[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT2

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus.

[Page 34]

[Caput 1. De substantia coeli, eius quoque forma, ac materia]
Averroes. In hoc tractatu intendimus perscrutari de rebus, ex quibus componitur corpus caeleste.
Declaratum est enim corpus caeleste componi ex duabus naturis sicut corpora generabilia et corruptibilia. Sed tamen in istis fuit declaratum has duas naturas esse per generationem et corruptionem inventas in eis, in caelestibus autem propter modum localem. Quia declaratum est haec corpora moveri in loco ex se, amplius quod id, quod movetur ex se, componitur ex

[Page 35] duabus naturis, scilicet movente et mota, id est alio modo agente et recipiente. Quoniam cum declaratum sit omnem motum habere motorem, amplius autem esse motum et movens eodem modo est impossibile, cum hoc, inquam, sit. Declaratum est corpora caelestia ex duabus naturis componi.

[Page 47] In hoc igitur tractatu perscrutaturi sumus de his duabus naturis, ex quibus corpus caeleste componitur, utrum sint similes illis naturis, ex quibus generabilia componuntur, quarum altera dicitur forma, et altera materia, scilicet utrum materia et forma, quae sunt hic, sint eaedem cum illis aut diversae secundum magis et minus aut diversae specie . Quod si sint diversae specie, tunc aequivoce dicitur de eis corporeitas aut secundum prius et posterius.

[Page 48] Quoniam hae duae naturae existentes non sunt convenientes specie, manifestum est posito corpore caelesti ingenerabili et incorruptibili et corporibus, quae sunt apud nos, generabilibus et corruptibilibus. Causas enim generabilis et corruptibilis et aeterni esse easdem est impossibile. Remanet ergo perscrutari de his, quibus hae duae naturae, quae sunt in corpore caelesti, differunt ab eis, quae sunt in corpore generabili et corruptibili.

[Page 52] Principium quidem perscrutationis est hoc: Aristoteles quidem, cum invenit individua per se existentia hic, quae vocantur substantiae, transferri de una dispositione ad aliam, invenit hanc transmutationem duobus modis, scilicet aut transmutationem in dispositionibus extrinsecis a quidditatibus substantiarum existentium per se, quae non faciunt illa individua differentia illas dispositiones transmutari in nomine, sive in diffinitione sicut dispositiones, quae dicuntur qualitates et quantitates et alia praedicamenta, quae appellantur accidentia, aut transmutationem in dispositionibus, quae faciunt individua differentia ipsas transmutari in nomine et diffinitione, quae transmutatio dicitur generatio et corruptio.

[Page 54] Cum autem consideravit hos duos motus transmutationis, invenit in eis communia et propria. Communia quidem sunt transmutationi substantiali et accidentali. Est enim commune eis duabus unum subiectum recipiens transmutationem. Amplius necessarium est non esse praecedere esse generabilis et corruptibilis eis, quod sit . Non enim fit nisi illud, quod non est, et similiter invenitur posse praecedere in subiecto esse necessarium in utroque modo factionis. Quod enim est impossibile, non fit. Amplius invenitur esse necessario istud, ex quo est factio illius rei et ad quod est, esse contraria et habere idem genus, et quod ista contrarietas in duabus transmutationibus reducitur ad primam contrarietatem, scilicet non esse et formam.

[Page 60] Differunt autem in hoc isti modi transmutationis, quoniam invenit transmutationem individuorum in suis substantiis cogere subiectum non esse ens in actu et non habere formam, qua substantiatur. Si enim haberet formam, nullam aliam reciperet nisi illa destructa. Unam enim formam habere nisi unum subiectum impossibile est. Et si esset substantia simpliciter existens in actu, tunc esset impossibile et non receptivum. Quod enim est actu, non recipit aliquid, quod est in acta, secundum quod est in actu . Unde natura huius subiecti recipientis formas tales , scilicet primae materiae, necessario est natura potentiae, scilicet quod potentia est eius differentia substantialis. Et ideo nullam habet formam propriam et naturam existentem actu, sed eius substantia est in posse. Et ex hoc materia recipit omnes formas. Sed posse, quo substantiatur hoc subiectum, differt a natura subiecti, quod substantiatur per hoc posse in hoc, quod posse dicitur respectu formae. Hoc autem subiectum est unum entium existentium per se, quorum substantia est in potentia. Et ideo difficile est intelligere vel imaginari materiam nisi in comparatione ad alterum. Sicut dixit Aristoteles.

[Page 69] Et cum invenit formas substantiales dividi secundum divisionem huius subiecti, divisio autem non est in subiecto, nisi in quantum habet quantitatem, scivit, quod primum eorum, quae existunt in hoc, est tres dimensiones, quae dicuntur corpus. Et cum invenit in his dimensionibus communicari omnes formas, quarum quaelibet habet propriam quantitatem terminatam, scivit dimensiones terminatas in ultimo actu non posse esse, nisi postquam forma substantialis est in eo sicut est dispositio de aliis accidentibus existentibus in actu.

[Page 75] Et invenit etiam, quod subiecta omnium accidentium sunt individua substantiae, quae sunt in actu, de quibus declaratum fuit ab eo esse composita ex formis et subiecto, quod est in potentia. Et accepit etiam signum ex hoc, quod hoc subiectum recipit accidentia contingentia in eo, quod non est simplex. Quoniam si esset simplex ex actu, non posset recipere accidentia. Pati enim contrarium est ipsi actui. Et quia invenit omnes formas communicare in dimensionibus non terminatis primis, scivit, quod prima materia numquam denudatur a dimensionibus non terminatis. Quoniam si denudaretur, tunc corpus esset ex non corpore, et dimensio ex non dimensione. Et tunc formae corporales essent contrariae et succedentes sibi in hoc subiecto sicut est dispositio de formis substantialibus. Et hoc totum convenit sensui. Videmus enim, quod forma caliditatis, quando agit in aquam, incipit aqua augere et crescere in dimensionibus et vicinari dimensionibus aeris. Cum igitur pervenerit ad maximam quantitatem aquae, tunc subiectum denudabitur a forma aquae et a quantitate dimensionum aquae propria et recipiet formam aeris et quantitatem dimensionum propriarum formae aeris. Et similiter facit for

[Page 76] ma frigiditatis in aere, scilicet quod dimensiones aeris non cessant diminui, donec expolietur a sua forma et recipiat formam aquae. Dimensiones autem simplices, quae appellantur corpus simplex, non denudantur a prima materia sicut nec alia accidentia communia omnibus corporibus contrariis aut duobus eorum aut plus, verbi gratia dyaphaneitatem, in qua communicant ignis et aer.

