figmenta poetica preter quam pauca carmina illorum qui tendebant ad re prehensionem satyricam vitiorum et commendationem tragediacam virtutum, et ad instigationem ipsarum. [71] Dixit. Et bonitas narrationis poetice et perventio in ipsa ad finem complementi est quidem quando poeta in relationibus et narrationibus suis sic certitudinaliter narrat, ut rem narratam quasi presentem sub sensu et aspectu auditorum ponat, ita ut non solum rem narratam comprehendant, sed etiam quo intellectus contrariorum ipsius eos non perterreat. Et hoc quam plurimum reperitur apud poetas peritos et exercitatos ; verumtamen non reperitur modus iste vehementer imaginari faciens rem representatam in poematibus Arabum, nisi aut in carminibus elegiacis, que scilicet sunt de actibus seu gestibus amantium, aut cum intendunt exprimere convenientiam imaginati vam tantum, ut quod posuit de hoc in carmine suo Imrulkaysi poeta in colluctatione duorum amantium : « Estuavi ad utendum ea more fluctuantis aque, dum maritum senseram obdormisse ; at illa, cum susurrio recalcitrans me, inquit ' velles interisse ', non advertens vigiles nondum decubuisse ; cui ego : ' vexor incendio quod vellem extinxisse ' ». Exemplum autem in quo intenditur sola convenientia imaginative representationis est dictio Dirromatyn poete descriptio nem facientis ignis accendendi ad silicis concussionem, sic dicentis : « Scintilla rutilans quasi oculati pupilla in concussione vehementi prosiliit ; aio : ' nidum adapta cui insideat, et fomenta arida sub ministra, et, ut vivificetur, spiritum aquilonis advoca ; et manus ei ne evanescat circumplica ' ». Et istud quoque invenitur in ipsorum poematibus, dum enarrant varios rerum eventus, ut bellorum et con similium, in quibus ipsorum probantur dictamina. Et Mutenebbii poeta probatissimus fuit in hac manerie representationis, prout apparet in eius poematibus. Ideoque refertur de ipso quod voluerit aliqua gesta describere regis Sceifi Addauleti domini sui, quibus ipse non interfuerat cum ipso ; certius enim comprehenduntur a se ipso perspecta quam audita ab aliis. Optime ergo se habet quis ad re ferendum ea que ipse cum quibuslibet suis accidentibus et circum stantiis propriis per se comprehendit, et quasi sensualiter conspexit. Talia enim competentius representare poterit et figuris poeticis infor mare, scilicet imaginativa imitatione et metro et tono. [72] Dixit. Enumerare autem locos seu modos directive representa tionis longum nimis esset et prolixi temporis ; et voluit per hec in nuere multam diversitatem huiusmodi poetrie penes diversas nationes et ipsius multitudinem. [73] Dixit. Et omnium carminum laudativorum quedam sunt quorum partes habent colligationem, et quedam quorum partes habent dis solutionem. Et quod magis propinquum est ut assimiletur carminibus ipsorum quorum partes habent colligationem est carmen quod apud nos nominatur consecutivum ; et est carmen in quo colligatur pars elegiaca carmini tragediaco ; et est, ut universaliter dicatur, premissio quasi prologi alicuius alterius materie carminum laudatio , quatinus laus speciosior videatur. Et dissolutio est disiunctio unius partis ab altera, id est ut inducantur disiunctim ; et ut plurimum invenitur colligatio in poematibus modernorum, prout invenitur apud Abyte min : « Annus meus cum anno gregis camelorum transactus est inter calores ferventissimos et antra desertorum, donec festa plurima avibus celorum in desertis exhibui ex carnibus mortuorum. Longe tunc a nobis aberant orti solatiorum ; sic tandem incubui studio car minum laudativorum ». Hoc prologo habito, incepit a principali proposito laudibus suis extollens eum quem laudare intendebat. Multa huius maneriei exempla apud Arabes reperiuntur. Dissolutio autem quandoque absque omni prefatione a principali proposito laudandi intratur ; et hic quoque modus frequenter apud Arabes reperitur. [74] Dixit. Carminis itaque laudativi quattuor sunt species, quarum tres sunt simplices, et sunt ille que precesserunt ; una earum est circulatio, altera est directio, tertia passionalis prout dicitur de illis qui sunt in inferno ; ibi enim continua est tristitia et meror inconsolabilis. Et quarta est composita ex istis, aut ex tribus ipsarum, aut ex duabus. Et sciendum tibi est quoniam exempla istarum specierum quattuor carminum laudativorum pertinentium actibus voluntariis laudabili bus non sunt reperta apud poetas Arabum ; frequenter vero reperiun tur in libro sancto, scilicet Alkorano. [75] Dixit. Et quidam poetarum sunt qui bene se habent in componendo metra polixa, alii vero bene se habent ad componendum metra brevia seu curta, et illa que penes nos nominantur decisa. Et causa in hoc est quoniam, cum poeta bonus et peritus sit ille qui describit et determinat unamquamque rerum secundum sua propria