[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT14

Averroes, Commentarium magnum in Aristotelis physicorum librum septimum, transl. Anonymous.

[Page 1]

Commentarium Magnum In Aristotelis Physicorum Librum Septimum (Vindobonensis, lat. 2334)
Textus/Commentum [1]
Aristoteles:
| / Quodcumque movetur, necesse est ab aliquo moveri. Quod autem
principium sui motus non in eo ipso est, manifestum est ipsum ab alio
moveri; quod enim movet ipsum aliud est. Quod vero principium sui
motus in ipso est, / accipiatur per se: Sit ergo A B ita quod moveatur,
non quia aliquid ex eo movetur. Primo ergo, si imaginati fuerimus A B
non moveri ab aliquo eo quod ipsum totum movetur et a nullo aliquo
extrin- / seco, ex hoc opinabitur aliquis: si D H movet H Z et utrum-
que movetur, quod D Z non movetur ab aliquo, nescit enim quid mo-
vet et quid movetur cum D Z movetur, utrum Z H movetur a D H aut
D H a Z H.
Averroes:
/ Incipit in hac parte inquirere, utrum omne quod movetur, habeat
motorem. Patet enim sensui aliquid ex se ipsis moveri nec sensusm dis
cernit in eis aliud esse id quod movet et aliud id quod movetur ut in

[Page 2] quatuor elementis. Quidam autem opinati sunt non veram esse de
monstrationem ARISTOTELIS, quam dixit in hoc tractatu, adeo quod
GALIENUS edidit librum, in quo, ut opinatus est, declarat demon
strationem ARISTOTELIS sophisticam fuisse. Alii vero commentato
res opinati sunt hoc quod in initio huius tractatus declaratum est, su
perfluum fuisse, cum idem declaratum sit perfectius in OCTAVO. Nos
autem inspectamus singula, quae in hac demonstratione dicta sunt et
quae ab adversariis.
Dicimus quod intentio ARISTOTELIS est probare omne quod mo
vetur, habere motorem. Unde incipiens dixit: Quodcumque movetur, necesse
est ab aliquo moveri, id est sicut in sequentibus patebit. Et quia eorum,
quae moventur, alia sunt, quae ex se moventur, alia vero sunt, quae ex
aliquo extra moventur, ea autem, quae ab aliquo extra moventur, ma
nifestum est ipsa ab aliquo moveri. Ideo distinguit dicens: Quod autem
principium sui motus etc., id est ea autem, quae non moventur ex se, sed ab
aliquo extrinseco, manifestum est haec ab alio aliquo moveri. / Patet
enim sensui aliud esse id quod movet et aliud id quod movetur, ut cum
manus movet baculum et baculus lapidem.
Deinde dixit: Quod vero principium sui motus etc., id est de his vero, de
quibus patet sensui ipsa ex se moveri, non ex aliquo extra, intendimus
demonstrare ipsa moveri ab aliquo motore alio ab eo quod movetur.
Ponatur ergo quod aliquid huiusmodi moveatur per se, non secundum
partem, id est non quod moveatur totum eo quod aliqua eius pars est,
quae movet totum. Quod enim totum movetur, quia alia pars eius est,
quae movet ipsum totum, dicitur totum moveri per accidens, ut cum
totum corpus animalis movetur localiter per motum caloris naturalis

[Page 3] aut musculorum. Primum enim mobile per se in animali est illud cor
quod movetur totum eo quod aliqua pars eius movet se ipsam et ipsum
totum. Et hoc est quod dicit: Sit A B ita quod moveatur, non quia aliquid ex eo
movetur. Supponit enim in hoc sermone quod huiusmodi mobile per se
circa quod negotiandum est, est secundum totum mobile, / non se
cundum partem, ut determinatum est in QUINTO. Quoniam eorum,
quae moventur, aliquid dicitur moveri, quia alia pars eius sola movetur,
reliquum autem movetur ab hac parte. Hic enim intellectus fecit
GALIENUM et alios errare et declinare ab intellectu huius demon
strationis opinantes ex praemissis non esse sequens id quod intende
batur.
Dicto ergo de quo genere mobilium possit fieri quaestio, et quae
conditio debeat attendi in huiusmodi mobili, de quo vult probare ipsum
habere motorem, quod scilicet non sit de his, quae totaliter moventur
eo quod aliqua pars totius movet se ipsam et movet totum, cum hui
usmodi mobile sit compositum ex pluribus mobilibus, perscrutatio au
tem praesens est de uno et simplici mobili.
Hoc inquam dicto reddit causam, ex qua accidit in hoc dubitare, id
est quod omne quod movetur, ab aliquo moveri necesse est, quamvis sit
| necessarium, et dicit: Primo ergo, si imaginati etc., id est primo ergo di
camus quod sensus non est sufficiens ad hoc quod sit opinandum ali
quid se ipsum movere. Ea enim, quae videmus moveri secundum to
tum, cum sint continua, possunt dividi in duas partes, moventem scilicet
et motam. Nos tamen putabimus id quod movet, non dividi ab eo quod
movetur, ut si quod movet, fuerit D H, et quod movetur H Z, et totum
D Z moveatur ex se ipso. Sic enim aestimabitur quod totum D Z
moveat se ipsum, cum non sit sensibile, quid sit movens et quid sit
motum.
Et cum reddidit causam, ex qua accidit dubitari de quibusdam
mobilibus et de his opinari ipsa a se, non ab aliquo moveri, incipit
demonstrare hoc quod omne quod movetur, ab aliquo primo debet
moveri.

[Page 4]

Textus/Commentum [2]
Aristoteles:
/ Amplius, quod non movetur ab aliquo, non cessat moveri cessante
aliquo alio motu. Necesse est ergo quodcumque cessat moveri cessante
alio aliquo ipsum ab aliquo alio moveri. Hoc enim, cum sit manifestum,
necesse est quodcumque movetur cum sit divisibile ab aliquo moveri.
Cum enim A B sit mobile, necesse est ipsum esse divisibile; dictum est
enim omne mobile divisibile esse. Dividatur ergo in C. Quiescente ergo
C B necesse est A B quiescere, sin autem moveatur. C B ergo / quiescit
et C A movetur. A B ergo non movetur per se. Sed positum fuit primo
ipsum a se moveri. Manifestum est ergo, quod quiescente C B quiescit
B A et cessabit moveri. Quod autem stat et cessat moveri quiescente
alio, ab alio aliquo movetur. Patet ergo quodcumque movetur ab aliquo
moveri. Quodcumque enim movetur est divisibile, et quiescente parte
ipsum totum quiescet.
Averroes:
Et quod dicit, notum est per se, scilicet quod omne quod non movetur
ab aliquo, non cessat moveri cessante aliquo. Quod enim non movetur
ab aliquo, non quiescit ab aliquo, sed a se ipso. Quod autem non
quiescit ab aliquo, non cessat moveri cessante alio. Posita autem hac
propositione tanquam manifesta per se, scilicet quoniam quod non mo
vetur ex aliquo, non cessat moveri cessante aliquo moveri, et hoc non
per accidens, sed per se, et indifferenter sive cesset a motu, quia quiescit
aut quia perditur vel corrumpitur, sequitur per contra oppositum, quo
niam quod cessat moveri cessante alio, ipsum ab alio moveri necesse
est.

[Page 5] Et hoc est quod dicit: Necesse est / ergo quodcumque cessat moveri cessante
aliquo alio, ipsum ab aliquo alio moveri. Et indifferenter sive illud quo quies
cente aut perdito quiescit id quod movetur, sit ipsum quod movetur,
aut aliquid, ex quo sequitur quies aut perditio eius quod movetur.
Hoc autem declarato, scilicet quoniam quodcumque quiescit alio
quiescente hoc inquam per se, ab alio moveri necesse est, quamvis id
cuius quiete quiescit, non sit ipsum quod movet, sed aliquid, cuius
quietem sequitur quies eius quod movet aut corruptio eius. Illud enim
aliud, quo cessante cessat per se id quod movetur, necesse est aut ipsum
movens esse, aut aliquid, cuius quietem sequitur quies aut corruptio
moventis. Alioquin ipsum quiescere alio quiescente per accidens est et
non per se.
Hoc inquam declarato dixit: Hoc enim, cum sit manifestum etc., id est
habito autem quoniam quodcumque quiescit alio quiescente, ipsum ab
alio moveri necesse est. Et habito omne mobile esse divisibile, sequitur
quodcumque movetur, ab alio moveri necesse est.
Volens autem ostendere modum consecutionis dicit: Cum enim A B sit
mobile etc., id est cum enim positum fuerit aliquod mobile primum et per
se, scilicet non per aliquam partem eius, necesse est hoc primum esse
divisibile. Omne enim mobile, ut dictum est, est divisibile. Dividatur ergo
in C, id est et cum omne mobile est divisibile, dividatur illud primum
mobile, scilicet A B in puncto C. Necesse est ergo, si aliqua particula
huius quieverit, verbi gratia pars B C, quod quiescit totum A B. Quies
cente enim particula B C quiescit particula A C, et hac quiescente
quiescit totum.
Et cum posuit | quoniam necesse est totum quiescere, si aliqua pars
quieverit, incepit hoc declarare per viam ducentem ad inconveniens
dicens: sin autem moveatur C B etc., id est si ergo totum / corpus quod est
A B, non quieverit quiescente parte C B, relinquitur quod particula A
C movetur post quietem C B. Omne autem mobile, cuius una pars
movetur, alia vero quiescit, non est per se et primum mobile, sed mo
vetur per motum illius partis, quae remanet mota post quietem partis
quiescentis. Positum autem fuit ipsum esse primum mobile, quod est
inconveniens.
Hoc autem quod dicit quod omne mobile, cuius altera pars quiescit
aut corrumpitur, reliqua vero movetur, non est primum mobile, ma
nifestum est per se concesso primum mobile esse, quod notum est per
se, scilicet primum mobile esse huiusmodi. Et hanc propositionem igno
ravit GALIENUS et alii, qui non intellexerunt hanc demonstrationem.

[Page 6] Putaverunt enim non esse sequens, si aliqua pars huius, quod movetur
per se, quieverit, quod totum quiescere necesse est, sed sequitur ipsum
moveri secundum partem, non secundum totum. Intellexerunt enim id
quod per se dicitur moveri oppositum esse huius, quod dicitur per ac
cidens moveri, non huius, quod moveri dicitur secundum partem. Su
mentes ergo mobile per se hoc modo non dicunt sequens esse, si aliqua
pars huius mobilis quieverit, quod reliquum quiescat. Et ideo non ap
paruit eis via demonstrationis, per quam incedebat ARISTOTELES in
hoc loco.
Constat autem prima mobilia esse eo quod corpora naturalia inquan
tum sunt naturalia, non possunt dividi in infinitum, verbi gratia pri
mum mobile in igne est minima particula ignis, quae actu potest esse
ignis. Similiter primum mobile in calore naturali est minima particula,
quae potest movere illud animal, cuius est ille calor naturalis. Et mani
festum est, si aliqua particula huiusmodi mobilis quieverit, quod totum
quiescet.
Declarato ergo / quod quiescente aliqua particula primi mobilis ne
cesse est totum quiescere, et habito quod omne quod quiescit alio quies
cente, ipsum ab alio moveri necesse est, monstrat in prima figura, quod
primum mobile movetur ex alio, sed omne quod ex se ipso movetur,
necesse est ipsum habere in se mobile primum, si ipsum non est pri
mum. Omne ergo quod ex se ipso movetur, ab aliquo motore movetur,
et hoc est quod dubitatur de elementis. In animalibus autem manifes
tum est aliud esse, quod movet, et aliud, quod movetur.
Et hoc totum
intendebat cum dixit: Quod autem (stat) et cessat etc., usque ad finem
capituli. Ex his igitur patet hanc demonstrationem esse veracem, et
quamvis non sit de genere demonstrationum, quae simpliciter dicuntur
demonstrationes, est tamen de genere signorum certificativorum.
Sed potest aliquis dicere quod propositiones, quibus usus est in hac
demonstratione, non sunt communes omnibus, quae ex se ipsis moven
tur, cum de corpore caelesti non potest dici quod quiescente parte
quiescet totum, cum sit in eo impossibile. Sed demonstratio fundata est
super hoc, quod cuiuslibet mobilis potest aliqua pars quiescere, quod est
impossibile de corpore caelesti, et similiter de anima, quam PLATO
ponit mobilem ex se ipsa.

[Page 7] Sed ad hoc sic respondendum est quod quies alicuius partis eorum
corporum, quae non possunt perdi, neque quiescere, uno modo est
possibile, altero vero impossibile. Possibile quidem est inquantum est
corpus, impossibile vero inquantum est corpus aliquod, | verbi gratia si
dicas neque grave neque leve.
Consideratio autem in hoc loco est de corpore secundum quod cor
pus. Quod enim movetur inquantum movetur, <est> corpus. Unde quod
attribuitur ex hoc corpori, circa quod intenditur demonstrare, est pos
sibile. Possibilitas ergo posita fuit hic corpori caelesti non inquantum est
impossibile, sed inquantum est possibile. Sciendum est autem quoniam
plura necessaria / sunt, quae per se sequuntur contingentia, unde fieri
potuit in signis propositiones iungi ex contingentibus et necessariis.
Oportet tamen maiores esse necessarias, sic enim sequitur illatio neces
saria ut in demonstratione praedicta super hac quaestione et in pluribus
demonstrationibus SEXTI huius libri, immo maxima pars demonstra
tionum huius tractatus est huiusmodi, si diligenter inspexeris eas. Quod
autem dicitur in POSTERIORIBUS ANALETICIS, quoniam omnes pro
positiones oportet esse necessarias, hoc quidem de demonstratione,
quae simpliciter dicitur, de modo dictum est, non autem de signis.
Responsio autem, quae tenenda est super quaestione ista, haec est,
quoniam propositionum, quae sumuntur in sillogismo ducente ad in
conveniens, aliae sunt cathegoricae, aliae hypotheticae. Harum autem
aliae sunt, quarum antecedens ponitur necessarium aut contingens, et
consequens sequitur necessario, aliae vero sunt, quarum antecedens
ponitur impossibile, consequens autem de necessitate sequi. In primo
quidem modo vero cum dicirnus, si sol ascendit, dies est, ponitur an
tecedens et infertur consequens, et ponitur oppositum consequentis et
infertur oppositum antecedentis. In secundo vero, ut si lapis volat, ha
bet alas, tantum ponitur oppositum consequentis, et infertur oppositum
antecedentis. Sed in modo isto non contingit poni antecedens et inferre
consequens. Saepius autem utimur huiusmodi propositionibus conditio
nalibus in sillogismis ducentibus ad inconveniens. Omnis enim positio,
ex qua sequitur destructio huius copulationis, quae est inter antecedens
et consequens, in huiusmodi sillogismis est positio falsa.

[Page 8] Consecutio ergo cum dicimus, si corpus caeleste quiescente aliqua
eius particula, totum quiescit, ipsum moveri ab alio necesse est, est
consecutio vera, verbi gratia cum si lapis volat, habet alas, et si
sit impossibile lapidem habere alas, sicut est impossibile corporis cae
lestis aliquam particulam quiescere. Posito autem corpus caeleste ex se
moveri, sequitur necessario oppositum illius copulationis, scilicet quod
aliqua pars quiescat, quin totum quiescat, sicut si positum esset aliquid,
ex quo sequeretur aliquid volans non habere alas, verbi gratia si po
neretur volare per se retinere se in aere.

Textus/Commentum [3]
Aristoteles:
/ Et quia quod movetur ab aliquo movetur, necesse est quodcumque
movetur localiter ab alio aliquo moveri. Quod autem movet ab alio
aliquo movetur. Sed non in infinitum, immo necesse est cessare in
aliquo. Erit ergo aliquid primo causa motus.
Averroes:
Hic monstravit AUCTOR quod omne quod movetur, ab aliquo mo
vetur. In his enim, quae ab aliquo moventur extrinseco, manifestum est,
scilicet in omnibus, quae moventur secundum generationem et corrup
tionem, et quae moventur secundum augmentum et diminutionem, et
quae secundum alterationem, et in quibusdam eorum, quae moventur
in loco.
In praedicto autem capitulo declaratum est ea, quae localiter mo
ventur, non ab aliquo extra, ab aliquo alio moveri. Sic ergo habetur
veritas | huius universalis, scilicet omne transmutabile ab aliquo trans
mutari. Sed hac universali vera habita utitur ista ad abundantiam in
declarando quod omne, quod movetur in loco, ab alio movetur, quam
vis hoc idem demonstratum est in demonstratione maioris propositionis
sumptae in hoc sermone.
Dicit ergo: Et quia quod movetur ab aliquo movetur, necesse est, quodcumque
movetur in loco, ab aliquo alio moveri, id est et quia quod movetur in loco,

[Page 9] transmutatur, quod autem transmutatur, omne ab aliquo alio trans
mutatur, ut declaratum est in sermone praedicto, ergo necesse est quod
omne, quod movetur in loco, moveatur ab alio. / Sed huiusmodi pro
batio est dialectica, et utitur ea ad maiorem abundantiam. Universalitas
enim huius, quae dicit, quodcumque transmutatur, ab aliquo trans
mutari necesse est, ex his habetur vera, scilicet ex hoc quod partim est
manifesta per se, partim vero demonstrata, scilicet in his, quae in loco
moventur.
Inferre ergo ea, quae in loco moventur mediante illa universali, nihil
est omnino, verumptamen hoc contingit fieri in propositionibus exper
tivis, in quibus scilicet habetur certitudo de universalitate ex sola con
sideratione quorundam. In his enim infertur ex illa universali quod
ignotum est ex his, quae sub ea continentur. In propositionibus autem
inductionalibus, quarum universalitas opinatur ex quarumdam consi
deratione earum, quae sub illa universali continentur, secus est.
Si enim huiusmodi propositionibus usi fuerimus in declaratione ali
cuius ignoti ex his, quae sub his collocantur, declaratio erit dialectica ut
dictum est in PRIORIBUS ANALETICIS. Sed, ut iam diximus, ad maio
rem abundantiam factum est hoc, aliter autem potest intelligi sic. Et
quia quod primo ex se movetur in loco, necesse est, ut iam dictum est,
ab alio moveri necesse est, quodcumque movetur in loco, ab alio mo
veri, et hic intellectus est melior et apparentior.
Posita autem hac propositione, quam declaravit, scilicet quod omne
quod movetur in loco, ab alio movetur, sive illud fuerit in ipso quod
movetur aut extra ipsum, dicit: Quod autem movet ab alio aliquo movetur. Sed
non in infinitum, id est habito ergo quod omne, quod movetur in loco, ab
aliquo alio movetur, si illud aliud, a quo movetur, fuerit extra, necesse
est ipsum etiam non movere nisi moveatur. Hoc enim notum est de
corporibus, quae localiter movent alia corpora, scilicet ipsa non movere
nisi moveantur, et ipse verificabit hanc propositionem in sequentibus.
Si ergo quod localiter movet extra, non potest movere quin ipsum
moveatur, omne autem quod movetur ab aliquo, quod movet, necesse
est moveri, necesse est, si illud quod movet extra, movetur etiam ab

[Page 10] aliquo quod movet id extra, hoc non procedere in infinitum, sed per
venietur ad aliquid motum non ab aliquo alio extra movente, sed ab
aliquo in eo ipso existente. Et hoc est quod dicit: immo necesse est cessare in
aliquo. Erit ergo aliquid primo causa motus, id est immo necesse est in his
corporibus, quae movent se invicem in loco, pervenire ad movens quod
non movetur per se. Et hoc necesse est, quod sit in ipso primo mobili,
non extra ipsum.
Potest autem intelligi aliter hoc quod dicit: Erit ergo aliquid primo causa
motus, id est pervenietur in his ad aliquid, quod ex se moveatur, id est
per principium existens in ipso, non extra. Utrumque enim sequitur ex
hac demonstratione, qua dicturus est, et cum posuit quaestionem, in
cepit probare eam ducens ad inconveniens sic. |

Textus/Commentum [4]
Aristoteles:
/ Si ergo non sit, sed quod positum est in infinitum procedit. Moveatur
ergo A ex B, et B ex C, et C ex D, et sic hac forma usque ad infinitum.
Et quia simul moveretur quod movetur et quod movet, manifestum est
simul moveri A et B. Moto enim A movebitur B, et moto B movebitur
C, et moto C movebitur D; simul ergo erit motus A et B et unius-
cuiusque aliorum. Possumus ergo accipere unumquodque horum mo-
tuum, et si cnim singula eorum a singulis moveantur, nihilominus mo-
tus uniuscuiusque erit unus numero, et non infinitus in ultimis; omne
enim quod movetur ab aliquo et ad aliquid movetur.
Averroes:
/ Dicit: Ponamus ergo aliqua, quae moventur et quae movent extra ita
quod extendatur in infinitum, verbi gratia si A moveatur a B, et B a C,
cum B non possit movere A nisi moveatur, et C a D, cum C etiam non
possit movere D, nisi moveatur inquantum est motor extra, scilicet
corpus. Et ponamus quod hoc potest fieri et extendi usque ad infinitum.