[Page 81] Et quia ista forma, scilicet forma dimensionis non terminatae, existit in prima materia primitus, igitur succedunt sibi in ea formae contrariantes. Cum impossibile sit hoc subiectum recipere duas earum in eodem subiecto existentes determinatae quantitatis, ideo impossibile est a subiecto denudari formam nec subiectum a forma nisi per formae corruptionem. Nec etiam

[Page 82] possibile est ipsam fieri in subiecto nisi per agens extrahens illam de potentia in actum. Unde necesse est has formas succedentes sibi esse contrarias adeo, quod altera corrumpat suam contrariam et subiectum recipiet formam substantialem similem. Unde formae elementorum sunt contrariae. Et ideo dicuntur passiva quodam modo contraria et quodam modo similia.

[Page 87] Unde si aliqua corpora simplicia sunt, quorum formae carent contrariis, continget, ut istae formae sint nec generabiles nec corruptibiles nec habentes subiectum commune.
Declaratum est igitur, quia causa corruptionis entium et factionis eorum est contrarietas existens in suis formis et com

[Page 88] mune subiectum, quia nullam habet propriam formam. Sed est potentia recipiens actum et numerationem secundum formas diversas in genere et secundum formas diversas in specie et numero et quae secundum magis et minus. Et causa huius totius est, quia hoc subiectum recipit prius dimensiones interminatas et recipientes post dimensionem terminatam et quia est multum in potentia. Quoniam si non haberet dimensionem, non reciperet insimul formas diversas numero nec formas diversas specie nisi in temporibus diversis. Sed in eodem tempore non inveniretur nisi una forma numero et cum hoc, quia eius natura est una numero. Si non esset multa in potentia, non denudaretur ab illa una forma, quam reciperet, et esset forma in substantia illius subiecti. Et illud subiectum esset impossibile, ut denudaretur a sua forma omnino aut corrumperetur sua forma et fieret alia.

[Page 91] Et quia istud subiectum non recipit multas formas simul nec successive nisi ex hoc, quod recipit tres dimensiones primitus, manifestum est, quod cum subiectum aliquod sit, quia non recipit nisi unam formam, quia istud subiectum est unum numero simpliciter et quia nulla multitudo est in eo omnino nec potentia nec actu et quia non dividitur secundum formam nec formam per eius divisionem, et quod causa in hoc est, quia non recipit quantitatem primo, sed post receptionem formae. Quod si reciperet, esset divisibile secundum formam et forma divisibilis secundum eius divisionem, scilicet subiecti, et finiti essent actus illius secundum finitatem illius quantitatis, et esset possibile in illa forma recipere magis et minus et totum et partem. Si igitur aliqua forma est, quae non recipit magis et minus nec dividitur per divisionem subiecti nec subiectum dividitur per divisionem formae, scilicet per eius divisibilitatem, manifestum est, quia in subiecto istius formae non existunt dimensiones primitus, sed postquam forma existit. Et intelligo post secundum esse et non post secundum tempus sicut est dispositio in omnibus accidentibus existentibus in prima materia, scilicet quod non inveniatur in ea nisi secundum quod habet formam existentem in actu.

[Page 93] Unde posuit Avicenna, quod dispositio trium dimensionum existentium in materia simpliciter, scilicet non terminatarum, est dispositio terminatarum dimensionum in ea. Quapropter dixit, quod necesse est existere primam formam in prima materia, antequam dimensiones existant in ea. Ex quo accidunt ei multa impossibilia, quorum unum est formam, non dividi per divisionem materiae, quapropter non recipit divisionem et ipsam esse aeternam, non divisibilem per divisionem subiecti sui et ipsam non habere contrarium sibi succedens in subiecto. Quod si ita esset, tunc materia nullam reciperet formam praeter ipsam sibi propriam.

[Page 94] Cum igitur fuerint apud Aristotelem declarata ista propria rebus generabilibus et corruptibilibus ex parte subiecti et ex parte forma, ex quibus accidit istis entibus generatio et corruptio, scilicet individuis existentibus per se, et fuit declaratum ei de corporibus caelestibus ipsa esse non generabilia nec corruptibilia, negavit ea habere subiectum recipiens numerum et divisionem per existentiam simplicium dimensionum in eo primo ante exis

[Page 95] tentiam formae et ipsum esse multum in potentia, unum autem numero, et negavit formas corporum caelestium dividi per divisionem subiecti sui et esse finitarum actionum per finitatem suorum corporum, quoniam potentia totius in formis divisibilibus per divisionem sui subiecti est maior potentia partis. Nam si formae existunt in materia dimensionibus mediantibus, tunc potentiae eorum essent finitae propter hoc, quod dividuntur per divisionem subiecti. Cum igitur invenit actiones eorum esse infinitas, conclusit formas eorum non esse in subiecto mediantibus dimensionibus, scilicet eas non esse potentias in corporibus, et demonstravit ex diversitate potentiae totius et partis in formis divisibilibus per divisionem sui subiecti impossibile esse potentiam esse in corpore finito, quae agat actionem infinitum aut potentiam finitam in corpore infinito. Et cum figebatur in istis propositionibus et invenit potentias caelestes agere actionem infinitam, conclusit has virtutes non esse in corpore omnino nec habere materiam recipientem eas mediantibus dimensionibus nec materiam multam in potentia nec recipere magnum et parvum nec habere contrarium. Et totum hoc sequitur ex hoc, quod formae eorum agunt actionem infinitum, et omne hoc probatum est in Naturali Philosophia.

[Page 102] Et cum fuit perscrutatus etiam de materia istorum corruptorum in primo Caeli et Mundi, fuit declaratum etiam ista esse simplicia ex hoc, quod motus eorum sunt simplices et quod natura eorum est nec gravis nec levis, id est natura non innata disponi

[Page 103] per gravitatem et levitatem. Et etiam fuit declaratum ei, quod corpora gravia aut levia sunt contraria. Amplius et quia motus corporum caelestium non habent contraria, conclusit sic corpora esse ingenerabilia et incorruptibilia et ipsa non habere subiectum recipiens dimensiones prima receptione ita, quod suae formae dividantur per divisionem sui subiecti. Et hoc intendit, cum dixit in primo Caeli et Mundi, quod formae horum corporum carent contrario et subiecto. Quemadmodum conclusit hoc idem ex hoc, quod motus eorum sunt a principiis, quae sunt in eis, quae sunt infinitae virtutis.

