[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT12

Averroes, Compendium of the Parva Naturalia, known as Versio Parisina, transl. Anonymous.

[Page 3]

Averrois Cordubensis
compendium
libri Aristotelis De sensu et sensato

Virtutum sensitivarum quedam sunt necessarie propter esse animalis
et quedam sunt propter melius esse ipsius; et omnes iste diversificantur

[Page 4] secundum fortitudinem et remissionem. Tactus et gustus sunt propter
necessitatem; auditus vero et olfactus et visus sunt propter melius esse
ipsius: per gustum enim discernit animal cibum convenientem abincon
venienti; per tactum distinguit inter extrinseca que corrumpunt corpus
et illa que ipsum conservant. Alii autem sensus non sunt innati distin
guere talia: et ideo non sunt necessarii. Omnes autem isti sensus in hoc
conveniunt, quod actio eorum non completur nisi per instrumentum;

[Page 5] tactui tamen et gustui hoc appropriatur, quod non indigent medio;
alii vero tres sensus indigent medio.
Instrumentum igitur virtutis visive est oculus, in quo dominatur
aqua, que est dyaphona; et fuit talis ut in eo describantur forme rerum
visibilium, sicut in speculo. Et ideo pars glacialis est in ipso valde clara
et alba. Et manifestum est quod illud instrumentum inter omnia in
strumenta sensitiva comprehendit suum obiectum valde vere et valde
certe. Et istud instrumentum non agit cum certitudine nisi quando
fuerit in sua complexione naturali, nulla ei turbacione adveniente;
propter quod accidit quod iracundus in hora ire et habens calorem

[Page 6] ascendentem ad oculos non videt cum certitudine: immo forte videbitur
ei quod una res sint due, propter motum contingentem spiritui visibili
in hora illa. Quando enim pars recipiens formam rei in se movetur
subito et venit ad locum suum, in alia parte ipsius describetur eadem
forma, antequam forma prius recepta evanescat. Et sic una res vide
bitur esse due, sicut accidit in aqua super quam cadit lux solis, quoniam
in ea, si fuerit quieta, videbitur tantum unus sol; et si fuerit mota,
videbuntur in ea plures soles. Quia igitur illud instrumentum non
comprehendit formas visibiles secundum certitudinem nisi quando fuerit
in sua complexione et composicione naturali, oportet quod, si infrigi
detur a rebus extrinsecis infrigidacione intensa, quod debilitetur. Unde
obscuratur in locis in quibus est multa nix aut multa aqua. Et propter

[Page 7] hoc ripe maris apparent turbide et pauce lucis; et similiter loca nivium.
Unde constat quod, si calor aut frigus oculi exierit temperamentum
nature, quod visus debilitabitur. Quia igitur ista actio est partis grandi
nose que est in oculo, manifestum est quod debita copulacio istius partis
est causa perfecte visionis. Et propter hoc fuerunt palpebre et super
cilia, vel cilia, apposita ad conservandum oculum a rebus extrinsecis,
sicut vagina ad conservandum gladium. Unde qui maiores habet pal
pebras et cilia videt magis a remotis, quia conservant partem illam a
calore extrinseco et a frigore. Unde accidit quod propter grossiciem

[Page 8] palpebrarum multa animalia vident magis a remotis quam homo.
Instrumentum autem auditus est aër qui est positus in aure: qui, quanto
fuerit subtilior et quietior, tanto perfectius audietur. Eodem modo
instrumentum olfactus est aër impositus naso; instrumentum vero
gustus est lingua; tactus autem instrumentum est caro. Omnibus autem
instrumentis sensuum proprium est quod nichil habent in actu eorum
que senciunt nisi instrumentum tactus, quod componitur ex qualitatibus
quas comprehendit. Et ideo non sentit eas nisi intensas, propter suum
temperamentum. Et propter hoc, quantum caro est magis temperata,
tanto magis comprehendit qualitates simplices, que sunt calidum, frigi

[Page 9] dum, humidum, et siccum. Unde homo, cuius caro est temperancior
quam alicuius alterius animalis, quam omnia animalia melius et certius
tangit et iudicat de tactu et maxime per manum et precipue per volam
manus et precipue ad hoc per extremitatem indicis, propter maius tem
peramentum carnis. Lingua vero nullum habet saporem in actu. Unde
si imbibatur aliquo sapore extraneo in poris suis, ut colera aut flegmate,
falso corrumpitur gustus et iudicium eius . Et similiter est suo modo de
instrumentis aliorum sensuum. Et causa horum determinatur in libro
de Anima. Instrumentis autem trium sensuum proprium est | quod
attribuuntur simplicibus: nam visus attribuitur aque et auditus aëri et
olfactus igni, sive parti ignee fumose. Unde aromatica sanant cerebrum

[Page 10] frigidum propter calorem fumi.
Quia dictum est de proprietatibus
instrumentorum istorum sensuum, dicamus nunc de mediis quibus
indigent predicti tres sensus non necessarii, et de consequentibus eorum.
Medium igitur in eis aut est aër aut est aqua: aër quidem in anima
libus terrestribus; aqua vero in animalibus aquaticis. Quod autem isti
tres sensus indigeant medio manifestum est, quoniam, si sensibile posi
tum fuerit supra sensum, non comprehendetur ab eo: non eciam si
inter sensum et suum sensibile fuerint corpora grossa, que non sic
aptant sicut medium. Amplius, quod medium sit necessarium in istis
tribus sensibus apparet ex hoc, quod, si medium corrumpitur, et actio
eorum. Propter quod oportet ut medium eorum sit de genere instru

[Page 11] mentorum propriorum: hoc est, ut sit receptivum sensibilium aliquo
modo recepcionis instrumentorum, cuius causa apparebit cum declarata
fuerit natura instrumentorum sensuum quibus media appropriantur.
Proprium autem visui est quod cum medio indiget luce: non enim videt
in obscuro. Unde si aëri acciderit fumus aut vapor, qui impediat trans
itum lucis, debilitabitur visio. Et ideo in homine irato debilitatur
visus propter vaporem a calore ire resolutum et ad oculos emissum.
Hec autem lux que necessaria est in medio videndi non est in oculo
sed advenit ab extrinseco: nam, si esset in oculo, videret rem existentem
in obscuro. Et ideo accidit ei qui claudit oculos et tenet eos clausos
longa hora, quod non videt cum certitudine quando primo aperit eos,

[Page 12] antequam visus eius receperit disposicionem ad recipiendam lucem ex
trinsecam, sicut accidit illis qui surgunt a sompno. Bona autem visio
non fit nisi in luce temperata que videlicet non sit nimis intensa neque
nimis remissa. Visui vero quandoque accidit ut videat rem visione
spirituali intrinsecus, antequam videat eam ab extrinseco; cuius causa
dicetur post. Et huiusmodi visio ut plurimum accidit in loco obscuro
et homini quiescenti. Sic ergo constat quod proprium est tribus sen
sibus predictis comprehendere per medium et quod visus indiget pre
sencia lucis. De lucido autem et dyaphonitate dictum est in libro
de Anima quod necessarium est ut rethe intrinsecum, quod est ultimum
retium oculi, illuminetur ab aqua que est intra oculum, sicut aqua
illuminatur ab aëre, quoniam virtus visiva est in orizonte istius rethis

[Page 13] a parte cranei, non a parte aëris. Et propter hoc fuerunt omnia recia
oculi, que videlicet sunt tunice eius, posita in medio inter locum istius
virtutis et aërem extrinsecum, ut conservent hanc virtutem a nocumen
tis. Quod autem necessarium sit visui lucem pervenire ad ista rethia
signum est quia, quando contigerit homini percussio super palpebram,
statim obscuratur oculus et extinguitur lux que est in eo, sicut extin
guitur candela, et nichil videbit. Huiusmodi autem res declarabuntur
cum declaratum fuerit quomodo fit comprehensio ab istis sensibus.
Tunc vero, quia declarata sunt propria istarum virtutum in suis
instrumentis et mediis, dicamus de sensibus particulariter: nam in libro

[Page 14] de Anima dictum est de eis universaliter. Ibi enim dictum est quod
sensibilia propria visus sunt colores, et auditus soni, et olfactus odores,
gustus vero sapores, tactus quoque tangibilia. Restat igitur ut noti
ficemus naturas eorum.
Dicimus igitur quod elementa diversificantur
abinvicem secundum multitudinem et paucitatem dyaphonitatis, sicut
apparet in aqua et aëre: dyaphonum enim natum est recipere lucem et
perfici ab ea. Et cum ipsam receperit, fiunt secundum hoc diversi
colores secundum fortitudinem et debilitatem lucis et multitudinem et
paucitatem dyaphonitatis, sicut apparet ex diversitate colorum genera
torum a luce solis in nubibus, quorum diversitas accidit a fortitudine

[Page 15] et debilitate lucis et raritate et densitate nubium; quod testantur colores |
yridis. Quia igitur color fit ex admixtione lucidi corporis cum dya
phono et quia omnia composita fiunt ex quatuor elementis (ex elementis
autem dyaphona sunt aqua et aër; lucidus vero est solus ignis; et hoc
quando fuerit mixtus, quia inquam ita est, necesse est ut colores fiant
ex admixtione predictorum corporum, et diversificentur secundum diver
sitatem eorum in qualitate et quantitate lucis et dyaphonitatis), oportet
igitur ut color albus fiat ex admixtione ignis clari cum elemento maxime
dyaphonitatis, quod est aër; et color niger ex igne turbido et elemento

[Page 16] minime dyaphonitatis, quod est terra; et oportet ut colores medii diver
sificentur secundum diversitatem istorum duorum et secundum maius
et minus corporis lucidi et corporis dyaphoni: nam color albus et niger
ob causam predictam sunt elementa et principia omnium colorum.
Quia ergo color non est nisi in superficie corporis terminati, necesse est
ut sit finis dyaphoni terminati, secundum quod est dyaphonum ter
minatum. Et in hoc differt color a luce, quoniam lux est perfectio
dyaphoni non terminati. Non fit autem color ex vicinitate parcium
dyaphonarum que sunt in elementis, sicut quidam dixerunt: quoniam ex
elementis nichil fit ex vicinitate vel per vicinitatem, sed per composi
cionem, sicut dictum est in libro de Generacione et Corrupcione. Et

[Page 17] quoniam lux non apparet nisi in corpore dyaphono, opinati sunt Pita
gorici quod generacio lucis non est a corporibus luminosis per se, sed
per coniunctionem lucis cum alio corpore, sicut apparet in igne, qui
non lucet nisi in materia aliena; per quod manifesta est differencia
inter ignem et corpora celestia, que lucent in materia sua propria. Ex
hoc igitur quod dictum est de essencia coloris apparet quod aër primo
recipit colorem, deinde conducit ipsum ad visum, secundum quod est
dyaphonum lucidum. Quod autem aër paciatur a colore et recipiat
ipsum, signum est illud quod apparet de coloracione aliquarum rerum
ab aliis: super aquas transeunt nubes, verbi gracia. Quando enim
nubes transeunt super plantas virides, sepe colorantur parietes a colori

[Page 18] bus illarum plantarum. Constat igitur ex predictis quod colores fiunt
ex admixtione ignis cum corporibus dyaphonis, et quod lux non tantum
est causa ut colores veniant ad visum per medium illuminatum, sed
est eciam causa esse eorum, eo quod ex ipsa et corpore dyaphono fit
color. Sicut igitur oportet ut color albus sit vilior luce, quoniam fit ex
ea, ita oportet ut omnes colores sint viliores albo et nigro, quia fiunt
ex eis.
Rursus eciam, quia omnes colores fiunt ex albo et nigro et diver
sificantur secundum maius et minus ipsorum diversitate infinita secun
dum naturam, oportet ut sint infiniti secundum naturam: quoniam
quantumcumque modum mixtionis intendet in eis racio intrinseca,

[Page 19] illum modum extrahet natura, licet illum modum non possit racio
intrinseca comprehendere neque pronunciare. Et propter hoc in hac
intencione ars minor est quam natura: nam maius quod artifex potest
est conformare se nature secundum totum posse suum, cum tamen ad
eius perfectionem pervenire non possit. Et non solum est minor sed est
eciam posterior, quoniam non potest aliquid operari nisi materiam suam
recipiat a natura. Et ideo racio spiritualis extrinseca, per quam opera
tur artifex, non potest impedire racionem spiritualem intrinsecam, per
quam operatur natura, a comprehensione omnium eorum que sunt in
materia quam natura dat artifici: sicut est econtrario, scilicet quod
racio intrinseca, que est maior et prior, impedit extrinsecam propter
excessum sue potencie ultra illam, ne ipsa comprehendat omnes proprie
tates quas natura induxit in materiam super quam ipsa operatur. Amplius
autem non solum racio exterior, per quam operatur artifex, non potest
impedire interiorem, per quam operatur natura, sed non eciam oppositum