[Page 11] Et cum posuit hoc, quod vult destruere ducens ad inconveniens,
incepit ducere veras propositiones, quibus iunctis illi positioni, sequetur
impossibile, et dicit: Et quia simul movetur quod movetur et quod movet, ma-
nifestum est simul moveri A et B etc., id est et quia manifestum est per se in
corporibus, quod omne corpus movens aliud corpus necesse est ipsum
moveri cum eo simul, quando movet illud, manifestum est simul moveri
A et B et B et C et C et D. Erit ergo motus A et B et C et D omnium
simul. Si enim motus A et B sunt simul ct motus B et C simul et motus
C et D simul, necesse est motus A et D esse simul.
Notandum est tamen, quod quamvis hoc sequatur in motu, non ta
men sequitur in quiete. Sequitur enim in motu, si aliquod illorum mo
vetur, quod omnia moveantur in eodem tempore, non autem in quiete.
Non enim sequitur, si unum quiescit, quod omnia quiescant in eodem
tempore. Primum enim mobile contingit quiescere, et ultimum move
bitur.
Cum autem GALIENUS in huiusmodi moventibus et motis opinatus
sit omnia simul quiescere oportere, et post separationem cordis ab ani
mali forte, ut dicit, uno vel duobus passibus motus est animalis, et dixit
cor non esse animalis primum principium movens in loco, et quia post
abscisionem capitis non contingit animal moveri, dixit primum princi
pium motus esse caput. Vidimus tamen arietem moveri fortiter post
decisionem eius capitis.
Et cum posuit motus horum corporum, quae movent et moventur
adinvicem, debere simul esse, dixit: Possumus ergo accipere unumquodque
horum motuum. Nam et si singula illorum moveantur a singulis, nihilominus tamen
motus uniuscuiusque eorum erit unus numero, et non infinitus in ultimis; omne enim
quod movetur ex aliquo et ad aliquid movetur, id est et haec, quae posuimus
infinita et movere et moveri invicem, quamvis sint infinita, / nihilo
minus possumus assignare unumquodque illorum motuum. In singulis
enim eorum inveniuntur ea, quae necessaria sunt ad unitatem motus in
numero. Hoc enim quod ponimus quod hoc movet illud, et illud illud,
et sic in infinitum, nihil impedit in hoc quod unusquisque eorum sit
finitus in se ipso, et si sint numero infiniti, cum unusquisque eorum
incipit moveri ab aliquo et pervenit ad aliquid. Dixit autem hoc eo
quod declaratum est motum rectum non posse esse infinitum. Unde

[Page 12] posset aliquis dicere | obiciens ei, quod haec positio de ponere huius
modi mobilia est ponere motum rectum infinitum, et tanquam respon
dens tacite obiectioni, dicit non esse idem hoc et illud ponere eo quod
unusquisque horum motuum est unus numero <et> finitus et quia etiam
indiget in hac demonstratione, accipere aliquem eorumdem motuum,
scilicet ponere ipsum esse et tunc poterit inferre.
Deinde incepit memorare illud, quod dictum est in QUINTO huius
libri, scilicet quae sunt illa, quae faciunt unum motum, et quot modis
dicitur unus motus.

Textus/Commentum [5]
Aristoteles:
/ Motus enim erit unus et idem aut numero aut genere aut specie. In
numero quidem dico unum motum et eundem, qui de eodem ad idem
numero et in tempore eodem, verbi gratia ex hoc albo, quod est unum
numero, ad hoc nigrum, quod est unum numero, et in uno eodemque
tempore. Si enim in diversis temporibus tunc in numero non unus sed
in specie. Genere autem est motus unus et idem, si sit in eodem prae-
dicamento aut substantiae aut aliorum generum. In specie vero qui sit
de aliquo ad aliquid idem, ut de eadem albedine ad eandem nigredi-
nem, et de bono ad malum. Et iam determinavimus hoc in praeceden-
tibus.
Averroes:
Totum hoc dictum est in SEXTO, sed ut duceret illud ad memoriam,
iteratum est hic, cuius summa haec est. Motus dicitur unus aut numero
aut specie aut genere. In eo quidem, qui est unus numero, tria exigun

[Page 13] tur, ut scilicet illud, quod movetur, sit unum numero, et ut sit in tem
pore uno numero, et ex uno numero ad unum numero. Motus autem
unus in specie est, qui sit de uno specie ad unum specie, ut motus in
coloribus et motus in loco. Motus vero in genere unus est, qui sit ex uno
genere ad unum genere, verbi gratia motus, qui fiunt in praedicamento
substantiae aut quantitatis aut qualitatis aut ubi.

Textus/Commentum [6]
Aristoteles:
/ Accipiatur ergo motus A, et sit H, et motus B sit Z, et motus C et D
sit R et T; tempus autem, in quo movetur A, sit G. Si ergo motus A
terminatus sit, et similiter tempus eius erit terminatum, non aeternum,
scilicet G. Dictum est autem in eodem tempore moveri A et B etc.
Motus ergo H Z R T, qui sunt infiniti, erunt in tempore terminato,
scilicet G; dictum est enim in eo tempore in quo A movetur cetera
moveri, quae sequuntur A, quae sunt infinita. / Omnia ergo moveri
contingit in hoc eodem tempore, motus enim omnium aut erit aequalis
motui A, aut / maior, et non refert. Accidit enim utroque casu motum
infinitum in tempore finito quod impossibile est.
Averroes:
Cum posuerit notum esse per se, quod huiusmodi moventia et mobilia
omnia simul moveri oportet, et quod motus uniuscuiusque eorum est
unus numero et finitus, etsi adiunctus ex his sit infinitus, vult ex hoc
inferre motum infinitum fieri in tempore finito. Posuit itaque litteras
exempli gratia ad ea, quae moventur, et alias litteras ad ipsos motus, et
dixit: Accipiatur ergo motus A etc., id est et cum posuerimus A primum
horum mobilium, B secundum, C tertium, D quartum, et sic in infini
tum. Motus ergo A sit H et motus B sit Z et motus C sit R et motus D
sit T et sic quantumcumque voluerimus, cum possimus accipere unum
quemque horum motuum. Et sit tempus, in quo moveatur A, G, id est et po- |

[Page 14] namus tempus, in quo primum mobile movetur, quod est A, termina
tum, cum motus A sit terminatus, / ut si dicas tempus G, et cum
posuerit hoc, dixit: Dictum est autem in eodem tempore moveri A et B etc. Motus
ergo H Z R T, qui sunt infiniti, erunt in tempore finito, id est sequitur ergo ex
hoc, quod motus infiniti, scilicet motus H Z R T, et alia quanta vis sint
in tempore finito, scilicet in tempore G, in quo primum movebatur,
quod est A.
Deinde expressit modum consecutionis dicens: dictum est enim in eo
tempore in quo A movetur cetera omnia, quae sequuntur A, moveri, quae sunt
infinita. Omnia ergo moveri contingit in hoc eodem tempore, id est ideo enim
contingit, si aliquod horum mobilium infinitorum motum fuerit in tem
pore terminato, quod motus infinitus sit in tempore finito, quia posu
imus in ipso eodem tempore, in quo aliquod eorum movetur, cetera
omnia moveri cum eo. Unde accidit quod motus infiniti sint in tempore
finito.
Deinde confirmavit hanc consecutionem expressius dicens: motus enim
omnium aut est aequalis motui A aut maior, et non refert, id est et indifferenter
sive motus / uniuscuiusque illorum sit maior motu A primi aut aequalis
aut minor illo. Sed quia non potest fieri, quod motus alicuius mobilis sit
minor motu illius motoris, quod movet illud et movetur, et potest esse
maior, dixit: motus enim omnium aut est aequalis motui A aut maior, et non refert.
Et nos dicimus, quoniam nihil refert sive sit maior aut minor, quamvis
non potest esse minor. Et hoc consequens est hoc, scilicet concesso
quod omnis motus sit divisibilis. Cum autem quod sequitur ex hoc
sermone sit, quod motus infiniti sunt in tempore finito, non motus
infinitus in tempore finito, quod ut dictum est in SEXTO est impossi
bile, dixit:

[Page 15]

Textus/Commentum [7]
Aristoteles:
/ Sic ergo videtur quod a primo intendimus manifestum esse; sed non-
dum manifestum est eo quod ex dictis nihil sequitur absurdum vel
inconveniens. Potest enim fieri quod in tempore finito sint motus infiniti
dummodo non sit unus motus, sed motus alius et alius, cum fuerint
plura quae moventur et illa fuerint infinita, et hoc contingit in his mo-
bilibus.
Averroes:
Cum praedictus sermo ducit ad hoc, quod motus infiniti moventur
simul in tempore / finito, non quod motus infinitus sit in tempore
finito, quod inventum est impossibile in SEXTO huius libri, incepit hic
notificare dicens: Sic ergo videtur quod a primo intendimus clarum esse etc., id
est iuxta ergo hanc sermonem praedictum videtur illud, quod inten
debatur probari manifestum esse, scilicet impossibile esse hic mobilia in
infinitum procedere. Diligenter tamen inspicientibus patebit nondum
probatum esse eo quod nihil impossibile in rei veritate contingit ex
sillogismo, ex quo conatus est aliquod impossibile inferre. Infert autem
quod videtur esse impossibile, et hoc est quod dicit: eo quod ex dictis nihil
sequitur absurdum, id est eo quod ex sillogismo praedicto non sequitur
impossibile, et non intelligebat hic ex hoc nomine »absurdum« id quod
intelligit in TOPICIS, sed usus est hoc nomine loco huiusmodi
»impossibile«.
Deinde notificat quoniam illud, ad quod ducit hic sillogismus, non est
impossibile, et dicit: Potest enim fieri quod in tempore finito sint motus infiniti
dummodo non sit unus motus, sed multi diversi etc., id est contingit enim, quod
in tempore finito sint motus infiniti simul, dummodo quod ex illis iungi

[Page 16] tur, non sit unus motus, sed unusquisque eorum sit separatus per se, ut
si imaginati sumus aliqua infinita, quorum unumquodque movetur | per
se separatim et omnia simul in aequali tempore. Hoc enim possibile est,
et est illud, quod sequitur ex dicto sermone, non impossibile sicut aesti
matur in prima facie.
Deinde dicit: et hoc contingit in his mobilibus, id est quod unumquodque
illorum infinitorum movetur separatim suo motu proprio, et omnia
moventur simul, et hoc contingens est et non impossibile, ut in primo
aspectu videtur.

Textus/Commentum [8]
Aristoteles:
/ Si autem id quod primo movetur motu corporali necesse est aut tan-
gere illud quod movet, aut continuum esse cum eo, sicut invenimus hoc
consequi in omnibus, necesse est ergo illud quod ex omnibus eis iungitur
esse unum aut continuum. Accipiatur ergo utrumlibet possibile. Et sit
magnitudo una <aut> continua A B C D, et motus eius H Z R T. Et non
refert, si sint finita aut infinita, erunt enim in tempore finito, quod est G,
similiter finita aut infinita, quod est impossibile utroque modo.
Averroes:
Vult AUCTOR addere in hoc sermone illud, ex quo sequitur impossibile
in praedicto sillogismo ducente ad inconveniens, et est quod hae magni
tudines sunt una magnitudo aut secundum contactum aut secundum
continuationem, cum enim magnitudo fuerit una, et motus erit unus.

[Page 17] Posito enim quod magnitudo, quae iungitur ex his, est infinita, erit
motus eius infinitus, et posito quod una earum movetur tempore ter
minato, et quod omnia simul moventur, contingit in illo terminato tem
pore, id est finito, moveri magnitudinem infinitam. Magnitudinem au
tem infinitam necesse est moveri / motu infinito, contingit ergo ex hoc
quod motus infinitus sit in tempore finito, quod est impossibile ut dic
tum est in SEXTO huius.
Dicit ergo: Si autem id quod primo movet motu corporali necesse est aut tangere
illud quod movet, aut continuum cum eo, sicut invenimus consequi in omnibus, id est
sed si illud, quod primo movet ultimum mobile, quod est A, fuerit
corpus, ut positum est, necesse est hunc motorem, dum movet, aut
contingentem esse ultimum mobile, quod est B, sicut videmus in cor
poribus discretis, quae movent se invicem in loco, scilicet ipsa non posse
movere se invicem nisi dum tangunt se invicem, aut continuum esse
cum eo, ut videmus in membris animalium, ut cum corda movet ma
num, et musculus movet cordam. sicut invenimus consequi in omnibus, id est
et hoc quod dicimus de proximo et primo motore cum ultimo mobili,
est conscquens eis, sicut est consequens omnibus eo scilicet, quod iuxta
positum sunt corpora infinita se invicem moventia.
Deinde dixit: necesse est ergo illud quod ex omnibus his iungitur esse unum aut
continuum, id est et si necesse est in omnibus his corporibus moventibus
se invicem in ipso motu contingentia esse aut continua, sequitur de
necessitate quod illud iunctum ex his in ipso motu sit una magnitudo,
aut secundum contactum aut secundum continuationem.
Deinde dixit: Accipiamus ergo utrumlibet possibile, id est ponamus ergo ex
his duobus utrumlibet contigerit, cum idem sequitur ex utroque, se
cundum quod haec corpora, quae movent et moventur, sint unum se
cundum contactum aut secundum continuationem, et quod motus
eorum sit propter hoc unus.
Deinde dixit: Et sit magnitudo una aut continua A B C D, et motus eius H Z
R T, id est ponamus ergo quod illa magnitudo, quae iungitur ex his, et
facta est una secundum contactum aut secundum continuationem, / est

[Page 18] magnitudo, quae iungitur ex magnitudinibus A B C D, quarum motus
ponimus H Z R T.
Deinde dixit: Et non refert, sive sint finita aut infinita, | erunt enim in tempore
finito, quod est G, id est et cum posuerimus has magnitudines hoc modo et
mota fuerit una illarum, ut si dicas ultima, et ut si dicas in tempore G,
necesse est omne simul moveri tanquam una magnitudo in hoc exem
plo posito finito, sive has magnitudines posuerimus finitas aut infinitas,
eadem enim est consecutio, id est sed si fuerint infinita, sequetur im
possibile, secundum quod unus motus infinitus sit in tempore finito. Et
intelligit per hoc quod dicit, quod est impossibile utroque modo, id est
sive sint unum secundum contactum aut secundum continuationem.

Textus/Commentum [9]
Aristoteles:
Manifestum est ergo quod motus ab alio aliquando debet cessare et non
debet procedere in infinitum, sed est aliquod primum quod movetur. Et
non accidit huic transmutationi / diminutio eo quod sequitur ex posito;
si enim positum esset possibile non sequeretur absurdum.
[c. 2] Et quod movetur primo, non est huiusmodi eo quod propter
quod, sed quod primo movet eo quod ex ipso est principium motus, est
locus ex loco eius quod ab eo movetur. Dico autem »ex loco« inter
quae non est medium, hoc enim commune est omni quod movet et
movetur.

[Page 19]
Averroes:
Cum demonstravit, quoniam impossibile est huiusmodi mobilia et mo
ventia esse, et quod necesse est perveniri ad aliquid, quod primo mo
vetur et non ab aliquo extrinseco omnino, sed a se ipso, notificavit hoc
dicens: Manifestum est ergo quod motus ab alio debet cessare aliquando et non
procedere in infinitum, sed est aliquod primum quod movetur, id est ex praedictis
igitur patet quod motus, qui sentitur in his corporibus, quae movent se
invicem, quorum primum mobile non sentitur, id est non est per se
notum, cessat necessario apud primum mobile ex se, non egens aliquo
extra motore.
Deinde dixit: Et non accidit huic transmutationi diminutio eo quod etc., id est
et non accidit huic transmutationi diminutio. Nam impossibile, quod
sequebatur ex positione oppositi, sequebatur quamvis propositiones
verae illi iunctae non sint necessariae, sed contingentes. Si enim op
positum quaesiti esset possibile, cum propositiones illi iunctae fuerint
possibiles, non accideret impossibile. Impossibile enim non sequitur ex
possibili, ut dictum est in ANALETYCIS PRIORIBUS, et hoc quod dicit: si
enim positum esset possibile nihil sequeretur absurdum, id est nihil sequeretur
impossibile ex opposito quaesiti.
Deinde dicit: Et quod primo movetur, non est huiusmodi eo quod est propter
quod, sed quod primo movet eo quod ex ipso est principium motus, sic inventa est
littera in libro, de quo transferimus, et si vera est, / sensus talis est. Et
similiter non accidit huic declarationi diminuti o eo quod primum mo
vens, ad quod ducti sumus, est principium tanquam id ex quo est mo
tus, non primum tanquam id ad quod est motus, quod est vere primum,
et est fere notum per se. Nec sequitur quod sit in loco propter id quod
primo movetur ab ipso sicut sequitur eo quod movet illud, quod ab ipso
movetur secundum quod est agens.

[Page 20] Signum autem huius est hoc, quod subiungens dicit: sed quod primo
movet eo quod ex ipso est principium motus, est locus ex loco eius quod ab ipso
movetur, et forte est error scriptoris, qui loco huius activi »movet«
scripserit hoc passivum »movetur«. Et tunc hic erit sensus, et primus
motor, ad quem ducit hic sermo, ipsum esse immobilem, non est pri
mus motor finaliter, qui non movetur, et quasi intendit his verbis dicere,
quoniam nondum declaratur ex hoc sermone, utrum hic motor primus
sit motor tanquam agens et finis similiter, aut motor tanquam finis sit
alius ab eo, qui est tanquam agens.
Hoc autem dicit eo quod nihil horum demonstratum sit adhuc de |
hoc primo motore, sed in sequentibus, scilicet in OCTAVO declaranda
sunt. Hic autem hoc declaratum est, scilicet primum mobile esse et
primum motum esse. Unde in OCTAVI principio ponit primum motum
esse et primum mobile esse, et perscrutatur utrum ille motus sit factus
aut aeternus. Unde errant, qui opinati sunt superfluam fuisse hanc de
monstrationem credentes illud, quod dictum est in OCTAVO, sufficere,
ut THEMISTIUS opinatus est, immo differt intentio eius hic ab ea,
quae in OCTAVO. Quod enim hic declaratum est, est propositio ad
probandum motum esse aeternum, quod autem declaratur in OCTAVO,
est qualiter se habet primus motus. Unde ad aeternitatem motus /
duabus viis incedit, in prima scilicet ex primo mobili, in secunda vero
ex consideratione naturae eorum, quae ex se moventur, et est via magis
propria et magis conveniens.
Deinde dicit: sed quod primo movet eo quod ab ipso est principium motus, est
locus ex loco eius quod ab eo movetur, id est et non intelligo hic per primum
motorem nisi illum, qui dicitur primus eo quod locus, ex quo incipit
movere, est idem et locus eius quod ab eo movetur. Et hoc manifestum
est in eo, quod ex se movetur, scilicet quod locus, ex quo incipit motus
et locus eius quod movetur, sunt idem. Hoc autem accidit eo quod hoc
mobile non est corpus, sed forma in corpore. Si ergo ascribitur loco,
non ascribitur nisi ad locum eius quod ab eo movetur.
Unde dicit: Dico autem »ex loco« inter quae nihil est medium, id est dico
autem eundem locum habere ea, inter quae nihil est medium, si enim
inter id quod movet et id quod movetur, non est aliud quod movetur,
necesse est utriusque eiusdem esse locum.
Deinde dicit: hoc enim commune est in omni quod movetur et movet, et dicit,
ut mihi videtur, quod omne quod movet et quod movetur, inter quae

[Page 21] non est medium, habent hoc commune, scilicet quod locus utriusque sit
idem, et si primus motor, qui non est corpus, non sit in loco, sed
attribuitur loco, non attribuitur nisi ad locum eius quod movetur ab
ipso. Ideo enim est ipse in loco, quia id quod ab eo movetur, est in loco,
cum sit forma in eo, quod movetur. Hoc autem dico, si intellexerimus
per primum mobile potentiam, quae est in ultimo mobili, si vero intel
lexerimus ipsum primum mobile, tunc utrumque erit in loco, scilicet
quod primo movet et movetur, et quod ab ipso movetur nullo mediante
eo quod utraque simul sunt in eodem loco. Quae enim sunt simul in
loco, ascribuntur ad eundem locum.