[Page 108] Et quia manifestum est sensui, quod corpora caelestia recipiunt dimensiones et est impossibile ea recipere dimensiones terminatas secundum suas formas, quia illae substantiales sunt sine dimensione, nec recipere formas mediantibus dimensionibus interminatis, sicut est dispositio de formis generabilibus et corruptibilibus, necesse est ea recipere dimensiones tali modo, ex quo non contingit formas eorum esse generabiles et corruptibiles, quod est, quia natura eorum recipiet dimensiones prima receptione mediantibus suis formis et non recipiet formas mediantibus dimensionibus existentibus in eis in potentia, scilicet non terminatis, sicut est dispositio in dimensionibus, quae sunt in prima materia cum formis istius materiae. Sed dimensiones, quae sunt in materia caelesti, sunt proprium propriorum eis.
Et cum fuit ei declaratum de corporibus caelestibus eorum formas existere in suis subiectis tali existentia, quod non dividantur per divisionem subiecti, et quod causa in hoc est, quia existunt in subiectis, secundum quod sunt divisibilia, fuit declaratum ei, quod istae formae non constituuntur per sua subiecta, immo sunt abstractae in esse. Et quoniam existunt in toto subiecto et non dividuntur per eius divisionem, contingit, quia non dividuntur per eius subiectum. Non enim existunt in eo nec in toto nec in parte et universaliter nec in divisibili nec in indivisibili.

[Page 110] Et cum ita sit, necesse est, ut forma, quae movetur, sit illa, ad quam movetur. In formis enim eius constitutis per sua subiecta differunt, scilicet quod forma, qua movetur, non est illa, ad quam movetur. Et omnis forma huiusmodi, scilicet quae movetur ad se ipsam perficiendam per formam aliam, necesse est, ut suum movere sit finitum, cum non moveat, nisi etiam moveatur. Et hoc est unum eorum, quae moverunt Aristotelem ad opinionem, quod formae corpo

[Page 111] rum caelestium non sint constitutae per sua subiecta, quoniam tunc motus eorum essent finiti.

[Page 113] Et non est dicendum, quod formae, quibus moventur corpora caelestia, sint aliae ab eis, ad quas moventur, et quod illae, quae dicebantur esse non in materia omnino et carent situ, sint formae, ad quas moventur, et illae, quibus moventur, sint formae in materiis, et quod sint divisibiles per divisionem ipsorum, scilicet corporum. Quoniam si ita essent, tunc illae formae existerent in subiectis suis et moverentur per motum subiectorum earum et sic dividerentur per divisionem subiectorum. Motum enim, si movetur essentialiter, erit divisibile essentialiter, et si per accidens, per accidens, scilicet per suum esse individuum. Nihil est igitur in corporibus caelestibus, quo forma, qua est motus, differat a forma, ad quam est motus. Immo sunt eadem forma et non differunt dispositione. Et si ita esset, tunc suum movere esset finitum. Quod enim movet, quoniam movetur, quando movet, impossibile est, quod sit principium motus aeterni ut dixit Aristoteles, quia intellectus et intellectum idem sunt in corporibus caelestibus. Et hoc totum dictum est in aliis.

[Page 126] Et non fuit dictum caelum habere animam nisi propter appetitum existentem in eo ad motum localem. Appetitus autem, qui est in hoc corpore, non est, nisi quia est corpus caeleste vivum per se, appetens per se, non propter potentiam existentem in eo divisibilem per eius divisionem. Esset enim generabile et corruptibile, et dicitur esse motum per principium separatum, quod est in eo, non per principium, quod est pars in eo. Et hoc modo dicitur vivum et intelligens. Et si esset intelligens per partem in eo, non esset intelligens per se et esset simile homini in hoc, quod homo est intelligens per partem in ipso et similiter est vivus et appetens et movens in loco.

[Page 128] Et universaliter quia declaratum est actionem istius corporis esse aeternam, declaratum est fieri eius non existere per suum subiectum et suum subiectum esse simplex, non compositum ex materia et forma. Quoniam si ita esset, esset generabile et corruptibile. Et quod dicunt incipientes philosophari, quod animae istorum corporum sunt formae in materiis et quod adquirant aeternitatem ex formis non in materiis, nihil est. Contingeret enim, ut illud, quod non habet naturam essendi aeternum, adquireret aeternitatem ab alio. Natura enim generabilis et corruptibilis non recipit aeternitatem ab alio, et hoc manifestum est ei, qui considerat fundamenta Aristotelis. Declaratum est igitur ex hoc sermone, quae est substantia caeli, et hoc, quod fuit hic dictum, quemadmodum invenitur probatum ab Aristotele in suis libris et quemadmodum sequitur ex suis dictis. Sed apparet ex verbis Aristotelis, quod declaravit omnia ista in libris, qui non pervenerunt ad nos. Vocetur ergo iste tractatus sermo De Substantia Orbis. Dignior est enim hoc nomine, quod intitulavi hoc titulo.

[Caput 2. De natura corporis coelestis, quopacto sit simplex, non compositum, non grave, neque leve: ac de pluribus ipsius accidentibus]

[Page 129] Perscrutandum est de natura corporis caelestis et quid intelligunt philosophi, cum dicunt ipsum esse simplex et non compositum et ipsum esse nec grave nec leve. Dicamus igitur, quod istud corpus non componitur ex materia et forma sicut corpora generabilia et corruptibilia componuntur. Nulla enim potentia est in eo omnino. Omne enim, in quo est potentia, non est potentia nisi ad duo contraria, scilicet potentia, quae est in substantia. Et inde manifestum est, quod forma, qua movetur, non est generis formarum elementorum quattuor, quoniam sic esset grave aut leve et moveretur ex se per accidens, ut declaratum est in octavo Physicorum. Remanet ergo, ut natura eius sit generis naturae animae aut animalis. Sed cum inspexerimus animalia, quae sunt hic, inveniemus in eis duo principia duorum motuum, quorum alterum est principium motus recti, scilicet motus ad superius vel ad inferius, secundum principium motus localis. Et inveniemus istum motum contrarium esse motui declinationis, qui est in eo. Et ideo accidit ei lassitudo et cogetur ad quietem. Unde necesse est, ut principium motus caelestis corporis sit generis animae tantum, et quod motus, quem habet circulariter, sit motus animae, secundum quod anima. Et cum ita sit, sequitur, quod ista natura motus sit sic, quod faciat ipsum esse corpus nec grave nec leve et moveri circulariter. Et anima, quae est hic, non contingit moveri circulariter, nisi quia constituitur per corpus, quod movetur motu recto. Et

[Page 130] sic opponitur declinatio circulari. In corpore vero caelesti, quia non est anima in eo, ut est in corpore gravi et levi. Sed ipsum movetur ex se et anima. Ergo habet animam tantum et non habet aliud principium. Et quia movetur circulariter, scimus, quia proprium istius animae, secundum quod anima est, est movere circulariter. Natura igitur istius corporis non est nisi natura animae moventis in loco.

