[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT103

Abū Muammad ʿAbd Allāh Ibn Rušd, De intellectu, transl. Anonymous.

[Page 319] [1] Intencio nostra de hac dictione est quod probemus omnes vias claras et demonstraciones firmas que faciunt scire questionem magnam et fortunium sublime, scilicet si comiungatur intelligencia operans cum intellectu materiali donec est in corpore, adeo quod in hac manerie opus hominis sit ipsa sua proprietas ex omni parte secundum quod ipsa est esse intelligenciarum purarum abstractarum. [2] Et hec est illa questio quam Philosophus in libro De anima promiserat declarare et adhuc ad nos non pervenit id . [3] Et quod ponam in hac dictione est id quod recepi a domino meo patre meo (cui Deus det longam vitam), et si racionabilia fuerint hec que dicentur hic , referantur ad ipsum, et si inventum fuerit hic aliquid irracionabile , referatur michi. [4] Et ego cognosco quod locus iste non est meus, set induxit me ad hoc obediencia mandatorum suorum, quoniam ipse mandavit michi , cum mencio facta fuit de hac questione, ut scriberem de ipsa, et eciam ob hoc : quod spero remunerari a Deo . [5] Et quia ipse scripserat super hanc questionem in pluribus locis, volui ut dictio aggregaret totum quod dictum fuerat , et invenientur quedam in ea que non scripta fuerant , et si quid novum speculari poterit in ea, apponam in hac dictione . [6] Et nos concedimus hic quod debet concedi de hiis que probantur

[Page 320] in libro De anima, quoniam hec questio est causa finalis omnium que dicuntur in ipso libro . [7] Dicamus quod hec questio probatur tribus viis . [8] Via prima - lac. Et hec est via quam narravit Alexander in dictione sua De intellectu , et dixit quod erat illa via per quam incessit Philosophus in hac causa, et hoc est quod dixit : iam est probatum ibi quod maneries intellectus est similis maneriei sensus, quia sicut in sensu sunt tria – potencia recipiens et hec est virtus sensibilis, et res que est extra animam in actu et hoc est id quod sentitur iam apprehensum, et tercia est id quod virtus sensibilis sumit ex re apprehensa - et ita convenit esse in intellectu quod sint in ipso tria , scilicet potencia recipiens et est intellectus materialis et comparatur virtuti sensibili in sensu, et res alia quam predicta potencia suscipit et similiter comparatur rei quam suscipit potencia sensibilis de re que sentitur et hic est intellectus theoreticus et ipse est intellectus in habitu, et res tercia que est extra animam in actu et hoc est id quod est eiusdem gradus in apprehensione intellectus cum re que sentitur in apprehensione sensibili, adeo quod res quam comprehendit intellectus materialis sit intellectus qui sit similis rei sensate. [9] Et quia extra animam non est res que sit in actu de manerie intellectus, quoniam id quod est extra animam est forma in materia, et quod est intellectus in potencia et non intellectus in actu , est necessarium quod res quam respicit intellectus materialis vere sit intellectus in actu, similis rei quam aspicit potencia sensibilis sensu . [10] Et cum hoc ita sit, igitur intellectus materialis aspicit intelligenciam operantem que est intellectus in actu, set ipse materialis primo intelligit ipsam invencione

[Page 321] deficienti et hic est intellectus qui est forme rerum inventarium materialium, et postea ipse intelligit intelligenciam operantem complete , quoniam aspicit ad illam et secundum hoc vocatur intellectus quesitus. [11] Et iste intellectus qui est in habitu, qui est forme rerum inventarum materialium , est sicut medium inter res inventas materiales et intelligentiam operantem ; ergo est ex parte formarum rerum materialium in invencione honorabiliori quam invencio materialis, et ex parte intelligencie operantis est in invencione plus deficienti quam eius invencio completa in qua nichil est in potencia, set in actu . [12] Et hec est via per quam incessit Alexander et de qua dixit quod erat via Philosophi et quod erat valde firma. [13] <Via secunda> Et dicamus quod iam demonstratum est in libro De anima quod sunt intellectus tres, scilicet intellectus in potencia et hic est intellectus materialis, et intellectus alius cum quo perficitur iste primus et ipse est intellectus qui est in habitu, et intellectus sive intelligencia operans et hic est ipse qui facit res intelligibiles in potencia intelligibiles esse in actu. [14] Et hec est intelligencia operans et habet operaciones duas: unam in quantum est abstracta et hoc est quod intelligit suam proprietatem quemadmodum est esse aliarum intelligenciarum abstractarum que intelligunt earum proprietates et quod intelligens et intellectum in ipsis est res una et eadem undique ; alia operacio

