Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. section: 66
1 Iohannes vero dedit quaestionem, de qua plures considerantes non potuerunt evadere. Dicit enim, si mundus est finitus, debet habere potentiam finitam. Erit ergo generabilis et corruptibilis. Et ad hoc est dicendum, quod generatio et corruptio et omnis motus est a virtute, quae est habitus. Et omne, quod caret causis motus, necesse est habere quietem, quae est eius privatio. Et non est impossibile existere in corpore finito, quod caret motu quietem infinitam, licet corpus sit finitum. Quies enim est privatio, et privatio non est potentia. Unde dicit Aristoteles, quod cum stellae carent causis motus, quas habent corpora caelestia, habent de necessitate quietem infinitam, quae est privatio motus, quia caret agente motus in ea in infinitum. Et ideo dicit, quod quies, quae est in ea, contingit necessario, ut sit fortior virtute caeli, qua movetur. Motus enim super ipsam est. Motus enim est impossibilis in ea, quod est quiescens, et caret causis motus. Et hoc est manifestum per se. In caelo igitur est privatio infinita, licet sit finitum, cum quies sit potentia, non virtus vel habitus, sicut existimaverunt, qui dixerunt, quod quies est in eo per virtutem. Immo necessario est per privationem virtutis. Et ideo videmus loquentes in hac quaestione dubitare, utrum permanens permaneat per se aut per dispositionem additam illi. Et est permanens per se, quia permanentia est privatio motus, et privatio non sufficit ei, nisi quia caret agente motum. Et scias, quia haec quaestio est valde bona. VIEW AND COMPARE

De Substantia Orbis (Lat.)

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus.

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. Revised digital copy of Alvaro de Toledo, Commentario al “De substantia orbis” De Averroes (Aristotelismo y Averroismo), ed. Manuel Alonso, Madrid: Bolaños y Aguilar, 1941. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2012. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT2 .

Content
Caput 1 Page: 34
Caput 2 Page: 128
Caput 3 Page: 195
Caput 4 Page: 240
Caput 5 Page: 254