[Page 20] ipsius racionis exterioris, quod est ignorancia artis. Anima enim ignorans
artem, que quantum ad hoc est anima bestialis, non impedit actiones
nature, immo sepe gaudet et letatur in eo quod natura extrahit per suas
opiniones de sonis et coloribus et figuris et aliis similibus: quia ista sunt
in ea in potencia. Et ideo gaudet in comprehensione eorum, quando
natura producit ea in effectum. Huiusmodi tamen natura bestialis
propter suam ignoranciam impedit actiones artis. Et propter predicta
non comprehendit artifex per suam racionem spiritualem extrinsecam
nisi passiones et | accidencia, quas imprimit in rebus super quas operatur:
quas quidem res natura ministrat ei cum disposicionibus aptis ad huius
modi passiones et accidencia recipiendas. Et propterea res que sunt
priores in ymaginacione apud artificem sunt posteriores in esse: econverso
disposicioni que est apud naturam. Et artifex eciam est extra rem, sed

[Page 21] natura est intra. Per hoc itaque differt ars a natura. Et propter hoc
oportet ut colores et tincture quas racio extrinseca potest comprehendere
et facere sint finiti. Illi autem qui sunt in racione intrinseca sunt fere
infiniti. Unde multi colores sunt a natura quos artifices non possunt
facere. Quia enim ars consequitur naturam et procedit a posteriori, ideo
non potest comprehendere ex ordinibus qui sunt apud naturam nisi
ordines valde remotos abinvicem, inter quos sunt multi alii ordines
apud naturam. Declaratum est igitur quare esse colorum in natura est
aliud ab esse colorum in arte.
De sonis autem dictum est in libro de Anima. Hic autem dicemus

[Page 22] de odorosis et saporosis. Dicimus igitur quod nullum elementum habet
odorem vel saporem. Et hoc manifestum est et quod sapor et odor
sunt immixta secundum quod est mixtum. Quia ergo forma cuiuslibet
mixti attribuitur alicuius dominio qualitatis de quatuor qualitatibus
primis, idcirco considerandum est cui qualitati attribuitur sapor in
corpore saporoso. Quoniam autem gustabile est nutrimentum animalis,
nutrimentum vero oportet esse simile ei quod nutritur, in corpore autem
animalis dominantur caliditas et humiditas, oportet ut sapor attribuatur
dominio caliditatis et humiditatis; natura enim humidi magis convenit
animali quam natura terre. Quod autem natura humidi sit causa saporis

[Page 23] in mixto, ex hoc apparet quod gustabilium quedam sunt saporosa in actu
et quedam in potencia. Saporosa autem in actu sunt humida in actu;
sicca vero in actu sunt saporosa in potencia et non in actu: quod declarat
sal. Ipsum enim non est saporosum in actu nisi primo humefiat et dissol
vatur. Oportet igitur necessario ut sapor fiat ex mixtione partis sicce cum
parte humida, quando fuerint digeste a calore digestione aliqua; et modi
saporum diversificantur secundum diversitatem duarum rerum predic
tarum in multitudine et paucitate. Dulcedo igitur attribuitur caliditati
et humiditati; amaritudo vero caliditati et siccitati in respectu humidi

[Page 24] tatis dulcedinis; sapores autem medii fiunt ex istis duobus, sicut colores
ex albo et nigro.
De odoribus autem apparet quod natura eorum est sapor, qui fit ex
mixtione siccitatis cum humiditate, quoniam omne habens odorem habet
saporem. Odores autem sunt de genere vaporum fumosorum et per istum
modum defert eos aër. Ideo vero attribuuntur caliditati et siccitati, quia
fiunt ex siccitate mixta cum humiditate habente saporem. Quod autem
natura odorabilium sit fumosa manifestum est ex eo, quod multa non
habencia odorem ex propinquitate ignis habebunt odorem. Unde eciam
per malaxacionem rerum odorabilium excitantur odores, quia per hoc

[Page 25] movetur pars fumosa odorabilis a gustabili re. Et ideo dicit Aristoteles
quod homo melius distinguit differencias sensibilium olfactus quam cetera
animalia, licet multa animalia forcius comprehendant odores a remotis.
Quoniam autem dictum est de proprietatibus instrumentorum sensibilium
vel de sensibilibus, convenit ut dicamus nunc de modo comprehensionis;
quod dictum est universaliter in libro de Anima.
Dicimus igitur quod antiqui in modo comprehensionis sensibilium
diversificati sunt inter se quatuor modis. Platonici enim dixerunt quod
forme rerum sensibilium sunt in anima in actu et non veniunt ad eam ab
extrinseco sed intrinsece; tantummodo excitant animam ad rememoran
dum de illis quas ipsa habet in se. Alii autem dixerunt quod forme

[Page 26] sensibiles non sunt in anima in actu, sed acquirit eas ab extrinseco. Et
horum quidam dixerunt quod anima acquirit eas secundum illum eundem
modum secundum quem sunt in rebus extrinsecis, quoniam earum acqui
sicio est corporalis et non spiritualis, ut dixerunt; unde voluerunt quod
esse earum sit in anima, secundum eandem disposicionem secundum
quam sunt in rebus extra animam. Alii autem dixerunt quod acquisicio
earum ab anima spiritualis est et non corporalis; et horum quidam dixe
runt quod anima non indiget medio sed comprehendit formas extrinsecas
movendo se ad ipsas et supponendo se illis. Et isti dicunt visionem fieri
per radios exeuntes ab oculo ad rem visam, et non per adventum forme
ad oculum. Alii dicunt quod forma movetur ad animam per media; primo

[Page 27] enim recipiunt | eam media secundum ordinem ipsorum, sive medium
fuerit corpus extrinsecum sive instrumentum anime; et postea reddunt
eam sensui communi. Dicentes autem quod anima non indiget medio,
quia ipsa movetur ad formas, habent duas raciones. Una est quia, si
reciperet formas per medium et non moveretur ad ipsam, non indigebit
motu forti in senciendo. Alia est quod, si forme venirent ad animam
per media, non posset anima recipere de formis nisi quantum redderet ei
a medio; ita quod si medium esset magnum, videretur res magna, et si
esset parvum, videretur res parva. Qui autem dicunt radios exire ab
oculo ad rem visam, habent eciam raciones; et earum forcior est, quoniam
visio fit per lineas rectas aut reflexas. Et hii ponunt visionem fieri per

[Page 28] figuram pyramidalem, exeuntem ab oculo et pervenientem ad rem visam,
estimantes quod ille linee et figure non possunt esse nisi in corpore
exeunte ab oculo, quod est radius. Nos autem dicimus quod verum est
quod visio non completur nisi per huiusmodi lineas et figuram; sed sub
iectum earum non est nisi medium dyaphonum, quod est innatum
recipere formam coloris hoc modo recepcionis. Prima autem opinio sic

[Page 29] destruitur, quoniam, si forme sensibiles essent in anima in actu, non
indigeret formis extrinsecis ad sciendum eas. Posset ergo scire sensibilia
que sunt extra, antequam senciret ea extrinsecus. Secunda opinio sic
destruitur: si anima recipit formas rerum sensibilium recepcione cor
porali, duo contraria simul erunt in eodem, quia recipit formas contra
riorum simul; quod non solum invenitur in anima, sed eciam in medio.
Per eandem enim partem corporis videtur album et nigrum. Amplius si

[Page 30] colores essent in anima secundum existenciam corporalem, et non
spiritualem, nunquam per pupillam, que est ita parva, comprehenderemus
medietatem spere celestis, que est ita magna. Oportet igitur ut sensus
non comprehendant formas sensibilium nisi abstractas a materia. Visus
enim non recipit colorem, sed intencionem eius abstractam a materia;
et similiter est de odore et sapore et aliis sensibilibus. Postquam igitur
declaratum est quod comprehensio rerum sensibilium a virtute sensitiva
est spiritualis, conveniens est ut destruamus opinionem que dicit hanc
virtutem non comprehendi per medium. Dicimus igitur quod rerum que
comprehenduntur ab anima spiritualiter quedam sunt universales, et iste
comprehenduntur per intellectum; et quedam particulares, et ille com

[Page 31] prehenduntur per sensum. Et quia universale non potest esse particulare,
necesse est ut isti duo modi comprehendendi intenciones rerum univer
salium et rerum particularium sint diversi: nam universale comprehen
ditur per intellectum et particulare per sensum. Et quia comprehensio
rerum universalium nullo modo communicat cum materia, ideo huiusmodi
comprehensio non indiget medio. Comprehensio autem rerum particu
larium, quia communicat cum materia, necesse est ut fiat per medium:
nam si hoc non esset, intenciones comprehense essent universales et non
particulares. Forme igitur quas virtus sensitiva comprehendit, habent
in rebus extrinsecis, in quibus sunt, purum esse corporale; et in anima,

[Page 32] a qua comprehenduntur, purum esse spirituale. In medio habent esse
medium inter purum corporale et purum spirituale:
sic enim oportet esse, quoniam natura non transit de opposito ad oppo
situm nisi per medium. Et propter hoc impossibile est ut spirituale
acquiratur a corporali nisi per medium, quod, quanto subtilius fuerit
tanto verior et certior erit comprehensio.
Dico autem medium in hoc loco instrumenta sensuum et ea que sunt
extra sensum usque ad rem sensibilem. Patet igitur quod virtus sensitiva
necessario indiget instrumentis, quia comprehensio eius est individualis.

[Page 33] Universale enim non indiget instrumentis. Patet eciam quod compre
hensio rerum sensibilium necessario fit per medium, propter quod inten
ciones earum in anima sunt spirituales et particulares.
Dicentes autem quod, si anima comprehenderet per medium, necesse
esset ut comprehenderet secundum quantitatem medii (videlicet, si
medium esset parvum, comprehenderet ipsum parvum; et si medium
esset magnum, comprehenderet ipsum magnum), verum dicunt de
comprehensione corporali, sed non est hoc verum de comprehensione
spirituali.
Qui autem ponunt quod virtus visiva exeat ab oculo et exten
datur donec perveniat ad rem visivam multipliciter errant. Si enim ita
esset, videremus | utique in obscuro, sicut in lumine, et non indigerent

[Page 34] radii exeuntes medio neque luce. Amplius eciam non indigeret oculus
retibus suis, neque destrueretur visus quando accideret lesio in aliquo
suorum recium. Rursus si anima extenderetur donec occurreret rei
sensibili, eodem modo comprehenderet propinqua et remota. Univer
saliter autem dicimus quod qui ponunt radios exire ab oculo, necesse
habent ponere ipsos esse corporales aut non corporales; quod si posuerint
ipsos esse corporales, necessario oportebit ut concedant quod visio fiat
in tempore; videlicet ut res magis remota videatur in maiori tempore,
et minus remota in minori, quoniam probatum est quod omne corpus
motum movetur in tempore. Oporteret eciam quod corpus quod egre
ditur a pupilla dilataretur, quousque supponeretur medietati celi, quod
est impossibile. Amplius si corpus exit ab oculo, deferens secum virtutem

[Page 35] visivam, quousque occurrat rei visibili, oportet quod illud corpus sit
calor naturalis, quoniam nullum corpus est subiectum anime nisi calor
naturalis; et si calor naturalis egrederetur ab oculo, necessario infrigida
retur oculus et periret in eo virtus visiva. Quod si dixerint illud quod
egreditur ab oculo non esse corpus sed lucem, oportebit eo concedere quod
anima non sit posita in luce illa, eo quod subiectum anime oportet esse
substanciam et non accidens. Et cum anima non sit in luce illa sed in
oculo, non poterit comprehendere sensibilia, que sunt extra, quia nulla
actio aut passio fit nisi per contactum, et hoc aut cum medio aut sine

[Page 36] medio. Et cum fit per medium, necesse est primo moveri medium per
contactum. Rursus si illud quod egreditur ab oculo est lux (lux autem
non potest esse nisi in corpore dyaphono), sequitur ex dicto eorum quod
visio non completur nisi per medium et lucem. Lux enim, quantum ad
presentem intencionem, non est in oculo sed extrinsecus; sed hoc non
dicunt. Quod si dicerent, contingeret eis videre in obscuro. Erraverunt
autem, quia viderunt spiritum visibilem esse convenientem luci: propter
quod opinati sunt ipsum esse lucem, credendo quod lux sit corpus.
Galienus autem intantum applicabatur huic errori quod estimavit aërem
sentire.
Postquam ergo declaratum est sermone universali quomodo anima