et secundum suam veritatem, et sint res ipse diversificate secundum multitudinem et paucitatem in pertinentibus sibi accidentibus et propriis, oportet ut sit bona et debita representatio et commotio imaginativa non per transiens propria rei et veritatem ipsius. Ouidam ergo hominum sunt qui ex consuetudine aut ex natura apti sunt ad faciendum imaginari eas res que pauca habent propria. Hii ergo bona faciunt poemata intercisa, sed non protelata seu prolixa, alii vero opposito modo se habent, scilicet in metris prolixarum clausularum prevalentes ; et sunt vel secundum naturam vel secundum consuetudinem apti ad explicandum res involutas multis accidentibus et proprietatibus, aut coniunguntur in eis ad hoc faciendum utraque simul, natura videlicet et consuetudo. [76] Dixit. Et ex representationibus et intentionibus imaginativis que dam sunt que proportionantur et pertinent metris et ponderibus pro lixis, et quedam que brevibus. Et fortasse erit metrum seu pondus pertinens et proportionale intentioni et non imaginationi. Et fortassis res se habebit econverso, et forsitan erit inproportionale utrisque. Et horum exempla difficulter inveniuntur in poematibus Arabum, aut non inveniuntur in eis, cum metra ipsorum pauci sint numeri. [77] Dixit. Et de hiis que comparantur seu referuntur ad ea, per que subsistit constructio poematum, sunt res quedam ab extrinseco, ut apparatus persone et vocis poete, et ceterorum de quibus prehabitum est. Et ut plurimum invenitur istud in usu poetarum circa carmina passionalia ; et sunt lamentationes et consimilia, ut ea que dicuntur de illis qui in inferno sunt et consimilibus aliis. Ex quo ergo iam diximus de eis ex quibus constituuntur seu conficiuntur poemata que sunt partes ipsorum secundum veritatem et intrinsice. Dicendum quoque est de istis que ab extrinseco amminiculantur ad eorum bonitatem. Dicimus igitur quoniam actus isti, ut universaliter dicatur, sunt ea que significantur per sermones qui nominantur passionales. Ideoque oportet ut, quando usitantur ista, usitentur cum sermonibus istis. Ipsi etenim ostendunt passiones quarum confirmatio intenditur per sermonem, ac si iam certissime inciderint. Et iam scivisti in libro Rethorice sermones passionales rethoricos et maneries passionum quas inducunt isti sermones ; et propterea sunt gestus isti magis proprii Rethorice quam libro Poetrie. Et passiones que confirmantur per sermonem rethoricum vel poeticum sunt metus et ira et amor et odium et gaudium et tristitia, et cetera huiusmodi anime accidentia que enumerata sunt in libro Rethorice. Et manifestum est quoniam, quemadmodum sunt hic sermones inductivi talium passionum, si militer sunt hic apparatus habituales et figure gestuales in ipso reci tatore, significantes quasi presentiam rerum inducentium illas passio nes, et propter eas incidentia ipsarum passionum. Concutitur ergo et conturbatur et patitur propter hoc inspector seu apprehensor earum. Non est itaque utendum formis istis et gestibus in poemate nisi cum usu sermonum passionalium poeticorum ; et hoc aut magnificando aliquid aut minorando ipsum aut in contristantibus et pavorem indu centibus, cum ista. sint quibus utitur ars laudativa ex sermonibus passionalibus, sicut predictum est. Et utitur quidem istis cum sermoni bus passionalibus qui non sunt veraces, scilicet qui non inducunt apparentem imaginationem. Sermones quippe passionales qui sunt apparentis et expresse imaginationis et proportionales proposito de quo est sermo et veraces, non indigent ut usitentur cum eis ista que ab extrinseco amminiculantia. Illa namque viles reddunt eos, cum ista non usitentur nisi in sermonibus qui debiles sunt ad peragendum id quod per eos intenditur, nisi cum coniugatione illorum extrinseco rum. Et sunt sermones defectivi in se ipsis et mali non habentes effi caciam qualem habuit sermo cuiusdam irritare volentis ad iracundiam animum regis Kortubii contra Iudeum quendam procuratorem domus sue, dicentis regi coram magna multitudine populi sui : « Ille per quem tu regnas et es sublimatus pro mendace est a tuo ikonomo iudi catus ». Hic sermo, quia in seipso efiicax fuit ad commovendam iram regis, non indiguit simulatione aliqua aut gesticulatione ex parte proponentis. [78] Et interdum sufficit poete ex istis uti formis seu figuris appropriatis cuilibet manerierum sermonis quando coactus fuerit ad hoc ex parte illorum qui utuntur vultuum acceptione. Et intelligo per figuras sermonis seu orationis figuram annunciantis et figuram interrogantis vel annunciationis et interrogationis, et figuram in perationis, et figuram deprecationis. Alia est nempe figura annunci antis et alia interrogantis et alia inperantis, et alia deprecantis. Per has itaque excusare poterit cetera que ab extrinseco sunt, cum ille viles reddant oratiories