[Page 322] est quod intelligit res intelligibiles que sunt in intellectu materiali, hoc est exire facit de potencia ad actum , et hec est intelligencia operans cum coniungitur homini et est quasi forma ei , et propter hoc homo operatur cum ipsa quando vult, scilicet intelligit. [15] Et Themistius dixit in ipsa: «Et cum ipsa scribo ea que scribo». [16] Et demonstratum est quando homo intelligit omnes res intellectibiles , que sunt intellectus in habitu, et non remanet ei aliqua res intellecta in potencia quam ipsa non facit esse intellectam in actu , quod tunc non potest esse absque una duarum rerum: aut quod non habeat opus ullo modo et est adiuncta nobis, scilicet intelligencia operans, aut quod habeat operacionem suam secundam. [17] Et impossibile est quod adiuncta sit nobis et non habeat operacionem <...> suam secundam , et hoc est intelligere suam proprietatem , et necessarium fuit quod operacio sua prima fuerit propter operacionem suam secundam et secunda eius est sicut causa finalis, et hoc quia sciencia divina et dominabilis rectitudo iudicat quod nulla species ex speciebus rerum inventarum nec aliqua maneries ex manerie invencionis remaneat quin exeat ad actum, et intellectus qui est in habitu, et hic est res theorice, id est speculative , intellectibiles , et est una maneries ex honorabiliori manerie invencionis; ergo fuit necessarium quod exiret de potencia ad actum. Et propter hoc quod est ex genere intellectus, fuit necessarium quod extraheret ipsum ad

[Page 323] actum res que sit intelligens vel intellectus in actu et quod habeat prioritatem super illum in honore et invencione, et hec est intelligencia operans. [18] Et fuit imposita operacio eius prima ( huius intelligencie operantis) hec est sciencie theorice , speculative propter operacionem suam secundam, et hoc est apprehendere suam proprietatem quousque sit esse istius intellectus sive intelligencie operantis , sicut est esse aliarum intelligenciarum abstractarum, scilicet quod earum proprietas sit earum causa finalis, et , quamvis habeat aliam operacionem sive opus , tamen non est nisi via ad habendum sive ad comprehendendum suam proprietatem que est operacio sive opus proprium in ipso . [19] Et si ita non esset , fuisset intentum in ipso opere quod procedit ab operante , quod est intellectus in habitu, ipsa sua proprietas, non quod esset via rei alteri , quia si hoc esset, procederet inde impossibile, et hoc esset quod honorabilius , hoc est intelligencia operans, esset pro inhonorabiliori , et hoc est pro intellectu qui est in habitu, quoniam opus sive operacio est causa finalis operantis, et causa finalis est honorabilior quam id quod est ante causam finalem. [29] Aspice ergo hoc secretum divinum et subtilitatem dominabilem quam admirabile est, et laudatus sit ipse Deus qui dedit unicuique rei ius suum . [21] Et hoc quod dixi retro de intellecto et intellectu est ex

[Page 324] honorabilioribus que dici possunt , quia est ex verbis que vocantur dissolutiva quia illa sunt prima, id est maxima , verborum que vocantur composita . [22] <Via tercia> Et hec est via sumpta ex potencia et actu. [23] Et hoc: quod manifestum est quod potencia , in quantum potencia, certe dicta est ad aliquid, scilicet respectu actus, et quoniam intellectus materialis est intellectus in potencia, fuit necessarium quod fuisset intellectus in potencia ad intellectum in actu in quo nichil est de potencia , et quia intellectus qui est in habitu est intellectus qui est in potencia et non intellectus in actu, fuit necessarium quod intellectus materialis fuisset in potencia ad intellectum in actu in quo non esset aliqua potencia. [24] Et quamvis sit semel ipse totus in potencia ad intellectum qui non est intellectus in actu , certe est potens ad illum ideo quod sit preparatus et susceptibilis ad istum intellectum in quo nullatenus miscetur potencia . [25] Et postquam materialis est potens ad ipsum intellectum in actu et omnis potencia, si potencia non potest esse quin de necessitate exeat ad actum, necessario debuit esse quod ad ultimum intelligeret intelligenciam abstractam , scilicet intelligenciam operantem , et secundum hoc vocatur intellectus quesitus. [26] Set intellectus qui est in habitu, et hoc theorice sciencie speculative, est intellectus in potencia , demonstratum est quod suum intellectum, hoc est forme, intellecte sunt in potencia ad differenciam sensus est sensus in