[Page 135] Sed quia natura corporis alia est a natura animae, quia est compositum, ut est necesse motus ex se esse, necesse est considerare de natura istius corporis. Et quia declaratum est hoc corpus esse ingenerabile et incorruptibile, apparet, quod necesse est, ut sit simplex, non compositum ex materia et forma. Et quia est individuum demonstratum et ens demonstratum in actu et habens unam figuram et omnia ista sunt in corpore propter materiam et sunt in materia propter formam, necesse est, ut hoc corpus caeli sit materia animalium caelestium, quae moventur localiter ex se, et ut sit perfectius ceteris modis materiae. Non enim est in eo ex potentiis nisi tantum potentia in loco et ex motu locali nobilius eius, scilicet circularis, quemadmodum habet nobilissimam et perfectissimam figuram sphaericam.

[Page 137] Et quia declaratum est de formis caelestibus ipsas non habere constitutionem per corpora caelestia. Nam si haberent, tunc moverentur ex se per accidens et indigerent moto ex se primo et essentialiter. Declaratum est enim in octavo Physicorum, quod

[Page 138] mota ex se, quae sunt hic accidentalia sive essentialia differentia specie vel convenientia, reducuntur ad movens et motum ex se essentialiter, quod sit compositum ex uno movente et uno moto primo, et quod istud movens non sit in potentia in corpore omnino. Et ideo videtur, quod formae caelestium corporum et maxime forma corporis ultimi continentis sint quodam modo animae, scilicet propter appetitum existentem in eis et moventem, et quodam modo intellectus. Et est forma simplex prima, per quam animal caeleste componitur ex uno motore et uno moto econtrario de animalibus, quae sunt hic. Apparet enim in his, quod movens componitur ex duobus moventibus, scilicet ex anima et re desiderata extrinsecus movente animam. Et ideo motum in eis invenitur compositum, non simplex.

[Page 149] Corpus igitur caeleste est quasi materia istius formae abstractae et est materia existens in actu. Et ideo non assimilatur materiae nisi in hoc tantum, quia est materia fixa ad recipiendum formam. Et ideo dignius dicitur subiectum quam materia. Materia enim, quae est hic, dicitur materia, quae est in potentia forma fixa in ea, et dicitur subiectum, quia est fixa formae et fit pars compositi ex ipsa et forma.

[Page 150] Et videtur, quod corpus caeleste non est necessarium in suo esse forma sicut est dispositio in corporibus animalium, quae sunt hic. In animalibus enim, quae sunt hic, videtur, quod animae eorum sint necessariae in esse suorum corporum et quod non salvarentur nisi per sensibilem animam et imaginativam. Corpus autem caeleste, quod est simplex et non transmutabile ab aliquo extrinseco, non indiget in suo esse anima sensibili nec imaginativa, sed tantum indiget anima movente ipsum in loco et virtute, quae non sit corpus nec in corpore ad largiendum ipsi permanentiam aeternam et motum aeternum, quod non habet principium nec finem.

[Page 151] Et debes scire, quod istud corpus caeleste non indiget tantum virtute movente in loco, sed etiam virtute largiente in se et sua substantia permanentiam aeternam. Quoniam etsi sit simplex, non habens in se potentiam ad corruptionem, tamen est finitae actionis necessario, quia est finitum dimensionum determinatarum a superficie continente ipsum. Et omne tale, cum intellectus posuerit id existens per se absque hoc, quod aliud largiatur ei permanentiam et aeternitatem, necesse est, ut ita sit de finitate suae permanentiae sicut est de finitate suae actionis. Et ideo necesse est esse hic intellectum potentiam largientem ipsi permanentiam aeternam, quemadmodum largitur ipsi motum aeternum. Et non hoc tantum, sed necesse est hic esse virtutem, quae largiatur ei motum proprium suae actioni, quae est aeternitas inter ceteros motus, scilicet motum localem, qui est in circuitu et figuram sibi propriam

[Page 152] isti motui, scilicet sphaericam, et mensuram propriam unicuique istorum corporum et convenientiam inter ea ad invicem in ordine et quantitate ita, quod ex omnibus perficitur unus actus, scilicet totus mundus. Nulla enim differentia est inter indigentiam virtutis activae in omni corpore simplici et in uno corpore composito ex corporibus simplicibus huiusmodi et indifferenter, sive id corpus fuerit generatum sive non generatum.

[Page 156] Unde videmus caelum habere unam virtutem, non tantum moventem omnia se agentem et conservantem sicut est dispositio in corpore hominis et in corpore facto propter finem proprium. Finis enim significat agens significatione propria necessaria sicut motus significat movens. Sed agentium quoddam est prius tem

[Page 157] pore acto. Et est omne ens, quod sit in sphaera mundi. Quoddam vero mundi et istius agentis et acti, quoddam est prius naturaliter tempore et est orbis, quem sequitur tempus et cui accidit et agens orbeni, scilicet faciens ipsum in dispositionibus necessariis in inveniendo finem, propter quem fuit. Et cum ignoraverint quidam hanc esse de opinionibus Aristotelis, dixerunt ipsum non dicere causam agentem totam, sed tantum causam moventem, et istud fuit valde absurdum. Et non est dubium in hoc, quod agens ipsum est movens ipsum. Quod enim movet ipsum motu proprio ipsi, est illud, quod largitur ei primo dispositiones, propter quas adquirit motum proprium. Et ista virtus est illa, quam laudat Aristoteles in multis locis sui libri De Caelo et Mundo et indicat ipsam esse nobiliorem caelo et altiorem. Et iam induxit nos amor exponendi hoc facere digressionem a principali, scilicet declarationem corporis caelestis, quod est de caelo tamquam corpus de animali.