poeticas. Non sunt itaque ponenda pars artis poetrie sed potius alicuius alterius artis. [79] Dixit. Elementa autem in que resolvitur omnis oratio poetica septem sunt : sillaba, copulatio seu ligamentum, disiunctio, nomen, verbum, casus, oratio. Elementa vero sillabarum sunt res indivisibiles, videlicet littere ; non tamen omnes, sed hoc ex ipsis cuius natura est ut intret in compositionem sillabarum ; et est simplicissimum eorum ex quibus locutio constituitur. Et hoc quoniam voces vel soni bestiarum dividi non possunt in litteras, et propter hoc dicimus quod nulla vox earum composita est ex litteris, neque ulla pars vocum earum littera est. Huius autem vocis que sillaba est, partes sunt littera vocalis et littera consonans ; et hec duas habet partes : una est que penitus non recipit protensionem sonando, ut ' ta ' et ' te ', altera est que recipit protensionem, ut ' re ' et ' scin ', et cetere que vocantur semivocales. Vocales autem sunt que generantur ex percussione que fit a labiis et dentibus, aut ab aliis partibus gutturis vel faucum. Et est vox com posita quidem sed inpartibilis ; intendo quoniam inpossibile est ut separetur vel distinguatur a littera inaudibili. Et he littere (intendo vocales) sunt que nominantur apud nos ' motive ', et littere proten sionis seu pretractionis et liquescentie seu molliciei. Littera autem que est semivocalis est que habet cum vocali protractionem quandam et non habet secundum suam singularitatem sonum audibilem. Littera vero consonans est que cum vocali sonat, sed secundum suam singularitatem non habet sonum audibilem, prout habet vocalis ; intendo quoniam est ei sonus audibilis quando componitur cum alio et est consonans. Et. consonantibus quidem non est sonus nisi quando componuntur cum illis quibus est sonus, ut ' el ', ' eb ' ; et sunt que apud nos dicuntur littere quiete et mute. Et littere iste diversificantur secundum diversitatem figurarum oris et locorum, quibus continuan tur et a quibus procedunt, et secundum breve et longum et acutum et grave, et universaliter secundum omnes extremitates et media inter ipsas que sunt in vocibus usitatis in consonantiis et metris et quibuslibet proportionibus poeticis. [80] Sillaba vero est vox composita ex litteris vocalibus et consonantibus non significativa. Et hoc, quod dixit de litteris, veritatem habet ; hoc enim quod significat ' el ' vel ' em ' inpossibile est ut singulariter proferatur. Et similiter quod significat apex qui nominatur ' fatha ', vel qui nominatur ' damma ' ; necque constituitur quidem vox nisi ex utrarumque co niunctione ; existentia tamen eius quod significat ' fatha ' vel ' dam ma ' principalis est, et eius in quo existit fatha secundaria. Et univer saliter scire te oportet quoniam vox ex duobus efficitur, quorum unum est ei tamquam materia, scilicet consonans, et alterum tam quam forma, scilicet vocalis. Et illi qui sunt de lingua nostra nominant vocales, ut dictum est, motiva et protractiva et mollitie. [81] Dixit. Copulatio est vox composita non significativa separatim, ut est ' et ', ' deinde ', ' atque ', et universaliter dictiones consigni ficative, que sunt tamquam ligamenta partium orationis ad se invi cem ; et hec autem in principio sermonis, ut ' quoniam ', ' quidem ' ; et dictiones conditionales que significant continuationem, ut ' si ', ' quando ' et consimiles. [82] Dixit. Disiunctio vero est etiam vox composita non significativa separatim disiunctiva dictionis a dictione, ut ' aut ', ' vel ', ' sive ', et consimiles ; et dictiones exceptive, ut ' preter ', ' preterquam ', et consimiles ; et adversative ut ' sed ', ' verum ' , ' verumtamen ' et consimiles. Et iste aut ponuntur in principio orationis aut in fine aut in medio. Et intendimus hic per sermonem nostrum « vox non significativa separatim » voces simplices que, quando coniunguntur aliis, consignificant ut dictiones sincathegoreumatice, non voces simpli ces ut sunt littere ; quoniam voces significative separatim composite ex vocibus pluribus aut tribus aut quatuor aut amplius secundum figuras compositionum sillabicarum , sunt nomen et verbum. [83] Nomen est vox vel dictio significativa separatim rei absque tempore, et nulla partium eius significativa est aliqua partium illius rei separata. Et hoc est commune nomini simplici et composito ; nomina enim composita de duobus nominibus non usitantur sic quod quelibet pars eorum significet partem aliquam illius intentionis que est nominis compositi ex illis duobus nominibus simplicibus, ut ' equiferus '. [84] Verbum vero est vox vel dictio significativa intentionis alicuius et temporis quod circumstat illam intentionem, neque etiam aliqua partium eius significativa est separatim alicuius partium illius inten tionis. Et significatio verbi cum tempore distinctiva