[Page 37] sensitiva comprehendit sua sensibilia, declaremus nunc sermone particu
lari quomodo illa comprehensio fiat per medium in tribus sensibus.
Et primo declarabimus hoc de visu. Dicimus igitur quod aër mediante
luce prius recipit formas rerum, deinde reddit eas extrinseco reti oculi.
Et rete extrinsecum reddit eas aliis humoribus et retibus per ordinem,
quousque perveniatur ad ultimum rethe, post quod est sensus communis.
Et in medio istorum recium est humor cristallinus, qui comprehendit eas,
quasi speculum medium inter naturam aëris et aque, que est post ipsum.
Et hec aqua, de qua dicit Aristoteles quod ipsa est post humorem cri
stallinum, est illa quam Galienus vocat humorem vitreum. Idcirco autem

[Page 38] recipit eas ab aëre et reddit eas aque, quoniam natura eius est medium
inter naturas illarum duarum rerum. Et ista aqua, que coniuncta est reti
posteriori, est postrema parcium oculi et per eam recipit sensus communis
formas venientes ad ipsum ab extrinseco; quas cum receperit, mandat
eas virtuti ymaginative et virtus ymaginativa recipit eas recepcione
magis spirituali quam receperit eas sensus communis. Unde sunt tres
ordines huiusmodi formarum, quorum unus est corporalis et secundus est
spiritualis in sensu communi et tercius est ad hoc magis spiritualis in
virtute ymaginativa, et propter maiorem spiritualitatem istius virtutis
non indiget ipsa presencia rei sensibilis extrinsece ad habendum presentem
formam quam recipit. Immo abeuntibus rebus sensibilibus remanent in

[Page 39] ea intenciones earum, informate et impresse, quod non est in sensu
communi propter minorem spiritualitatem ipsius. Verumtamen virtus
ymaginativa non recipit impressionem istius forme nisi post longam
quietem et magnam meditacionem. Huiusmodi autem ordines, sicut
dicit Aristoteles, sunt velud si quis acciperet unum speculum habens
duas facies et poneret ipsum in directo alicuius aque, ita quod, quando
aspiceret in primam faciem ipsius speculi, forma eius recepta in prima
facie ipsius speculi reflecteretur | ad aquam et ab aqua iterum reflecteretur
ad secundam faciem ipsius speculi; et quod esset alius secundus homo qui
in hac secunda facie videret ymaginem primi hominis aspicientis in prima.

[Page 40] In hoc exemplo primus homo est in loco rei sensibilis scilicet extra et
prima facies speculi est sicut aër medius. Aqua vero est sicut oculus et
secunda facies speculi est sicut sensus communis. Secundus autem homo,
qui in hac secunda facie speculi comprehendit formam primi hominis, est
quasi virtus ymaginativa. Quod si primus homo discesserit a prima facie
speculi, non erit forma eius in speculo primo neque in aqua neque in
speculo secundo; ipsa tamen remanebit comprehensa ab homine secundo.
Et sic est de virtute ymaginativa et sensu communi, quoniam, quando
res sensibilis absentaverit se, statim amittet formam eius sensus com
munis, que tamen remanebit in virtute ymaginativa, informata et im
pressa apud eam. Et sic potes notare hic quinque ordines forme visibilis:
quorum primus est in re corporali extra, secundus in medio, tercius in
oculo, quartus in re communi, quintus in virtute ymaginativa; et potes
addere sextum in virtute memorativa et septimum in virtute collativa,
sive racionali, que componit et dividit, ut patebit infra in secundo
tractatu.
Constat igitur ex predictis quod virtus ymaginativa recipit

[Page 41] formas rerum a sensu communi; sensus autem communis videt eas
mediante oculo; oculus vero recipit ipsas mediante aëre et aqua, que est in
ipso, et humore cristallino et vitreo; et sic patet quomodo visus fit per
media. Olfactus autem fit mediante aëre et aqua; hec enim elementa
reddunt sibi adinvicem fumos et vapores, generatos ex eis propter simili
tudinem que est inter ea. Terra enim et aqua reddunt aëri vaporem
humidum et aër recipit eum propter similitudinem quam habet cum eo in
humiditate et reddit ipsum igni propter similitudinem quam habet cum

[Page 42] igne in caliditate. De sono autem nichil hic dicimus, quoniam dictum
est in libro de Anima. Non est autem idem modus comprehensionis
rerum sensibilium in animalibus et in homine. Homo enim non solum
comprehendit formas rerum sensibilium quas comprehendunt animalia,
sed eciam comprehendit differencias et intenciones rerum proprias, que
sunt in ipsis rebus, quasi medullam de fructu. Animalia vero comprehen
dunt ea que sunt extra, quasi cortices fructuum. Cuius signum est quod
animalia non moventur a sensibilibus, sicut homo. Homo enim movetur
a cantu armoniaco in gaudium; a contrario vero in tristiciam; quod non
faciunt animalia. Movetur eciam a coloribus et figuris motu quo non

[Page 43] moventur animalia; similiter eciam de saporibus et odoribus, licet bruta
animalia propter corporeitatem ipsorum magis communicent in hoc, in
quo tamen precellit comprehensio hominis. Homo enim per olfactum
distinguit inter genera saporum et cognoscit quis sapor conveniens et quis
inconveniens, et curatur ab aliquibus infirmitatibus capitis, eo quod
cerebrum frigidum est et humidum. Olfactibile autem pro maiori parte
est calidum et siccum. De comprehensione vero que fit per tactum,
manifestum est quod cercior est in homine propter equalitatem sue
complexionis; unde inter omnia instrumenta tactus manus hominis
optime tangit. In ea quoque comprehensione que fit per auditum mani
festa est differencia inter hominem et animalia, eo quod auditus in
homine est via ad disciplinam. Disciplina enim fit per loquelam, que
non comprehenditur nisi per auditum, quamvis intelligere quid verba
significent sit proprium intellectus. Amplius autem predicti sensus in

[Page 44] homine sunt via ad comprehendendum prima intellecta existencia in illo
genere, et precipue auditus et visus. Et dicit ideo Aristoteles quod ea que
non carent istis duobus sensibus sunt maioris intellectus et melioris com
prehensionis. Hec igitur est summa eorum que dicenda erant in hoc
tractatu.

[Page 47]

Averrois Cordubensis compendium libri Aristotelis De memoria et reminiscentia

In hoc secundo tractatu perscrutandum est de memoria et remini
scencia, quid sit et in quo differant abinvicem. Dicimus igitur quod
comprehensio rerum particularium ab anima aut est rerum presencium
aut futurarum aut preteritarum. Comprehensio autem rerum presencium
est virtutis sensitive; futurarum vero est virtutis estimative; et com

[Page 48] prehensio preteritarum est virtutis memorative. Memoria enim habet
facere res illas que fuerunt note in preterito notas in presenti secundum
quod fuerunt note; alioquin esset nova noticia et non memoria.
Et si noticia huiusmodi fuerit ab ipsa prima comprehensione continua,
tunc dicetur proprie conservacio sive memoria. Si vero fuerit intercisa,
dicetur memoracio: conservacio enim est illius quod semper fuit in anima,
postquam fuit comprehensum; rememoracio vero eius quod post suam
comprehensionem fuit abscisum. Unde conservacio est rememoracio
continua et rememoracio est conservacio abscisa; propter quod patet

[Page 49] quod ista virtus est una in subiecto et due secundum modum. Remini
scencia vero est voluntaria investigacio intencionis olim comprehense,
que est oblivioni data.
Hec autem virtus videtur propria esse hominis, eo quod in huiusmodi
investigacione facit homo laborare virtutem cogitativam ut representet
intencionem illam que per oblivionem deleta est.
Nam alia animalia non videntur istam investigacionem habere, licet
memoria sit in omnibus habencibus ymaginacionem. Multa enim sunt
animalia que non videntur habere ymaginacionem, sicut vermes et con
chilia et alia plura.
Quia igitur actio huiusmodi est virtutis illius que dicitur rememora
tiva, consideremus de ipsa que virtus sit et in quo ordine sit inter virtutes
anime. Constat autem quod ipsa est de virtutibus comprehendentibus

[Page 50] res particulares individuas: nam nullius rei possumus rememorari nisi
eius que fuerit comprehensa per istas duas virtutes. Quantitas enim
universalis que comprehenditur per intellectum non venit in
comprehen
sionem
virtutis memorative, quia ipsa non comprehendit nisi virtutem
terminatam, que fuit prius comprehensa per sensum et ymaginacionem.
Quomodo autem universale veniet in rememoracionem dicetur post.
Cum igitur manifestum sit quod ista virtus non comprehendit nisi res
particulares, propter quod ipsa ponitur in ordine virtutum particularium,
et quod actio eius indiget ut precedant eam actio virtutis sensitive et
ymaginative, considerandum est nunc in quo ista virtus a virtute ymagi
nativa differt. Nam inter ipsam et virtutem sensitivam manifesta est
differencia: sensitiva enim non operatur nisi presente sensibili: ista vero

[Page 51] sic. Inter eam autem et ymaginativam non est illa manifesta, quia, licet
ipse non sint idem, tamen necesse est quod communicent in actione.
Dicimus igitur quod quamvis rememoracio non possit esse nisi cum
ymaginacione, diversa tamen est una virtus ab alia: nam actiones earum
diverse sunt. Ymaginativa enim primo comprehendit formam rei sensi
bilis; memorativa vero intencionem huius forme, que nota fuit ymagina
cioni, representat ei post absenciam ipsius, secundum hoc quod fuit ei

[Page 52] nota, et iudicat istam intencionem esse illius ymaginis prius comprehense
ab ipsa ymaginacione. Unde constat ex hoc quod virtus memorativa est
alia ab ymaginativa, sive memorativa representet intencionem quam
semper habuit presentem sive illam que aliquando fuit per oblivionem
deleta. Nam ista duo licet differant, unum tamen et idem sunt in
subiecto, ut prius dictum est. Iudicare autem quod intencio per memora
tivam virtutem representata sit illius ymaginis que fuit per ymaginativam
virtutem comprehensa proprium est hominis, quoniam respicit virtutem
racionalem, propter hoc quod iudicium illud fit secundum affirmacionem
et negacionem, quod non potest esse in aliis animalibus: licet in eis sit
aliquod simile huic. Investigare igitur aliquid per rememoracionem
debetur virtuti racionali sive cognoscitive in homine, que in animalibus

[Page 53] non est; sed est in eis aliquid loco huius, quod non habet nomen, sed
potest dici instinctus nature, per quem instinctum animalia | fugiunt suum
inimicum, licet ipsum nunquam alias senserint, ut agnus lupum. Et
instinctus iste naturalis est alia virtus, quam Avicenna vocat estima
tivam; sed instinctus iste non potest esse estimacio, quoniam, ut scribitur
Secundo de Anima, estimacionem consequitur fides. Et fidem sequitur
sufficiencia et qui sibi sufficit habet racionem. Ideoque nullum carens
racione habet estimacionem: ita argumentatur philosophus circa finem
Secundi de Anima; propter quod sequitur quod instinctus predictus sit
quedam virtus in animalibus brutis, que quidem non est estimacio sed
aliquid innominatum, simile estimacioni.
Sunt igitur, ut patet ex pre
missis, tres virtutes habentes diversas operaciones, quarum due com
prehendunt res simplices et tercia componit illa simplicia adinvicem.
Una enim ex rebus simplicibus est ymago rei et hanc comprehendit
virtus ymaginativa. Alia res simplex est intencio huius ymaginis

[Page 54] et hanc comprehendit virtus memorativa; et forma illa quam virtus
ymaginativa comprehendit est velut pictura in pariete descripta: illa
vero quam memorativa recipit et reddit est velut intencio istius picture.
Namque individuum, quod est compositum ex suo subiecto et sua forma,
comprehenditur ab anima tribus modis. Nam a sensu communi compre
henditur ydolum eius, ut representans totum compositum. Ab ymagi
nacione comprehenditur ymago istius ydoli, tamquam subiectum eius.
A memoria vero comprehenditur intencio istius ymaginis, quasi forma
ipsius: tamquam fines, simplicem lineacionem, et figuram alicuius picture
diceremus esse subiectum ymaginis; colorem vero et figuram sive infor
macionem ipsius picture diceremus esse intencionem ymaginis; totum
autem sic compositum diceremus esse ydolum rei. Hoc enim ultimum
in hoc exemplo esset, sicut illud quod recipitur a sensu communi; primum

[Page 55] vero, sicut illud quod recipitur ab ymaginacione; et secundum, sicut
illud quod recipitur a memoria.
Tercia autem virtus componit duas res simplices predictas; videlicet in
tencionem representatam a memoria cum ymagine comprehensa a virtute
ymaginativa. Et illa virtus dicitur distinctiva sive cognoscitiva que
quidem, sicut habet componere per affirmacionem, ita habet dividere per
negacionem; et quemadmodum affirmando indicat hanc intencionem
esse huius ymaginis, ita eciam negando indicet illam non esse illius.
Fit eciam divisio in distinctione rei sensibilis comprehense. Dicit illud
ydolum quod a sensu communi comprehenditur distinguitur in yma
ginem ipsius, quam recipit ymaginativa, et intencionem istius ymaginis,
quam recipit memorativa.