[Page 325] actu, quia sensatum est sensatum in actu , et secundum hoc sensus est nobilior quam iste intellectus qui est in potencia quodammodo , scilicet quia sensus est in actu et intellectus in potencia; set materialis intellectus quamvis sit primo totus in potencia, tamen universitaliter est noblior sensu . [27] Et causa huius est quod intellectus est universalis et universale est in potencia, et sensatum est particulare et particulare est in actu et, cum sentit , potencia senciens in aliquo sensato ad quod sumit potencia senciens vel sensibilis est disposicio illius individui sensati demonstrati sibi in actu et fuit apprehensio ad illud . [28] Set cum coniungitur cum intellectu materiali aliquid intellectum ex intellectualibus rebus et est res univeralis , verbi gracia ac si diceret quis forme trianguli, in quantum est triangulus, certe sumit ex eo formas infinitorum individuorum , in potencia, ergo est sciencia in potencia scita in potencia , et propter hoc scit homo, verbi gracia , quod omnis trianguli anguli sunt equales duobus rectis, et nescit ob hoc individuum trianguli figurati absconsi , ergo homo scit ipsum in potencia et nescit ipsum in actu, quoniam ipse scit triangulum in quantum est triangulus et non triangulum determinatum et adsignatum in actu sicut est sensus. [29] Et propter hoc intelligencia operans nichil aliud est quam res apprehensa vel apprehendens in actu, scilicet res que sit expoliata ab universalitate sicut apprehendit sensus .

[Page 326] [30] Et cum hoc ita est , id est postquam , ergo id quod intellectus materialis proprie habet, in quantum est intellectus, est quod intelligit id quod est in semetipso intellectum in actu, et hoc accidit ei primo : quod intelligit id quod non erat intellectum in actu, et hoc est intellectus in habitu et est accidentale. [31] Et hinc demonstratur veritas probacionis quam fecit Themistius , quod intellectus materialis intelligit intelligencias abstractas, et hoc est quod ipse Themistius dixit : quod intellectus materialis, si intelligit id quod non est in semetipso intellectum, multo magis intellegere debet id quod est in semetipso intellectum . [32] Et ita est veritas eius quod dixit Alexander in hac re , cum ipse assimilavit ipsam potenciam que est in intellectu materiali potencie ambulandi que est inventa in infante parvulo, quia ipse dixit : sicut ipsa potencia eundi vel ambulandi ad ultimum pervenit ei in actu, hoc est quod ambulat, ita ipsa potencia que est in intellectu materiali ad ultimum pervenit ad hunc actum, scilicet ad hoc quid intelligit intelligencias abstractas . [33] Et iste intellectus qui est in actu quem homo in fine apprehendit , et iste est intellectus qui vocatur quesitus, et est complementum et actus, et quod yles primum fuit potens ad illum , et propter hoc cum hora qua renovata fuit in eo forma, renovata fuit in eo potencia super aliam formam quousque ascendit de complemento ad complementum et de forma ad formam nobiliorem et propinquiorem ad actu, adeo quod in fine perveniat ad hoc complementum et ad hunc actum in quo nullatenus aliqua misceatur potencia .

[Page 327] [34] Et cum homo sit ipse cui proprium est hoc complementum, et ipse sit nobilior omnibus rebus aliis hic inventis, quoniam ipse est ligamentum et continuacio quod est inter res inventas sensatas defectivas , scilicet quod semper in earum actu inmiscetur potencia, et inter res inventas nobiles in quibus nequaquam in earum actu inmiscetur potencia , et hee sunt intelligencie pure abstracte. [35] Et convenit esse quod totum quod est in hoc seculo certe est propter hominem et totum ei deservit , quoniam primum complementum, quod fuit in yle prima in potencia, certe fuit demonstratum in illo. [36] Ergo quam iniuste agit qui segregat inter hominem et scienciam , que est via ad habendum hoc complementum, quoniam non est dubium quod qui facit hoc contradicit intencioni Creatoris in invencione huius complementi , quemadmodum est bene fortunatus qui consumit tempus suum in hoc servicio seu studio et appropinquat ad illum, id est Deum, (et laudatus sit ille ) in hac approximacione . [37] Et hoc est id quod ego vidi ponendum in hac dictione . Et si aliqid renovatum fuerit in hoc, apponam id , si Deus voluerit. Et laudatus sit Deus et perducat nos ad id quod sit voluntas eius et inducat nos ad hoc ad quod sumus fortunati primo et postea , hoc est in vita et in morte .