Textus/Commentum [10]
Aristoteles:
/ Si ergo motus sit trinus, scilicet in loco et in qualitate et in quanto,
necesse est ut ea, quae moventur, sint tria. Motus ergo in loco est
mutatio, / motus autem in qualitate est alteratio, motus vero in quan-
titate est augmentum et diminutio. Primo autem sit sermo noster de
mutatione in loco, hic enim motus est primus motuum.
Omne ergo quod localiter movetur aut movetur ex se ipso, id est per
se, aut ex alio. Si ergo quod movetur a se movetur, manifestum est,
cum id quod movet ipsum sit in ipso, simul esse in eo quod movet et
quod movetur, et nihil esse medium. Quod autem ab alio movetur
quadrupliciter dicitur, motus enim ex alio quadruplex est: attractio,
expulsio, portatio, revolutio. Omnis enim alii motus ad hos reducuntur.
Expulsionis quidem alius est ductio, alius proiectio. Ducere ergo dicitur
quando quod movet, non separatur | ab eo quod movetur, proicere vero
dicitur quando separatur. Portatio autem fit in tribus motibus, et id
quod defertur, non movetur per se, sed movetur, quia est in mobili aut
supra mobile; quod autem defert, movetur aut secundum expulsionem
aut secundum attractionem aut secundum revolutionem. Manifestum
ergo est portationem fieri in tribus motibus. Attractio autem fit aut ad
ipsum attrahens, aut ad aliud, cum motus attrahentis solus per se fuerit
velocior motu attracti, attractio enim attrahentis quandoque fit ad se
quandoque ad alterum. Et omnes modi attractionis sunt huiusmodi, et
ad haec duo / reducuntur motus anelitus et tussis et quicquid corporum
fuit expulsivum aut eiectivum, et percussio cum sotulari et percussio
cum pectine. Haec quidem enim est separatio, illa vero congregatio.
Omnis autem motus aut est congregatio aut est separatio. Revolutio
vero componitur ex attractione et expulsione; motor enim partim at-
trahit et partim expellit. Manifestum est ergo, si quod attrahit et quod
expellit simul sunt cum quo attrahitur et expellitur, inter id quod movet
et quod movetur nihil esse medium.
Et hoc manifestum est ex his quibus haec determinavimus. Eiectio
enim erat motus qui sit -ut si dicas- ab aliquo, aut -si dicas- ab aliquo ad
aliud. Attractio autem unum est, scilicet rastratio. Eiectio vero fit quan-
do motus delati velocior fuerit motu naturae, expulsione enim fit fortior
illo, et contingit quod delatum non cesset moveri illo motu donec motus
eius fit fortior. Ex his igitur patet inter id quod movet et quod movetur
nihil esse medium.

[Page 22]

[Page 23] Averroes:
/ Intendit in hoc capitulo probare nihil esse medium, neque scilicet
vacuum neque plenum, inter proximum motorem et id quod ab eo
movetur, et quod huiusmodi motor est simul cum eo, quod movetur ab
ipso. Hoc autem necessarium est in pluribus naturalibus. Est autem
necessarium in praedicta demonstratione eo quod non potest intelligi ex
illis magnitudinibus / unam fieri infinitam secundum contactum nisi
habeatur pro constanti nihil esse medium inter illud, quod movet et
illud quod movetur.
Volens autem hanc declarationem esse communem omnibus mobi
libus incepit numerare genera mobilium ex numero generum motuum
ipsorum dicens: quod genera mobilium oportet esse tria eo quod genera
motuum sunt tria, ut determinatum est in QUINTO huius. Videtur
autem tacuisse generationem eo quod manifestum hic habet, scilicet id
quod generat esse cum eo, quod generatur. Hoc autem in generatione
manifestius est quam in ceteris aliis.
Dubitatur enim in pluribus alterationibus, utrum quod movet in eis,
tangat id quod movetur aut non, similiter in pluribus, quae in loco
moventur attractive, ut magnetes et alia. Et cum numeravit modos
mobilium, incepit hoc probare de motu locali dicens: Primo ergo sit sermo
noster de mutatione in loco, hic enim motus est primus motuum, id est sit sermo
noster ad probandum quod inter id quod movet et id quod movetur,
nihil est medium omnino, et quod sunt simul.
Et incipiens hoc probare dividit id quod movetur in loco, | ad id quod
movetur ex se, et id quod movetur ab aliquo extra, et posuit pro ma
nifesto per se in eo, quod ex se movetur, simul esse quod movet et quod
movetur, cum iam sit manifestum ipsum habere motorem existentem in
eo et quod nihil movet se ipsum. Et dicit: Si ergo quod movetur a se movetur,
cum id quod movet illud, sit in ipso, manifestum est simul esse in eo quod
movet et quod movetur, et nihil est medium, et hoc sequitur necessa
rium hoc posito in eo esse aliquid movens aliud ab eo quod movetur, ut
patuit in initio huius tractatus.

[Page 24] Deinde reversus est ad id quod movetur ex aliquo extrinseco, et
conatus est in eo probare hoc ex divisione specierum motionis ab ex
trinseco exponens nomina uniuscuiusque harum specierum. Nam ex
expositione nominum sit manifestum id quod movet, debere tangere id
quod movetur, et dicit: Quod autem movetur ex alio, quadrupliciter sit: attrac-
tive, expulsive, portative, revolutive.
Deinde reddens rationem, qua contingit omnem motionem localem
ad haec quatuor genera reduci, dicit: Omnes enim alios motus ad hos reduci
necesse est, id est ex hoc potes scire species motionum / quatuor esse,
quoniam si inductive inspexeris omnes species motionis, invenies omnes
reduci ad aliquod horum generum, verbi gratia ductio et portatio, quae
reducuntur ad expulsionem, et differunt, quoniam qui ducit, non se
paratur a re ducta ex initio motus usque ad ultimum, portatio vero fit,
quando separatur.
Et cum sumpserit portationem in divisione motionis pro membro
uno, et hoc fuit per accidens, declaravit hoc dicens: Portatio autem fit in
tribus motibus, et id quod defertur, non per se movetur, sed per accidens, id est et
ideo id quod defertur, movetur per accidens, quia inventum est in uno
quoque trium, quae scilicet moventur in loco per se. Omne autem quod
movetur eo quod est in aliquo, quod movetur, dicitur moveri per ac
cidens, unde dicit: movetur enim, quia est in mobili aut super mobile.
Deinde dicit: quod autem defert, movetur aut secundum expulsionem aut secun-
dum attractionem aut secundum revolutionem. Diximus autem id quod defer
tur, moveri in unoquoque istorum motuum trium, cum sit supra ipsum
deferens. Ipsum autem deferens movetur aut ex expulsione aut attrac
tione aut revolutione, cum non sit unus modus motionis. Et in rei
veritate revolvere, ut ipse dicet in sequentibus, componitur ex expulsio
ne et attractione, et si ita est, restat quod motiones simplices sint duae,
expulsiva et attractiva. Non autem sequitur, si motiones simplices sint
duae, quod motus simplices sint duo, immo motus circularis prae ceteris
motibus maxime est simplex. Et non intelligit hic per deferens attrahens
aut expellens aut revolvens, sed id quod expellitur aut attrahitur aut
revolvitur.

[Page 25] Deinde dicit: Attractio vero fit dupliciter, aut ad ipsum quod attrahit, aut ad
aliud, et hoc manifestum est, sed in rebus naturalibus attractio fit ad
ipsum quod attrahit, in voluntariis vero contingit utrumque.
Deinde dicit: et ad haec duo reducuntur motus anelitus et tussis, id est quo
niam ingressus anelitus est attractio, et egressus eius est expulsio, et
similiter expirare fit ex duobus his motibus, ex expulsione et / attrac
tione, et ideo GALIENUS dicit fila esse dupla alterum, scilicet ad at
trahendum illud, scilicet quod est in transverso, reliquum vero ad ex
pellendum, scilicet illud quod in latitudine vadit.
Deinde dicit: et quicquid corporum fuerit attractivum aut eiectivum, et percussio
per sotularem et percus-sio per pectinem, illud enim est congregare, hoc autem separare,
id est dicimus alterum istorum modorum percussionis | esse expulsio
nem, et reliquum attractionem eo quod percussio per alterum istorum
instrumentorum est separatio. Separatio autem est expulsio, et percus
sio per alterum est congregatio, congregatio autem est attractio. Et
videtur voluisse per huiusmodi percussionem actus texentis per manum
et pedem cum pectine ferreo.
Deinde dicit: Revolutio autem componitur ex attractione et expulsione, id est
revolutio, quae est ab ipso revolvente. Habito ergo quod omnis motio
est aut expulsiva aut attractiva aut ex his composita, subiungit quod, si
inter id quod expellit aut attrahit, et id quod expellitur aut attrahitur,
non est aliquod medium, sequitur inter id quod movet et quod proximo
ab eo movetur, non esse medium aliquod secundum hunc sillogismum:
Omne quod in loco movet, est aut expellens aut attrahens. Omne au
tem expellens aut attrahens nullo mediante movet. Omne ergo quod
movet, nullo mediante movet. Et hoc est quod dicit: Manifestum est ergo,
si quod attrahit et quod expellit, sunt cum eo quod attrahitur et quod expellitur, inter
id quod movet et id quod movetur nihil esse medium.
Deinde incepit declarare hanc, de qua dicit, quod si fuerit vera,
habebit quod inter motorem et mobile non est medium, et dicit: Et hoc
manifestum erit ex his, quibus haec determinavimus, id est et hoc manifestum
erit, scilicet quod in omnibus speciebus motionis, quae continentur sub
attractione et expulsione, id quod movet, tangit id quod movetur ex
expositione horum et determinatione eorum. Dixit autem hoc, ut mihi
videtur, eo quod manifestius est hoc in expellente et attrahente quam in
ceteris speciebus, quae collocantur sub his et maxime in expellente, est
enim in eo manifestius quam in attrahente.

[Page 26] Et ideo incepit exponere sensus earum dicens: Proicere enim / erat
motus, quifit -ut si dicas- ab aliquo, aut -ut si dicas- ab aliquo ad aliquid, id est
et signum eius, quod inter <id> quod proicit et proicitur, non est me
dium, est hoc, quod sive dixeris ipsum esse motum ab aliquo aut dixeris
ipsum esse motum ab eo, quod proicit ad illud, ad quod fit proiectio,
aut quomodocumque dixeris describendo eam, manifestum est in prin
cipio simul esse quod proicit et quod proicitur.
Dubitatur autem quomodo fit, quod, postquam separatur proiciens a
proiecto, movetur quod proicitur, unde videtur quod non proiciens, sed
aliud, scilicet aer, movet illud tunc, in cuius natura est, cum ex alio
movetur, ut a se movetur, ut dicetur in libro DE CAELO ET MUNDO in
motu locali.
Deinde dixit: Attractio autem est unum quid, scilicet rastratio, et forte in
tendit declarare per hoc, quod id quod attrahit, est simul cum eo, quod
attrahitur, si enim attractio est rastratio ut dicimus, illud autem quod
rastrat, simul est cum eo, quod rastratur, necesse est illud, quod attra
hit, simul esse cum eo, quod attrahitur.
Et forte intendit declarare, quod rastratio est attractio. In attractione
autem ut dictum est, simul sunt, quod attrahit et quod attrahitur, et sic
probat rastrationem per attractionem, sed manifestius est primum apud
nos. Nam simul esse quod rastrat et quod rastratur, manifestius est
quam simul esse quod attrahit, cum quo attrahitur, multa enim vide
mus attrahere sine contactu, ut magnetes et alia. Et aestimatur quod
huiusmodi sit virtus attractiva in plantis et animalibus. Diximus autem
hunc sensum secundum forte voluisse eo quod rastrationem esse at
tractionem aliquantulum latet, scilicet ipsam attractionem reduci ad
rastrationem, et quasi iuxta hunc sensum vult notificare rastrationem
esse universaliorem | attractione.
Ad dictam autem quaestionem, qua dubitatur eo quod multa attra
hentia videntur attrahere sine contactu et sine hoc quod moveantur,
potest responderi huiusmodi attractionem, non dici attractionem nisi
aequivoce. Illud enim vere dicitur attrahere, quando id quod attrahit,

[Page 27] movetur cum eo quod attrahitur. Quando id quod attrahitur, fuerit
quiescens quod motus attrahentis sit velocior / motu attracti. Et hoc
reperitur in virtutibus voluntariis animae et in pluribus virtutibus na
turalibus et animalibus, et ideo positum est filum in transverso in mem
bris animalis. Attractio autem, in qua attrahens quiescit et attractum
movetur, non est vere attractio, sed id quod attrahitur, movetur ex se
ad id quod attrahit, ut perficiatur ab eo, ut movetur lapis ad inferius et
ignis ad superius, ut perficiantur his locis.
Et hoc modo oportet intelligi fieri motus ad magnetem et motus
nutrimenti ad id quod ex eo nutritur, ut motus sanguinis ad superiora
corporis, et universaliter nutrimenta arborum ad superiores partes. Dif
ferunt tamen haec et ea, quae moventur ad suum ubi proprium in hoc,
quod illa moventur ad ubi, sive remotum fuerit sive propinquum. Nu
trimenta autem non moventur ad id quod nutritur nisi cum sint in
aliqua dispositione ex eo, quod nutritur. Et similiter ferrum non mo
vetur ad magnetem nisi cum habuerit aliquam dispositionem ab eo,
scilicet aliquam qualitatem, unde si alliis tangatur magnes, ut dicitur,
non movebitur ad eum ferrum. Ferrum enim adquirit in propinquitate
lapidis illam qualitatem, qua innatum est ferrum per se moveri ad la
pidem. Et hoc manifestum est in cacabre, quod attrahit paleas, quan
do calefit. Et similiter in attractione plurium ciborum. Si ergo huius
modi motio dicatur attractio, non intendit hic ARISTOTELES, haec
enim motio continetur in his, quae moventur ex se.
Deinde dixit: Eiectio autem sit quando motus rei motae velocior fuerit motu
naturae, id est quando id quod movet, moverit id quod movetur ad illam
partem, ad quam naturaliter movetur, motu velociori suo motu natu
rali, ut cum eicitur lapis deorsum.

[Page 28] Deinde dixit: et contingit quod delatum non cessat moveri illo motu donec motus
eius sit fortior, id est donec motus / eius naturalis sit velocior. Sed secun
dum hanc expositionem haec eiectio non erit communis omnibus modis
eiectionis. In eiectione enim, in qua motus eicientis fuerit contra motum
naturalem rei eiectae, non erit motus eius, quod movetur velocior motu
naturali, sed contrarius illi.
Unde potest intelligi ex verbis eius, quod commune est utrique ita
quod ex his verbis, scilicet eiectio vero sit, quando motus eius quod
movetur, fuerit velocior motu naturali, intelligatur fortior. Si ergo fuerit
contrarius, vincit eum, si vero conveniens, addit in eum. Et ideo sub
iungit: expulsione enim sit fortior. Motus enim expellentis in utroque modo
est fortior motu expulsi, et indifferenter sive motus expulsi fuerit con
veniens motui expellentis aut contrarius, et secundum hunc sensum
possunt intelligi cetera verba, et est rectus sensus.

Textus/Commentum [11]
Aristoteles:
Neque inter alterantem et quod alteratur est medium. Contingit enim
in omnibus alterabilibus ultimum alterans et primum alterabile simul
esse. Densum enim [alteratum] eo alteratur quod est sensibile, sensi-
bilius autem differunt corpora abinvicem, ut gravitate et levitate, du-
ritie et mollitie, sono et insono, albedine et nigredine, dulcedine et
amaritudine, humiditate et siccitate, / densitate et raritate, | et quae
inter haec sunt. His enim differunt corpora sensibilia, aut secundum
magis aut minus in aliquo istorum, aut in agere aliquod istorum. Cor-
pora enim animata similiter et non animata et quae ex partibus eorum,
quae animata sunt, fuerint inanimata, calefacta aut infrigidata aut ama-
rificata aut dulcificata aut alio praedictorum passa dicuntur alterari.

[Page 29] Averroes:
/ Declarato quod nullum est medium inter id quod in loco movet
tanquam agens, et illud quod ab eo movetur primo, vult hic declarare
illo modo quo in motu locali in alteratione, scilicet inductione. Quia
ergo qualitates, quae ascribuntur alterationi, quaedam sunt primae, sci
licet caliditas, frigiditas, humiditas, siccitas, quaedam autem secundae,
quae scilicet ex his gignuntur, ut densitas, raritas, color, sapor et horum
privationes, hoc autem quod intendit, <non> apparet inductive nisi con
cedatur has secundarias a primis generari, deinde probabit inductive
quod hae primae non fiunt nisi id quod movet, tetigerit id quod mo
vetur, scilicet id quod calefacit id quod calefit et quod infrigidat id quod
infrigidatur. Incipit dicere quomodo sequitur ex hoc, si aliquod corpus
condensatur, ut illud quod ipsum condensat, sit tangens ipsum inquan
tum est infrigidans. Infrigidans enim tangens est infrigidatum. Similiter
illud quod rarificatur, necesse est tangi ab illo, a quo rarificatur inquan
tum est calefaciens, et ideo dicit: Densum enim eo alteratur quod est sensibile,
sensibilibus autem etc., id est: densum enim, de quo potest fieri quaestio eo
quod aliquis potest dicere ipsum posse condensari sine contactu alterius
densi, intantum alteratur inquantum est sensibile, id est inquantum est
de genere qualitatis, non inquantum est de genere situs. Huius autem
quod est in genere qualitatis, principium motus / est a calore et frigore,
calor enim et frigus sunt principia alterationis, cum alterabilibus autem
simul esse alterans necesse est.
Deinde dicit: sensibilibus autem differunt corpora ab invicem, id est corpora
consimilium partium. Horum enim differentiae sunt in sensibilibus
quinque sensibus, sed prima sensibilia sunt primae qualitates, ex quibus
fiunt, scilicet primae qualitates tangibiles, caliditas et frigiditas et hu
miditas et siccitas. Et quasi vult sillogizari quod densum et rarum sunt
de genere qualitatum, non de genere situs, sic densum et rarum sunt
differentiae corporum consimilium. Differentiae autem corporum con
similium sunt sensibiles. Densum ergo et rarum sunt de genere quali
tatis. Gravitas autem et levitas, quas dixit, numerantur in sensu tactus,
similiter durities et mollities, et sonus et insonus in sensu auditus, et

[Page 30] albedo et nigredo in sensu visus, et dulcedo et amaritudo in sensu
gustus. Et quae inter haec sunt, id est et quae sunt inter extrema contraria
in his qualitatibus, haec autem numeravit, ut inductive appareat in
spicientibus hoc quod dixit, quoniam unumquodque horum non sit nisi
alterative. In alteratione autem quod alterat et quod alteratur, simul
sunt. Aut in agere aliquod istorum, id est et omnia corpora mobilia differunt
in hoc quod agunt unumquodque istarum qualitatum, et indifferenter
sive corpora sint animata aut inanimata.
Dicit autem hoc, quia intantum agit aliquod corpus aliquam istarum
qualitatum, inquantum habet ali- | quam illarum. Et cum habuit pro
constanti has esse differentias sensibilium et fuerit manifestum de om
nibus, necesse est ad hoc quod patiantur unaquaque istarum qualitatum
ipsa calefieri aut infrigidari. Quod autem calefacit aut infrigidat, neces
se est tangere illud quod infrigidatur aut calefit, cum hoc inquantum
habuit, intulit id quod a principio intendebat. Sed omne alterans tan
gens esse alteratum, et hoc est quod dicit: Corpora enim animata et inani-
mata etc., id est necesse est autem quod hae sint species alterationis eo
quod omne corpus animatum aut inanimatum tunc dicitur alterari,
cum calefit aut infrigidatur aut patitur / aliqua istarum qualitatum,
quas numeravimus, scilicet primorum sensibilium.

Textus/Commentum [12]
Aristoteles:
/ Et ipsi etiam sensus alterantur; patiuntur enim. Actus enim eorum est
motus, et omnibus, quibus inanimata alterantur, ipsis alterantur etiam
animata. Non autem omnibus, quibus alterantur animata, alterantur
inanimata. Non enim alterantur sensibus, et si acciderit quod alteratio
illorum sit sine sensibus, non percipient alterationem. Praecedentibus
autem passionibus formae erunt sensibiles et mediantibus formis erit
alteratio. Manifestum est igitur simul esse agens et actus, et nihil me-
dium. Aer enim / est continuum, et corpus iunctum est aeri, et super-
ficies sequitur lumen, et lumen visum. Et similiter auditus et odoratus
sequuntur id a quo moventur, et similiter gustans et gustabile.