[Page 56] Est autem duplex actio virtutis memorative: una quidem intenciones
comprehensas apud se tamquam in armario retinens, ut, quandocumque
requisita fuerit, possit eas presencialiter exhibere, et secundum istam
actionem possumus multa memorari; alius actus est intencionem actua
liter exhibere, et secundum istum modum non possumus multa simul
memorari, sicut non ymaginari.
Ex predictis constat quod hee virtutes sunt abinvicem diverse et
secundum suas actiones adinvicem ordinate:
primo videlicet sensus communis ydolum rei sensibilis que est extra
primo recipiens; secundo ymaginativa recipiens ymaginem istius ydoli;
tercio distinctiva, que distinguit inter ymaginem ydoli et intencionem

[Page 57] ipsius ymaginis; quarto memorativa, que recipit et reddit intencionem
predictam et, quemadmodum ipse habent ordinem adinvicem in suis
actionibus, ita habent ordinem in cerebro in suis sicibus.
Ymaginativa enim cum sensu communi habet situm in anteriori parte
cerebri et distinctiva in media, memorativa vero in posteriori; quod
totum manifestum est sensui. Nam si anterior pars cerebri leditur,
sequitur lesio in ymaginativa; racio tamen et memoria manent salve.

[Page 58] Similiter, si media pars ipsius leditur, sequitur lesio racionis; et si ultima,
sequitur lesio memorie; nec est necesse quod una lesa alie | ledantur.
Sunt igitur in virtutibus predictis et earum obiectis ordines, secundum
ordinem et gradus corporalitatis et spiritualitatis diversi; inter quos
est primus forme sensibilis in re ipsa extra animam, cuius est forma;
et iste est pure corporalis, quasi purus cortex, continens in se medullam,
quam virtutes comprehensive debent sapere ab ipso. Secundus est illius
forme in medio, ut coloris in aëre; et iste est medius inter pure corporalem
et pure spiritualem. Tercius est forme in sensu communi; et iste est
pure spiritualis. Quartus est in virtute ymaginativa; et iste est magis
spiritualis quam precedens. Quintus est in virtute distinctiva. Sextus
in virtute memorativa; et iste est maxime spiritualis: recipit enim medul

[Page 59] lam eius quod tres virtutes precedentes vel antecedentes separant
a cortice. Declaratum est igitur quid sit virtus memorativa et cuius
ordinis, et quod ipsa est alia a sensu communi et a virtute ymaginativa
et a distinctiva, et quod eius actio non completur sine composicione
distinctive in componendo et dividendo, et quod memoria proprie dicta
est continua conservacio intencionis forme ymaginabilis (rememoracio
vero est intercisa conservacio eiusdem intencionis), et quod remini
scencia est voluntaria investigacio intencionis eiusdem cum fuerit per
oblivionem amissa, et quod huiusmodi investigacio est propria hominis.
Nunc igitur considerandum est quomodo post amissionem huius inten

[Page 60] cionis per oblivionem (nam oblivio est illius intencionis amissio),inveniat
eam homo per voluntariam investigacionem.
Dicimus igitur quod virtus memorativa, sicut dictum est de sua
proprietate, habet representare intencionem forme ymaginabilis, et
quando ipsa representat hanc intencionem ymaginativam, eciam repre
sentat suam formam. Et distinctiva comparat unam alii et, si invenerit
hanc intencionem esse huius forme, componit eam et iudicat totum com
positum esse ydolum rei prius comprehense a sensu communi. Aliquando
dividit intencionem oblatam a memoria a forma oblata ab ymaginacione
et iudicat ex eis non componi ydolum rei quesite. Unde exquirit a me
moria aliam intencionem forme ymaginabilis, quam componet cum ipsa
forma ymaginabili, et hoc facit quousque si possibile est offeratur propria
proprie; quam post laborem letificata iudicabit vere esse illius forme
ymaginate. Et sic erit inventa per reminiscenciam res illa que queritur.

[Page 61] Et sic constat quod per congregacionem istarum virtutum trium perfi
citur investigacio forme per reminiscenciam.
Accidit autem ut quandoque ista virtus non indigeat adiutorio
aliarum, ut quando intencio illa que queritur est semper presens in
memoria, quoniam motus anime super ipsam tunc est continuus; quando
autem est amissa per oblivionem, tunc non perficietur eius operacio sine
adiutorio aliarum, quoniam motus anime super ipsam tunc est intercisus.
Nam motus equalis continuus nobilior est inequali interciso. Unde in
motu equali anime et continuo semper representatur eadem intencio sine
labore. In motu vero interciso et inequali non semper representatur
eadem sed sepe pervenitur ad eam per aliqua sibi similia, que prestant

[Page 62] viam ad illam que inquiritur inveniendam. Unde memoracio est forme
que est facilis reductionis propter continuam presenciam ipsius. Reme
moracio vero est forme que est difficilis reductionis propter amissionem
ipsius ex oblivione. Reminiscencia vero est investigacio forme que est
difficilis reductionis. Ille autem forme sunt facilis reductionis que apud
sensum communem et ymaginacionem multum habent de corporalitate
et parum de spiritualitate. Iste enim diu morantur in eis quia cause

[Page 63] diu morantur, donec earum spiritualitas distinguatur ab earum corporali
tate; propter quod accidit ut fortiter figantur in eis.
Quia autem multum habent spiritualitatis et parum corporeitatis,
sunt difficilis reductionis propter causas contrarias. | Hoc autem quan
doque est valde difficile memorie; sed per tempus et locum et ordinem et
multas causas circumstancias adiuvatur ad intencionem quam requirit
inveniendam. Quandoque eciam est impossibile et tunc res illa non
poterit haberi per reminiscenciam; sed si contingat eam haberi, hoc erit
per novam noticiam. Difficultas autem sive impossibilitas contingit
quandoque propter longum tempus a prima comprehensione, et quia
forte memoria raro super ipsam rediit, aut quia ipsam in prima compre
hensione debiliter sibi impressit, non habens circa eam aliquam affirma
cionem, aut quia in eius apprehensione non curavit apprehendere

[Page 64] circumstancias eius. Unde qui vult bene memorari debet ad opposita
predictorum intendere. Accidit eciam quandoque huiusmodi difficultas
propter debilitatem naturalem istius virtutis; quandoque eciam propter
lesionem accidentalem ipsius aut aliarum: sepe enim leditur una virtus

[Page 65] propter lesionem alterius; quod quandocumque accidit, in maiori parte
erit ut ledatur posterior per antecedentem, et non econverso: ut ymagi
nacio per sensum communem et distinctio per ymaginacionem et memoria
per distinctionem, et non econverso. Posteriores enim virtutes indigent
actione precedencium et eciam sunt spiritualiores eis. Magis autem

[Page 66] spirituale leditur per lesionem minus spiritualis, et non econverso. Non
solum autem per congregacionem predictarum virtutum comprehendun
tur res que quandoque fuerunt sentite, sed eciam frequenter comprehen
duntur et ille que numquam fuerunt vel venerunt in sensum sed solum
sunt cognite per auditum: secundum quem modum aliquis qui numquam
vidit leonem ita proprie depinget eum ac si cum vidisset; quem tamen
non cognoscit nisi per ymaginacionem formatam per auditum. Nonnullis
quoque hominibus propter fortem adunacionem predictarum virtutum
accidit ut quandoque videant in sompno mirabilia magna et vera que
numquam sciverunt: quod maxime accidit illis qui bestiales motus anime
racionabilibus motibus ipsius submiserunt et qui sunt fortis cogitacionis
et qui, strepicibus publicis derelictis, secum morantur. Talibus enim
quandoque accidit quod dictum est, non solum in sompno sed eciam
quandoque in disposicionibus sompno similibus.

[Page 67] Per predicta patet qualiter res veniant in memoriam et rememora
cionem et reminiscenciam. Ista enim virtus et particularium est et
particularis; quoniam autem universalium eciam et memoriam et reme
moracionem et reminiscenciam habemus , investigandum est cuius vir
tutis hoc erit et quomodo. Non enim videtur istud esse virtutis memora
tive, que est solum intencionum individualium. Dicimus tamen quod per
eandem virtutem fit rememoracio universalium intencionum per quam
fit particularium. Constat enim quod universalis intencio abstrahitur a
forma ymaginabili per expoliacionem eius ab omnibus condicionibus
particularibus et, si nulla esset forma ymaginabilis, nullum esset univer
sale in anima: nam deficiente sensu deficit sciencia. Unde quamdiu manet
universale in anima, necesse est ut maneat forma ymaginabilis, a qua illud
abstrahitur in ymaginacione; et, si in actu, actu; et si potencia, potencia.
Propter quod, si oblivione deletur forma ymaginabilis apud ymagina
cionem, oportet ut eadem oblivione deleatur forma universalis apud
intellectum. Et ideo similiter, si forma ymaginabilis iterum representetur
ymaginacioni, intencio eciam universalis abstracta ab illa representabitur
intellectui. Unde mediancibus formis ymaginabilibus redeuncibus per
rememoracionem fit rememoracio intencionum universalium.
Propter quid autem rememoracione quorundam accidit nobis delec
tacio et tristicia? Delectacio enim et tristicia non fiunt nisi per res que

[Page 68] sunt in actu. Illa autem quorum rememoramur non sunt in actu.
Dici
mus quod hoc accidit frequenter, quia per ea que non sunt in actu fit in
nobis memoria aliquorum que sunt in actu, que necessario sunt similia
illis. Propter quod nobis accidit illud quod accideret | si illa essent in actu.
Amplius autem, quia videmus quod res simul est in actu, innascitur in
nobis spes aut timor quod eadem res que per istam spem, que est in actu,
venit in memoriam, aut alia similis illi, habens ad nos easdem circumstan

[Page 69] cias gaudii aut tristicie, veniat in actum: quando enim videmus aliquid,
supponimus possibile esse ut quodlibet simile illi fiat. Si autem per
nullum simile excitamur ad memorandum, occurrit tamen nobis ut creda
mus quod, postquam illud de quo gauderemus aut tristaremur (si esset
in actu), fuit possibile esse, ut simile illi fiat; propter quod innascitur in
nobis spes aut timor de simili, quod non potest esse sine gaudio vel
tristicia. Amplius memoria reducit nobis rem preteritam ad presenciam
cum suis circumstanciis, inter quas forte gaudium et tristicia.
Quare autem quidam homines sunt bone memorie et quidam male,
dicimus quod illi sunt bone memorie apud quos fortiter figuntur sensi
bilia; quod potest esse ex fortitudine affectus in comprehenso, aut propter
disposicionem posterioris partis cerebri, sive naturaliter sive accidenta

[Page 70] liter. Quoniam enim hanc partem habent siccam, cum difficultate reci
piunt sed cum fortitudine retinent, econtrario hiis qui habent humidam:
sicut enim humidum facile recipit, ita facile dimittit. Qui ergo est multe
siccitatis est male recepcionis et bone retencionis. Econverso de illo qui
est multe humiditatis. Ille vero qui est medius inter istos est bone recep

[Page 71] cionis et bone retencionis. Et propter hoc pueri propter multam humidi
tatem naturalem dominantem in eis optime recipiunt sed male retinent;
et accidit eis multa oblivio nisi eos adiuvet fortitudo admiracionis in
prima apprehensione formarum. Senes quoque propter multam humidi
tatem accidentalem, que in eis sepe dominatur, multum obliviscuntur;
sed quando eis huiusmodi humiditas accidentalis non dominatur, bone
memorie inveniuntur, quoniam eorum naturalis complexio sicca est.
Unde inveniuntur bene memorantes sed non bene recipientes; econverso
pueris. Iuvenes autem propter bonitatem complexionis medie inter
pueros et senes sunt bone comprehensionis et bone retencionis. Reme
morat autem quis de facili illud quod in puericia didicit propter admira

[Page 72] cionem forme in addiscendo, que fecit ut illud quod didicit fortiter
figeretur in anima. Et hec sunt que in presenti tractatu dicere volebamus.