est nominis a verbo ; ' homo ' namque vel ' albus ' non significant cum tempore, ' currit ' autem vel ' cucurrit ' consignificant tempus presens et preteri tum. [85] Dixit. Casus autem vel inflexio pertinet quidem nomini et orationi et verbo. Et nomen inflexum est nomen relatum ad alterum, ut ' Socratis ' vel ' Socrati ' ; et oratio inflexa est ut imperativa, interroga tiva ; et verbum inflexum est preteritum vel futurum. Rectum vero est verbum temporis presentis ; et istud magis proprium est lingue ipsorum. [86] Et oratio est dictio composita cuius quelibet pars significativa est separatim. Et oratio dicitur una secundum duos modos : aut quoniam unam significat rem seu intentionem, ut ' homo est animal ' aut quoniam est una colligatione ligante ipsam prout dicimus quoniam sillogismus est oratio una et exhortatio rethorica est oratio una, et poetica contexio oratio una. [87] Dixit. Et nominum due sunt maneries : aut simplex quod non est compositum ex significativis, aut duplicatum quod est compositum ex nominibus significativis, quamvis intendatur per ipsum nominatio rei unius, quam non significant nomina ex quibus componitur, ut ' famulus solis ' vel ' armiger '. [88] Dixit. Et omne nomen aut est primarium illi lingue cuius est aut intromissum ei aliunde, aut transumptum extranei usus, aut facticium, aut restrictum seu colligatum, aut distinctum seu separatum, aut transmutatum. Primarium itaque est proprium unicuique genti, intromissum vero est quod assumunt poete et intromittunt in linguam suam ab alia lingua , ut fit in conterminis idiomatibus que a se invicem vocabula mutuant et mutuantur. Nomen vero extraneum transmutatum est, ut cum transumitur nomen a specie ad genus, ut cum interfectio ' mors ' nominatur ; aut a genere ad speciem, ut cum mutatio dicitur ' motus ' ; aut a specie una ad speciem alteram, ut cum latrocinium ' furtum ' appellatur; aut ut permutetur aliquid proportionatum secundo ad tertium aut tertio ad quartum, ut est proportio primi ad secundum, prout quidam antiquorum senectutem ' vesperam vite ' nuncupant, et vesperam ' senectutem diei '. Videtur enim proportio senectutis ad vitam quasi proportio vespere ad diem. Nomen vero facticium seu nove institutionis est nomen quod adinvenit poeta per se signatum propria nota, et cuius ipse primus est usitator. Et ista nomina non reperiuntur in poematibus Arabum, maxime vero reperiuntur in artibus noviter adinventis. Et fortasse utuntur eis moderni poetarum secundum viam transumptionis, prout fecit Abutanebby , dicens de quodam qui promptus erat ad exequendum quod intenderat: « Cum verbum presens meditaris absque mora ut transeat in preteritum conaris ». Et fortassis inusitata utuntur in flexione, ut si dicatur, de hoc verbo impersonali ' oportet ', ' oporteo ' vel ' oportuisti '. Separatum autem et restrictum non reperiuntur apud Arabes. Nomen vero ornatum est cuius quedam partes attenua tione quadam decorantur. Et iam dictum fuit quod ipse intendebat per nomen separatum nomina mutata per additionem factam ad ipsa, aut per subtractionem ab ipsis aut per transpositionem ; et dictum fuit « non », sed intendebat per hec nomina quorum difficilis est pro nunciatio. Sed apparens sermonis sui est quoniam est nomen composi tum apud eos ex sillabis determinatis. Et nomen restrictum prout estimo est illud quod denominavit ' diversificatum ' ; et quod appa ret ex sermone ipsius, est quoniam est nomen variatum per decisionem, ut sunt nomina apocopata apud nos . Nomina autem commutata sunt nomina transumpta que transumuntur a suo simili ; prout appellant sidus quoddam ' Vulturem ' ; aut a suo contrario, prout appellant solem ' obscurum ' ; aut a suo consecutivo, prout appellant sepum ' molliciem ' et pluviam ' segetem '. [89] Dixit. Et optima oratio viam prebens intellectui est quidem oratio notoria et usitata que non occultatur alicui. Et iste orationes non complectuntur quidem nisi ex nominibus notoriis usitatis, et sunt ea que nominavit in hiis que dicta sunt veracia, et nominantur quoque denominativa et familiaria. [90] Dixit. Et hoc est ut poema talis poete et talis, qui fuerunt famosi apud ipsos. Et oportet ut requiramus inter poetas Arabicos in quorum carminibus superent hee maneries dictionum. [91] Dixit. Et orationes modeste laudative sunt que componuntur ex nominibus usitatis et aliis, scilicet transumptivis, extraneis, et commu tatis, et enigmaticis. Propter quod, quando carmen penitus denuda tum fuerit a verbis propriis et usitatis, erit integumentum et enigma. Ideoque integumenta et enigmata complectuntur ex nominibus extra neis et ambiguis, scilicet ex transumptis et transmutatis et communi bus et analogicis. Enigma quippe est oratio que comprehendit inten tiones quarum continuatio aut inpossibilis est aut difficilis ad