[Page 171] Dicamus ergo, quod corpus caeleste communicat cum corporibus generabilibus et corruptibilibus in hoc, quod est ex tribus dimensionibus et substantia recipiens dimensiones et quod

[Page 172] utraque substantia non est sine dimensionibus. Sed inveniemus substantiam deferentem dimensiones in diversis corporibus generabilibus et corruptibilibus easdem numero in potentia, non easdem numero in actu, scilicet quod dimensiones communes omnibus corporibus generabilibus et corruptibilibus sunt eaedem numero in potentia et est commune omnibus rebus generabilibus et corruptibilibus. Inveniemus enim idem corpus transferri de forma in formam et ex dimensionibus in dimensiones alias in actu, verbi gratia quod corpus, quod est aer, transfertur in corpus, quod est ignis. Si igitur hoc corpus commune formae ignis et aeris esset idem numero in actu, tunc forma ignis esset accidens. Et si essent duo in actu et transmutaretur unum in alterum, necesse esset corporeitatem destrui de corpore in actu ad non corpus et corporeitatem generari ex non corpore. Unde necesse est eas habere naturam corporalem communem. Querendum est igitur, utrum ista sit una an plures, et si una, utrum potentia an actu, et similiter, si plures. Declarabitur igitur, secundum quod haec corpora, quae sunt hic, et sunt generabilia et corruptibilia ipsa componi ex substantia, quae est potentia, et dimensionibus existentibus in ipsa substantia in potentia, et quod istud corpus, quod est in potentia, et est materia. Cum potentia exierit in actum, erit materia in actu. Unde dixit Aristoteles, quod materia non habet esse, nisi secundum quod videtur, quemadmodum forma non habet esse in actu, nisi secundum quod intelligitur. Corpus vero caeleste, quod non transmutatur, necesse est ipsum componi ex substantia in actu et dimensionibus in actu et est ingenerabile et incorruptibile. Et cum ita sit, corpus caeleste est materia recipiens formam caeli hoc modo, qui declaratus est de hac materia, scilicet de eius convenientia cum materia generabilium et corruptibilium in aliquo et diversitate eius ab ea in aliquo. Et utrumque in materia est, secundum quod videtur, et similiter etiam est, secundum quod invenitur in eis potentia ad motum in loco. Et in corpore caelesti non est potentia ad transmutationem. Et sunt formae existentes in corpore generabili et corruptibili et similiter in corpore caelesti. Declaratum est enim

[Page 173] de eis causas esse convenientes cum formis generabilibus et corruptibilibus in aliquo et differentes ab eis in aliquo. Et ex hoc modo illud, quod congregatur hic ex anima et corpore, dicitur animal cum hoc, quod congregatur illic ex corpore et anima aequivoce, scilicet secundum prius et posterius. Et ideo necesse est in talibus naturis, ut prius sit causa posterioris, ut dictum est de hac natura alibi, verbi gratia illa, quae dicuntur calida, sed diversificantur secundum magis et minus. Quoniam igitur caelum non componitur ex materia et forma sicut est dispositio in animalibus, quae sunt hic, declaratum est, et etiam in quo differat ultimus istorum motorum ab ultimo istorum motorum.

[Page 183] Remanet igitur considerare, in quo conveniunt haec duo genera de accidentibus et in quo differant. Differunt enim in materia passiva, quae dicitur alteratio. Haec enim alte

[Page 184] ratio, scilicet secundum quam transmutatur substantia alterati, videtur esse propria corporibus, quorum substantiae admiscentur potentiae et sunt corpora generabilia et corruptibilia. Accidentia vero, quae non transmutant substantiam deferentis communia, sunt utrique corpori. Primum istorum est motus localis et natura dyaphaneitatis et qualitates, quas sequuntur ista, scilicet raritas et dempsitas. Videtur enim sequi, quod raritas et dempsitas sint causa dyaphaneitatis et non dyaphaneitatis, sed tunc dicuntur in utroque corpore secundum prius et posterius sicut dicitur corporeitas et similiter in illuminatione et obscuritate. Sed haec magis videntur dici aequivoce quam secundum prius et posterius. Lux enim videtur fieri hic in corpore igneo dyaphano simplici, quod est in concavo orbis lunae, quando agit in corpore dempso, et aer miscetur cum ea. Et ideo videtur, quod causa illuminationis partium corporis caelestis, scilicet stellarum, est dempsitas illius partis dyaphanae in actu ex orbe. Et hoc apparet in stellis, quae eclipsant se ad invicem, et hoc apparet in luna. Et cum ita sit, substantiae stellarum et substantia caeli est eadem natura, secundum quod omnes antiqui dicunt, ut Aristoteles narravit in libro Caeli et Mundi. Et corpus caeleste secundum hoc est dyaphanum per se in actu econtrario corporibus dyaphanis, quae sunt hic, quae sunt dyaphana natura in actu apud praesentiam lucis. Et partes diversificantur simul transmutantur in hac dyaphaneitate et non dyaphaneitate ita, quod in eis sit eis aliquid simile colori sicut in galaxia. Et quia lumen videtur esse obscurum et recipiens lucem ex alio, scilicet sole, et dixit Aristoteles in libro De Animalibus, quod natura eius est unigena naturae terrae plus quam natura ceterarum stellarum. Et forte omnia corpora caelestia diversificantur in raritate et dempsitate, quae sunt causa illuminationis et obscuritatis, licet hoc non inveniatur nisi in luna tantum. Secundum hoc igitur, ut mihi videtur, intelligenda est dispositio de illuminatione corporum caelestium.

[Page 193] Et accidentium communium corporum caelestium et generabilium et corruptibilium est calefacere. Et Aristoteles videtur dicere, quod corpora caelestia non faciunt, secundum quod sunt calida, sed secundum velocitatem motuum. Et ratiocinatur in