[Page 75]

Averrois Cordubensis compendium libri Aristotelis De sompno et vigilia

Post hec autem dicendum est de sompno et vigilia quid sint et utrum
sint proprie anime aut corporis aut utriusque et cui parti anime con
veniant et cui membro corporis et utrum omnia animalia participancia
unum eorum participant alterum. Sompnus igitur dicitur esse sensus in

[Page 76] potencia et vigilia sensus in actu. Dormiens enim habet potenciam ad
senciendum sed nichil sentit in actu, quamvis frequenter videatur sibi
quod senciat sompniando, et ista potencia senciendi que est in sompni
ando quandoque exit in actum, sicut fit in sompniis veris: et tunc sensus
qui est in potencia nobilior est sensu qui est in actu. In sompniis autem
falsis vilior est sensus in potencia quam sensus in actu. Et videtur quod
sensus qui est in actu est corporalis et ille qui est in potencia est spiritu
alis: nam senciens in actu corporaliter sentit; senciens autem in potencia
spiritualiter sentit. Unde quia spirituale nobilius est corporali, videtur

[Page 77] quod simpliciter sensus qui est in potencia sit nobilior eo qui est in actu.
Iste vero sensus spiritualis non solum invenitur in sompno sed eciam
quandoque in vigilia: quando videlicet aliquis profunde cogitat et vir
tutes interiores ad cogitacionem suam cum fortitudine congregantur,
ut dictum est supra. Quia igitur illud quod est in potencia est privacio
eius quod est in actu, apparet quod sompnus est privacio vigilie. Necesse
est igitur ut habeant fieri circa idem et ut sint unum in subiecto et duo in
racione et quod subiectum ipsorum sit virtus sensibilis et voluntarie
motiva; et quod propter hoc oportet ut sint communes anime et corpori.
Nam virtus sensibilis, per quam anima comprehendit, non agit nisi per
instrumenta corporea, ut declaratum est | in superioribus. Propter hoc
igitur necesse est ut attribuantur sensui communi: virtuti enim nutritive
non possunt attribui, quoniam plante nutriuntur quidem sed non dor

[Page 78] miunt, quia non habent comprehensionem. Quoniam autem videmus
quod dormiens habet omnia instrumenta sensuum et quod per ea nichil
comprehendit, scimus quod virtus sensitiva recessit ab illis instrumentis
ad interius corporis: ad exterius enim exire non potuit anima, cuius ipsa
est potencia existens in corpore. Est igitur sompnus ingressus virtutis
sensitive habentis comprehendere multitudinem sensibilium et de eis

[Page 79] iudicare ad interiora corporis. Vigilia vero est egressus istius virtutis ab
interioribus corporis ad sua instrumenta.
Et quod sompnus sit ingressus
istius virtutis apparet per hoc quod, si eciam in vigilia anima vacet ab
operacione sensitive collecta interius propter aliquam fortem cogita
cionem, non comprehendet ipse vigilans sensibilia sibi obiecta.

[Page 80] Ex predictis eciam constat quod sompnus est vinculum et fortitudo
virtutum; vigilia vero dissolucio et debilitacio earum. In vigilia enim
dividitur virtus sensitiva per instrumenta sua, ut per ipsa comprehendat
sensibilia extrinseca. Et in huiusmodi comprehensione fatigantur instru
menta a passionibus rerum comprehensarum: propter quod eciam ipsa

[Page 81] virtus debilitatur in eis. Et ideo necesse habet ut in aliqua hora ista
instrumenta relinquat et vadat ad interiora corporis ad quiescendum.
Ex quo manifestum est quod omne animal vigilans necesse habet dormire.

[Page 82] Non fit autem omnis sompnus propter debilitatem predictam: nam
sepe nulla debilitate cogente fit sompnus propter fortitudinem cogita
cionis. In forti enim cogitacione contrahitur tota natura ad interius et
profundatur cum ea sensus communis, ut adiuvet cogitacionem, et fit
actio eius cum aliis virtutibus forcior quam sit eciam in vigilia: cuius
signum est quod quandoque in tali disposicione comprehendit homo
mirabilia mundi, ut angelos et celestia et multa absencia et eciam multa
futura vera.
Unde eciam quibusdam hominibus vigilancibus accidit propter fortitu
dinem cogitacionis ut fiant similes mortuis: quod accidit eis propter

[Page 83] fortificacionem virtutum intrinsecarum et debilitatem extrinsecarum
in comprehendendo maxime nobilia et spiritualia, que sensus communis
comprehendit interius. Ipse enim quantum ad universalitatem rerum
comprehensarum, que omnes ad ipsum perveniunt et ex quibus ipse
iudicat, est unus et secundum hoc potest comprehendere intus in sompnis
sensibilia que sunt extra sine propriis instrumentis; quantum autem ad
instrumenta propria, per que comprehendit res extrinsecas, est quandoque
multi et secundum hoc non comprehendit sensibilia extrinseca nisi in
vigilia, et illud senciens est subiectum sompni et vigilie, quod commune
est omnibus virtutibus sensitivis.
Ex quo manifestum est cui virtuti anime conveniant sompnus et
vigilia. Cui autem membro corporis conveniant sic erit manifestum.

[Page 84] Certum est enim operacionem omnium virtutum fieri per calorem natu
ralem. Cor autem est fundamentum et principium caloris naturalis.
Oportet igitur ut primum subiectum virtutis illius, que est sensus com
munis, sit cor, quoniam hoc est universale principium omnium virtutum
corporis: ipsum enim est principium vite, conservans omnes virtutes in
corpore per influenciam caloris naturalis et spirituum ad omnia membra.
Subiectum autem immediatum sensus communis est anterior pars cerebri,
que si fuerit bene disposita, bona erit operacio sensus communis; si vero
fuerit lesa, ledetur operacio eius. Unde pars illa cerebri est subiectum
primum et immediatum receptivum omnium formarum sensibilium, per
quas noticia rerum pervenit ad animam. Et quemadmodum cor est
principium influens in omnes virtutes ipsas conservando, ita hec pars est
principium omnium virtutum comprehensivarum ministrando eis ma
teriam obiectorum suarum actionum.

[Page 85] Quia vero operacio sensus communis non fit nisi per calorem natu
ralem, venientem a corde ad instrumenta ipsius, et quia ipse non operatur
nisi in vigilia (vigilando autem semper operatur), sequitur quod in toto
tempore vigilie ca | lor naturalis venit ad instrumenta per que sensus
communis operatur. Quia rursus virtus cordis fatigatur in continua influ
encia caloris naturalis ad organa senciendi, virtus quoque sensitiva fati
gatur in continua recepcione formarum extrinsecarum, necesse fuit ut
calor naturalis reverteretur ab organis istius virtutis ad cor: alioquin
dissolveretur virtus cordis et deficeret virtus sensitiva.
Unde vigilia incipit a corde mittente calorem naturalem ad instru
menta sensus communis, et terminatur ad cerebrum, in cuius anteriori
parte est sensus communis.
Sompnus vero econverso incipit a cerebro, a quo post fatigacionem
ipsius in recipiendo formas et post fatigacionem cordis in mittendo
calorem ad ipsum cor remittitur idem calor.

[Page 86] Sic ergo patet quod ista duo membra, que sunt cor et cerebrum, sunt
principium sompni et vigilie. Cor quidem est principium vigilie mittendo
calorem ad cerebrum extra et est principium sompni revocando ipsum
ad intra.
Cerebrum vero est principium vigilie recipiendo calorem missum a
corde in organis senciendi, et est principium sompni remittendo calorem
ipsum ad cor.
Unde vigilia est expressio caloris naturalis ad exteriora; sompnus
autem est contractio caloris eiusdem ad interiora. Et quia omnes virtutes
operantur per calorem naturalem, sequitur quod virtutes interiores, que
respondent nutritive, fortiter operentur in sompno; extrinsece vero, que
respondent comprehensive, in vigilia. Predicta autem expansio caloris
fit propter caliditatem et siccitatem cordis, a quo ipse procedit; et pre

[Page 87] dicta contractio fit propter frigiditatem et humiditatem cerebri, ad quod
ipse terminatur. Est ergo vigilia propter caliditatem et siccitatem cordis;
sompnus vero propter frigiditatem et humiditatem cerebri. Quod autem
sompnus fiat propter frigiditatem et humiditatem signum est quod com
mestio talium rerum provocat sompnum.
Quomodo autem per frigidum
et humidum contrahitur calor ad interiora sic patet: humiditas enim
habet opilare vias replendo venas et nervos et arterias, et ideo impedit
calorem naturalem et spiritum et prohibet ipsum venire libere ad ex
teriora, sicut nubes impediunt calorem solis et lucem.
Frigiditas eciam eandem opilacionem inducit instringendo corpus et
faciendo ipsum venire ad minorem quantitatem. Unde elementum fri
gidum est minoris quantitatis quam aliquod aliud.

[Page 88] Propter hoc eciam propter suam contrarietatem, quam habet cum calore,
repellit ipsum et facit ipsum fugere ad suam orginem; quod nisi fieret,
parvo tempore durarent animalia. Si enim calor naturalis continue
exiret ad exteriora et numquam contraheretur ad suam originem, in brevi
tempore consumeretur. Et ideo bene providit natura ut propter opera
ciones extrinsecas moveretur in vigilia ad extra; et propter sui conser
vacionem et virtutum intrinsecarum fortificacionem reverteretur in
sompno ad intra. Adiuvat eciam alia causa ad contractionem caloris
naturalis ad intra: quia, cum cibus recipitur a sthomaco, resolvuntur ab
ipso fumi et vapores, dum dirigitur ad diversas partes corporis, et
precipue ad cerebrum, quod additur in humiditatem cerebri et suorum
ventriculorum opilacionem. Propter hoc calor existens in eo debilitatur

[Page 89] et ad anteriora convertitur. Et eciam quando cibus in stomacho fuerit
plene digestus, quod de eo purum est mittitur ad epar, ut in eo per
calorem cordis convertatur in sanguinem et conversus mittatur ad cor
et ad omnia alia membra per ipsorum nutricionem: prout unicuique
ipsorum convenit secundum suam complexionem. Unde oportet quod
illud quod mittitur ad cerebrum sit frigidum et humidum. Quando autem
nutrimentum venit ad membra, necesse est ut ipsa humefiant et infrigi
dentur magis quam erant ante, et maxime cerebrum, quod est naturaliter
inter omnia membra magis frigidum et humidum. Et propter hoc eciam

[Page 90] calor naturalis debilitatur in eis. Unde necesse habet contrahere se ab
exterioribus ad interiora. Ipse eciam calor, quamdiu cibus | digeritur,
patitur a cibo, qui est ei contractus in principio, et durat ista passio
quousque per digestionem fiat omnino similis, quod est in fine digestionis
et non ante. Omnibus enim in principio est contrarius et in fine similis.
Quamdiu autem durat ista digestio, semper resolvuntur vapores grossi
secundum magis et minus digestionis, ex quibus gravatur calor naturalis
et impediuntur spiritus exire ad interiora secundum magis et minus.
Propter quod oportet ut calor naturalis in tempore digestionis con
trahatur ad interiora et fiat sompnus. Cum autem digestio fuerit com
pleta et nutrimentum assimilatum et in substanciam membri, loco eius
quod deperditum erat, conversum, tunc calor naturalis erit fortis et
convertetur ad exteriora et ad opera virtutis sensitive faciendum et sic
fiet vigilia. Accedit quoque ad necessitatem sompni et vigilie quod

[Page 91] natura quandoque operatur in interioribus, quandoque in exterioribus.
In interioribus operatur per nutricionem, in exterioribus per comprehen
sionem. Quando autem ipsa vult fortiter operari, tunc ipsa congregat
virtutes suas ad fortificandum suam operacionem. Quia igitur operacio
virtutis nutritive est ei maxime necessaria, quoniam ipsa est propter
restauracionem deperditi, et ista operacio fit in membris interioribus,
propter hoc ipsa revocat virtutem comprehensivam exterius, quando
vult quod operetur virtus digestiva interius. Et quando celebrata digesti
one interius et deperdito restaurato non indiget forti operacione interius,
tunc ipsa mittit calorem naturalem ad exteriora, ut in eis exerceat opera
virtutis comprehensive ab extra. Sicque fiunt vicissim sompnus et
vigilia a natura: unum videlicet propter operaciones intrinsecas et aliud
propter extrinsecas.