[Page 31]
Averroes:
Cum declaravit in omnibus, quae secundum alterationem transmutan
tur, scilicet in quinque sensibus, manifestum esse inter alterans et al
terabile non esse aliquid medium, aestimantur autem sensus quodam
modo pati a sensibilibus, a quibus alterantur, voluit etiam in his de
clarare simul esse, quod alterat et quod alteratur, et dicit: Et ipsi etiam
sensus alterantur, id est et ipsi etiam sensus habent quodammodo altera
tionem aliquam. Patiuntur enim. Actus enim eorum est motus, id est moveri,
non movere, et pati, non agere eo quod sunt de virtutibus passivis, non
de activis. Et cum dixerit quod in ipsis sensibus est alter modus al
terationis ab eo, qui est in ipsis sensibilibus, cum haec alteratio sit cor
poralis, illa vero spiritualis, ut dictum est in libro DE ANIMA incepit
hic dicere, quoniam ea, quae animata sunt, contingit alterari dupliciter,
spiritualiter scilicet in sensibus, et corporaliter scilicet in sensibilibus, ea
vero, quae inanimata sunt, uno modo tantum solent alterari. Et hoc est:
et omnibus, quibus inanimata alterantur, hisdem alterantur et animata etc., id est
causa autem huius est, quoniam animata alterantur sensibus et non
sensibus, inanimata vero alterantur his solummodo, quae sunt praeter
sensus, cum careant sensibus.
Deinde dixit: et si acciderit etiam, ut alteratio illorum sit sine sensibus, non
percipient alterationem, id est et cum acciderit animatis alterari ab his, quae
sunt praeter sensus, non comprehendent alterationem nec percipient
eam, sicut neque ea, quae sunt inanimata. Secus autem, cum alterantur
sensibus, / tunc enim comprehendent alterationem.
Deinde dixit: Praecedentibus autem passionibus etc., id est praecedentibus
autem passionibus sensuum et mediorum, quae sunt inter sensus et
qualitates sensibiles, fiunt qualitates sensibiles, id est comprehensibiles
apud sensus. Voluit autem dicere per hoc, | quod communis passio

[Page 32] exigitur ad hoc, quod sensibilia comprehendantur a sensibus. Com
munis autem passio, ut dictum est, habet hoc, quod alterans est, in ea
simul cum alterabili. Passio ergo sensuum est huiusmodi, scilicet quod
inter illos et ultimum alterans non est medium, sed sunt simul alterans
et alterabile.
Deinde dixit: et mediantibus formis erit alteratio, id est et mediantibus
formis, id est qualitatibus sensibilibus existentibus in corpore proxime
vicino sensui alterantur sensus etc. Et cum declaravit hoc his verbis,
intulit dicens: Manifestum est ergo simul esse imprimens et ipsam impressionem, et
nihil est medium, et intelligit per »imprimens« qualitatem, quae inest
corpori tangentem sensum, et per »impressionem« passionem, quae
inest sensui.
Deinde dixit: Aer enim est continuus, et corpus coniunctum aeri etc., id est et
non est dubitandum de passione visus et sensuum, qui moventur a suis
sensibilibus distantibus, sicut in visu contingit, obiectum enim visui,
scilicet color, movet aerem, aer autem movet sensum, et hoc est: Aer
enim continuus est, id est cum ipso sensu, et corpus coniunctum est aeri, id est
corpus sensibile. Sic ergo color, qui est in corpore visibili, movet aerem,
aer autem movet sensum per impressionem, quae inest ei a sensibili.
Deinde dixit: planities est vicina lumini et lumen est vicinum visui, id est et
planities, cui inest color, tangit corpus illuminatum, scilicet aerem, aer
autem illuminatus tangit visum. Per »lumen« enim intelligit illumina
tum et intelligit per »illuminatum« quod est actu diafanum, non quod
est ex se illuminatum.
Deinde dixit: Et similiter auditus et odoratus vicinantur id a quo moventur, ut
in auditu a motu, qui inest aeri, qui percutit chimac, et in odoratu
odor, qui pervenit ad nares. Et similiter simul erunt gustans et gustabile, id est
et similiter est in sensibus, quorum sensibilia / distant, et in sensibilibus,
quorum sensibilia sunt tangentia, sicut sensus gustus et tactus. Dicit
autem hoc, quia in huiusmodi sensibus, qui tangunt propria sensibilia,
non accidit dubitare sicut in his, quorum sensibilia seiuncta sunt. Et

[Page 33] cum declaravit inter motorem et primum mobile in alteratione non esse
medium neque etiam in ipsis sensibus, si potest dici alteratio, incepit
hoc idem declarare in motu augmenti et diminutionis, et dixit:

Textus/Commentum [13]
Aristoteles:
/ Et similiter de augente et aucto; augmentum enim est crementum,
erunt ergo simul id quod auget et quod augetur. Et similiter diminutio
est decrementum. Patet ergo inter ultimum mobile et primum motorem
nihil esse omnino medium inter motorem et mobile.
Averroes:
Et similiter declarabimus nihil esse medium inter id quod auget, et id
quod augetur. Augmentum enim est crementum eius, quod augetur.
Inter illud autem quod crescit, et illud quo crescit, nihil est medium, et
hoc manifestum <est> per se. Unde necesse est id quod augetur et quod
auget, simul esse, et similiter est in diminutione, scilicet simul debere
esse id quod diminuitur et quod facit in eo diminutionem. Diminutio
enim est decrementum eius, quod diminuitur. Quod autem diminuit et
quod ab eo diminuitur, simul esse necesse est.
Deinde dixit: Patet ergo inter ultimum mobile et primum motorem nihil esse
omnino. Dicit autem »primum motorem« eo quod movet sine medio,
non quod sit primus naturaliter. Et invenitur in aliis translationibus sic:
Patet ergo inter ultimum motorem et primum mobile nihil esse, id est quod inter
primum mobile a motore et ipsum nihil est omnino, sive motor fuerit

[Page 34] primus aut ultimus, scilicet quod primum mobile ab aliquo motorem
tangit ipsum. |

Textus/Commentum [14]
Aristoteles:
/ [c. 3] Quoniam autem omne quod alteratur, a sensibilibus alteratur,
et alteratio horum tantummodo sit et eorum, quae per se receptiva sunt
passionum, ex his manifestum erit.
Averroes:
Cum complevit probationem super hoc, quod inter omne mobile pri
mum trium specierum mobilium et primum motorem non est medium,
incepit probare aliam quaestionem, scilicet quod motus alterativus sit
tantummodo de praedicamento qualitatis in genere passivae qualitatis,
et dicit: Quoniam aulem omne quod alteratur, a sensibilibus alteratur, id est
quoniam autem omne quod movetur motu alterativo, movetur in ge
nere sensibilium, id est quod motus alterativus non reperitur nisi in
genere sensibilium, scilicet in tangibilibus aut in sapore aut in colore. Et
considerandum est, in quibus sensibilibus reperitur hic motus, utrum
scilicet in omnibus aut in quibusdam, et manifestum est quod alteratio
invenitur in prima contrarietate, quae est in tactu, scilicet in caliditate
et frigiditate, humiditate et siccitate. Et similiter forte est in contrariis,
quae hic sequuntur, ut in duritie et mollitie et levitate et asperitate. Sed
videtur hic fieri primo in primis qualitatibus, in his vero secundario et
mediantibus primis qualitatibus, et similiter in sapore. Alteratio autem,
quae sit in sono, scilicet de gravi ad leve, videtur dici aequivoce cum
his, cum sonus nihil aliud est quam passio facta in aere aut aqua ex
collisione corporum. In odorabilibus vero manifestae sunt qualitates,
sed quae in eis contrariae latent, ut dictum est in libro DE ANIMA. Si
ergo hoc quod dixit: a sensibilibus alteratur, intellexerimus generaliter,

[Page 35] tunc talis erit sensus: ab omnibus sensibilibus alteratur. Si autem intel
lexerimus sonum ex his excludi, tunc legenda est littera sine hac dictio
ne »omnibus«.
Deinde dicit: Et quod alteratio horum solummodo est, id est et manifestum
est quod motus alterationis non inest nisi huic soli generi ex praedica
mento qualitatis, non alteri. Et eorum, quae susceptiva sunt per se passionum ab
his, id est et eorum, quae suscipiunt has qualitates ex aliis per se, non
per accidens, et quasi diceret quod iste modus attribuitur ad qualitates,
quae sunt / in hoc genere et ad ea, quae per se susceptiva sunt harum
qualitatum.

Textus/Commentum [15]
Aristoteles:
Alteratio ergo videtur maxime inesse inter ceteras qualitates figuris et
formis et dispositionibus, et his indui et denudari. Neque etiam in his,
sed haec fiunt aliis alteratis, fiunt autem condensata materia aut rari-
ficata aut calefacta aut infrigidata, non autem alteratio. Ex quo enim /
fit forma idoli non dicitur forma, neque illud ex quo fit figura aut figura
lecti dicitur figura, sed secundum derivationem illud dicitur aeneum,
illud autem cereum, hoc vero ligneum. Quod autem alteratur, dicitur
illud esse idem; dicimus enim quod aes est humidum aut calidum aut
durum, et non solum, immo quod calidum et humidum est aes. Con-
veniunt autem in nomine eo quod materia suscipit qualitatem passio-
nem. Si ergo id ex quo fit forma aut figura non convenit in nomine
figuris ex quibus fiunt, quod autem alteratur, convenit in nomine qua-
litatibus, a quibus alteratur, manifestum est in solis sensibilibus altera-
tionem fieri.

[Page 36] Averroes:
Volens probare transmutationem, quae dicitur alteratio, | non reperiri
de quatuor generibus praedicamenti qualitatis nisi in genere sensibili
um, et si forte visum fuerit ipsam in alio genere reperiri qualitatis,
potius reperiendam esse in genere qualitatis, quae inest quantitati se
cundum quod est quantitas, et in dispositionibus animati eo quod ani
matum est, incipit declarare ipsam non inesse his generibus, ut hoc
declarato possit inferre quod, si non inest his generibus, quanto magis
non inerit aliis generibus qualitatis, et dicit: Alteratio ergo videtur maxime
etc., id est dicamus ergo, quoniam si aliquis aestimaverit transmutatio
nem, quae dicitur alteratio, reperiri in alio genere / praeter quam in
genere qualitatis passivae, in his solis poterit existimare eam reperiri,
scilicet in figuris, id est in genere qualitatis, quae inest quanto in eo
quod quantum, et in formis et in dispositionibus, quae insunt animae et
animato, et est alterum genus.
Et his indui et denudari, id est quando scilicet aliquid induit hanc for
mam et suscipit eam aut quando denudatur ab ea, tunc enim dicitur
aliquid alterari, [quando induit aliquam istarum figurarum, id est sus
cipit eam et disponitur ea aut quando denudatur ab ea] Voluit autem
per hoc monstrare quod tunc aestimatur, quod motus alterationis inest
his rebus, quando generantur et corrumpuntur, nondum existunt in eis.
Et cum declaravit, quod si aliquis putaverit motum alterationis inesse
alicui generi qualitatis, maxime putabit illum inesse his duobus dictis
generibus, incepit probare ipsum in neutro reperiri, et primo in genere
qualitatis, quae est quantitatis, et dixit: Neque in his, sed haec fiunt etc., id
est neque etiam in his duobus generibus reperitur alteratio, sed ea, quae
sunt horum generum duorum, fiunt consequentes alterationem veram,
non quod alteratio reperiatur per se in eis sicut in his, quae vere al
terantur, et hoc est quod dicit: sed haec fiunt aliis alteratis, id est sed hae
qualitates fiunt illis alteratis, quae sunt alterabiles in veritate.
Et cum narravit quod generatio istorum non est alteratio ipsa, sed est
sequens alterationem, incepit narrare qualiter hoc accidit, et dixit: fuerit
autem spissata materia aut rarificata etc., id est et generatio istarum dispo
sitionum et figurarum universaliter sequens est alterationem materiae,
cum scilicet spissatur aut rarificatur secundum illos, qui dicunt spissi
tudinem et raritatem esse causas generationis et corruptionis, aut cum

[Page 37] calefit aut infrigidatur secundum ipsam veritatem. Hic, ut mihi videtur,
est sensus huius litterae. Densum enim et rarum sunt qualitates sequen
tes caliditatem et frigiditatem. Densitudo autem apud ipsum nihil aliud
est quam mutatio rei ad magnitudinem minorem, raritas autem ad
maiorem.
Antiqui vero opinabantur / densitudinem esse coniunctionem poro
rum corporis, raritatem autem amplificationem eorum, et haec duo
dicebant causas generationis. Generatio enim et corruptio apud eos
nihil aliud erat quam congregatio et separatio, et hoc non negatur in
corporibus habentibus poros, non tamen sunt causae generationis, ut illi
opinati sunt, sed sequuntur generationem et corruptionem. Dicto ergo
unde contingit, quod haec attribuantur alterationi, incepit probare ipsa
non esse alteratione dicens: non autem alteratio etc. Generatio autem
formarum et dispositionum non potest dici alteratio. Materies enim
susceptans formarum non dicimus formas ipsas esse, id est non nomi
namus ipsis nominibus formarum. Non enim dicimus cuprum esse ido
lum, id est non nominamus cuprum nomine idoli, neque nominamus
lignum nomine lecti. Neque illud ex quo fit figura aut figuram lecti dicimus esse
figuram, id est neque illud, ex | quo fit figura, ut si dicas ceram, dicimus
figuram, neque lignum dicimus lectum, nec etiam econverso nomina
mus formam nomine materiae dicentes lectum nomine ligni. Et hoc est
quod dicit: sed per derivationem id est sed quamvis non nominamus for
mam nomine materiae, nominamus eam tamen nomine derivato a
nomine materiae dicentes idolum esse aeneum, non aes. Et cum posuit
figuras et dispositiones, quae insunt animae et animato, secundum
quod animatum est, non nominari nomine materiae nisi secundum
derivationem, adiunxit quod aliter est de alterabili cum his, quae insunt
ei, et dixit: Quod autem alteratur, dicimus illud esse idem etc. Quod autem
susceptivum est alterationis, nominamus nomine illius, ad quod alte
ratur. Dicimus enim, gratia exempli, quod cuprum est calidum aut
frigidum, quando alteratur ad calidum aut ad frigidum. Non autem
nominamus cuprum, quando alteratur ad aliquam figuram, nomine
illius figurae, ut si diceremus cuprum esse triangulum. Quod autem alte-
ratur, dicimus illud esse idem, id est in alterabilibus autem nominamus
subiectum alterationis nomine qualitatis, in qua est alteratio. Dicimus
enim calidum et frigidum supponentes subiectum frigiditatis et humi
ditatis.
Deinde reddit causam huius dicens: Conveniunt autem / in nomine etc., id
est subiectum autem et accidens, quod inest ei, conveniunt in eodem

[Page 38] nomine eo quod subiectum non recessit a sui substantia existente ac
cidente in eo, sicut recedit subiectum suscipiens formam a sui substantia
existente forma, et haec est differentia inter formam et accidens.
Deinde induxit hoc in forma sillogismi dicens: Si igitur id ex quo fit
forma etc., et hic sillogismus est in secunda figura: Ea, quae susceptiva
sunt formarum, non conveniunt cum eis in nomine. Alterabilia autem
conveniunt in nomine qualitatibus. Susceptiva ergo formarum non sunt
alterabilia.

Textus/Commentum [16]
Aristoteles:
/ Adhuc contingit inconveniens ex hoc hoc modo: dicere enim homi-
nem alteratum esse et domum alteratam esse tunc, cum completa sunt
et perfecta, debet derideri. Si enim dixerimus perfectionem domus,
quae est tegere et tegulas facere, alterari, dicemus domum alterari, cum
tectum fuerit et tegulae factae fuerint.
Averroes:
Hic sermo videtur alius sermo, in quo probat quod generatio figurarum
non est alteratio, et quod dicentes hoc oportet dicere generationem
absurdam alterationem esse, scilicet generationem in / substantia, quod
est absurdum. Habent quidem commune hoc, quod subiectum in utro
que non est idem a principio generationis usque ad finem, unde quod
generatur, non nominatur nomine subiecti. Cum ergo ex praedictis
verbis patuit, quod figurae quantum ad hoc similes sunt substantialibus
formis, et quod idem sequitur in utrisque, incepit monstrare quantum
inconveniens sequitur dicentibus figuras, dum fiunt, alterari eo quod
hoc idem sequetur in formis substantialibus, scilicet ipsas alterabiles
esse. Sed figurae sunt alterabiles, et hoc est quod dicit: Amplius sequitur

[Page 39] inconveniens etc., id est et dicentibus quod generatio figurarum est alte
ratio, sequitur grande inconveniens. Oportet enim ipsos dicere homi
nem tunc cum generatur, alterari, et similiter domum. Utrique enim
commune est hoc, quod non eundem habent subiectum ab initio motus
usque ad finem.
Deinde incepit dicere quid sit illud inconveniens, et dixit: Si enim
dixerimus perfectionem domus etc., id est non contingit nos dicere domum
alterari, cum generatur | nisi dixerimus domum iam completam et per
fectam, quod manifestum est ipsam esse substantiam, ut tectum et te
gulas, ipsam contineri in genere qualitatis, quae dicitur alteratio, id est
si dixerimus quod perfectio domus, quae est ligna et tegulae, sit alte
ratio, tunc poterimus dicere quod generatio domus est alteratio.
Videtur autem in hoc procedere ex destructione antecedentis. Cum
enim dixerit: Si enim dixerimus perfectionem domus etc., dicemus domum iam
factam et tegulatam alterari videtur voluisse destruere antecedens, et
inferre oppositum consequentis sic, non autem dicimus hoc de domo,
cum generata est et completa. Non ergo dicemus hoc de ea tunc, cum
generatur. Hoc autem sequitur in consecutionibus convertibilibus, ut in
hac consecutione. Posito enim quod generatur alterari, sequetur, ut
quod generatum est, sit in genere alterationis, et similiter posito quod
generatum est esse in genere alterationis, sequetur quod generatio sit
alteratio.

Textus/Commentum [17]
Aristoteles:
Manifestum est ergo quod alteratio non est in his, quae generantur.
Neque ergo in dispositionibus; dispositiones enim sunt virtutes aut vitia.
Virtus autem et vitium sunt ad aliquid, sicut sanitas est aequalitas quae-
dam inter calida et frigida, aut quae est intus aut quae est respectu aeris
continentis. Et similiter pulchritudo et vigor sunt ad aliquid, sunt enim
dispositiones animalis respectu nobilioris animalis. Dico autem quod est
in laudabilissima dispositione illud quod pure est secundum cursum
naturalem. Si ergo virtutes et / vitia sunt ad aliquid, horum autem quae
sunt ad aliquid, non est generatio neque omnino alteratio, manifestum
est quod alteratio non inest dispositionibus.

[Page 40]
Averroes:
Declarato quoniam in genere qualitatis, quae est quantitatis secundum
quod quantitas, non est alteratio, incipit hic probare hoc idem de ge
nere alio praedicamenti qualitatis, scilicet in dispositionibus animae et
animati secundum quod animatum est, et primo de dispositionibus cor
poralibus, et dixit: Manifestum est ergo etc., id est et cum sit manifestum,
quod alteratio non est in his, quae generantur, neque in his, quae sunt
de genere generabilium, id est de formarum genere, nunc dicemus
etiam, quoniam neque in dispositionibus animati reperiri potest.
Deinde incepit hoc monstrare dicens: dispositiones enim sunt virtutes et
vitia, et haec propositio manifesta est per se, scilicet quod omne, quod
attribuitur corpori animalis, est virtus aut vitium, scilicet aut virtus cor
poralis, ut pulchritudo et fortitudo, aut vitium, ut turpitas. Et cum
posuit hanc propositionem, scilicet quod dispositiones corporales, quae
attribuuntur ad praedicamentum qualitatis, sunt virtutes aut vitia, ad
iunxit illi alteram, scilicet quod virtutes et vitia sunt relativa, id est
contenta in genere relationis. Et cum posuit hanc, et hoc fuerit in qui
busdam manifestius, in aliis vero minus, incepit exemplificare de ma
nifestioribus, ut de illis procedat ad latentia, et dicit: sicut sanitas est
aequalitas quaedam etc., id est et sicut manifestum est, quod sanitas est
aequalitas quaedam, id est mediocritas inter calida et frigida, aut in ipsa
corporis complexione aut in his, quae continent corpus respectu cor
poris, quod autem medium est, ad aliquid est, dicitur enim in respectu
extremorum, sic etiam manifestum est in pulchritudine et fortitudine,
scilicet ipsas esse de genere ad aliquid.
Et quia intendebat per ea, quae notiora sunt, declarare, quae minus
nota sunt in his exemplis, ideo incepit sermonem per hanc coniunctio
nem sicut dicens sicut sanitas etc. Et cum notificavit quod / pulchritudo et

[Page 41] fortitudo sunt aequalitas sicut est sanitas, incepit dicere id | ex quo
habetur certitudo, quod haec sunt de genere ad aliquid, et dixit: sunt
enim dispositiones animalis respectu etc., id est pulchritudo autem et fortitudo
dicuntur ad aliquid sicut sanitas, quia pulchritudo et fortitudo et aliae
dispositiones consimiles sunt dispositiones laudabiles in animali, quae
non possunt intelligi nisi respectu laudabilissimarum dispositionum,
quae insunt nobilissimo animali, quod est in omnibus suis dispositio
nibus secundum cursum naturalem. Quod autem intelligitur respectu
alterius, necesse est ipsum esse ad aliquid. Pulchritudo enim in animali
aliquo est dispositio in sui forma considerata respectu dispositionis,
quae reperitur in forma nobilioris animalis in eadem specie, quod sci
licet est in omnibus dispositionibus suis secundum cursum naturalem.
Et similiter fortitudo est dispositio secundum cursum naturalem in po
tentia eius, sed quod fortitudo sit de genere ad aliquid, patet, dicitur
enim respectu debilitatis. Et similiter pulchritudo dicitur respectu tur
pitatis, est enim universaliter comparatio sive proportio inter membra
mediocris inter duo extrema distantia.
Et cum habuit has dispositiones esse ad aliquid, dixit: Si igitur virtutes et
vitia sunt ad aliquid etc., id est si ergo dispositiones corporales, ut iam
habitum est, et virtutes corporales sunt de praedicamento ad aliquid, et
in QUINTO huius manifestum fuit, quod in praedicamento ad aliquid
non est transmutatio, neque scilicet generatio neque alteratio, manifes
tum est in prima figura, quod dispositiones corporales et animales non
habent alterationem.

Textus/Commentum [18]
Aristoteles:
/ Neque etiam in virtutibus animae et vitiis eius. Virtus enim est per-
fectio quaedam. Unumquodque enim tunc maxime perficitur quando
pervenit ad propriam virtutem existentem naturaliter in summo, sicut
circulus tunc est in sui natura, cum in summo est circulus, vitium autem
separari et distare ab hoc.