[Page 194] hoc ex hoc, quod accidit in sagitta directa. Et dicit in Metaphysica sua, quod non sequitur, ut fiat accidens ex sibi simili nec in specie nec in genere sicut sequitur in qualitatibus, quae sunt substantiae. Et expositores dant secundam causam, scilicet illuminationem. Dicunt enim, quod lux in eo, quod lux videtur calefacere, quando reflectitur. Et dicunt, quod non est de accidentibus propriis ignis, sed de accidentibus communibus igni et corpori caelesti. Et forte dicendum est ad hoc, quod non est remotum, ut calor dicatur in eis aequivoce, scilicet quod actio eorum diversificatur. Calor enim ignis corrumpit et destruit essentiam et maxime ignis illuminantis. Calor vero corporis caelestis largitur vitam vegetalem et animalem. Et secundum hoc calor erit duobus modis: calor, qui est de qualitatibus passivis, quae transmutant substantiam rei, in qua sunt, et calor, qui non est ex qualitatibus passivis sicut est dispositio in dyaphaneitate et non dyaphaneitate, sed secundum quod quaedam sequuntur qualitatem passivam, et quaedam non. Considerantes autem actionem stellarum in tempore aliquo vere dicuntur, quod quaedam largiuntur calorem et siccitatem et quaedam frigus et humiditatem et quaedam frigus et siccitatem. Et quattuor qualitates communes corporibus caelestibus et elementis quattuor dicuntur aequivoce aut secundum prius et posterius. Et forte corpora caelestia largiuntur calorem, licet non sint calida in se. Non enim sequitur, ut omne faciens aliquod accidens disponatur per illud, verbi gratia quoniam non omne, quod movet, debet moveri nec omne, quod nigrificat, debet esse nigrum. Et hoc etiam apparet ex hoc, quia si alteratum esset ex alterato ut calidum ex calido et elementum ex elemento, tunc procederetur in infinitum et non inveniretur primum alterans sicut sequitur in motu. Necesse est igitur pervenire ad alterans, non alteratum, sicut ad movens, non motum. Sed differunt, quia motus in loco non pervenit nisi ad aliquod movens se secundum totum et ex se movens aliud. In alterationibus vero potest pervenire ad alteram per ali

[Page 195] quam dispositionem in eo, quod non habet causam. Et ista sunt corpora caelestia. Sed ista dispositio, quae est in eis, forte est de genere eius, quod agit in aliud, et forte non, verbi gratia quia calefactio, quam facit in inferioribus, est ex natura nec calida nec frigida sicut motus eius est ex natura nec gravis nec levis. Et hoc est magis, quod apparet. Et quia istae quattuor qualitates sunt activae et passivae ab aliis, necesse est pervenire ad aliquas qualitates activas, non passivas. Et apparentius est et dignius, ut istae, quae sunt hic, non reducantur ad qualitates, quae sunt sui generis. Et si ponatur dici per prius et posterius, sequeretur enim ut de genere qualitatum passivarum, sed aliud non passivum, quod est remotum. Apparet igitur ex hoc, quod ignis non est primum calefaciens. Sed necesse est, quod primum calefaciens calefaciat per qualitatem non passivam sicut movens movet per dispositionem non mobilem.

[Caput 3. Formam coeli virtutem esse non in corpore: ipsumque simplex esse, non compositum: eiusque virtutem, in actione finitam, infinito, aeternoque tempore movere]

[Page 217] Quia declaratum est corpora caelestia componi ex movente ei moto, et quod movens in eis non est corpus sicut est dispositio de ceteris motis ex se, et hoc est intentio octavi Physicorum, in quo declaratum est, quod motus, quo movetur hoc corpus aeternum, est ingenerabilis et incorruptibilis. Et quia hoc declaratum est, scitum fuit illic, quod istud movens non est virtus in corpore sicut est in animalibus, scilicet quod moventia ipsa sunt virtutes in corporibus. Et hoc fuit ponendo duas propositiones, quarum prima est, quod omnis virtus in materia est finitae motionis. Altera autem est, quod omnis virtus, quae est in corpore caelesti, est infinitae motionis. Ex quibus concluditur, quod virtus, quae est in corpore caelesti, non est in materia. Propositio autem dicens, quod virtus, quae est in corpore caelesti, est infinitae motionis, declaratur in octavo Physicorum per aeternitatem motionis et temporis. Dicens vero, quod omnis virtus, quae est in materia, est finita, est manifesta per hoc, quod omnis virtus in corpore, scilicet virtus corporalis materialis, videtur dividi per divisionem corporis secundum paucitatem et multitudinem. Si igitur omne corpus est finitum, ut declaratum est in tertio Physicorum, impossibile est virtutem infinitam esse in corpore. Et hoc manifestum est per inductionem. Et Aristoteles laboravit in octavo ad declarandum hoc ex fundamentis declaratis ab ipso, scilicet quod omnis motus

[Page 218] est in tempore, ex quo intulit, quod si virtus infinita est in corpore finito, contingeret istud moveri per illum et non in tempore. Corpora enim non excedunt se in velocitate et tarditate nisi ex excessu eorum in virtutibus motivis materialibus. Et excessus virtutum sequitur excessum corporum, scilicet quod corpus, cuius virtus est maior, est velocioris motus, ex quo sequitur, quod si aliquod corpus habet virtutem infinitam, quod moveatur in non tempore. Sed est declaratum omnem motum esse in tempore. Nam in omni motu est prius et posterius, quae sunt in tempore.
Et cum ita sit, et est declaratum, quod corpus caeleste componitur ex motore et moto. Declaratum est, quod iste motor non constituitur per rem motam nec existit in ea, sed est absolutus ab omni materia.

[Page 227] Et quaerendum est de hoc, quod movetur ab eo, scilicet corpore caelesti, utrum sit compositum ex materia et forma sicut est dispositio corporum, quae moventur apud nos ex se a primo motore, qui est in eis, scilicet corporum animalium, quae moventur ab anima, aut sit simplex. Et non est in eo potentia omnino, scilicet forma, ex qua proveniat actio, praeter formam moventem, quae non constituitur per ipsam, scilicet quae largitur ei motum et movere infinitum. Dicamus igitur, quod si fuit concessum, quod omnis virtus in materia est finita, nulla differentia est inter hoc, quod sit activa aut passiva, scilicet receptiva. Si igitur corpus caeleste recipit movere in infinitum, ut declaratum est, necesse est ei, ut non sit compositum ex materia et forma et non sit simplex subiectum primo motori, qui est forma ipsius. Omne enim compositum ex materia et forma est finitae receptionis necessario sicut finitae motionis in aliud. Est igitur proprium isti motori ex se, quod est corpus caeleste hoc, scilicet quod motor ipsius non est in materia, et quod id, quod movetur ab eo, est simplex, non compositum.

[Page 228] Et si intendimus verificare propositionem, in qua proposuimus, quod omnis virtus suum movere est finitum et suum moveri est etiam finitum, et si concessimus, quod in corpore caelesti est virtus in materia alia a virtute motiva, quae non est in eo nec constituitur per ipsum, verbi gratia declinationem, qua dicitur esse nec grave nec leve, licet ista virtus sit in materia, et quod id, quod congregatur ex ipsa et materia, sit corpus caeleste sicut dixit Avicenna, contingeret necessario, ut in aeterno sit posse ad corruptionem absque eo, quod corrumpatur, quod destruitur in ultimo tractatu primi De Caelo et Mundo. Esse igitur necessarium est duobus modis: necessarium, scilicet ex se, et necessarium ex alio possibili ex se sicut potest aliquis existimare in corpore caelesti, scilicet

[Page 229] ipsum habere virtutem finitam et adquirere necessitatem ex virtute infinita separata a materia, ut opinatur Avicenna et existimatur esse opinio Alexandri ex quibusdam tractatibus suis. Et super hoc fundavit Avicenna suam declarationem de primo principio esse sine declaratione eius, quod est motum aeternum esse. Et est declaratio fundata super propositiones instabiles, ut tu vides.