[Page 92] Ex predictis manifestum est quod homo qui vult sane vivere multum
studere debet se habere mediocriter inter sompnum et vigiliam, quoniam,
si nimis declinaverit ad sompnum, nimis humectabitur corpus eius et
tabescet anima cum suis virtutibus; et si nimis declinaverit ad vigiliam,
desiccabitur corpus eius et corrumpentur virtutes, quia evanescet calor
naturalis. Debet quoque homo quando dormit cooperire se pluribus
pannis quam quando vigilat, quia membra exteriora tunc modicum
habent caloris.
Cause igitur sompni et vigilie, si predicta bene considerentur, sunt
principaliter due. Una est fatigacio et labor in motu, et alia necessitas

[Page 93] nutrimenti. Et ideo quia corpora supercelestia non fatigantur in motu
neque indigent nutrimento, aliena sunt a sompno et vigilia. Et declara
tum est igitur quid sint sompnus et vigilia et cui parti anime et cui mem
bro corporis conveniant et que sint cause eorum; inter que probatum est
quod omne animal vigilans necesse est dormire.

[Page 94] Tunc ergo dicendum est de causa sompniorum et de diversitate eorum:
ipsorum enim quedam sunt vera et quedam sunt falsa. Et verorum
quedam dicuntur simpliciter sompnia, quedam vero divinaciones, et
quedam prophecie. Et dicunt aliqui quod sompnia vera sint ab angelis,
divinaciones vero a demonibus, et prophecie a Deo. Aliqui tamen sunt
qui negant ista et dicunt hec omnia fieri a casu. Contrarium tamen
probat experiencia, quia vix est homo qui non viderit aliquod sompnium
verum; et quandoque accidit hoc cum tanta certitudine quod, si videns
sompnium bene consideraverit, necessario concedet hoc fieri ex certa
veritatis ostensione et non a casu. Divinaciones vero et prophecie licet

[Page 95] raro et a paucis videantur, tamen apud omnes dicitur ita esse. Impos
sibile vero est quod illud quod apud omnes est famosum non sit verum
pro toto aut pro parte. Causa autem et esse istorum omnium eadem est,
differens tamen secundum magis et minus, secundum quod eorum sunt
diversa nomina.

[Page 96] Consideremus igitur primo de sompniis, sive veris sive falsis, cui parti
anime attribuuntur et que est causa faciens ea et que est propria verorum
causa et quomodo et quot modis | fiunt et propter quid fiunt in sompno et
quare quidam sompniant in maiori parte vera et alii falsa et quare quidam
sunt apti ad interpretandum ea et quidam non.
Dicimus igitur quod comprehensiones rerum sensibilium que fiunt in
sompno fiunt per contrarium motum illis que fiunt in vigilia.

[Page 97] Unde ubi terminatur motus comprehensionis in vigilia, ibi incipit
motus comprehensionis in sompno. Motus igitur comprehensionis in
sompno debet incipere a memoria. Sed quia memorativa et cogitativa
non agunt in sompno, ideo motus iste incipit ab ymaginacione que est
semper in motu et in actione continua et in transmutacione ymaginum
de una ad aliam.
Ipsa igitur ymagines prius comprehensas aut apud se formatas offert
sensui communi, et sensus communis offert eas sensibus propriis, vacan
cibus a comprehensione rerum extrinsecarum, et sic videtur homini quod
audiat, videat, olfaciat, gustet et tangat secundum condiciones forme

[Page 98] sibi presentate a virtute ymaginativa. Sepe quoque virtus ymaginativa
in vaporibus ad cerebrum elevatis componit formas diversas, sicut sepe
facit homo in nubibus; et illas formas, tamquam res veras, offert in
sompno sensui communi et sensus communis sensibus particularibus.
Sicque sompnium secundum diversitatem formarum compositarum apud
ymaginacionem, sicut videmus in infirmis (in quibus vapores resolvuntur

[Page 99] ad cerebrum a materia morbi; in quibus vaporibus ymaginativa componit
formas terribiles, quas infirmus eciam vigilans iudicat se videre extra;
et tamen videt eas intra), predicto modo, quia videlicet ymaginativa
offert eas sensui communi et sensus communis offert eas sensibus parti
cularibus, et quia ordo nature est ut forme sensibiles veniant ad sensum
communem, mediancibus instrumentis sensuum particularium ab extra
et non ab intra, idcirco iudicat formas receptas ab ymaginacione esse in
rebus extrinsecis et non in intrinsecis.

[Page 100] Sic igitur patet, cum omnia sompnia fiant predicto modo, sive sint
vera sive falsa, quod omnia attribuantur virtuti ymaginative.
Quamlibet memorativa non operetur in sompno, quandoque tamen
facit formas predictas de intencionibus que sunt in ipsa memorativa, et
quandoque de passionibus que sunt in sensu communi, et quandoque
occurrit intencioni quam ymaginatur ab aliquo principio extrinseco et
recipit intencionem illius rei, ut post declarabitur. Ista quidem facit
virtus ymaginativa in sompno,

[Page 101] quia soluta est a vinculo virtutis cogitative; propter quod operacio ipsius
fortificatur in sompno. Et propter hoc eciam in infirmo, qui ob vehe
menciam egritudinis solutus est a cogitacione, evenit quod prius dictum
est de iudicio rei intrinsece, quod ipsa sit extrinseca. Immo eciam
quandoque predicunt aliqua futura vera et presencia que nondum sunt
nota, quemadmodum accidit in sompniis veris. Ex predictis igitur decla
ratum est que sit causa sompniorum in genere. Que autem sit causa

[Page 102] sompniorum verorum et divinacionum et propheciarum comprehensarum
in sompniis valde difficile est videre. Ista enim iudicant aliud esse in
presente aut aliud esse futurum in aliquo tempore, cuius noticia non
potuit adhuc pervenire ad nos secundum naturam, et noticia istarum
rerum que habetur in sompno non acquiritur ex aliqua cogitacione pre
cedente, sicut acquiritur noticia habita per determinacionem. Omnium
enim cogitacionum opinativam et intellectivam antecedunt duo modi
cogitacionis, ut declaratum est in Analeticis, quorum unus est agens et

[Page 103] iste est probativus; alius est preparans cognicionis et formativus ymagi
nacionis. Oportet autem quod iste secundus modus antecedat omnem
cognicionem per quam habetur fides aut intellectus, quoniam nisi ymago
veri fuerit informata de individuis, a quibus abstrahuntur universalia,
de quibus est opinio aut sciencia, impossibile est de eis fieri fidem aut
intellectum in illo cuius ymaginativa non est | informata de illis individuis.
Unde iste modus precognicionis est necessarius in omnibus sompniis;
nemo enim sompniat aliud nisi circa illa individua que anima precognovit,
et maxime circa illa de quibus est ei magna sollicitudo.

[Page 104] Alius autem modus argumentacionis non est necessarius: manifestum
est enim quod sine omni argumentacione cognoscuntur in sompniis vera,
tamquam presencialiter ostensa aut enunciata, sive sint presencia sive
futura.
Quare oportet quod acquiratur cognicio istorum sicut acquiritur
cognicio primarum proposicionum, que non acquiritur per cognicionem
agentem, sed solum per precognicionem preparantem. Necesse est igitur
ut faciens istam cognicionem in sompniis sit ens actu et eiusdem generis
cuius est res illa que facta est nota, quoniam necesse est ut omne quod

[Page 105] exit de potencia in actum habeat agens in actu de genere illius rei que
exit de potencia in actum. Necesse est igitur ut istud agens sit intellectus
in actu. Iste enim dat universalia principia in rebus speculativis, cuius
esse declaratum est in libro de Anima. Et iste idem dat cognicionem
rerum ignoratarum in sompnis; differenter tamen, quoniam in specula
tivis dat universalia principia, per que facit cognicionem rerum igno
tarum. In sompno autem ipsas res ignotas facit notas sine aliquo medio.
Sed ex hoc oritur dubitacio magna et est hic locus multe admiracionis.

[Page 106] Certum est enim quod sompnia non sunt de rebus speculativis, sed de
particularibus tantum, que comprehenduntur per virtutem ymagina
tivam.
Intellectus autem non comprehendit res particulares, sed solum
universales. Dare vero non potest quod non habet. Quomodo igitur
dabit cognicionem rerum particularium, cum ea non habeat? Si enim
cognosceret particularia, necessario esset materialis, et tunc non ageret
nisi per contactum. Quomodo igitur intellectus iste agens dat formam

[Page 107] istam individualem in uno tempore et in uno loco et uni generi hominum
et uni individuo? Constat enim quod homo non comprehendit aliud in
sompno nisi de hiis que sunt sibi nota generaliter, ut de hiis que pertinent
ad ipsum aut ad suos, sive ad civitatem suam sive ad patriam, aut ad
fidem suam aut ad mores, sive naturales sive positos a lege divina aut
humana, et de similibus, quorum habet aliquam precognicionem pre
parantem, sicut prius dictum est. Talia autem non potest scire intel
ligencia, que non comprehendit nisi universalia. Et ideo videre quomodo

[Page 108] fiant predicta est valde difficile. Dicimus tamen quod omnes res que fiunt,
sive a natura sive a voluntate, sunt res particulares; et hoc est verum,
sive res ille fuerint substancie sive accidencia.
Individua vero substan
ciarum aut sunt substanciarum simplicium, ut parcium elementorum,
vel substanciarum compositarum, ut animalium et plantarum et uni
versalium.
Et hec omnia habent causas determinatas in natura per modum cor
porum celestium et elementorum, ex quibus generantur que habent
cursum ordinatum adinvicem. Individua quoque accidencium cuius

[Page 109] cumque substancie sicut accidencia aut habent causas determinatas aut
sunt a casu.
Que autem sunt a casu non habent per quod intelligantur, cum non
habeant causas determinatas.
Eorum vero que habent causas determinatas, sive sint individua sub
stanciarum sive accidencium, necesse est ut quedam sint sub forma
universali unius speciei et quedam sub forma universali alterius speciei;
et agens ista individua operatur secundum directionem illius forme

[Page 110] universalis, quam intendit ducere in materiam in qua operatur; que
quidem forma universalis est eadem in omnibus individuis illius speciei,
sicut artifex operatur in materia sui artificii per formam artis universalem,
quam habet in mente sua, que est eadem in omnibus artificiatis illius
speciei. Forma autem illa quam agens inducit in materiam fit individualis
propter materiam in qua recipitur. Unde illa forma offertur ipsi agenti
universalis. Et in materia in qua inducitur, similiter recipitur particu
laris, sicut est eciam in artificiis.
Per hunc modum | astronomus, credens se scire quod hec disposicio cor
porum celestium est nata producere talem effectum universaliter, predicit
effectum illum futurum particulariter. Sic eciam medicus, habens regu

[Page 111] lam universalem quod pulsus undosus signat sudorem superventurum
infirmo, predicit hunc infirmum in quo est talis pulsus debere sudare,
offerens infirmo suum universale, quod portat secum in anima; quod ab
infirmo recipitur particulare. Secundum hunc modum intellectus, agens
ista sompnia, offert virtuti ymaginative formam universalem, que prius
fuit in fantasmatibus suis secundum aliquem modum, et virtus ymagina
tiva recipit eam ut particularem, quasi contrario modo ad ipsam ymagi
nacionem redeuntem: ut, sicut sciencia universalis per abstractionem
eius a suo proprio fantasmate, ita fiat particularis per concercionem

[Page 112] ipsius cum eodem fantasmate. Ex quo apparet quod, nisi fantasmata
formarum universalium, oblatarum virtuti ymaginative, fuissent ali
quando in ipsa, non posset eas aliquo modo comprehendere, quoniam
non esset in ea materia in qua ille forme possent particulari. Materia
enim immediata, a qua forme universales abstrahuntur per intellectum,
sunt ipsa fantasmata; et propter hoc dictum est supra quod necesse est
ut omnia sompnia antecedat precognicio preparativa, per quam ymagi
nativa virtus informetur. Manifestum est igitur ex hiis propter quid
homo non comprehendit in sompnis nisi ea que aliquo modo sunt sibi
propria, quoniam in aliis non habet precognicionem preparativam.