[Page 42]
Averroes:
Cum declaravit, quod alteratio non inest dispositionibus corporalibus,
incepit hic probare, quod neque dispositionibus animae, et in primis
tractat de moralibus, deinde de comprehensivis, et dixit: Neque etiam in
virtutibus animae et vitiis. Deinde dedit signum huius, et dixit: Virtus enim est
perfectio quaedam, id est in perfectione autem non est motus alterationis,
in virtutibus ergo non est alteratio, scilicet quod generatio earum non
est alteratio.
Et cum posuit, quod virtutes sunt perfectio, et volebat probare per
fectionem non esse alterationem, incepit ponere propositionem, qua
illud declaratur, et est quod perfectio est indivisibilis. Alteratio autem,
ut dictum est in QUINTO, est in re divisibili in magis et minus, motus
enim non invenitur nisi in rebus divisibilibus. Et dicit: Unumquodque enim
tunc / fit perfectum maxime, quando pervenit etc., id est perfectio autem est
indivisibilis, quia nihil sit perfectum nisi in tempore indivisibili, in quo
finitur perfectio. Causa autem huius, quod tempus hoc est indivisibile,
est quod illud, quod habetur in illo tempore, est indivisibile, scilicet
perfectio, est enim finis rei naturalis, finis autem indivisibilis est.
Deinde dicit: Et existit de re naturali in summo, id est in fine. Cum ergo
tempus, in quo habetur perfectio, sit indivisibile, omnis autem motus in
re divisibili <est>, manifestum est quod alteratio non est in perfectione.
Et cum posuit quod perfectio est finis rei naturalis, et finis rei naturalis
est indivisibile quoddam, incepit hoc docere ex circulo, cum hoc in eo

[Page 43] patentissime videatur, scilicet ipse circulum esse perfectionem indivisi
bilem. Notum est enim aliquem circulum non esse magis altero circu
lum, et dixit: sicut circulus tunc est secundum suam naturam, cum fuerit in summo
circulus, id est perfectio autem rerum naturalium est indivisibile quod
dam eo quod esse eorum est in summo, non ante finem, sicut circuli
perfectio non est nisi cum fuerit in fine. Non enim est circulus ante
finem, et quasi dicat quod perfectiones sunt indivisibiles, quia similes
sunt perfectioni circuli, sicut enim circulus non dicitur habere rem |
naturalem, id est esse circulus nisi cum pervenerit ad finem, non ante.
Ita est de omnibus perfectionibus. Et cum declaravit virtutem esse in
divisibilem, declarat etiam vitium esse indivisibile, et dixit: vitium autem
est separatio et distantia ab hoc, id est vitium autem est separatio et distantia
ab illo fine indivisibili. Cum ergo finis hic est indivisibilis, separatio ab
eo fine erit indivisibilis. Unde inter virtutem et vitium non erit medium.
Motus autem est, in quibus est medium, ut dictum est in QUINTO, et
totum hoc intellectum est ex vi verborum ipsius.

Textus/Commentum [19]
Aristoteles:
/Recessus autem a virtute et denudatio a vitio fiunt cum aliquid al-
teratur, neutrum tamen est alteratio. Signum autem eius quod aliqua
alterantur, manifestum est. Virtus enim est aut abstinere a susceptione
advenientium, aut hoc suscipere sic. Vitium autem est susceptio adve-
nientium contrario modo quo virtus suscipere solet. Et omnino virtus
moralis contingit esse in speciebus voluptatis et nocumenti, voluptas
enim aut est actu aut causa memorationis aut spei. Huius ergo quae
actu est, causa est sensus, ea vero quae per memoriam aut spem fiunt
ex his; voluptas enim accidit nobis aut reducentes ad memoriam quae
iam habuimus, aut sperantes quod habituri sumus.

[Page 44]
Averroes:
/Et secundum quod in qualitate, quae est quantitatis, non est alteratio,
et quod generatio eius est sequens alterationem, et declaravit, quod in
virtutibus animae non est alteratio, vult nunc monstrare eas esse se
quentes alterationem. Hoc autem monstravit in his duabus qualitatibus
solis, non in dispositionibus corporalibus eo quod patet per se in eis,
scilicet ipsis sequi alterationem, et dixit: Recessus autem a virtute et denudatio
a vitio, id est virtus autem et vitium, his enim verbis usus est loco virtutis
et vitii.
Deinde dixit: fiunt cum aliquid alteratur etc., id est fiunt ab aliis alteratis,
non quod generatio ipsa eorum sit alteratio, cum sint indivisibiles, ut
dictum est. Et cum dixit quod generatio eorum est sequens alteratio
nem, induxit signum huius dicens: Signum autem huius quod aliqua alteran-
tur, manifestum est, id est signum autem huius, quod aliqua alterantur,
quorum alterationem sequitur generatio virtutum et vitiorum, manifes
tum est. Virtus enim est aut abstinere etc., id est et hoc patet ex hoc, quod
virtus aut est abstinere a susceptione corporalium passionum, et hoc est
quod voluit signare per advenientia corporalia, aut suscipere eas modo
diffinito, et quomodocumque sit, necesse est ipsas passionem aliquam
sequi. Si enim fuerit aequalitas in passione sicut est veritas, manifestum
est ipsas sequi aequalitatem in passione, ipsa enim passio corporis est
cum alteratione, immo est ipsa alteratio. Similiter si sequatur abstinen
tiam a passione, abstinere enim ab illaudabili passione fit per passionem
contrariam passioni illaudabili. Et cum dixit virtutem sequi alteratio
nem, cum sit sequens passionem, passio autem est alteratio, dixit etiam
hoc inesse vitio, et dixit: Vitium autem etc., id est vitium autem est sus
ceptio passionum, quae sunt contrariae passionibus, quarum generatio
nem in corpore sequuntur virtutes.
Dubitatur autem in hoc. Dicet enim aliquis, quomodo dicit virtutem
sequi passionem laudabilem et vitium passionem illaudabilem, cum pas
sio laudabilis et illaudabilis sequantur virtutem et vitium? Ad quod
respondendum est quod / isti duo habitus adquiruntur ab assuetudine

[Page 45] passionum laudabilium et illaudabilium. Esse ergo eorum perfecte se
quens est passiones. Habito ergo quod virtus et vitium sunt sequentia
passionem, passio autem, ut dictum est, alterationem, virtus ergo et
vitium sunt sequentia | alterationem.
Deinde dixit: Et omnino virtus moralis etc., id est et universaliter virtus
moralis fit circa delectabile et contristabile, scilicet in sequendo de
lectabile et fugiendo contristabile, secundum quod oportet et quando
oportet et quantum oportet. Voluit autem per hoc dicere quod virtus
sequitur passionem, uti enim delectabili et fugere contristabile sunt se
quentia passionem. Potest ergo sic sillogizari: Virtus invenitur in delec
tabili et contristabili. Delectabile autem et contristabile sunt sequentia
passionem. Virtus ergo est sequens passionem. Et similiter declarabitur
hoc in vitio hoc sillogismo. Vitium enim est circa delectabile et con
tristabile, scilicet non contristari secundum quod oportet, et non delec
tari secundum quod oportet, delectabile autem, cum aliud sit de prae
teritis, aliud de futuris, notificavit hoc dicens: voluptas enim aut est actu etc.,
id est aut est circa praesens, quod intelligit per actum, aut est de prae
teritis, quod intelligit per memorationem, aut de futuris, quod est per
spem. Et cum notificavit, quod species delectationis sunt tres, quarum
singulae sunt propriae singulis virtutibus animae, dixit: Huius ergo quae
actu est, causa est sensus etc., id est delectationis ergo eorum, quae sunt
actu, causa est comprehensio eorum a sensu, qui est in actu.
Eorum vero, quae sunt secundum spem aut secundum memoriam,
causa est sensus, qui est potentia, sensus autem, qui est in potentia,
quae iam quidem exivit in actu, comprehenditur a memorativa virtute,
quod autem sperandum est, comprehenditur ab imaginativa. Tunc
enim delectamur memorantes, quando id quod memoramus, praesen
tamus tanquam si esset in actu, et similiter delectamur per ea, quae
speramus. Omnia ergo pendent a sensu. Et ideo dicit: voluptas enim accidit
aut reducentibus ad memoriam quod iam habuimus, scilicet per sensum, aut speran-
tibus quod habituri sumus, id est quod forte exire debet ad actum. Et quasi
/ per hoc voluit affirmare, quod delectatio est sequens passionem, quae
fit a sensibilibus. Quia ergo in delectatione per ea, quae sperantur, et
per ea, quae memorantur, posset aliquis dubitare, scilicet utrum delec
tatio in his sequatur passionem a sensibilibus. Cum sit necesse, si de
lectatio est passio aut sequens passionem, quod fiat a passione sensibili,

[Page 46] cum sit positum passiones a sensibilibus et in sensibilibus fieri, tanquam
solvens quaestionem dicit quod delectatio de praeteritis et futuris est a
sensibili potentia, et comprehensionem sensibilis potentia et actu se
quitur passio de necessitate.

Textus/Commentum [20]
Aristoteles:
/ Neque in parte distinctiva animae sit alteratio; cognoscens enim prae
omnibus dignior est dici ad aliquid. Et hoc manifestum est. Cognitio
enim non sit in cognoscente mota aliqua virtute omnino, sed aliquo
facto; experientes enim et considerantes particularia adepti sumus
cognitionem universalem. Neque etiam intellectus est generatio nisi for-
te aliquis dicat videre et sentire etiam generari esse, et quod intellectus
est huiusmodi. Adquisitio autem cognitionis a principio non est gene-
ratio neque alteratio; tunc enim fit homo sapiens et intelligens cum
anima quiescit et constat. Sicut enim si homo dormiens citatur, aut
ebrius aut aeger, non dicitur fieri sapiens, quamvis ante non poterat uti
sapientia / neque operari per illam, postea autem recedente illa tur-
batione et quiescente mente reperietur haec virtus qua potest sapere, sic
est de eo quod invenitur in principio de | cognitione; cognitio enim est
quies et rectitudo. Neque etiam pueri possunt addiscere antequam com-
municent sensibus sicut provecti; turbatio enim et motus in pueris mul-
tum est. Haec autem turbatio quiescit et cessat partim a natura partim
ex aliis, ut a disciplina et huiusmodi. Et in utroque contingit aliquid
alterari, ut qui citatur a somno fit apud actum.
Manifestum est ergo ex his quod alteratio est in sensibilibus solum-
modo et in parte sensibili animae, in aliis vero minime nisi per accidens.

[Page 47]
Averroes:
Probato quod in parte rationabili operativa non est transmutatio, nunc
vult probare in parte comprehensiva animae non esse transmutationem
nedum alterationem, et dicit: Neque in parte distinctiva animae etc., id est
comprehensiva scilicet virtute sensibili imaginativa et rationabili.
Deinde dixit: cognoscens enim prae omnibus etc., id est signum autem
huius est, quod generatio istorum videtur esse de genere ad aliquid et
maxime rationabilis. Dignius est enim, ut existimetur esse ad aliquid,
non de genere qualitatis. Intelligit autem per hoc quod dicit »hoc esse
de genere ad aliquid« hoc scilicet, quod, cum comprehensiones assunt
nobis, non fit aliquid / in se ipso, sed fit aliquid respectu nostri, cum
scilicet adaptata fuerit anima ad susceptionem illarum comprehensio
num, sicut adaptatur ferrum per tersitudinem ad suscipiendam lucem et
colores et formas, non quidem existentia comprehensionum in nobis est
aliquid in se factum, quod prius non erat in nobis. Et hoc manifestius
est in intellectu quam in ceteris virtutibus comprehensivis, et ideo dicit:
cognoscens enim etc., si per cognoscens intelligit intelligens, forte autem
intelligit per cognoscens omnes virtutes comprehensivas. Et sic com
paratio erit inter ipsum et alias partes animae irrationabiles, scilicet
morales.
Et cum narravit quod virtutes comprehensivae sunt de genere ad
aliquid, dixit: Et hoc manifestum est etc., id est et hoc manifestum est eo
quod cognitio non fit in cognoscente ex transmutatione partis cognos
centis, sed ex transmutatione alicuius alterius, sicut est in omnibus cor
relativis. Non enim, si columna reversa est dextera, quae prius erat
sinistra, dicitur transmutari in se, sed aliud, ut Sortes, quo moto facta
est dextera respectu eius. Et similiter est de cognitione, non quidem
pars cognoscens transmutatur in nobis, sed aliud aliquid, quod est eius
correlativum, transmutatur.
Deinde dixit quid sit illud, et dixit: experientes enim etc., id est cognitio
enim fit in nobis tunc, cum experimur et consideramus particularia,

[Page 48] considerantes enim particularia fit in nobis universalis cognitio se
cundum relationem ad illa, id est considerantes ex aliqua specic plus
quam unum particulare fiet in nobis illa species universalis sine hoc,
quod ipsa in se transmutetur, sicut cum columna fit dextera, quae fu
erat sinistra.
Deinde dixit: Neque intelligere etiam est generarie etc., id est et qui dicit
intelligere esse / generari, non potest hoc defendere nisi dicat quod
etiam videre et sentire sunt generari. Dicit autem hoc, quia ita se habet
intellectus ad intelligibile sicut sensus ad sensibile. Qui ergo dicit gene
rationem istorum esse passionem et transmutationem, id est sequentem
alterationem secundum quod sit vera generatio, ille poterit dicere hoc
de intellectu. Qui vero hoc negat de sensibus, illud potius debet negare
de intellectu.
Deinde incepit ducere rationes famosas ad probandum, quod cog
nitio fit in nobis absque generatione, et dicit: Adquisitio autem cognitionis a
principio, id est non secundum memorationem. Homo enim tunc fit sapiens
etc., id est ideo enim cognitio fit in nobis sine generatione eo quod
videtur, quod homo tunc fit cognoscens, cum quieverit in eo accidentia
animae, et hoc erit recedente pueritia. Et intendit per hoc dicere quod
scientia <non> | est actu in pueris, sed accidentia appetitiva, et omnino
humor impedit illam, sicut PLATO dicit. Et ideo assimilavit illum
ebrio et dormienti et aegro dicens: Sicut enim si homo dormiens etc., id est et
sicut, si aliquis dormiens surgit a somno et iterum cognoscit aut ab
ebrietate aut curatur ex aegritudine, non dicitur in eo fieri scientia,
quae prius non erat in se, scilicet scientia, quae nunc generatur, quae
non fuerat ante, sic non dicemus de scientia in principio habita ipsam in
se generari. Generatur autem in sciente modo relativo, sicut fit lux in
speculo ferreo terso. Cum ergo dicat: quamvis prius non possit uti scientia
etc., vult dicere quod sicut dicimus, quando dormiens / citatur, ipsum
habere scientiam, qua non poterat prius uti, cum scilicet non erat in se
actu, sic dicemus in scientia ab initio habita. Et non voluit, quod dor
miens iterum habet scientiam, qua poterat prius uti, consimilantur au

[Page 49] tem scientia a principio habita et scientia post sompnum habita in hoc,
quod scientia a principio habita illo modo habetur, quo habetur post
sompnum, hoc enim est impossibile. Notum est enim per se, quoniam
scientia ab initio habita non poteramus uti prius, sed solum per posse
uti ipsam esse in actu, non a generatione. Et cum induxit hoc signum,
induxit aliud dicens: cognitio enim est quies et rectitudo, id est et ideo cognitio
habetur a principio quiescente animae et rectificatis accidentibus, et si
esset, generabilis haberetur cum transmutatione.
Et cum posuit, quod causa cognitionis est quies, incepit argumentari
de pueris dicens: Neque pueri possunt etc., id est et haec est causa, qua
pueri non possunt addiscere scientias, antequam perveniant ad aetatem
doctrinae et communicent provectioribus in his, quae comprehendunt
de differentiis sensibilium, et hoc est propter humorem et motum, qui
est in eis.
Et cum induxit causam, quare pueri non possunt intelligere ea, quae
maiores aetate possunt intelligere, et hoc est propter turbationem et
motum eorum, induxit causam, quare huius turbatio quiescit, et dixit:
Et haec turbatio quiescit et cessat partim a natura etc., id est partim ex aetate et
partim ex assuetudine. Ex assuetudine enim adquiritur adaptatio quae
dam, quae prius non erat, forsitan autem virtus activa aliquid operatur
in hoc, et maxime virtus castitatis. Unde secta illa, quae dicitur zofia
apud nos, cum perceperit hoc, opinata est quod scientia adquiritur ex
operatione legalium virtutum.
Deinde dixit: Et utroque contingit aliquid etc., id est et in ista mutatione
puerorum de ignorantia ad cognitionem per aetatem aut per discipli
nam necesse est aliquid aliud alterari, ut si dicas subiectum animae,
quod est calor / naturalis, sicut accidit, cui citatur a somno intelligere
tunc ex alteratione, scilicet alterius partis in eo praeter illam intellecti
vam, ut caloris naturalis.
His autem omnibus vult monstrare animam non alterari per se, sed
per accidens. Si ergo facta est, necesse est, quod esse eius sit sequens per
se alterationem. Si ergo non est facta, esse eius in nobis erit sequens
alterationem, non autem esse eius in se ipsa, sicut accidit ei in somno.
Et hoc intellectu manifestius est quam in ceteris partibus animae

[Page 50] cognoscentis, et ipse iam declaravit in libro DE ANIMA, quod esse
comprehensibilium sensus est sequens in se alterationem per se, et quod
sunt facta inducens huius persuasiones, quibus hic usus est, quod ipsa a
principio fieri simile est ipsa fieri in eo, qui a somno citatur aut ab
ebrietate. In intellectu autem latet multum, de quo iam diligenter trac
tavimus in libro DE ANIMA, et declaravimus, quae sit sententia eius.
Hic autem non intendit declarare, quod anima non intellectiva et neque
etiam intellectus maxime sit non sequens in esse eius per se transmu
tationem, sed intendit probare, quod in ea non est transmutatio.
Tria enim sunt, quae de intellectu possunt quaeri, scilicet utrum in
substantia intellectus et animae sit transmu- | tatio et alteratio, aut
utrum esse eius in se sequatur transmutationem et alterationem per se,
et sic erit vere facta, aut utrum esse eius sequatur alterationem per
accidens, eo scilicet quod est in nobis, non eo quod est in se. Quia ergo,
si probatio fuerit ipsam alterabilem esse per accidens, tunc potius non
erit alterabilis in sui substantia quam quod sequatur alterationem per
se, et ex utraque opinione sequitur ipsum non esse alterabilem in sui
substantia, et hoc est quod intendebat, visum est ei quod via doctrinalis
in hoc est ducere rationes, / quibus videtur quod est alterabilis per
accidens. Cum ergo aestimatum fuerit maxime, quod est alterabilis per
accidens, tunc mens non advertet hoc, quod sit non alterabilis in sui
substantia. Sed solummodo de hoc cogitabit, scilicet utrum possit sequi
per se alterationem aut non. Cum ergo non acciderit opinari nisi alte
rum istorum ex vi persuasionum, quae faciunt pro primo membro,
scilicet ipsam non alterari in sui substantia, manifestum est, quoniam
qui has ratiocinationes audierunt, quas hic narravit, non dubitabit,
quod sit intransmutabilis in sui substantia, hoc autem solum restat sibi,
scilicet illud posse secundum.
Et hoc est, quod intendebat ARISTOTELES in hoc loco affirmare,
scilicet quod anima sit transmutabilis per accidens, id est in nobis, non

[Page 51] quod haec sit opinio eius. Sed intentio eius fuit patefacere vim huius
opinionis, ut cum homo audierit suasiones, quae pro ea sunt, habebit
pro impossibili, quod sit alterabilis in sui substantia, et tunc cogitatio
eius erit solum de aliis duabus.
Cum ergo declaratum sit, quod in specie, quae dicitur habitus et
dispositio qualitatis, non est alteratio, neque in specie, quae inest quan
titati, sed quod est quantitas, dixit: Manifestum est ergo ex his, quod alteratio
solum est in sensibilibus et in parte corporali animae, non autem in aliis, et intel
ligit per sensibilia tangibilia et colores et sapores et odores, et <per>
partem corporalem animae passiones, quae fiunt in virtute motiva, quas
sequuntur passiones corporales, ut rubor verecundiae et palliditas ti
moris. Dixit autem partem corporalem eo quod patet, quod actio huius
partis indiget corpore. Unde nullus credit hanc partem separatam esse.
Sed quaeret aliquis, ut quid ARISTOTELES tacuit speciem quali
tatis, quae dicitur secundum potentiam naturalem et impotentiam na
turalem, neque dixit quod in ea non reperitur alteratio. ALEXANDER
autem dicit ipsum hoc fecisse eo quod probatum est universali sermone,
quod non est qualitas, et vult, ut mihi / videtur, dicere quod ea, quae
agunt et patiuntur, agunt suis formis et patiuntur suis materiis, formae
autem et materiae sunt substantiae. Aut forte vult dicere quod non est
qualitas alterabilis, cum sit dispositio, dispositiones autem, ut dictum
est, non sunt alterabiles, sed sequuntur alterationem.