[Page 230] Sed est quaestio de hoc, quod dicit Aristoteles in De Caelo et Mundo, scilicet quod virtutes corporum caelestium sunt finitae actionis, quia corpora caelestia sunt finitae quantitatis, et ex hac propositione declaravit, quod corpora caelestia sunt finitae quantitatis. Et dedit causam in hoc, quod corporum caelestium quidam movent unam stellam, et quidam plures. Et dixit, quod si stellae, quae sunt in orbe stellarum fixarum, essent minores vel maiores, non posset movere eas universaliter. Et declaravit id universaliter, quia si virtutes, quae sunt in corporibus caelestibus in calefacere et movere, essent infinitae, moverent corpora, quae sunt apud nos in instanti. Et hoc facit existimare, quod in corporibus caelestibus sunt virtutes activae finitae moventes. Et ad hoc dicamus breviter, quod infinitum dicitur duobus modis, quorum unus est virtus infinitae actionis et passionis in tempore et est finitum in se, scilicet in velocitate et vigore. Secundus est virtus finitae actionis aut passionis in se. Virtus autem infinita in actione ipsa aut passione non existit in corpore, sive fuerit caeleste sive generabile et corruptibile. Hoc enim non accidit corpori, nisi secundum quod est corpus infinitum. Et ideo orbes movent et moventur in tempore. Virtutes vero infinitae in actione aut passione in tempore esse est necessarium in corporibus caelestibus. Passione autem, quia simpliciter sunt simplicia, actione autem, quia suae formae non constituuntur per suum subiectum. Et utrumque est impossibile in corporibus generabilibus et corruptibilibus, quia sunt composita ex materia et forma. Infinitum igitur esse in vigore, cuius causa est corpus, secundum quod est corpus, est impossibile in corporibus caelestibus sive aliis. Infi

[Page 231] nitum vero in tempore esse est necesse in corporibus caelestibus ex diversitate motoris et moti in eis a corporibus generabilibus et corruptibilibus. Et est impossibile in corporibus generabilibus et corruptibilibus, quia virtutes eorum motivae sunt motivae materiales. Et corpora sua, quae moventur ab eis, componuntur ex materia et forma. Corpora ergo caelestia et generabilia et corruptibilia conveniunt in hoc, quod actio et passio existentes in eis sunt finitae in se et propter hoc non conveniunt in tempore. Et sunt quaedam velociora quibusdam cum hoc, quod virtutes eorum motivae non sunt materiales, quia virtutes eorum recipiunt ex modo isto receptione finita in tempore, non receptione infinita. Et non sequitur propter hoc, quod si in corpore caelesti est virtus finita in ipsa actione et passione, possibile est, ut in eo sit virtus finita in tempore. Nec sequitur ex hoc, quod si virtus finitae actionis est, ut sit corpus possibile, ut corrumpatur aut ut sit compositum ex materia et forma. Possibilitas enim non debet esse nisi ex hoc, quod virtus finita in tempore sit et sit compositum. Et est manifestum, quod si poneremus corpus caeleste componi ex materia et forma, sequeretur in ipso esse virtutem finitae actionis et passionis in tempore. Et est manifestum, quod si in corpore composito ex materia et forma esset actio infinita in tempore, sequeretur in ipso esse virtutem infinitam in ipsa actione aut passione, et est impossibile, propter quod conclusit Aristoteles ex proportione virtutum, quibus moventur corpora caelestia, nullam earum esse in corpore. Et est manifestum, quod non sequitur ex hoc, quod corpus recipit passionem finitam in se non in tempore, aut recipit actionem finitam in se infinitam in tempore, ut sit compositum ex materia et forma sicut sequitur, quod actio aut passio eius fuerit finita in tempore. Primum enim contingit ei, secundum quod est corpus tantum, secundum autem, secundum quod est corpus compositum. Modus ergo deceptionis in hac quaestione et quod fecit Aristotelem putare contradicere sibi est aequivocatio istorum duorum nominum finitum et infinitum. Quoniam non distinguitur finitas et infinitas contingentes in tempore a finitate et infinitate contingentibus in actione aut passione, contingit ista ambiguitas.

[Page 237] Et ex hac finitate, in qua conveniunt corpora caelestia et materialia, declaravit Aristoteles omne corpus esse finitum, sed non ex finitate accidente corpori ex hoc, quod est ex materia et forma. Et ex hoc abscindentur dubitationes contra Aristotelem.

[Page 238] Et potest aliquis dicere, quod cum omne corpus agit propter aliquid et patitur per aliud, necesse est, ut omne corpus finitum sit compositum ex materia et forma. Et ad hoc dicimus hoc esse verum, quod corpus quoddam est compositum ita, quod forma non constituitur per materiam, et ita, quod materia est subiectum tantum et non materia, cuius esse sit in potentia, scilicet corpus caeleste. Et quoddam est compositum ex materia, quae est potentia, et forma, quae constituitur per materiam, scilicet corpora generabilia et corruptibilia.

[Page 239] Et ex hoc videtur, quod corpus dicitur de his aequivoce et quod aeternum et non aeternum non conveniunt in aliquo omnino. Et hoc apparet ex hoc, quod corpori caelesti non datur subiectum nisi propter motum localem tantum. Corporibus autem generabi

[Page 240] libus et corruptibilibus datur materia propter generationem et corruptionem. Forma autem datur eis propter actionem. Sed different, quia in altero est finita in tempore et in altero infinita actio. Et ideo illa sunt non materialia et ista sunt materialia. Secundum hoc igitur habet illa quaestio intelligi, quam ignoravi diu ante longam perscrutationem.

[Caput 4. Quopacto necessaria sit motus coeli continuatio cum his inferioribus]

[Page 243] Cum declaratum sit ab Aristotele, quod motus caeli est motus primus, et ex hoc fuit declaratum, quod cum motus sit in moto, sequitur, ut hoc, quod movetur hoc motu, sit aeternum. Si enim esset generabile et corruptibile, tunc motus eius non esset primus motus. Et cum consideravit res possibiles in motu eius et quiete, fuit necesse propter hoc, quod motus eius est primus ante omnem motum alium, ut motus eius sit aeternus.