unum certum aliquem intellectum ; et istud frequenter invenitur apud poetas Arabum et precipue in poematibus Dirromati. Et nobilis sermo poeticus moderatus seu modestus est qui componitur ex nominibus que preeminentiam habent usitatam, et ex illis aliis speciebus. Et poeta, cum voluerit plane et manifeste aliquid dicere, inducet nomina que habent prerogativam in manifestatione. Et cum voluerit afferre aliquid admirandum et delectabile, inducet nomina illius alterius speciei. Ideoque deridetur qui declarationem et manifestationem intendit ; et affert nomina ambigua seu communia aut extranea aut adinventa . Et deridetur etiam qui admirandum aliquid aut delectans intendit, et affert verba vel nomina cotidiana vel usualia. Quasi ergo oportet poetam cavere ne superflue utatur nominibus non usita tis. Indiget ergo moderate assumptionis sermonis enigmatici, ne sit totus sermo quasi enigma ; et caveat etiam superfluitatem usus ser monis cotidiani, ne egrediatur a via poetrie ad sermonem vulgarem. [92] Dixit. Convenientia autem dictionum quarundam ad quasdam in quantitate et coequalitas significationum quarundam ad quasdam, et pondus ipsarum, oportet ut sit res communis et participata omnibus dictionibus que sunt partes orationis poetice. Nos namque invenimus poetas, et si utantur dictionibus veracibus in locis in quibus deridendi sunt propter usum earum, non tamen poema ipsorum caret hiis duo bus, scilicet pondere et concinnantia et convenientia in quantitate. Verumtamen istud commune est omnibus speciebus poematis. Poema ta vero que componuntur ex nominibus diversificatis manifestius habent hanc intentionem et convenientiam dictionum in quantitate cuius fecit mentionem. Est coniugatio quarundam cum quibusdam in numero litterarum ; et si conveniant cum hoc in tota dictione aut in parte eius ; et est quod dicitur convenientia et cognatio apud poetas nostri temporis. Est autem convenientia seu concinnantia multis modis. Aut enim convenientia in tota dictione et tota intentione erit, ut dixit quidam poeta : « Nonne vides mortem ? Nulli scio parcere mortem ». Aut erit in parte dictionis et in parte intentionis ; aut erit in parte dictionis et in tota intentione ; aut erit in tota dictione et in parte intentionis ; aut erit in tota dictione tantum ; aut erit in parte dictionis tantum ; aut erit in tota intentione tantum ; aut erit in parte intentionis tantum. Et exemplum convenientie in parte dictionis et in parte intentionis est in nominibus denominative inflexis ab uno significato, ut est in poemate Almutanebbi: «Crescit largitas ad crementum largorum, et multiplicantur largi ad crementum largita tum ». Et exemplum convenientie in parte dictionis et in tota inten tione est usitata hominum dictio : « Est percussura necnon per cussio - - ». Et exemplum convenientie in tota dictione et in parte intentionis sive significationis sunt nomina analoga; et poete utuntur eis multotiens. Et exemplum convenientie in tota dictione tantum est ut si dicatur : « Est canis in castris ; canis emicat alter in astris ». Et exemplum convenientie in parte dictionis tantum , ut verbum Senece : « Quod mecum oritur mecum moritur ». Et exem plum convenientie in parte intentionis tantum est ut in dictionibus diversis significantibus rem eandem secundum diversas maneries et intentiones , ut ' homo et antropos '; dicitur enim ' homo ' quasi factus ex humo, ' antropos ' vero dicitur quasi arbor inversa ; et sunt nomina unius et eiusdem rei. Et concinnantia apud Arabes est con venientia in quantitate et in parte dictionis ; et hoc aut in littera una, et est postrema, aut in duabus, et est hoc quod nominant moderni consecutionem. [93] Componderatio autem in partibus orationis est quat tuor modis. Unus est ut inducatur res et eius similis, ut ' sol et luna ' ; aut eius contrarium, ut ' nox et dies ' ; aut ut inducatur res et hoc quod pertinet eius usui, ut ' arcus et sagitta ', ' equus et frenum '; aut ut inducantur res comproportionate, ut ' rex et deus '. Et hec proportio reperitur quidem inter quattuor res. Et in hac manerie poe matis redargutus est Alkameitu poeta in dicto suo dum commendaret amasiam suam ex vultus serenitate seu securitate et osculi suavitate, sic dicens : « Completa est in ipsa vultus sui serenitas, et salivalis osculi sui suavitas » ; propterea quod non habent similitudinem ali quam serenitas vultus et suavitas salive. Et de hac manerie dixerunt quidam de poemate Omrilkaisi, quasi reprehendendo ipsum cum dixit : « Ac si non ascendissem unquam causa solacii equum aut non tenuissem puellam ornatam monilibus mecum ; et ac si numquam dolium plenum vini meracissimi salutassem, et equos post multos recursus iterum ad cursum non incitassem ». Videtur enim impro porcionata harum clausularum contexio. E converso enim