Textus/Commentum [21]
Aristoteles:
/ [c. 4] Quaeritur autem utrum omnis motus iungatur omni motui aut
non. Si ergo omnes motus iungi possunt, qui autem conveniunt in
velocitate, sunt quae in tempore aequali aequaliter moventur, erit mo-
tus circularis aequalis recto, erit ergo motus circularis maior et minor.
Amplius erunt mutatio in loco et alteratio aequales, si in tempore
aequali hoc alteratur, illud vero movetur in loco. Erit ergo qualitas
aequalis longitudini; hoc autem impossibile est. Tunc enim velocitas est
aequalis cum utrumque in tempore aequali aequale pertransit. Non
autem qualitas et longitudo sunt aequales, non ergo mutatio localis
aequalis est alterationi neque minor, non ergo omnis motus iungitur
cum omni motu.

[Page 52]
Averroes:
Haec est quarta quaestio huius tractatus. In prima enim quaestione
probavit omne mobile habere motorem, in secunda, quod omnia, quae
moven- | tur in loco, reducuntur ad primum mobile, quod movetur a
motore existente in ipso, in tertia, quod omne, quod movet et quod
movetur ab eo, simul sunt in loco. Quarta vero quaestio est haec, sci
licet utrum omnis motus proportionetur omni motui.
Dicit ergo: Quaeritur autem utrum omnis motus iungatur cum omni motu, id
est / superponatur omni motui, aut mensuret omnem motum, ita quod
omnes motus possint differre secundum magis et minus.
Deinde dixit: Si ergo omnes motus iungi possint etc., id est si ergo omnes
motus mensurant se invicem aut superponuntur sibi invicem, necesse
est haec duo esse, scilicet quod motus circularis sit aequalis recto eo
quod, si ambo isti motus superponuntur sibi et mensurant se invicem,
spatia enim, per quae fit motus, erunt etiam talia, et sic alterum spa
tium poterit esse aequale alteri, sed quae aequalia sunt in velocitate,
sunt illa, quae pertranseunt spatium aequale in tempore aequali. Motus
ergo rectus potest esse aequalis motui circulari et minor et maior illo. Et
cum induxit hoc inconveniens, incepit alterum inducere maius dicens:
Et erunt alteratio et mutatio in loco aequales etc., id est et si quilibet motus
mensurabilis est cum quolibet motu, contingit aliud magis absurdum,
scilicet quod alteratio sit aequalis motui locali, si ponantur sic, quod hoc
alteratur tantum, quantum illud movetur.

[Page 53] Deinde induxit absurdum, quod sequitur ex hoc, et dicit: Erit ergo
qualitas aequalis longitudini, id est et si alteratio aequalis potest esse motui
in loco, contingit quod qualitas passiva sit aequalis alicui loco, aut
maior aut minor, hoc autem est impossibile. Tunc enim velocitas est aequa-
lis, cum alia duo pertranseunt etc., id est hoc autem impossibile est eo quod
aequaliter velocia sunt, quae pertranseunt in eodem tempore spatium
idem in quantitate et qualitate, et si inter motum localem et alteratio
nem est aequalitas, contingit quod qualitas sit aequalis loco. Erunt ergo
qualitas et locus convenientes in qualitate, et sic in quantitate habent
adaequari, et hoc est valde absurdum.
Et quia hoc manifestissimum est in alteratione et motu locali, induxit
illationem, quam intendebat tanquam iam probatam, et dixit: Non ergo
alteratio est aequalis mutationi in loco. Deinde ex hac intulit: non ergo omnis
motus etc., / id est non ergo omnis motus mensurare potest omnem
motum, cum motus localis et alterativus non adaequatur sibi. Quae
autem mensurant se invicem, sunt <illa>, in quibus reperitur aequalitas,
et quia de adiunctione motus rectus et circularis dubium est, reversus
est ad perscrutandum de illis.

Textus/Commentum [22]
Aristoteles:
Considerandum est autem quomodo est de circulo et linea recta. Turpe
est enim dicere hoc non contingere hoc circulariter moveri et idem
moveri recte similiter; necesse est autem cum sic movetur quod motus
eius sit velocior et tardior, sic est necesse in eo quod nunc sursum, nunc
deorsum movetur, neque hoc inconveniens.
Averroes:
Cum dixerat inconveniens quod sequitur dicentem motum rectum
mensurare motum circularem et eos esse proportionales, scilicet quod
motus rectus et circularis erunt aequales, et quod spatium rectum et
circulare erunt aequalia, hic vult monstrare modum, quo videtur nul

[Page 54] lum sequi inconveniens ex hac positione, et Considerandum est autem
etc., id est quoniam autem motus localis et alterativus non commensu
rantur a se invicem, nec habent inter se aliquam proportionem, ma
nifestum est et clarum, sed quod diligentissime est considerandum est
hoc, scilicet an motus rectus proportionetur motui circulari, quoniam, si
inter motum circularem et rectum est / proportio, necesse est, quod
causa huius sit hoc, quod inter lineam rectam et circularem est pro
portio. Et ideo posuit perscrutationem de circulo et linea recta dicens:
Considerandum est autem etc. .
Deinde induxit modum, quo videtur hoc principium nullum incon
veniens sequi, | et dixit: Turpe enim est dicere hoc non posse moveri etc., id est
absurdum est enim dicere quod non potest aliquid moveri circulariter
motu aequali in velocitate suo motu recte, sed necesse est in eo, quod
circulariter movetur et recte, quod alter motuum sit velocior aut tardior
aut aequalis reliquo. Et hoc est: necesse est autem cum sic movetur, id est sed
sufficienter suasibile est hoc, scilicet quod sicut motus rectus est tardior
et velocior altero recto motu et circularis circulari, sic etiam debet esse
de recto cum circulari; neque hoc inconveniens est, et hoc posito videtur
nullum inconveniens sequi.

Textus/Commentum [23]
Aristoteles:
/ Si ergo aliquis dixerit hoc necesse esse quod motus in loco sit velocior
et tardior. Motus enim qui est circulariter oportet esse maiorem aut
minorem motu qui est recte; necesse est ex hoc quod sit aequalis illi. Si
enim quod movetur in tempore A motu B fuerit velocius quam quod C,
sic enim nominamus velocius, <ergo necesse est>, si movetur aequaliter
in minori tempore, quod sit velocius. Necesse est quod tempus in quo B
transit circulum sit pars temporis A, et illud cum quo B pertransit
lineam C, sit tempus A totum.

[Page 55] Averroes:
Cum dixit quod motus rectus et circularis comparantur adinvicem ve
locitate et tarditate, sicut accidit in motibus rectis, cum uterque sit in
loco, et hoc secundum quod aestimare potest aliquis, incepit declarare,
quomodo sequitur, si dicuntur / velociores et tardiores, quod dicantur
etiam aequales. Et iteravit sermonem a principio dicens: Si ergo aliquis
dixerit necesse esse etc., id est si ergo aliquis dixerit necesse esse omnium
duorum motuum localium alterum esse velociorem / et reliquum tar
diorem eo quod omnium motuum diversorum in loco alter est maior,
alter vero minor, quibus autem maius et minus insunt, et velocitas inerit
et tarditas, et si velocitas inest et tarditas, inerit etiam aequalitas, scilicet
quod alter motus erit aequalis alteri. Omni enim, cui velocius inest et
tardius, inest etiam aequalitas. Et cum habuit, quod omnium duorum
motuum in loco alter potest esse maior et alter minor et omni, cui inest
maius et minus, inest etiam velocius et tardius, et posuit, quod motui
recto et circulari eo quod uterque est in loco, inest velocius et tardius,
intulit, quod motui recto et circulari inest velocius et tardius, ac per hoc
et aequalitas. Et hoc est quod prius inconveniens habebatur, quod mo
tus circularis sit aequalis recto.
Et quia ad demonstrandam hanc propositionem dicentem quod qui
bus insunt velocius et tardius, inest etiam aequalitas, melius est exemplis
litterarum uti, Quod enim movetur in tempore A etc., id est verbi gratia
quod sit B aliquod mobile circulare et moveatur in tempore A velocius
quam aliud mobile, scilicet C, quod movetur in eodem, necesse est
ergo, quod id quod velocius est, pertranseat spatium aequale illi, quod
tardius pertransit in tempore minori. Haec enim est diffinitio velocioris,
et hoc est: sic enim nominavimus velocius.
Deinde dixit: necesse est, si movetur aequaliter in minori tempore, quod sit
velocius, et si principium fuerit, quod velocius est illud, quod in minori
tempore pertransit aequale spatium, erit huius conversum verum, sci
licet quod illud, quod in minori tempore per aequale spatium movetur,
est velocius. Ad verificandam autem hanc diffinitionem notificavit con
versionem eius veram esse. Huic autem, si iungatur quod eorum, quo
rum alterum circulariter movetur, alterum vero recte, alterum est ve

[Page 56] locius altero, infertur, quod circulare mobile et recte mobile possunt
moveri per aequale spatium in tempore / minori. Et hoc est, quod dicit:
Necesse est quod tempus in quo B pertransit circulum etc., necesse est ex hoc, si
posuerimus id quod circulariter movetur, quod est B, velocius esse
quam mobile alterum, quod est C, quae moveri ponuntur in tempore
A, quod B circulare perficiat circulum in parte temporis A, in quo toto
perficit C lineam rectam. Et si ita est, potest ergo reperiri aliud mobile
per lineam rectam velocius quam C, cuius velocitas ad velocitatem C
erit sicut velocitas B ad velocitatem C. Ex quo sequitur quod motus
rectus sit aequalis | circulari.
Hoc est, quod videtur voluisse inferre ex praedictis. Tacuit autem
illationem eo quod manifeste est sequens a duabus illis propositionibus
dictis. Deinde consimiliter induxit improbabilitatem aliam in oppositio
ne huius illationis.

Textus/Commentum [24]
Aristoteles:
Sed si iungi possunt, sequetur quod paulo ante diximus quod linea recta
sit aequalis circulo. / Non autem coniunguntur; neque etiam motus
coniunguntur, quia omne quod non est univocorum non iungitur, verbi
gratia, quare haec non sunt coniunctibilia scilicet quod horum est acu-
tius an cultra aut vinum aut neuma quod dicitur nita? Dicemus ergo
quod haec sunt aequivoca ergo inconiunctibilia. Sed neuma quod di-
citur nita, iungitur cum eo quod dicitur paranita eo quod eadem est
ratio acuti in utroque. Et forte velocitas alia est hic alia autem illic, et
hoc potius in alteratione et mutatione locali.
Averroes:
Cum dixit rationem, qua aestimatur, quod motus rectus et circularis

[Page 57] sint proportionales, reversus est ad inconveniens, quod sequitur hanc
positionem, et dixit: Sed si coniunguntur etc., et hoc contingit eo quod
motus rectus fit rectus ex magnitudine recta, similiter motus circularis
est circularis propter magnitudinem circularem. Si ergo motus circu
laris aequalis est motui recto, necesse est, quod magnitudo circularis sit
aequalis magnitudini rectae. Mensurantur ergo et superponuntur sibi
invicem. Notum est quod linea recta non superponitur circulari. Dixit
autem: sequitur quod paulo ante diximus, cum ante non dixerit hanc posi
tionem sequi quod linea recta sit aequalis circulari eo quod hoc est
sequens illud, quod sequitur ex prima positione quam posuit, scilicet
quod motus circularis iungatur / cum motu recto. Ex hac enim posi
tione sequitur quod motus circularis et rectus sint aequales. Et ex hoc
sequitur quod magnitudo recta sit aequalis circulari.
Deinde dixit: Non autem coniunguntur, id est non proportionantur eo
quod non superponuntur sibi.
Deinde dixit: neque etiam motus coniunguntur, id est et si magnitudines
non coniunguntur, ergo neque motus coniungi possunt.
Deinde reddit causam eius, et dixit: quia omnia, quae non sunt univoca,
non coniunguntur, id est quia ea, quae aequivoca sunt, scilicet quorum
natura et rectitudo non est eadem, non coniunguntur.
Deinde exemplificavit de aequivocis dicens: verbi gratia etc., id est nam
si aliquis quaesiverit, quare haec non comparantur adinvicem, scilicet
acumen cultri et vini et neumatis, quod dicitur acutum, ita quod possit
dici quod cultrum est acutius vino, et vinum est acutius tali neumate,
quod dicitur acutum acutorum, respondendum est quod hoc nomen
acumen non dicitur de his tribus univoce. In cultro enim rectitudo
acutis est scindere ligna, in vino autem est mordere linguam, in neu
mate vero est percutere fortiter auditum.
Deinde dixit: Sed neuma quod dicitur sic etc., id est proportionantur inter
se et comparantur ad se.
Deinde dixit: Et forte velocitas etc., id est et forte hoc nomen velocitas,
quod dicitur de motu circulari et recto, dicitur aequivoce, sicut hoc
»acutum« dicitur de cultro et vino et neumate. Dixit autem »forte« eo
quod non ita manifestum est, sicut est manifestum in hoc nomine acu
tum, neque ita distant sicut distant illa.

[Page 58] Et quia hoc manifestius est in velocitate, quae dicitur de alteratione,
dixit: et hoc potius in alteratione et motu locali, id est et si dixerimus quod
velocitas dicitur de motu circulari et recto aequivoce, potius dicendum
quod velocitas dicta de alteratione et motu locali dicatur aequivoce.

Textus/Commentum [25]
Aristoteles:
/ Sed potest aliquis dicere quidem primo quod hic sermo non est verus,
scilicet quod ea quae non sunt aequivoca, sunt coniunctibilia. Magis
enim ratio eadem est in aqua | et aere, non autem coniunguntur. Dein-
de si hoc non est huiusmodi, dupla ratio eadem erit; est enim compa-
ratio binarii ad unum, sed non coniunguntur.
Averroes:
Cum posuit quod ea, quae non sunt univoca, sunt coniunctibilia, id est
proportionalia, incepit inducere quaestionem, quae contingit huic pro
positioni, et dicit: Sed potest aliquis dicere etc., id est sed dicet aliquis quod
his, quae dicta sunt in probando, quod motus circularis non coniungitur
cum motu recto, accidunt obiectiones.
Primo quidem in hac propositione, qua dicitur quod quae non sunt
aequivoca, sunt coniunctibilia, id est proportionalia. Non enim omnia
univoca proportionantur, ut hoc nomen »magnum«, cuius ratio eadem
est in aqua et aere, non tamen aqua coniungitur aeri, cum differant
differentiis contrariis.
Amplius hoc nomen »duplum« habet eandem rationem, nihil aliud
est enim quam comparatio duorum ad unum. Non autem omnia, quae
sunt dupla, coniunguntur, ut si hoc mel fuerit duplum aceto huic, et
manifestum est quod inter mel et acetum non est comparatio, et hoc
est: est enim comparatio duorum ad unum, sed non coniunguntur.

[Page 59]

Textus/Commentum [26]
Aristoteles:
/ Utrique igitur idem est dicendum, »magnum« enim etiam aequivo-
cum est. Sed sunt quaedam quorum diffinitiones etiam sunt aequivo-
cae, ut, si aliquis dicat magnum esse quod tantum est et superat tantum,
et duplum esse quod aequale est et abundans altero tali; tantum enim et
aequale sunt aequivoca, et etiam unum est aequivocum. Et si unum est
huiusmodi, et duo erunt huiusmodi.
Averroes:
Cum induxit quaestionem contra propositionem, qua dicebatur uni
voca esse, quae coniunguntur, scilicet quod paucum et multum sunt
univoca, cum eandem habeant diffinitionem et non coniunguntur in
omnibus, de quibus dicitur magis et minus, et similiter duplum et me
dium, dicit respondens quod haec et similia non vere sunt univoca.
Univoca enim sunt, quorum diffinitiones sunt eodem nomine et ratione.
Horum autem diffinitiones sunt aequivoce, et hoc est: Utrique igitur idem
est dicendum, id est dicamus ergo, quod utrique obiectioni / eodem modo
respondendum est, illa scilicet responsione, quam diximus reddentes
causam eorum, quae non coniunguntur, scilicet ea esse aequivoca.
Aequivocorum enim alia sunt, quorum diffinitiones sunt diversae
nominibus et rationibus, alia vero, quorum diffinitiones sunt aequi
vocae, sicut ipsa nomina. Et hoc est quod dicit: Sed sunt quaedam, quo-
rum diffinitiones etc., id est et haec, circa quae agimus, sunt huiusmodi.
Et hoc, quod diffinitiones eorum sunt aequivocae, facit opinari ea esse
eiusdem rationis, sicut accidit in pauco et multo, et duplo et medio.

[Page 60] Deinde declaravit, quomodo diffinitiones istorum sunt aequivocae
dicens: ut, si aliquis dicat etc., id est et quod horum diffinitiones sunt
aequivocae, patebit ex hoc, quod, si aliquis dixerit quod diffinitio multi
est tantum, hoc nomen »tantum« erit aequivocum. Et similiter quae
cumque differentia sumpta fuerit in diffinitione et similiter in diffini
tione dupli, hoc nomen »aequale« et hoc nomen »abundans« est aequi
vocum. Et dixit quod in hac diffinitione, qua duplum diffinitur, ipsum
esse aequale et tantumdem abundans, haec nomina sunt aequivoca.
Dixit autem quod haec alia diffinitio, qua diffinitur sic: duplum est,
cuius proportio ad illud, cuius est duplum, est sicut duo ad unum, est
etiam aequivoca eo quod hoc nomen »unum« sumptum in diffinitione
est aequivocum.
Deinde dixit: Et si unum est huiusmodi etc., id est et si unum, quod
sumitur in diffinitione dupli, est aequivocum, hoc nomen »duo«, quod
sumitur in ea, erit etiam aequivocum. Et notandum est haec esse de
numero aequivocorum, quae dicuntur multipliciter, non de genere
pure aequivocorum, ut dicemus. |

Textus/Commentum [27]
Aristoteles:
/ Alias autem ut quid quaedam iunguntur, quaedam autem non, quo-
rum natura est eadem? Sed dicet aliquis quia horum esse in suscipi-
ente differt. Canis ergo et equus possunt iungi ratione illa qua dicitur
hic albior illo; cui enim inest, unum et idem est, scilicet planities,
similiter in magnitudine iunguntur. Aqua autem et sonus non iungun-
tur, insunt enim diversis.

[Page 61] Averroes:
Et si ad obiectionem de multo et duplo non sufficit responsio »et sunt
univoca«, accidet ambiguitas, scilicet quare quaedam univoca iun
guntur secundum magis et minus, id est inest eis magis et minus,
quaedam autem non coniunguntur, cum natura eorum sit eadem,
scilicet natura illius, quod significatur per univoca.
Deinde incepit obicere resistens huic solutioni, et dicit: Sed aliquis
dicet etc., id est sed dicet aliquis contra hanc solutionem, quod magnum
et parvum, duplum et medium, et si sint univoca, sunt tamen per
accidens inconiunctibilia ex parte, scilicet susceptivi, scilicet quod id
quod significatur per hoc / nomen »magnum« et »duplum«, idem est
non differens in se, differt autem ex parte suscipientis, et hoc est: quia
horum esse differt in suscipiente, id est quod ipsum susceptivum differt in
esse suo, unde si his accidit diversitas, hoc quidem est ex parte sus
cipientis. Haec ergo subiecto non iunguntur, quia subiectum eorum
differt, iunguntur autem quantum ad eandem rationem, quam ha
bent.
Deinde exemplificavit dicens: Canis ergo et equus etc., id est sicut ac
cidit quibusdam, quod sint iuncta inquantum sunt univoca, iuncta
autem inquantum aequivoca, scilicet ex parte subiecti, ut canis albus
et equus albus, iunguntur enim quantum ad albedinem, dicimus enim
alterum albiorem reliquo. Albedo enim in utroque eadem est, et id cui
inest albedo, est idem, scilicet superficies, et hoc est quod dixit: scilicet
planities. Voluit autem dicere quod haec iunguntur ratione, qua con
veniunt, scilicet colore albo, et non iunguntur quantum ad remotum
subiectum coloris, scilicet inquantum hic est canis et ille equus. Et
similiter est de magno et parvo, et hoc est: similiter in magnitudine iun-
guntur, id est eo quod magnitudo in utroque est eadem.
Deinde dixit: Aqua autem et sonus etc., et vult dicere, ut mihi videtur,
quod aqua et sonus non iunguntur, cum ratio ipsa magnitudinis sit in
eis diversa, scilicet cum dicimus aquam magnam et sonum magnum.
Coniunctio autem, circa quam hic agimus, est vere continuatio.

Textus/Commentum [28]
Aristoteles:
/ Ad hoc autem dicimus manifestum esse quod, si ita est, sic omnia
poterimus ponere idem, excipientes quod unumquodque illorum inest
alio, erit ergo quale idem et dulce et album, sed cui hoc inest, non inest
illud.