[Page 244] Et cum declaravit ista, scilicet hoc corpus aeternum esse et motum, perscrutatus est primo de motu caeli. Et invenit istum motum a virtute nec gravi nec levi, quia omnis virtus gravis et levis existit in corpore generabili et corruptibili et a natura generabili et corruptibili aut anima. Si fuerit cum hac natura, necesse fuit, ut haec virtus, quae est nec gravis nec levis, sit in corpore simplici et ipsum non habere subiectum aut contrarium, et ut sit anima necessario non admixta materiae, sed anima corporis aeterni, et ut ista sit non abstracta a corpore suo et cum hoc separata ab ipso, in quantum istud corpus non indiget ipsa, quia est permanens per se sicut est dispositio de animalibus, quae sunt

[Page 245] cum virtutibus naturalibus, et ut ista anima sit in eo, nam omne motum ex se movetur per virtutem existentem in eo.

[Page 247] Et cum consideravit in istis virtutibus, declaratum est ipsi ipsam esse virtutem appetitivam de virtutibus animae tantum. Et cum consideravit in virtutibus appetitivis caelestibus, vidit eas moveri ad appetibile nobilius ipsis. Et cum consideravit de virtutibus appetitivis caelestibus, invenit eas infinitarum potentiarum. Et cum consideravit continuationem motus aeterni, fuit declaratum ei, quod continuationis motus non est, quo moventur, sed illud, quod largitur eis continuationem, est illud appetibile. Et quia continuatio non venit nisi a motore non moto, sequitur, quod illud movens non sit corpus nec potentia in corpore et quod est intelligentia abstracta, quia declaratum est in libro De Anima, quod omne, quod est tale, est intelligentia abstracta, et istud corpus

[Page 248] caeleste intelligit hanc intelligentiam. Intelligere enim haec transmittit vel transmutat ipsum ad illud appetibile.

[Page 249] Et cum consideravit etiam de causa aeternitatis caeli, declaravit capitulo ultimo primi Caeli et Mundi in eo non existere potentiam omnino. Et declaravit etiam de virtute, qua movetur caelum localiter, scilicet de anima appetitiva, ipsam non habere materiam nisi materiam, quae est in potentia in loco tantum. Cum igitur scivit has tres causas, complevit scientiam de caelo. Et hoc totum declaratum est ex hoc, quod dixit in secundo Caeli et Mundi, scilicet quod si in caelo essent plures stellae aut maiores aut minores, cessaret motus eius. Et sic cessaret continuatio motus et cessarent corpora ipsa esse. Motus enim est necessarius in continuatione. Et cum declaratum fuit in his omnibus, quod dator continuationis motui est dator motus caeli, et nisi ipse esset, destrueretur motus, et si motus, et caelum. Caelum enim est propter suum motum, et si motus caeli destrueretur, destrueretur motus inferiorum entium et sic mundus, ex quo verificatur, quod dator continuationis ipsius motus est dator esse aliis entibus.

[Page 253] Demonstratio autem, qua usus est in ultimo octavi Physicorum, scilicet quod virtus infinita non existit in corpore finito,

[Page 254] sive fuerit virtus materialis sive non plures, induxit ad errorem. Et multotiens locuti sumus de disolutione quaestionis contingentis in ea. Et similiter locuti sumus in hoc, quod contingit ex hoc, quod primum motum ex se et non ex alio est motum per accidens, sed per naturam motoris sui. Et hoc intendimus declarare. Et est manifestum, quod qui non distinxit scientiam istorum trium quaesitorum, non complevit in eo scientiam caeli.

[Caput 5. De coeli simplicitate ac spiritualitate]

[Page 255] Perscrutandum est de hoc, quod dicunt, quod corpus caeleste simplex est, et est spirituale. Intendunt enim ipsum esse dimensiones non in materia. Et ideo non recipit alterationem in qualitatibus nec in substantia. Et est sicut dicit Themistius, quod sol et luna et aliae stellae aut sunt formae, id est dimensiones non in materia, id est corpora spiritualia, aut habent materiam aequivocam cum istis materiis. Nullus enim dubitat in hoc, quod sunt corpora, quae moventur. Et etiam nullus dubitat, quod corpora non recipiunt alterationem et transmutationem in substantia, nisi quia sunt in materia. Et ideo invenitur ex eis plusquam unum numero et sunt species et genera, corpora igitur caelestia corpora abstracta a materia. Sed tamen dubium fuit de eis, utrum habeant materiam propter potentiam, quae est in eis ad ubi. Omnis enim potentia existit in materia. Sed forte videtur, quod ipsa materia habeat esse medium inter materiam, quae est omnino in potentia et inter purum actum, scilicet tres dimensiones, in quibus non est potentia omnino. Et sic potentia habebit gradus, et materia habebit gradus. Et propter hanc potentiam indigent corpora caelestia motore, in quo non est potentia omnino.

[Page 268] Iohannes vero dedit quaestionem, de qua plures considerantes non potuerunt evadere. Dicit enim, si mundus est finitus, debet habere potentiam finitam. Erit ergo generabilis et corruptibilis. Et ad hoc est dicendum, quod generatio et corruptio et omnis motus est a virtute, quae est habitus. Et omne, quod caret causis motus, necesse est habere quietem, quae est eius privatio. Et non est impossibile existere in corpore finito, quod caret motu quietem infinitam, licet corpus sit finitum. Quies enim est privatio, et privatio non est potentia. Unde dicit Aristoteles, quod cum stellae carent causis motus, quas habent corpora caelestia, habent de necessitate quietem infinitam, quae est privatio motus, quia caret agente motus in ea in infinitum. Et ideo dicit, quod quies, quae est in ea, contingit necessario, ut sit fortior virtute caeli, qua movetur. Motus enim super ipsam est. Motus enim est impossibilis in ea, quod est quiescens, et caret causis motus. Et hoc est manifestum per se. In caelo igitur est privatio infinita, licet sit finitum, cum quies sit potentia, non virtus vel habitus, sicut existimaverunt, qui dixerunt, quod quies est in eo per virtutem. Immo necessario est per privationem virtutis. Et ideo videmus loquentes in hac quaestione dubitare, utrum permanens permaneat per se aut per dispositionem additam illi. Et est permanens per se, quia permanentia est privatio motus, et privatio non sufficit ei, nisi quia caret agente motum. Et scias, quia haec quaestio est valde bona.