videtur quod debuerit dixisse, scilicet ut esset principium clausule prime principium clausule secunde, et principium secunde principium prime. Et hoc modo dictum fuit de poemate Abitaybi extollentis dominum suum in animositate et dicentis : « Perstitisti et non erat dubitatio de morte persistentis, ac si conclusus esses intercilia periculi dormientis ; transierunt per te fortissimi tui vulnerati et evicti et vultus tui a propria constantia non sunt derelicti »; dictum fuit inquam quoniam proportio metrica esset in poemate ipsius, si principium clausule prime posuisset secunde et si principium secunde posuisset prime. Et similiter dictum fuit de poemate Omrilkaizi . [94] Dixit. Et oratio quidem diversificatur, idest commutatur, ab oratione veraci seu usitata communiter, quoniam ponuntur in ea nomina convenientia in ponderatione et quantitate, et nomina extra nea et cetera ex speciebus commutationis. Et significatur quidem quod sermo poeticus sit sermo commutatus per hoc, quoniam, quando commutatur sermo verax seu usitatus, nominatur poema vel oratio poetica. Et reperitur in eo actio poematis ; verbi gratia ut dixit quidam : « Postquam expedivimus que expedienda erant in tali loco, et angulos mensuraverat ipsorum mensurator , cepimus conferre de hiis que recenter acciderant inter nos ; et sudabant mule ex itineris asperitate ». Hic sermo in poema convertitur, quoniam est circum locutio sermonis communis per quedam commutata vocabula, ac si diceretur «conferebamus et incedebamus, et evectiones nostre suda bant ex labore ». Et plures consimiles sermones apud poetas Arabes reperiuntur. [95] Et quando diligenter consideraveris poemata motiva, invenies ea habere aliquos istorum modorum, videlicet concinnantias dictionales et dissonantias intentionales vel econverso, et modis aliis permutatas, prout dictum est, et transumptivas et metaphoricas et aliter figurativas locutiones, et enigmaticas latitationes, et consimilia. Que enim istis carent nichil habent de natura poematis nisi metrum tantum. Et commutationes a proposito et usitate sermone fiunt per ponderationes et concinnantias et convenientias transumptivas, et per assimilationes, et universaliter per quaslibet extractiones sermonis a consueto usu, ut per additiones et subtractiones et transpositiones, et per commutationem ab affirmatione ad negationem et econverso, et universaliter ab opposito ad oppositum et per omnes species que apud nos poetice licentie nuncupantur. [96] Omnium autem horum exem pla satis manifesta sunt, neque occulte sunt tibi species tam sim plices quam composite, contente sub his universalibus propinquiores et communiores. Enumerare vero species ultimas valde difficile vide tur; ideoque contentus fuit hic universalium tantum enumeratione. Op timum autem ex omnibus istis est quodcumque magis planum fuerit et magis manifestum et verisimilius. Et istud non invenitur nisi apud elegantes et doctissimos poetarum ; ideoque signum peritie ipsorum est quando verisimiliter et apparenter uti possunt istis. Tunc enim facilius accipiuntur ab ipsis, et intelliguntur ea que intenduntur per sermones poeticos, et quocumque volent ducent animum auditoris. Quando enim commutatio vehementis fuerit assimilationis, inducet bonitatem imaginationis et comprehensionem complectiorem rei representate simul. Et tamen fortassis etiam ex bene proportionali commutatione accidit penes hebetes et stolidos auditores modica comprehensio ut accidit in Alkorano ex hoc dicto :« Donec distinguere possitis inter filum album et nigrum » ; quidam enim illorum intellige bant de vero filo, donec revelatum fuit desuper quoniam intelligendum erat de filo diluculi distinguente diem a nocte. [97] Dixit. Et nomina composita competunt metro in quo narrantur laudes bonorum, preterquam quod singulariter alicui eorum laus illa attribuatur. Et hec nomina rare inventionis sunt in lingua Arabica, ut si dicatur ' Abscemyn ' denominative sumptum ab hoc nomine ' abduschemzin '. Lingua iam vero sive idiomata, id est assumptiones vocabulorum ab extraneis idiomatibus competunt poemati in quo mentio fit de statu futuri seculi seu in delectabilibus bonorum seu in horribilibus malorum. Et sunt due maneries poematum note apud ipsos. Nomina autem transumptiva et extranea appropriantur poema tibus in quibus dicuntur proverbialia et sapientialia et historialia famosa et notoria. [98] Dixit. Itaque que diximus de arte laudativa et de rebus communi bus maneriebus poematum de assimilatione, et aliis huiusmodi suffi ciunt. Via autem sive processus poematum historialium in partibus que sunt principia et media et fines, via est partium artis laudative ; et similiter in representatione ; nisi quod representatio non est gesto rum in ipsis sed temporum in quibus gesta sunt. Non enim represen