[Page 113] Uni autem individuo datur huiusmodi noticia et non alii, propter
vehemenciam cognicionis eius et ipsius sollicitudinem in rebus divinis
et elongacionem sui a rebus bestialibus, que partem anime per quam sapit
et intelligit brutalitati sensitive submittit. Talis enim, quasi spoliatus
corpore, fere essencialiter deo coniungitur et sepe fit par intelligenciis
separatis et comprehendit ea que non potest exprimere per sermonem,
quia sunt tante altitudinis quod in eorum narracione deficit sermo, sicut
accidit beato Paulo in raptu suo.

[Page 114] In huiusmodi autem comprehensionibus comprehendit ut plurimum
virtus ymaginativa non ipsam eandem veram formam individualem, sed
similem illi; quod ideo accidit quia ipsa comprehendit formam individu
alem propinquam universali, a qua recipit eam quanto plus potest. Item
autem universali propinquior est individualis similis vere quam ipsa vera
propter maiorem spiritualitatem. Quandoque tamen recipit ipsam ean
dem et non sibi similem, et tunc videt in sompno ipsum idem individuum.

[Page 115] Ideo autem magis apparent predicte visiones in sompno quam in vigilia,
quoniam in sompno virtutes intrinsece sunt forciores quam in vigilia,
quia omnes virtutes exteriores sensibiles motive derelictis sensus organis
congregantur interius; propter quod operacio virtutis ymaginative, que
est harum visionum comprehensiva, fit forcior et congregacio istarum
virtutum interius est causa quare prophecie quandoque videntur in casu
epilencie. Quandoque tamen accidunt predicte visiones in vigilia propter
excessum cogitacionis in qua virtutes extrinsece contrahuntur ad interius

[Page 116] corporis, quamvis non derelinquant sua instrumenta, per que operantur;
sed hoc est rarum respectu eorum que apparent in sompno. Et ideo illis
qui profunde cogitant de statu suo sepius accidunt huiusmodi visiones

[Page 117] in sompno quam aliis, per quas cognoscunt vias ad utilitates procurandas
et ad dampna evitanda, sicut accidit socio Moachi Phenici podagrico,
qui vidit Galienum in sompnis dicentem sibi: "Accipe coloquincidam et
pulveriza eam cum bdellio et confice cum aqua caulium et maiorane et
suppone." Qui excitatus fecit quod sibi dixerat Galienus in sompnis et
curatus est.
Homines autem qui sunt melancolice complexionis magis sunt apti
ad sompnia vera quam alii | homines.
Virtus enim ymaginativa que comprehendit huiusmodi visiones est
semper in motu secundum naturam suam et subito transmittit formas
ymaginabiles, unam in aliam convertendo, quod multum impedit fixionem
in rebus comprehensis.

[Page 118] Frigiditas autem in melancolicis impedit velocitatem motus in ymagina
cione et siccitas adiuvat ad fixionem formarum comprehensarum. Com
plexio autem humida opilat vias sompni et obtenebit virtutes et facit
sompnum profundum, quasi similem morti, ita quod quasi nichil ymagi
natur dormiens, et precipue si humiditas associetur frigiditati. Et propter
causam predictam melancolici optime retinent sompnia sua. Vident
eciam quandoque in vigilia quod alii vident in sompno. Sunt autem
huiusmodi visiones et prophecie proprie quidem de rebus futuris, que

[Page 119] nondum sunt; nichil tamen prohibet eas esse eciam de rebus presencibus
et preteritis, quando huiusmodi res sunt nobis ignote, sicut fuit in Moyse.
Quia vero noticia rerum est in nobis aut per sciencias speculativas aut
per artes operativas aut per virtutes particulares cogitativas, manifestum
est quod noticia huiusmodi est in nobis per virtutes particulares cogita
tivas, quia ipsa pro maiori parte est rerum particularium que future sunt,
circa quas virtus cogitativa sollicitatur propter utile et nocivum. Et

[Page 120] quamvis artes operative, sicut creditur, possint acquiri in sompno, specu
lative tamen non possunt. Iste enim acquiruntur per primas proposi
ciones applicatas conclusionibus innotescendis: alioquin prime propo
siciones essent frustra in scienciis speculativis. Quod si forte aliud tale
comprehenditur in sompno, hoc erit per accidens et raro. Sciencia enim
speculativa non acquiritur nisi per disciplinam. Quod si forte aliquis
habuerit eam absque disciplina sive absque modo disciplinabili, pocius erit
dicendus angelus quam homo.
Sompniorum autem bonus interpretator est ille homo qui habet

[Page 121] naturam aptam ad distinguendum similitudines rerum et promptitu
dinem ad diversas res sibi assimulandum, et qui apud se habet copiam
intencionum corporalium, quibus possit assimulare intenciones spirituales
comprehensas in sompno, et qui scit diversitates omnium gencium aut
plurium et res que apud eas sunt et mores earum, sive naturales sive

[Page 122] positos a lege, et opinionem earum de ordinacione sue vite ad Deum et de
statu animarum post mortem. Et debet interpretator sompniorum esse
homo profunde cogitacionis, maxime mundicie in corpore et in anima,
abstractus omnino a brutalibus desideriis, et per ardentem affectum ele
vatus ad contemplacionem divini luminis, sicut Daniel factus. Et
frequenter accidit uni homini ut unum sompnium ipsius sit interpretacio
alterius, sicut dicitur de Hercule, qui sompniavit unum sompnium quod

[Page 123] nullus scivit interpretari; et postea vidit interpretacionem eius in alio
sompnio et evenit ei postmodum secundum interpretacionem quam
vidit.
Falsorum autem sompniorum tres sunt cause, quarum una est assi
duitas actionum in vigilia circa aliquas res quarum passiones remanent
apud sompnium in sensu communi. Et virtus ymaginativa negociatur
in eis, cuius motus est semper in thesauro virtutis memorative et cogita

[Page 124] tive et sensus communis. Secunda causa est forte desiderium anime
sensitive circa aliqua sensibilia habenda vel fugienda; et ex hac causa
aliquis multum siciens sompniat bibere aut videre alium bibentem.
Tercia causa potest esse dominium humorum in corpore, secundum quem
modum colericus sompniat videre ignes et sanguineus res rubeas et
fleumaticus natare in aquis et melancolicus videre res nigras et homines

[Page 125] mortuos. Et huiusmodi sompnia sunt signa medico de complexione
sompniantis. De predictis igitur tanta dixisse sufficiant.

[Page 129]

Averrois Cordubensis compendium libri Aristotelis De causis longitudinis et brevitatis vite

Intendimus hic dicere causas longitudinis et brevitatis | vite, ex
quibus erunt manifeste cause vite et mortis. Constat autem ex hiis que
declarata sunt in libro de Generacione et Corrupcione quod causa omnis
transmutacionis substancialis consistit in permixtione quatuor qualita
tum: primarum, que sunt caliditas, humiditas, frigiditas et siccitas; et

[Page 130] non secundarum, que sunt gravitas, levitas, albedo et nigredo. Unde
quidquid accidit animali de generacione et corrupcione, augmento et
diminucione, sompno et vigilia, longitudine et brevitate vite, et univer
saliter de omni transmutacione, a diversitate permixtionis istarum
quatuor qualitatum causatur. Longitudo autem et brevitas vite possunt
accipi multis modis, secundum comparacionem ad diversa: nam longum
et breve de numero elementorum sunt. Uno modo igitur dicuntur per
comparacionem ad genus, ut si dicamus quod plante sunt longioris vite
quam animalia; secundo per comparacionem ad speciem, ut si dicamus
quod homo est longioris vite quam equus et palma quam vitis; tercio per

[Page 131] comparacionem ad individuum, ut si dicamus quod Socrates est longioris
vite quam Plato; quarto per comparacionem ad aliquid extrinsecum, ut
ad regionem, ut si dicamus quod habitantes in regione calida et humida
sunt longioris vite quam habitantes in calida et sicca. Declaratum est
autem in quarto Metheorologice quod generacio fit per dominium duarum
qualitatum activarum super passivas. Caliditas autem et frigiditas, sub
debita proporcione respectu corporis mixti existentes, dant formam
generato: immo sunt secundum suam proporcionem ipsa forma. Humi

[Page 132] ditas vero et siccitas, secundum debitam proporcionem ipsius eiusdem
corporis mixti existentes, recipiunt formam illam et figuram ipsius
corporis mixti et sunt quasi materia eius. Quia igitur unumquodque ens
naturale producitur et conservatur per dominium forme super materiam,
necesse est ut vita omnis viventis fiat et conservetur per dominium
duarum activarum qualitatum super duas passivas et ut per contrarium
vita destruatur. Quamdiu enim calor naturalis dominatur secundum
naturalem proporcionem super humidum radicale, quod est proprie
materia eius, non accidit in corpore putrefactio. Quando vero dominium
istud corrumpitur, si quidem per eius debilitacionem, eo quod contraria
qualitas, que est frigiditas, augetur super ipsum, tunc non poterit digerere
humores et accidit in eis corrupcio: si vero corrumpitur dominium eius
per ingressum caloris extranei, augmentantis ipsum super debitum propor
cionis sue, tunc non digeret humorem vel humores, sed aduret et sequetur
corrupcio.

[Page 133] Similiter quoque dicimus de dominio frigiditatis super siccitatem. Sicci
tas enim videtur materia frigiditatis, sicut est humiditas caliditatis.
Nam quemadmodum frigiditas habet contemperare calorem naturalem,
ne ipse, debilitatus per excessum frigiditatis, generet humores crudos aut,
augmentatus per diminucionem ipsius, generet adustos: ita siccitas habet

[Page 134] temperare humidum radicale, ne per eius excessum illud diminuatur, aut
per eius diminucionem illud minus effluat et non suscipiat debitam caloris
actionem. Quia rursus subiectum vite sunt calor naturalis et humidum
radicale (vita enim stat per calidum et humidum et mors advenit per
extinctionem caloris naturalis et consumpcionem humidi radicalis), ne

[Page 135] cesse est ulterius ut non solum due active dominentur super duas passivas
sed eciam activa, que est caliditas, dominetur super activam, que est
frigiditas; et passiva, que est humiditas, super passivam, que est siccitas.
Quanto igitur in quibuscumque iuvenibus et secundum quemcumque
comparacionis modum maior et firmior erit proporcio proprie nature
conveniens inter predictas qualitates quatuor secundum unumquodque
dominium predictum, tanto in ipsis erit vita maior et firmior, tantoque
ex differenciis extrinsecis minus ledentur.
Ex quo constat quod illa vivencia in quibus secundum modum sue
nature dominantur ignis et aqua super aërem | et terram, ita quod ignis
super aquam et aër super terram, sunt longioris vite. In igne enim et

[Page 136] aqua sunt qualitates active forciores passivis. In aëre vero et terra passive
forciores sunt activis.
Cum igitur tale dominium fuerit in unoquoque vivente secundum debi
tum sue nature, resultabit vite quedam proporcio melior que esse possit in
eo; que quomodocumque corrumpatur per excessum alicuius predictarum
qualitatum, necesse est illud tendere ad peius et tandem, si excessus ille
non corrigatur sed pocius augeatur, illud vivens tendet ad mortem.
Manifestum est igitur ex predictis quod in omni vivente necesse est ut

[Page 137] calor sit maior frigiditate et humiditas maior siccitate.
Cum enim due
active, sicut constat ex superioribus, sint tamquam forma mixti, et due
passive tamquam materia, si dominium activarum super passivas cor
rumpatur, necesse est formam corrumpi in materia.
Item quia calidum et humidum non dominentur super frigidum et
siccum, necesse est ut plus declinet mixtum ad mortem quam ad vitam,

[Page 138] eo quod calidum et humidum sunt subiectum vite et frigidum et siccum
sunt subiectum mortis.
Unde, nisi humidum fuerit multum cito consumetur, quia ipsum est
subiectum et nutrimentum caloris naturalis, qui salvatur in eo, dum
ipsum durat, quod tamen sine intermissione consumitur a calore, eoque
consumpto deficiet calor dominabiturque frigiditas cum siccitate, et hoc
erit mors naturalis.

[Page 139] Mors autem accidentalis fit cum, propter debilitatem caloris naturalis,
multiplicantur humiditates in corpore, quas ipse non potest digerere, a
quibus ipse finaliter suffocatur; aut quando calor extraneus ingreditur,
qui naturalem trahit extra temperamentum et facit ipsum generare hu
mores adustos et finaliter facit ipsum exalare. In primo enim casu non

[Page 140] dominatur caliditas super frigiditatem, nec in secundo humiditas super
siccitatem. Siccitas enim augetur super humidum propter excessum
caloris extranei minuentis humiditatem et augentis siccitatem.