[Page 62]
Averroes:
Inducit in hoc sermone obiectionem, qua potest quis obicere contra
huic secundae responsioni, in qua dicit magnum et parvum esse uni
voca, sed accidit eis non coniungi propter diversitatem suscipientis, etsi
sint in se coniunctibilia, et dicit: Ad hoc autem dicimus etc., id est dicemus
autem quod manifestum est, quod si haec et similia dixerimus esse
univoca, contingit nos dicere omnia esse idem, et quod in hoc solum
differunt, scilicet quod illud, cui hoc inest, est aliud ab eo, cui illud inest.
Et intendit dicere, quod quaedam univoca differunt secundum subiec
tum, ut color. Si igitur magnum et parvum et huiusmodi aequivoca
dixerimus differre solummodo secundum subiectum, contingit omnia
esse univoca. Sic ergo aequale erit idem in numeris et magnitudine et
tempore.
Et vult per hoc dicere, quod si concessum fuerit, quoniam eorum,
quae sunt, quaedam differunt ex parte subiecti tantum et conveniunt in
se, et quaedam | conveniunt in utroque, et quod non est alia diversitas,
cum in univocis reperiantur isti duo modi, sequitur omnia esse univoca
nisi ponatur alia esse, quae differunt in utroque, in ratione scilicet et
subiecto, ita quod in nihilo communicentur, sed hoc non est.

Textus/Commentum [29]
Aristoteles:
/ Amplius primum susceptivum non est quodlibet, sed unum suscipit
unum. Neque sufficit coniunctibilia solum esse ea quae non sunt aequi-
voca, sed opus est quod non differant inter se neque in ratione neque in
eo cui insunt, verbi gratia quod in colore accidit divisio. Non ergo in
hoc iunguntur duo ita quod dicatur hoc esse magis coloratum, ita quod
magis non intelligatur in aliquo colore, sed in genere coloris; iunguntur
autem in albedine. Et similiter dicemus de motu etiam ipsum convenire
in velocitate, cum scilicet pertransierit in tempore aequali spatium
aequale tantum.

[Page 63]
Averroes:
Cum perscrutatus est, qui motus coniunguntur cum quibus motibus, id
est habent comparari cum illis / secundum magis et minus, et probavit,
quod motus, qui differunt in genere, non possunt coniungi sicut velo
citas et tarditas, quae insunt motui locali et alterationi.
Deinde induxit obiectionem super motibus, qui in genere conveni
unt, sed differunt specie, ut de motu locali recto et circulari, et ostendit
quantum inconveniens sequatur, si dicantur esse coniunctibiles, et
unum accidit opinari illos esse coniunctibiles. Tandem probavit ipsos
esse inconiunctibiles. Et dedit causam huius, scilicet quod coniunctibilia
oportet esse non aequivoca, neque secundum rationem ipsam neque
secundum susceptivum rationis.
Cum hoc inquam fecit, incepit hic hoc dicere: Amplius primum suscep-
tivum non est quodlibet etc., id est amplius hoc quod dictum est, scilicet
quod eadem ratio potest inesse pluribus subiectis, non est verum. Si
enim hoc verum esset, tunc idem susciperetur a quolibet, et sic non
essent materiae deputatae formis naturalibus neque adaptatio propria.
Et ideo necesse est, ut unum habeat subiectum unum, scilicet proxi
mum. Et ex hoc apparuit genus non esse proximum subiectum for
marum.
Deinde dixit: Neque sufficit etc., id est et non sufficit eis, quae coniunc
tibilia sunt, non esse aequivoca, sed etiam quod non differant neque
ratione neque subiecto propinquo, et hae sunt ultimae species. Ea au
tem, quae conveniunt in genere et differunt differentiis et subiectis pro
priis, ut color, qui est unum in genere, differens secundum differentias,
et sccundum subiecta propria singulis differentiis coloris, per quas di
viditur, non sunt coniunctibilia. Et hoc est: verbi gratia quod in colore accidit
divisio etc., id est quod color non iungitur cum colore, inquantum est
color tantum, sed inquantum color dividitur per differentias diversivas,

[Page 64] et hae differentiae differunt, et secundum formas et secundum subiec
tum nisi comparatio / fiat inter duo colorata in eadem specie coloris. In
his enim potest fieri comparatio et coniunctio, ut si in duobus albis
dicatur alterum esse magis album aut minus aut aeque album reliquo.
Et hoc est quod dicit: ita quod magis non intelligatur in eodem aliquo colore, sed
in genere coloris, id est et ea, quae conveniunt in colore, qui est genus, et
differunt differentiis, ut si alterum fuerit album et reliquum nigrum, non
possunt comparari adinvicem, id est quod dicatur hoc esse magis coloris
illo, secus autem est, si comparatio cadat in eodem colore, et hoc est: ita
quod magis non intelligatur in eodem colore. Comparatio enim bene potest
fieri in eodem colore, color enim, qui unus est specie, unus est forma et
subiecto.
Deinde dixit: iunguntur autem albedine, id est quae autem accipiuntur
secundum quod sunt eiusdem speciei, possunt iungi, ut alba iunguntur
in albedine.
Et cum certificavit, quae sunt coniunctibilia, scilicet ea, quae con
veniunt in ratione | et subiecto, notificavit quod motus, qui iungi pos
sunt, debent esse huiusmodi, et tunc dici possunt aequales, cum con
veniunt in ratione motus et in subiecto motus, quod est magnitudo. Et
dicit: Et similiter dicemus de motu ipsum conveniri etc., et intendit dicere, quod
mensurae non possunt esse aequales nisi rectae tantum aut circulares
tantum, quae scilicet sunt eiusdem speciei, cum solum hae sint, quae
superponi possunt sibi invicem. Unde dicimus, quod mensurae arcuales
non adaequantur sibi nisi sint eiusdem circuli.
Quod autem geometrae dicunt, quod linea recta est brevior omnibus,
quae inter duo puncta copulantur, large dictum est, aut enim aequivoce
aut fere aequivoce dicitur de his aequale. Similiter cum dicunt quod
circumferentia circuli aequalis est figurae plurium / laterum, hoc au
tem facit geometra eo quod potest imaginari lineam rectam, et illam
eandem imaginabitur circularem. Et quia hoc accidit in mente, ideo
huiusmodi speculatio deputata est geometrae.

Textus/Commentum [30]
Aristoteles:
Si ergo aliquis dixerit in hac longitudine hoc quidem alterari, illud
autem moveri secundum locum, ipsa ergo alteratio convenit in veloci-
tate motui locali? Dicemus hoc absurdum esse. Causa autem huius est
quoniam motus sunt species. Si ergo ea quae in tempore aequali mu-
tant longitudines aequales sunt aequales in velocitate, / necesse est
quod motus rectus sit aequalis motui circulari. Quod horum causa est?
Quod motus localis est genus aut quod linea est genus? Tempus enim
secundum species semper est indivisibile. Dicemus ergo utrumque si-
mul, scilicet diversitas secundum speciem. Ideo enim motus circularis
sunt species, quia illius per quod est motus sunt species. Forsitan autem
fit hoc quo fit motus; huius quidem enim cuius sunt pedes, motus est
ambulare, cuius autem sunt alae, motus est volare.
Non autem sic, non enim differt motus localis secundum speciem ex
diversitate organi. Differt autem secundum figuram. Necesse est ergo
quod ea quae moventur in tempore aequali secundum mensuram
eandem, sint aequalia in velocitate; dico autem »eandem«, in qua non
est diversitas in specie neque in motu.

[Page 65]
Averroes:
Cum motus aequales diffiniantur illi esse, qui in tempore aequali per
transeunt mensuram aequalem, scilicet eandem specie, iterum vult ob
icere, quod ex hac diffinitione sequitur, quod alteratio sit aequalis motui
locali. Potest enim fieri, quod motus localis sit in alia longitudine, et in
illa eadem erit alteratio, et sic motus localis erit aequalis alterationi,
quamvis sint differentes specie, quod est absurdum. Et hoc est quod
dixit: Si ergo aliquis dixerit etc.

[Page 66] Nunc vult reddere causam, qua contingit / diversitas in motu et
inaequalitas, et est ipsos esse differentes specie, nedum genere. Unde
dicit: Causa autem huius est etc.
Deinde dixit: Si ergo ea quae mutant in tempore aequali etc., id est si ergo in
motibus, qui conveniunt in velocitate, non supponatur ipsos esse eius
dem speciei, quod non fit nisi ipsi motus fuerint eiusdem speciei, et id
per quod est motus, fuerit eiusdem speciei. Qui enim describit ea, quae
sunt aequevelocia, quia pertranseunt in aequali tempore longitudinem
aequalem nisi supponat motus convenire in specie et convenire in eo,
per quod est motus specie, facit motus esse inaequales. Alias enim mo
tus circularis et rectus erunt aequales. Et similiter, et supposuerimus
convenientiam eius, in quo est motus, et non supposuerimus conveni
entiam ipsorum motuum, quamvis accidit motibus, qui sunt eiusdem
generis, convenire secundum speciem propter convenientiam eorum | in
eo, in quo sunt secundum speciem, et differre secundum speciem ex
differentia eorum, in quo sunt, sicut accidit motui recto et circulari.
Deinde dixit: Quod horum ergo est causa etc., id est quod ergo istorum
duorum est causa in hoc, quod motus circularis non sit aequalis recto,
an quia motus localis est genus, et motus circularis et rectus sunt eius
species, aut quia linea est genus, et recta et circularis sunt eius species?
Tempus enim est unum specie, nec potest dici ipsum esse causa in hoc,
quod motus circularis differat a recto. Et vult per eius species, ut mihi
videtur, futurum et praeteritum.
Deinde dixit: Dicemus ergo utrumque simul, id est dicemus ergo, quod
hoc, scilicet diversitas horum motuum, scilicet circularis et recti, ab
utroque fit, scilicet a diversitate eius, in quo est motus specie, et a
diversitate ipsius / motus. Et quia causa diversitatis horum motuum
secundum speciem est diversitas magnitudinis rectae et circularis se
cundum speciem, dixit: Ideo enim motus localis sunt species etc., id est sed
ideo motus sunt species, quia id in quo est motus, habet species.
Deinde dixit: Forsitan autem erit hoc, quo fit motus etc., id est opinatur
autem, quod motus locales differant specie propter differentiam orga
norum, quibus fit motus, sicut opinatur, quod ambulatio differat specie
a volatu eo quod organa sunt diversa, scilicet pedes et alae.
Volens autem destruere hanc opinionem dicit: Non autem sic etc., id est
sed haec opinio non est vera. Si enim diligenter inspexeris, videbis

[Page 67] huiusmodi motus non differre secundum speciem eo quod organa dif
ferunt, quibus fit motus. Diversitas enim organorum facit diversitatem
in figuris. Diversitas autem secundum figuram non est diversitas per
differentias substantiales rei. Figura enim est qualitas. Differentiae au
tem motus localis debent esse de natura generis, in quo est motus,
scilicet de natura ubi.
Ex his ergo omnibus habetur diffinitio motuum aequalium, et ideo
dicit: Necesse est ergo quod ea quae moventur etc., id est necesse est ergo quod
ea quae moventur per eandem mensuram, numero aut specie, quorum
motus idem est specie, sunt aequalia. Et hoc est, quod dicit: dico autem
eandem, in qua non est diversitas in specie neque in motu.

Textus/Commentum [31]
Aristoteles:
/ Unde considerandum est in motu quae est diversitas. Hic autem
sermo significat genus non esse idem, ex hoc autem loco accidit in
pluribus falli sic quod non percipitur. Aequivocorum autem alia ma-
xime distant, alia quodam modo sunt similia, alia vero propinqua sibi
aut in genere aut in comparatione, unde quae sunt huiusmodi aequi-
voca non videtur quae sunt sic et quae sunt sic.
Quando ergo species est differens, an cum eadem in alio, sed cum
aliud in alio? Et quae est huiusmodi diffinitio? Diffinitio huius est in-
quirere et discernere utrum album eadem ratio et utrum dulce est
eadem ratio, aut differt eo quod inest alii aut quia omnino non est
idem?
Averroes:
Cum dixerit quod aequalia sunt, quae conveniunt in specie motus et in
eo, in quo est / motus, et hoc scire est difficile, dixit: Unde considerandum
est in motu etc., et ideo considerandum est, quae est diversitas specifica in
motu.

[Page 68] Deinde dixit: Et hic sermo significat genus non esse idem, id est et hic sermo
in diffinitione est sermo, qui per se significat quod genus, in quo est
motus, est diversum. Et hoc quod dixit, patet per se. Distinctio enim,
qua notatur ea, de quibus dicitur esse diversa, est diffinitio, qua notatur
genus eorum esse diversum. Et hoc commune est omnibus aequivocis,
verbi gratia quia diffinitiones eorum, quae hoc nomen canis significat,
sunt diversa, ideo notatur, quod illa sunt diversa in genere. Si ergo hoc
fuerit manifestum per se, erit notum per se, hoc nomen canis dicitur
aequivoce de illis, de | quibus dicitur. Sed quia hoc non patet ex dif
finitionibus in quacumque materia, accidit in hoc falli in pluribus.
Unde dicit: ex hoc loco autem accidit etc., id est cum in quibusdam pu
tatur ex suis diffinitionibus ipsa esse eiusdem naturae, opinabitur ergo
ipsa esse univoca, cum sint aequivoca. Et cum dixit quod diffinitiones
non sufficiunt ad notificandum hoc, cum in natura earum non est ubi
que reddere, an genus sit diversum an non, incepit distinguere, ubi
diffinitiones possunt hoc reddere, id est ubi manifeste patet hoc ex
diffinitionibus, et ubi non, et dixit: Aequivocorum autem alia etc., id est sed
eorum, quae sunt aequivoca, quaedam differunt inter se maxime, in
quibus ex diffinitionibus non potest latere nomen esse aequivocum,
quaedam autem habent quandam similitudinem, ex qua latent quo
dammodo, sed tamen non multum distant in apparentia ab illis dictis,
quaedam vero sunt valde vicina et sibi propinqua. Et quia membrum
istud valde latet, dixit: unde quae sunt / huiusmodi aequivoca etc., id est et
quia haec species aequivocorum valde dubitabilis est, ideo iudicare ex
his, quae sunt univoca et quae aequivoca, est opinari, non scire. Et hoc
est quae sunt sic et quae sic.
Deinde dixit: Quando ergo species erit differens etc., et cum dubitatio haec
accidat in diversitate specierum ex propinquitate naturarum earum,
quando ergo species erit differens speciei? id est quando ergo dicemus,
quod illa, quorum naturae sunt consimiles, sunt duae species? An sci
licet, quando eadem insunt diversis, aut quando ipsa sunt diversa forma
et subiecto? Et hoc est quod dicit: sed cum aliud in alio, et iam praeces
serat causas, quomodo de his.
Deinde dixit: Et quae <est> diffinitio huius? Diffinitio eius est inquirere et
discernere etc., id est et cum talis dubitatio contingerit in his, quae erit
diffinitio eorum, quae conveniunt specie, et vult dicere, quod diffinitio

[Page 69] eorum est, cum ambiguum fuerit, an sint idem aut diversa, inquirere,
utrum illud sit unum an non, verbi gratia inquirere, utrum album sit, in
quocumque dicitur album, et similiter dulce, utrum sit unum in omni,
quod dicitur dulce. Et vult dicere, quod via artificialis ad cognitionem
convenientiae aut diversitatis specierum, cum non fuerit manifesta per
se, est illa, quae data est in SEPTIMO TOPICORUM. Illic enim dicti sunt
loci, quibus perscrutatur, an aliquid sit idem aut aliud.
Deinde dixit: aut differt eo quod inest alii etc., id est et inquirendum est,
utrum est idem aut diversum eo quod inest diversis subiectis, aut eo
quod in se est diversum. Et quia videtur, quod diversitas potest pro
venire ex pluribus his causis, et hoc indiget declaratione, dixit: aut quia
non est idem omnino, id est et inquirendum est omnino, an sit unum aut
non sit unum, quocumque modo sit.

Textus/Commentum [32]
Aristoteles:
/ Et de alteratione quidem considerandum est quomodo erit aequalis
illi. Si ergo sanari est alterari, et potest hoc quidem cito curari, illud
vero tarde, et duo simul curari, erit ergo alteratio / aequalis in veloci-
tate; in tempore enim aequali accidit, quidnam ergo alteratum est?
Aequalitas enim non potest dici hic, quod autem in quanto dicitur
aequalitas, hic dicitur similitudo. Sit ergo aequalitas in velocitate quod
transmutatum est eadem transmutatione in tempore aequali.
In quo ergo horum quaerenda est coniunctio, an in quo est qualitas,
aut in ipsa qualitate? Hic autem possumus accipere eandem sanitatem,
non enim est maior aut minor, sed similiter. Si autem qualitas fuerit
diversa ut si dicimus alterari quod albescit et quod curatur, haec nullo
modo sunt idem neque aequale neque simile; ab his autem fiunt species
alterationis, et non est eadem alteratio, sicut neque eadem mutatio
secundum locum. Unde sciendum est quot sunt species alterationis, et
quot sunt species motus localis.
Si ergo quae moventur, differunt specie, scilicet quorum | sunt motus
per se, non per accidens, et eorum etiam motus differt specie; et si
genere differunt, et motus genere, et si numero, numero.

[Page 70]
Averroes:
Cum declaravit, quis motus cui motui est aequalis, et qui motus locales
conveniant secundum speciem, nunc vult hoc idem inquirere de nomi
nibus alterativis, scilicet quomodo coniunctibilitas debet esse in eis, sci
licet comparatio. Et unde quaerenda est, cum aequalitas non potest
vere dici de alteratione, cum sit qualitatis, aequalitas vero est propria
quantitati, et incepit dicere: De alteratione autem etc., / id est de alteratione
autem considerandum est, quomodo aequalitas imaginatur in ea, cum
coniunctio motuum non imaginatur nisi propter aequalitatem. Dixit
autem hoc, quod aequalitas est propria quantitati, non qualitati.
Deinde dixit: Si ergo sanari est alterari etc., id est sed posito quod ad
quisitio sanitatis est alteratio, et posito quod potest fieri quod aliquis
curetur citius altero, et quod duo possunt ex eadem aegritudine simul
curari in tempore aequali, erit alteratio aequalis alterationi eo quod
utraque sanitas facta est in tempore aequali.
Sed quia tempus est extra rem, et non sequitur ex aequalitate eius
aequalitas motuum nisi aequalitas sit in ipsis substantiis motuum, in
cepit quaerere, cui inest aequalitas in alterabilibus, et dixit: quidnam ergo
alteratum est etc., id est sed si posuerimus, quod alteratio est aequalis
alterationi, quid ergo est illud, quod alteratum suscepit aequalitatem, si
oportet quod aequalitas in eis sit ex parte substantiae eorum?

[Page 71] Deinde dixit: Aequalitas enim non potest dici hic etc., id est aequalitas enim
non potest dici de qualitate, sed ea, quae in quantitate dicuntur aequa
lia, illa in qualitate dicuntur consimilia. Aequalitas enim, quae dicitur
de quantitatibus, quae nec abundant nec deficiunt, est par consimili
tudini, quae dicitur de qualitatibus, quae nec fortiores sunt nec debili
ores.
Deinde dixit: Sit ergo aequalitas in velocitate etc., id est si ergo aequalitas
dici potest de alterationibus, hoc intelligendum est, quae scilicet trans
mutantur eadem transmutatione, non / fortius neque debilius in eodem
tempore; sic ergo intellecta aequalitas in qualitate non refert a consi
militudine.
Et quia potest aliquis dicere forte aequalitas, quae ascribitur altera
tioni, inest subiecto alterationis, quod est quantitas, dixit: In quo ergo
horum quaerenda est etc., id est et a dicentibus hoc quaerendum est, in quo
horum debet quaeri coniunctibilitas, an in subiecto qualitatis, an in ipsa
qualitate? Contingit enim dicentibus aequalitatem posse dici in eis so
lum propter subiectum, quod coniunctibilitas sit subiecti, non qualitatis
ipsius. Et hoc accidens est qualitati, scilicet inest ei per accidens. Sed
oportet utrumque considerare, ut post declarabitur. Hoc autem posset
dici, si possemus invenire duas qualitates consimiles, et ideo mox sub
iunxit: Hic autem possumus accipere eandem sanitatem etc., et coniunctibilitas
non inest eis ex parte subiecti, quia possumus invenire duas sanitates
omnino et omnino consimiles, quarum altera neque maior est neque
minor.
Deinde dixit: Si autem qualitas fuerit diversa etc., id est si autem qualitates
diversae fuerint secundum speciem, ut si aliquid sanatur et aliquid al
bescit, tunc non potest vere dici de his neque idem esse specie neque
aequales, quamvis sint in aequali tempore neque consimiles, et hoc
manifestum est.
Deinde dixit: ab his autem fiunt species alterationis, id est sed ab huius
modi diversitate, quae est inter sanitatem et albedinem, fiunt species
alterationis.
Deinde dixit: et non est eadem alteratio etc., et ideo tanta diversitas in
venta est in alteratione eo quod alteratio non est eadem specie, sed
neque motus localis est idem specie.

[Page 72] Deinde dixit: Et ideo oportet scire quot sunt species alterationis etc., id est
unde oportet volentes scire motus / coniunctibiles scire, quot sunt spe
cies alterationis et species motus localis.
| Deinde dedit regulam, ex qua potest pervenire ad hoc dicens: Si ergo
ea quae moventur etc., id est et via ad numerari motuum est intueri ea,
quae per se moventur, non per accidens, scilicet quae per se alterantur
et quae per se moventur in loco. Si ergo haec differunt specie, horum
etiam motus erit differens specie. Et si haec differunt genere, horum
motus erunt differentes genere, et si numero, numero. Haec autem via
ducit ad numerum motuum, quia quantum ad nos notiora sunt, quae
moventur, quam ipsi motus.