tant in istis nisi qualiter dispositiones et status fuerint eorum qui processerant respectu eorum qui subsecuti sunt, et qualis fuerit transmutatio potestatum et regnorum et etatum et dierum. Et repre sentatio huiusmodi similiter parum reperitur in lingua Arabum, et est valde frequentata in libris legum. Et fecit mentionem bene se habentium in hac manerie poetarum ipsorum et extulit laude com muni Homerum in hoc genere. Et de commendabilibus que sunt apud Arabes de hac intentione est carmen nigri filii Iofar sic dicentis de retro actis temporibus et mutationibus eorum qui in magna fuerunt gloria : « Quid est quod sperem post familiam Muthurrikin deseren tem habitationem suam, et post Eiedin terram Alkawarniky et Stediey et Baraky et castrum munitum de Scendedin descenderunt ad Enkyratin, ubi descendit super eos aqua Eufratis veniens de Etwetyn. Impulerunt venti habitationes ipsorum tamquam ex conducto super eos irruentes. Video ergo suavitatem vite et omne eius solatium aliquo dierum desinere et operire ». [99] Dixit. Et partes huius speciei sunt partes artis laudative modeste de circulatione et directione et compositione ex utrisque, et forsitan erunt quedam partes ipsius passiones sicut se habet in arte laudativa modesta. [100] Et mentionem fecit differentiarum inter artem laudativam et ceteras artes poetrie apud ipsos et propriorum que appropriantur illis aliis poematibus in ponderibus et partibus et representatione et quantitate, et quoniam hic sunt pondera competentia magis quibus dam poematibus quam aliis. Et dixit : quis poetarum bene se habuerat in his rebus et quis non ; et in omnibus his extulit Homerum. Et omnia hec propria sunt eis et quicquam huiusmodi non est reper tum apud nos, aut quia hoc cuius fecit mentionem non est commune omnibus aut pluribus nationibus, aut quia contingit hoc Arabibus in rebus istis tamquam non competeret nature ipsorum. Et hoc magis conveniens videtur ; non enim poneret in hoc libro suo quod esset proprium genti sue, sed quod commune esset omnibus nationibus naturalibus. [101] Dixit. Et oportet ut hoc quod inducit poeta quasi proemium mo dicum sit et breve in comparatione eius in quo consistit representatio quemadmodum faciebat Homerus. Ipse etenim modicum morabatur in ponendo prologum ; et postmodum spaciose et copiose accedebat ad propositum negocii representandi, quamvis tamen non inducebat quicquam in hoc preterquam ea que consueta erant. Insolita enim moleste feruntur. [102] Et dixit hoc quidem, ut estimo, propterea quod nationibus in assimilationibus suis consuetudines sunt proprie propter aliqua que apud ipsos sunt, unde sumere possunt metaphoras que non sunt note apud alias nationes, ut est desertum arenosum quod dicitur Zarabim, ubi plurimi habitant colubri et lacerte ; et videtur de longe venientibus quod locus ille sit lacus et colubri et lacerte sint pisces. Soliti sunt ergo dicere circa aliquid simile deceptis. « Pisces et lacum aspexisti Zarabi » ; et ex hoc dictum est in Alkorano :« Qui intentum opus derelinquunt similes sunt aspectoribus Zarabi ». [103] Dixit. Et quando protelatur sermo et non fuerit in ipso commutatio neque representatio, tunc oportet curam adhiberi ut sint dictiones manifeste significationis, quales sunt dictiones significantes res ipsas non contrarias ipsarum aut diversas, et sit ipsarum compositio seu constructio notoria famosa apud ipsos, et sit facilis pronunciationis. Et videtur quod istud sit plurimum eius quod secundum linguam Arabum decens elocutio dicitur. Est tamen decens quoque elocutio cum oratio fuerit manifeste veritatis et notoria ; veritas enim quam complectitur veniam largitur paucitati decoris et paucitati transum ptionis metaphorice et paucitati transumptionis poetice. [104] Dixit. Errores autem qui accidunt in poemate pro quibus redarguen dus est poeta sex sunt manerierum. Quarum una est ut eius representa tio sit per aliquid quod non sit possibile, immo per inpossibile. Et eius exemplum secundum me est sermo Ibinalmutari describentis lunam existentem in defectu, et dicentis sic : « Aspice ad ipsam ; est quasi navicula argentea aggravata pondere ambre ». Istud qui dem inpossibile est, placet tamen propter vehementem similitudinem, et quia per hoc non intendi instigationem ad aliquid neque prohibi tionem ab aliquo. Oportet ergo ut fiat representatio per rem existen tem aut per rem que putetur existens, prout fit representatio malo rum per demones aut per aliquid cuius existentia sit possibilis, ut in pluribus non in paucioribus aut in equalibus ; hec etenim species existendi magis conveniens est rethorice quam poetrie. [105] Secunda vero maneries est erroris poete ut distortam adducat representationem prout accidit pictori ut addat in forma quam pingit membrum quod non competit ei aut ponat ipsum