[Page 141] Necesse est igitur ad conservacionem vite ut dominium activarum
super passivas, item quod dominium caloris super frigiditatem et humi
ditas super siccitatem, perseverent sub proporcione debita unicuique
viventi; et in quocumque vivente, sive secundum genus sive secundum
speciem sive secundum individuum sive secundum quodlibet extrin
secum, erit proporcio istius dominii maior et forcior, illud necessario
erit longioris et forcioris vite.
Illud autem membrum quod est subiectum proprium huius com
plexionis est cor. Unde videmus homines habentes magna membra et

[Page 142] virtutes in apparencia fortes, qui ex multis egritudinibus a parvis causis
accidencibus moriuntur ante senectutem. Et econverso videmus alios
parvorum membrorum et debilioris virtutis, qui eciam fortes egritudines
superant et perveniunt ad senectutem, licet eciam regimen eorum sit
simile: immo eciam, si sit istius secundi in aliquo peius; quod totum est
propter diversitatem complexionis cordis in duobus dominiis predictis.
Quoniam igitur vita in unoquoque vivente est maxime per dominium
calidi et humidi, que sunt fundamentum ipsius super frigidum et siccum,

[Page 143] que fundamentum mortis, et quoniam necesse est ut aliquo tempore
consumetur humidum a calido agente in ipsum et deveniatur in mortem,
sequitur quod omnia diminutiva humiditatis sint abbreviancia vite.
Propter quod illi qui multum coeunt abbreviant vitam sibi: cuius signum
est quod passeres propter excessum coitus sunt brevis vite. Castrati
quoque vivunt diucius quam non castrati; et mulus eciam propter hoc
plus vivit quam equus; et femina plus quam masculus. Habentes quoque
multam carnem plus vivunt, quoniam multitudo carnium causatur a
caliditate et humiditate. Ipsa eciam conservat humiditatem radicalem
et resistit actioni caloris naturalis, et naturaliter minus consumat de ea.
Habitantes quoque in regionibus cal | lidis et humidis diucius vivunt;
et similiter habitantes in insulis marinis; et eciam animalia marina diucius
vivunt quam agrestia quoniam aqua marina calida est et humida. Et
universaliter quoque utentes illis sex rebus quas medici non naturales
vocant, tali modo quod semper plus declinent ad caliditatem quam ad
frigiditatem et siccitatem, diucius vivunt: per talia enim conservatur
sanitas cum productione vite. Per contraria amittitur sanitas et accelera
tur mors. Premissa namque omnia si veniant in usum secundum quod
oportet et aliunde non veniat casus, inducens in infirmitatem aut mortem,
habebit vita totam suam peryodum integram, que durabit quamdiu calor
naturalis poterit conservari in suo humido, in quo conservatur ipsum
semper consumendo, et postquam ipsum humidum fuerit consumptum,
necessario extinguetur calor naturalis, eritque ista eius extinctio mors
naturalis, que unicuique individuo destinata est per naturam. Necesse

[Page 144] est enim ut in unoquoque vivente sit determinatum tempus vite, quod
humidum radicale nullo modo possit durare contra calorem naturalem
ipsum continue consumentem. Et illud tempus maxima vita est illius
individui et instans consumpcionis illius humidi est mors naturalis
ipsius; que quidem mors raro aut numquam accidit alicui individuo,
propter errores qui eveniunt in regimine et casus multiplices qui accidunt
in contrariis; propter quod pervertuntur duo dominia predicta dictarum
quatuor qualitatum. Quoniam autem ab extremo in extremum non
devenitur nisi per medium, oportet quod a calido et humido, in quibus
est vita, deveniatur ad frigidum et siccum, in quibus est mors per media;
et erunt ita omnia ista media sub latitudine vite, quoniam semper durat
vita quousque perveniatur ad frigidum et siccum. Et quia in principio,
quando aliquid incipit vivere, plurimum est in eo de vita, sicut in fine,
quando desinit vivere, minimum, ideo necesse est quod in principio sit
in omni vivente respectu sue proporcionis plurimum de calido et humido.
Quia vero multitudo humidi et eius frigiditatis obtundunt actionem
caloris, oportet ut in principio calor, licet sit multus secundum quan
titatem, sit tamen remissus secundum operacionem, quousque in ipso
humido per processum actionis sue convalescat; et inter ipsos actio et
passio adequantur. Deinde oportet quod, humido a calore iam disposito,
prevaleat calor et operetur in ipso forcius quam prius; quo humido tan
dem per actionem caloris iam particulariter consumpto, oportet quod
calor in sua actione tepescat et quod sit semper deinceps residuum humidi
consumendo et in se ipso continue tepescendo deveniatur ad tocius humidi
consumpcionem et tocius caloris extinctionem; et secundum istas diversi
tates actionis caloris in humidum distinguuntur etates in quolibet vivente
vel vivo.
Prima enim quamdiu calor propter exuberanciam humidi et
ipsius fluiditatem, quasi debilis existens, remisse operatur in eo, quamvis
quantitative semper ipse sit maior humido. Nam dictum est supra quod
vita stat per dominium qualitatum activarum super passivas, et hec etas
dicitur puericia que est remisse calida et multum humida, in qua, propter
caloris remissionem et humiditatis fluxum, virtutes sunt debiles; et ideo
pluribus impedimentis est subiecta et maiori custodia indiget. Secunda
autem est in qua calor iam confortatus forcius agit in humidum ipsum
distendendo et in substanciam membrorum figendo, in qua actio et passio
ipsius in humido proporcionaliter adequantur. Unde degit calida et
humida absolute, et hec est adolescencia, in qua terminatur tota etas
augmastica, que incipit a principio vite. Tercia vero est in qua calor
naturalis, completa iam magnitudine per distensionem humidi, non agit

[Page 145] amplius in humidum ipsum distendendo, sed ipsum solummodo conser- |
vando; propter quod operacio eius in ipsum est forcior quam in duabus
etatibus primis. In illis enim oportebat ipsum facere duas operaciones
in ipso humido: una quarum erat conservare humidum per nutricionem,
et alia magnificare ipsum per distencionem. In ista vero non habet facere
in humido nisi unam operacionem, que est conservare ipsum per nutri
cionem, et ista dicitur calida et sicca: calida quidem, quia in ea calor
forcius operatur quam in aliqua alia etate; quia, ut dictum est, non habet
facere in humido nisi unam operacionem, que est ipsum conservare. Et
quoniam ipsum humidum iam fixatum est in substanciam membrorum
per actionem caloris precedentem, ideoque eciam magis est dispositum
ad actionem eius recipiendam, sicca vero dicitur, non quia humidum in
ea receperit detrimentum aliquod, sed quia respectu etatum precedencium
siccum est. In illis enim erat fluidum propter augmentum faciendum; in
hac autem fixatum est et solidatum in substanciam membrorum. Unde in
hac etate actio caloris in humidum et passio humidi a calore est melioris
proporcionis que esse possit, et ideo in ipsa omnes virtutes nature sunt
in summo perfectionis et bonitatis, et etas ista dicitur iuventa. Qua finita,
sequitur etas in qua humidum incipit consumi a calore, et calor propter
huius consumpcionem humidi incipit diminui: nam in multo humido
oportet ut sit multus calor et in pauco paucus. Sicque procedit in ista
etate actio caloris semper consumendo suum humidum paulatim, usque
quo totum finiatur et consumatur . Et ipse calor continue consumendo
humidum continue debilitatur, quousque toto humido consumpto ipse
totus extinguatur; et quemadmodum in ista etate humidum et calidum
continue diminuuntur quousque utrumque diminuatur, ita virtutes in
ea continue diminuuntur quousque moriantur, et etas illa dicitur senec
tus; quam medicus dividit in duas, quoniam, si premissa diminucio
caloris et humidi et virtutis fuerit imperceptibilis sensu, dicunt eam
senectutem; si vero fuerit sensibiliter manifesta, dicunt eam senium.
Premissa autem complexio vivencium, quam diximus consistere in debito
dominio activarum super passivas (et active, que est calor, super activam,
que est frigus, et passive, que est humidum, super passivam, que est sic
cum), non est nota medicis. Punctalitas enim ipsius non potest cognosci
per sensum, sine quo medicus nichil cognoscit; sed cognoscitur solum per
racionem, et ista videtur esse illa quam Galienus vocat optimam for
marum, mediam videlicet inter omnes distemperatas. Et si medicus
cognosceret eam cum certitudine, tunc posset cognoscere cum certitudine
distanciam complexionum lapsarum ab ea; et facile esset ei ad suum
temperamentum reducere et posset iudicare de longitudine et brevitate

[Page 146] vite. Propter hoc ergo, quia non cognoscit eam nisi secundum iudicium
sumptum a sensu, in quo accidunt errores multi, non est ei certum qualiter
lapsus reducat et qualiter infirmitates curet. Unde propter istam igno
ranciam, que non est in potestate medici ut eam tollat, multi infirmi
curabiles moriuntur.
Nam radix vite consistit in predicta complexione.
Unde videmus multos qui videntur debilis consistencie diu vivere, eciam
cum gravibus infirmitatibus, quoniam in illis huiusmodi complexio est
magna et fortis, licet hoc non appareat iudicio sensus. Et videmus
alios qui apparent bone consistencie et videntur multum sanativi parum
vivere, quoniam in eis est ista complexio parva et debilis, et tamen huius
contrarium iudicat sensus.
Declaratum est igitur que sint cause vite et longitudinis et brevitatis
eius et que sint cause mortis et que sit mors naturalis et que accidentalis

[Page 147] et quomodo per media devenitur a vita ad | mortem sive in mortem, et
quod propter ignoranciam complexionis naturalis accidunt medico errores
inevitabiles.
In plantis autem sunt alie cause a predictis, propter quas ipse sunt
longioris vite quam animalia: quarum una est quia in eis alique partes
possunt corrumpi et in earum locum alie generari, sicut apparet in
corrupcione et in regeneracione ramorum et radicum; alia est quia plus
caloris acquirunt a sole quam animalia; tercia est quia habent suum
alimentum coniunctum; quarta est quia forma earum est vicinior formis
simplicibus quam forma animalium. Propter quod minor est contrarietas
inter ipsas et corpora simplicia quam sit animalium, et ideo minus agunt
corpora simplicia in ipsas quam in animalia. Quanto enim maior est
contrarietas inter aliqua, tanto actio unius in alterum erit forcior; et
quanto contrarietas erit minor, tanto erit inter ea actio debilior. Antiqui
autem ignorantes causas essenciales predictas longitudinis vite et brevi
tatis eius conversi sunt ad assignandum causas accidentales. Et quidam
eorum posuerunt causas longitudinis vite loca calida et sicca; alii autem
magnitudinem corporis; alii vero multitudinem sanguinis. Sed si aliquis
locus per se debet esse causa longitudinis vite, oportet quod ille sit locus
calidus et humidus, sicut patet ex superioribus. Per accidens tamen talis
locus est causa corrupcionis, quoniam caliditas et humiditas accidentales

[Page 148] sunt principia putrefactionis. Et propter hoc loca frigida et sicca sunt
causa per accidens longitudinis vite, quoniam per suas qualitates impe
diunt putrefactionem. Loca vero calida et sicca non possunt esse causa
longitudinis vite, quemadmodum dicunt, quoniam ipsa consumunt et
adminuunt humiditatem naturalem, nisi forte dicantur causa per acci
dens, eo quod putrefactio que accidit propter humiditatem minoratur in
talibus locis. In locis quoque frigidis et humidis humiditates reumatice
multiplicantur et fiunt causa multarum infirmitatum. Magnitudo autem
corporum non potest esse causa longitudinis vite nisi ipsa proveniat ex
habundancia caliditatis et humiditatis et non ex habundancia partis
terrestris. Videmus enim multos parvos homines naturaliter esse longi
oris vite multis magnis eo quod in eis plus dominetur calor naturalis et
plus habundet humidum radicale quam in magnis; propter quod magni
tudo corporis non potest esse causa longitudinis vite nisi secundum

[Page 149] accidens. Similiter autem multitudo sanguinis non potest esse causa nisi
secundum accidens: nam multitudo sanguinis non potest esse in anima
libus nisi ex habundancia humiditatis et caliditatis, et ideo constat quod
multitudo sanguinis non est causa longitudinis vite nisi secundum
accidens. De premissis igitur tanta dicta sufficiant.