Textus/Commentum [33]
Aristoteles:
/ Sed oportet nos considerare ut sciamus alterationes esse in ipsa qua-
litate aequales, an sit eadem in utroque aut simul aut in ipso alterabili
ita quod verbi gratia consideremus hoc tantum albescere, et hoc tan-
tum. Respondentes autem dicemus in utroque ita quod alteratio dicatur
eadem aut non eadem secundum qualitatem, cum fuerit eadem, et
dicatur aequalis et inaequalis secundum diversitatem huius.
Averroes:
/ Cum paulo ante quaesiverat, in quo quaerenda est coniunctibilitas,
an in eo, in quo est qualitas, aut in ipsa qualitate, et dixerat respondens
quod in ipsa qualitate possumus accipere coniunctibilitatem, et tacuit
utrum oporteat considerare subiectum aut non, iteravit hic quaestio
nem, et dixit: Sed oportet nos considerare etc., id est sed oportet nos inqui

[Page 73] rere, quid est, quo alterationes fiunt aequales, an hoc quod qualitas est
eadem specie in utroque aut consimilis aut sit hoc propter id quod
alteratur, scilicet quod quantitas, quae in utroque alteratur, esse eadem.
Deinde exposuit hoc dicens: ita quod verbi gratia consideremus etc., id est an
consideranda est cum assimilitudine qualitatum aequalitas subiectorum.
Deinde dixit: Respondentes ergo dicamus in utroque etc., id est dicimus ergo
interroganti, quoniam oportet utrumque observari, scilicet consimilitu
do qualitatis et aequalitas subiecti, ita quod possumus scire, an altera
tiones sint eadem specie aut non eadem, scilicet consimiles, cum scilicet
subiectum fuerit idem. Hoc autem dicit eo quod si quantitas subiecti
fuerit diversa, et qualitas erit diversa. Et hoc est, quod dicit: et dicatur
aequalis et inaequalis per diversitatem huius, ac cum supposuerit cum aequa
litate qualitatis necesse esse subiectum esse idem, id est aequale, inducit
rationem huius, ac si diceret: Oportet autem subiectum observari, quia dici
mus qualitates aequales / et inaequales esse propter subiectum.
Et non dicit, quod si coniunctibilitas alterabilium fuerit propter sub
iectum tantum, quod hoc erit per accidens, et propter qualitatem tan
tum, non erit aequalitas perfecta, sed tantummodo similitudo. Secundo
necesse est in aequalitate perfecta, quod utrumque attendatur, scilicet et
similitudo qualitatis et aequalitas subiecti.

Textus/Commentum [34]
Aristoteles:
/ Et de generatione autem et corruptione, quomodo generatio sit
aequalis velocitatis considerandum est. Forsitan autem erit sic, si in
tempore aequali fit illud indivisibile ut homo, non animal. Et erit ve-
locius, si non in tempore aequali, non enim est nomen commune
utrumque neque aliud ut dissimilem. Et si substantia est numerus, di-
cemus numerum maiorem / aut minorem eorum, quae conveniunt
specie. Sed quod commune est eis, et quod proprium est unicuique,
non est nominatum, sicut qualitas maior et laudabilior dicitur fortior, et
quantitas maior.

[Page 74]
Averroes:
Cum notificavit conditiones, quae attendendae sunt in coniunctione
motuum alterationis et modum observationis eorum, vult nunc illud
idem notificare in motibus generationis, qui scilicet possunt iungi, et qui
non, et dicit: De motu autem generationis etc., id est quomodo autem dicitur,
quod generatio dicitur aequalis generationi, considerandum est. Noto
enim modo aequalitatis mox nota erit con- | iunctibilitas, cum aequalitas
sit propria coniunctibilitati.
Deinde dixit: Forsitan autem erit sic etc., id est forsitan autem sufficit ad
hoc, quod generationes sint aequales, hoc quod sint in aequali tempore
et quod sint unum indivisibile specie, non genere, ut animal, cum ani
mal sit divisibile specie. Et erit velocior, quando non in tempore aequali, id est
et in huiusmodi generationibus, quae sunt in eadem specie, dicitur
quod haec est velocior illa, quando non sunt in aequali tempore.
Deinde dixit: non enim est nomen etc., id est sumus autem contenti in
diffinitione aequalis et velocioris in generatione hoc solo eo quod non
est nomen commune utrique generationi, qui scilicet conveniunt specie
et tempore, sicut fuit duabus qualitatibus convenientibus specie et tem
pore, et plus et minus, quod est similitudo et dissimilitudo in differen
tibus, et similiter aequalitas in eis, quae conveniunt in quantitate, et
inaequalitas in eis, quae differunt.
Deinde dixit: Et si substantia est numerus etc., et convenientia / substan
tiarum generabilium non habet nomen nisi substantiae differant ex nu
meris, secundum quod componuntur ex numeris, ut quidam ANTIQUI
dicebant. Tunc enim possumus dicere substantias esse maioris numeri
aut minoris numeri eorum numerorum, qui conveniunt specie. Et vult
dicere, quod <si> in substantia est numerus, tunc coniunctibilia dicuntur
esse, qui conveniunt in specie numerali, inconiunctibilia vero, quae
differunt secundum magis et minus.

[Page 75] Deinde dixit: Quod autem commune est eis etc., id est sed illud, quod
commune est, in quo scilicet participant substantiae, caret nomine. Si
militer qualitas, quae propria est illis, scilicet qua differunt, caret no
mine, id est non habetur nomen neque illis, quae conveniunt, neque
illis, quae differunt, sicut est eis, in quibus qualitates differunt et con
veniunt. Dicimus enim ea, quae differunt in qualitate, fortiora et de
biliora, et dicimus, quae differunt in quantitate, maiora et minora, et
quae conveniunt in qualitate, similia, et in quantitate, aequalia.

Textus/Commentum [35]
Aristoteles:
/ [c. 5] Et quia quod movet, semper movet aliquid in aliquo et ad
aliquid, dico autem »in aliquo« in tempore, et »ad aliquid« ad tantam
longitudinem, semper enim movetur cum movet, necesse est quod illud
per quod movetur, sit aliquod quantum et in quanto. Si ergo quod
movet, fuerit A et quod movetur, B, et tempus in quo D, et longitudo
C, potentia aequalis quae est A, movebit in tempore aequali medieta-
tem B in duplo spatio C, et movebit eam per longitudinem C in me-
dietate temporis D. Sic enim erit finita.
Averroes:
Cum complevit distinguere motus, qui coniunguntur et qui non con
iunguntur, nunc vult aliud declarare de motore et moto, scilicet quod
omne, quod movet aliquod mobile per aliquod spatium in aliquo tem
pore, illud movebit medietatem illius mobilis in illo eodem tempore per
duplum spatium, et movebit eam per illud idem spatium in medietate
illius temporis, et dicit: Et quia quod movet etc., id est quod movet extra,
scilicet quod / corpus est, non potentia in corpore, et hoc manifestum
est ex hoc, quod dicit: semper enim movetur cum movet. Motor enim, qui
movetur, dum movet, necessario est corpus.

[Page 76] Et similiter manifestum est, quod huiusmodi motor movet ad ali
quem finem. Unde subiungit: necesse est quod id per quod movetur, sit aliqoud
quantum, id est spatium diffinitum, et in quanto, id est et in tempore
diffinito. Hoc autem accidit motori eo quod est corpus aut potentia in
corpore.
Deinde dixit: Si ergo quod movet, fuerit A etc., id est sit ergo, quod movet,
A, / et quod movetur, B, et spatium, C, et tempus, D. Dico ergo, quod
omnis motor, cuius potentia fuerit aequalis potentiae A, movet in tem
pore D medietatem B in duplo spatio C, et movet illam per totum
spatium hoc in medietate huius temporis D. Sic enim erit finita, id est
potentia motoris. Hoc autem fit eo quod velocitas deputata unicuique
motui est sequens | mensuram, qua potentia motoris abundat super
potentiam mobilis. Unde si dividentes id quod movetur, contingit ne
cessario, quod proportio potentiae motoris ad mobile sit dupla illius
proportionis. Erit ergo velocitas dupla illius velocitatis. Movebit ergo in
illo eodem tempore per duplum illius spatii et in medietate illius per
totum illud spatium, et hoc communiter manifestum est in omnibus
motoribus, quorum potentia finita est.
Utrum autem commune sit potentiis motivis non corporalibus, si
demonstratum sit aliqua esse huiusmodi, habet quaestionem difficilem.
Necesse est enim, ut resistentia sit inter id quod movet, et id quod
movetur, et differenter sive motio sit naturalis aut non naturalis. Haec
autem resistentia communis est eo quod alterum est agens et reliquum
patiens. Unde dicimus de virtutibus caelestibus motivis non quamlibet
potentiam movere quodlibet corpus caeleste, sed unaquaeque potentia
movet corpus illi proprium velocitate propria. Est autem eis commune
hoc, quod ad infinitum movent. Et quantum ad hoc nulla est proportio
inter illas et quae moventur. Inquantum autem unaquaeque illarum
movet corpus proprium velocitate propria, habent proportionem pro
priam ad ea, quae moventur. Sed haec proportio videtur esse indivisi
bilis. Unde ergo accidit / istud istis potentiis? Forte autem ex diversitate
naturarum moventium, quae non sunt in materia secundum magis et
minus in nobilitate, et diversitate naturarum corporum, quae ab his
moventur.
Hoc autem, quod in tempore moventur, scilicet corpora caelestia,
quamvis nulla est proportio inter potentias motivas et mobiles, hoc

[Page 77] accidit ex ipsa natura motus. Non enim potest esse motus sine tempore.
Moventium autem, quae sunt in materia, si aliquod haberet potentiam
infinitam, contingeret, ut motus esset non in tempore, ut in ULTIMO
OCTAVI declarabitur. ARISTOTELES autem in hoc loco non inten
dit huiusmodi moventia, sed moventia materialia eo quod perscrutatio
ista utilis est in sciendo, quomodo res se habet in his, quae sunt im
materialia, ut in sequentibus patebit. Et est etiam continens omnes sta
tus moventium materialium. Et in alia translatione loco huius litterae
»sic enim erit finita« invenitur alia littera haec: »sic enim erit propor
tionalia«, et quod est in hac translatione, est verius.

Textus/Commentum [36]
Aristoteles:
Et si eadem potentia movet aliquid idem in quanto tempore per tantum
spatium, movebit illud per medietatem illius spatii in medietate illius
temporis, et medietas illius potentiae movebit medietatem illius rei in
tempore aequali per longitudinem / aequalem. Verbi gratia sit semi-
potentia A potentia H, et semipotentia C quantitas Z; proportio ergo
potentiae / huius ad hoc pondus similiter erit in illa eadem proportione,
et ideo movebunt aequaliter in tempore aequali.
Averroes:
/ Cum declaravit quod eadem potentia movet medietatem rei mobilis
in illo tempore, in quo movet totum per duplum spatium eius, per quod
movet illam in illo tempore, et movet illam per totum spatium in me
dietate temporis, in quo movit totum per illud spatium, nunc vult de
clarare etiam quod, si aliquid movet aliquod per aliquod spatium in
aliquo tempore, ipsum movebit per medietatem illius spatii in medietate
illius temporis, et quod medietas illius movebit medietatem illius mobilis

[Page 78] per illud idem spatium in medietate illius temporis. Contingit autcm, ut
dixit, quod movet medietatem rei mobilis per illud idem spatium in illo
eodem tempore eo quod velocitas motus totius mobilis a toto motore est
secundum proportionem excessus potentiae motoris super potentiam
mobilis.
Dividentes ergo rem mobilem in duo aequalia et similiter id quod
movet, / erit proportio motoris, qui est medietas, ad mobile, quod est
medietas, sicut proportio totius motoris ad totum mobile, ut universa
liter demonstrant geometrae.
Velocitates ergo erunt aequales, scilicet velocitas totius mobilis et
medietatis. Unde necesse est, ut pertranseant idem spatium in eodem
tempore, et verba eius in hoc patent.

Textus/Commentum [37]
Aristoteles:
Et si H movet Z in tempore D per spatium | C, necesse est quod H in
illo tempore non moveat duplum Z in medietate spatii C. Si ergo A
movet pondus B in tempore D per spatium C, medietas A + ... +
neque pars, cuius quantitas ad totum est quantitas quae movet. Illa pars
per se existens movebit. Nihil enim est aliud nisi quia est potentialiter
in toto.

[Page 79] Averroes:
Solebat ZENO dicere quod, si mina milii cadens facit sonum, necesse
est unum granum per se cadens separatim facere sonum, alias autem
iunctum totum non faceret sonum. Et similiter guttarum aquae, quae
successive perforant / lapidem, unaquaeque habet aliquod perferorem
in lapidem. Si enim nullius est operatio, neque omnibus iunctis erit. Et
hic sermo est sophisticus. Nulla enim partium habet operationem actu,
sed potentia. / Unus ergo -ut ita dicam- de triginta viris non movet
solus navem. Qui adveniens praeparationi et adaptationi, quae inest
navi a motione viginti novem, movet eam. Unusquisque ergo triginta
largitur navi adaptionem ad motum, quam non habet antequam mo
veret. Adaptatio ergo, quam viginti novem largiuntur, est quam ultimus
motor extrahit ad actum, ut si dicas tricesimus, per quem movetur
navis, et similiter est de granis milii. Dicit quod, et ideo sermo ZENONIS
non est verus, scilicet quod quodlibet granum milii, si ceciderit, facit sonum, id est
sed non quilibet motor movet quodlibet mobile, immo potentia motoris
est diffinita, scilicet prima potentia, quae potest movere. Et ideo sermo
ZENONIS non est verus, scilicet qui dicit, necesse est, si mina milii cadens
facit sonum, quod etiam quaelibet pars eius debet facere sonum.
Deinde dixit: Non enim potest non movere in tempore omnino illum aerem, quem
tota mina milii movet, id est non enim potest dicere quod unaquaeque
partium non movet in tempore omnino, cum ceciderit, aerem, per
quem transit motione faciente sonum, sicut facit mina, scilicet quod
motio eius in actu non est motio habens sonum, et si unaquaeque
partium largiatur ad susceptionem soni adaptationem, quam ante non
habuerat.
Deinde dixit: neque pars, cuius quantitas ex cado est quantitas quae movet. Illa
pars per se existens movebit, id est et non contingit, quod unaquaeque
partium totius motoris movere possit, neque pars illa, qua adveniente
ceteris partibus moventur res, ut si dicas tricesimus in motione navis.
Dixit autem hoc eo quod non videtur, quod haec pars inter ceteras
partes sit maioris operationis in motione. Hoc autem non fit nisi propter
adaptationem, quae praecedit in re mobili, quae non praecesserat in
ceteris partibus mobilibus.

[Page 80] Deinde dixit: Nihil enim est quam nisi quia est potentialiter in toto. Aut
intelligit, quod illa pars existens in continuo nihil est actu, / sed poten
tia est in toto, aut intelligit, quod illa pars non est movens actu, sed
movet potentialiter in toto.

Textus/Commentum [38]
Aristoteles:
Et si fuerint duo, quorum utrumque movet unum, et utrumque movet
per tantum in tanto tempore, iunctae potentiae movebunt iunctum ex
utroque pondere per longitudinem aequalem in tempore aequali; sunt
enim proportionalia. [Et potest hic sermo dividi et si sit considerandum,
erit ergo duo.]
Averroes:
Hic incipit dicere aliud, scilicet quod, si duo moventia diversa, quorum
utrumque movet aliquod pondus per spatium aequale in tempore
aequali, illa duo iuncta movebunt utrumque pondus iunctum per idem
spatium in eodem tempore. Et hoc erit, si motio duorum ponderum
diversorum adaequatur in spatio et tempore. Si autem differunt in spa
tio ut, si alterum moveat libram in una hora per spatium unius leucae,
alterum vero moveat duas libras in una hora per spatium duarum leu
carum, non est sequens, ut moventia iuncta et moveant tres libras in
una hora, neque per unam leucam neque per duas leucas. Proportio
enim duarum potentiarum iunctim ad duo pondera non erit sicut pro
portio unius potentiae ad unum / pondus.
Si vero spatium fuerit idem et tempus idem, | tunc proportio iuncti ex
duabus potentiis motivis ad duo pondera mobilia erit eadem proportio,
sive potentia ponderum et potentia moventium conveniat aut differat,
verbi gratia quod, si motoris ad aliquod mobile est aliqua proportio, et
alterius motoris ad aliquod mobile est illa eadem proportio iuncti ex

[Page 81] motoribus ad iunctum ex ponderibus, erit illa eadem proportio, ut dic
tum est in libro ELEMENTORUM.
Deinde dicit: Et potest hic sermo etc. Sic reperitur in quibusdam volu
minibus, et vult dicere quod, si duo moventia movent aliquod pondus
per aliquod spatium, et diviserimus moventia et diviserimus pondus ita,
quod proportio utriusque partis ad utrumque movens sit sicut proportio
totius ad totum, poterit proportio motus remanere eadem. Hoc autem
quantum ad proportionem verum est, inquantum vero videtur quod in
utroque illorum, cum diviserimus, et ideo dixit, ut mihi videtur: et si sit
considerandum. Videmus enim duos aut tres homines movere aliquod,
quod non possent movere divisum secundum numerum eorum.

Textus/Commentum [39]
Aristoteles:
/ Et similiter se habet alteratio et augmentum; est enim aliquid quod
augetur et aliquid quod auget, et in tanto tempore in tanta mensura hoc
quidem auget, hoc autem augetur. Et quod alterat etiam similiter est
aliquid, et quod alteratur, et in alia mensura secundum magis et minus
erit alteratio, et in tanto tempore; et huius quod fit in hoc, in duplo fiet
duplum. Et quod est duplum erit in duplo, +...+ et quae fiunt in
aequali tempore sunt dupla. Et si quod alterat et quod auget, auget et
alterat in tanta mensura et tali tempore, non est necesse tamen quod
medietas agat hoc in medietate aut quod in medietate agat medietas;
forte autem accidit quod nihil alterabit aut auget, sicut diximus in pon-
deribus.
Averroes:
Intendit in hoc capitulo dicere quod ea omnia, quae dicta sunt de

[Page 82] motore et mobili in loco, possunt vere dici de alteratione et augmento,
/ et hoc est: Et similiter se habet alteratio et augmentum. Et similiter omnia,
quae dicta sunt de motore in loco et mobili, scilicet quod motor du
plicatus movet idem mobile per idem spatium in medietate illius tem
poris, et per duplum spatium in illo tempore, et medietatem mobilis
movet motor per illud spatium in medietate illius temporis. Et si motor
divisus est in duo aequalia, et similiter quod movetur, divisum fuerit in
duo aequalia, quod motus remanebit eiusdem velocitatis, omnia haec
fiunt in augmento et alteratione.
Deinde reddit causam huius dicens: est enim aliquid quod augetur etc., id
est accidit autem, quod se habet res in augmento et alteratione, sicuti in
motu locali eo quod auget, quod est par eius, quod movet in loco, et
aliquid quod augetur, quod est par eius, quod movetur, et tempus, in
quo fit hic motus, et mensura, in qua sit, et hoc est: et in tanto tempore.
Deinde dixit: in aliqua mensura hoc quidem auget, hoc autem augetur, id est
non autem quodlibet auget quodlibet, sed hoc auget, hoc utroque exis
tente in aliqua mensura terminata. Et haec est causa, qua proportio
inter illa est terminata.
Deinde dixit: Et quod alterat, similiter est aliquid etc., id est et sicut quod
auget et quod augetur, sunt potentiae terminatae, sic etiam quod al
terat, est aliquid terminatum, et quod alteratur, aliquid terminatum. Et
secundum excessum potentiae alterantis super potentiam alterabilis erit
velocitas alterationis et quantitas temporis alterationis, haec enim duo
sequuntur proportionem, quae est inter alterans et alterabile. Si ergo
proportio | fuerit magna, et velocitas erit magna, et tempus breve et
econverso.
Deinde dixit: et eius quod fit in hoc, erit in duplo duplum, id est et qualitas,
quae fit ab aliquo alterante in aliquo alterabili in aliquo tempore, / in
duplo tempore erit dupla.
Deinde dixit: Et quod est duplum erit in duplo, id est et dupla alteratio erit
in duplo tempore, et hoc est conversio primi. Et vult per hoc notificare
proportionalitatem.
Deinde dixit: et quae sunt in tempore aequali sunt dupla, id est et si mul
tiplicaverimus id quod movet et id quod movetur, aequali multiplica
tione, motus eorum et eius, quod multiplicatur, erit in tempore aequali.
Deinde dixit: Et si quod alterat et quod auget, auget et alterat etc., id est et si
omne, quod alterat, alterat aliquod terminatum et in tempore termi

[Page 83] nato, et similiter omne, quod auget, auget aliquod terminatum et in
tempore terminato, neque quodlibet auget quodlibet, neque quidlibet
alterat quidlibet, non sequitur, quod medietas alterantis agat illam al
teratione in medietate illius temporis, cum possit contingere, quod non
alterat omnino. Hoc enim accidit, cum potentia medietatis eius, quod
movet, non excedit potentiam eius, quod movetur.