in loco non competenti ; ut si quis in quadrupede ponat pedes posteriores ante et anteriores retro. Et oportet ut exempla horum perspiciantur in poetarum arabicorum poematibus. Et secundum me propinquum huic intentioni est dictum cuiusdam modernorum de Anadaluscia describentis equum vulnera tum revertentem a prelio, sic dicentis : « Et super auriculas eius auricula tertia », quam expresserat ferrum lanceatum. [106] Et maneries tertia est ut representet rationalia per irrationalia ; nam et hoc quoque redarguendum est. Veritas nempe in hac representatione modica est et mendacium multum, nisi assignet talia accidentia que communia sunt rationali et irrationali ; nam et hoc interdum tolerabile fit propter consuetudinem, prout consueverunt Arabes assimilare mulieres campis et vaccis silvestribus, et iuvenes hinnulis cervorum. [107] Et maneries quarta est ut assimiletur res simili sui contrarii aut ipsimet contrario, prout consuetudo est Arabum dicere de mulieribus modesti contuitus quoniam egra habent cilia ; et intendunt eas commendare per hoc de pulchritudine oculorum et modestia aspectus. Et propinquum huic est verbum ipsorum : « Pertigerunt ad vesperam tamquam egrotantes ex liberalitate ». Et verbum alterius : « Dirupta fuit illius camisia, et apparuit in media aula tamquam egrotans pre verecun dia ». Omnia inquam hec contraria sunt attributis decentibus, et nihi lominus veniam merentur propter sic loquendi consuetudinem. [108] Et maneries quinta est ut adducantur nomina significantia duo contraria equaliter, ut ' percussio ' significans percutientis actum et percussi passionem et cetera huiusmodi, que multa in idiomatibus reperiuntur. [109] Et maneries sexta est ut relinquatur representatio poetica, et intenda tur persuasio rethorica et sermones inductivi credulitatis. Et precipue quando fuerit sermo abiectus modice persuasionis. Et istud habet se ad modum sermonis Omrilkaizi excusantis suam pusillanimitatem et dicentis : « Non timoris causa fugerunt mei dextrarii, sed ducti desiderio habitationis sue ». Et interdum non est indecens ista maneries dum aliquid probabilitatis habet aut veritatis ; et talis fuit sermo alterius excusantis fugam suam a prelio et sic dicentis : « Deus novit quod non deserui conflictum ipsorum quousque equus meus graviter confixus est sagitta toxicata ; cognovi ergo quod persistens ruerem, et sine aliquo inimicorum damno interirem ; secessi itaque ab ipsis spe rans ulciscendi tempus in aliquem diem perditionis ipsorum »; hic itaque sermo decens quidem est ut plurimum propter veritatem suam, quamvis modica in ipso sit commutatio metaphorica. Ideoque dixit quidam « O gens et societas arabica, sagax in decorando factum quodlibet ita quod etiam nevistis fugam a prelio decorare ». [110] Dixit. Cum itaque sint maneries erroris sex et totidem redargutio nes contraposite ipsis, erunt duodecim maneries et species pertinen tes et proprie poete ; videlicet sex errores et sex redargutiones. Sed exempla redargutionum non reperiuntur apud nos, cum poete nostri non distinxerint neque etiam perceperint istas poetrie maneries. [111] Hec est summa quam complexus est intellectus noster de his quorum mentionem fecit Aristoteles in libro suo de sermonibus communibus omnibus maneriebus seu modis poetrie et propriis arti laudative seu tragedie ; dico communia ex ipsis pluribus aut omnibus. Reliqua vero quorum fecit mentionem in hoc suo libro de differentiis inter ceteras species poetrie secundum ipsos et inter speciem laudativam propria sunt ipsis. Et preter ea non invenimus nisi illorum quedam quorum fecit mentionem in hoc libro qui pervenit ad nos. Hoc ergo significat quod nondum complete translatus est liber iste, et quoniam remanet ex ipso locutio in reliquis differentiis multarum specierum poetrie que sunt apud eos ; et ipse iam promiserat loqui de omnibus his in prologo libri sui. Et hoc quod deficit de illis que communia sunt, est locutio in arte reprehensionis seu vituperandi. Veruntamen videtur quod satis pateant ea que huic intentioni pertinent ex his que dicta sunt in tractatu laudandi, cum contraria ex contrariis cognoscantur ; [112] et tu percipies quando adverteris ea que hic conscripsi, quoniam hoc quod intenderunt illi de lingua nostra de canonibus poeticis in comparatione ad hoc quod est in hoc libro Aristotelis et in libro suo de rethorica, exile est et modicum, quemadmodum quoque dixit hoc Abunazrin Alfarabius ; neque etiam occultabitur tibi qualiter revertuntur canones illi ad istos, neque etiam occultabitur tibi in quo recte dixerunt et in quo non in positione canonum illorum. [113] Et nos hic finem ponimus presentis intentionis. Explicit, Deo gratias, anno Domini millesimo ducentesimo quinqua gesimo sexto, septimo decimo die marcii, apud Toletum urbem nobilem.