[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT22

Averroes, De perfectione naturali secundum mentem Philosophi, transl. Anonymous Compiler.

[Page 135]

[TRACTATUS AVEROYS DE PERFECTIONE NATURALI
SECUNDUM MENTEM PHILOSOPHI]
[1] |Intentio mea in hoc tractatu nobilissimo est declarare
secundum principalem intentionem philosophorum beatitudinem
ultimam anime in supremo ascensu ipsius. Et cum dico ascensum,
intelligo quod perficiatur et nobilitetur ita ut coniungatur cum
intellectu abstracto et uniatur cum eo ita ut cum eo unum fiat. Et
hoc sine dubio est supremus gradus sui ascensus. Namque
manifestum est omnia entia comprehendi sub tribus speciebus.
Vna est materia infima et quod generatur ex ea, et illa quidem est
innobilior gradu et loco. Et super illam est species corporum
spericorum in gradu et loco, quorum semper sunt fixe forme et
stabiles in suis materiis, ita quod materia et forma in illis et
generabilibus ex materia infima dicuntur equiuoce. Et super illas
est unus gradus supremus et gloriosus, qui uocatur gradus
intellectuum abstractorum, qui uere sunt forme dantes perfec
tionem, non entes in subiecto.
Ideoque cum dicitur de anima quod ascendit, intelligitur
coniunctio ipsius cum aliquo abstractorum intellectuum. Et quia
cognosco principalem intentionem philosophorum fuisse apud
eos et apud ueritatem contemplari ultimam perfectionem et

[Page 137] ultimam beatitudinem in essentia ascensus huius entis, uisum est
mihi declarare hoc serrnone breui intelligenti, sicut tu, in quo
reperies declarationem huius
 rei plus quam in commentis meis de
anima et plus approbatum argumentis quam in libris
 philo
sophorum.|
[2] Scias quod cognitio certitudinis huius rei exsistit in duabus
radicibus. Vna
 est speculatio in essentia intellectus materialis, et
hoc est fundamentum huius questionis, et
 non sunt philosophi
diuersificati in hoc nisi propter diuersitatem quam habent essentie
huius
 intellectus. Secunda autem radix est speculatio in re propter
quam intellectus abstractus est
 causa reducendi intellectum
materialem in esse intellectum actu, et hoc est scire si est causa

secundum modum efficientis et motoris solum, sicut reperitur in
motoribus naturalibus, aut est
 per uiam forme et finis, sicut
faciunt abstracta in animabus spericis.
Hic autem uolo enarrare
 tibi breuiter intentionem Philosophi
in essentia intellectus materialis et abstracti. Post hoc
 autem
declarabo tibi quid oritur ex sententia sua ex hiis duobus. Et de
hoc perueniam ad
 cognitionem possibilitatis coniunctionis anime
cum intellectu.
Dico autem quod principium dicti
 Philosophi ex speculatione
in essentia intellectus qui dicitur materialis, si est aut non, fuit


[Page 139] quod proposuit ex rebus notis per se, et dixit quod comparatio
intelligibilium
 ad intellectum ipsorum apprehensiuum est una et
eadem que est sensatorum ad sensum. Et ex hoc
 habet quod
intellectus apprehensiuus intelligibilium est uirtus recipiens et
non agens, sicut
 est sensus, qui est uirtus recipiens sensati.
Et
quando declaraturn fuit ei quod est de
 uirtutibus recipientibus,
scilicet potentialibus, et non agentibus, resultauit ei ex necessitate

una duarum rerum : aut quod intellectus qui est in potentia,
recipiat intelligibilia que sunt
 actu, et permutetur ex hiis, sicut
receptio sensus ad sensatum, aut ut hec receptio et
 permutatio sit
alio modo.
Et postquam fuit uerax ei hec diuisio, speculatur postea in
essentia
 intellectus dicens : conueniens quidem est quod natura
huius receptionis et permutationis sit
 diuersa a natura receptionis
sensus et dicatur receptio et permutatio de eis equiuoce. Et hoc
est ideo quia est de rebus notis per se quod intellectus habet
intelligere omnes formas. De
 necessitate ergo est quod illa uirtus
non sit disgregata per corpus neque diuisibilis ad
 diuisionem
corporis, sicut sunt uirtutes sensibiles, que sunt disgregate in
corpore et
 diuisibiles ad diuisionem corporis seamdum unum
modum. Et hoc probatur quatuor | modis.
Primo
 quidem, quia si esset uirtus apprehensiua in corpore
secundum modum sensuum, non apprehenderet
 nisi unam

[Page 141] formarum, quia propria subiecta non recipiunt nisi proprias
formas ; nam
 sensus uisus non recipit sensatum gustus.
Secundo uero, quia si uirtus esset in corpore ad
 propriam
formam, non apprehenderet rem sibi appropriatam. Nam si oculus
esset coloratus, uirtus
 uisibilis non posset recipere colorem, et si
in lingua esset sapor, non apprehenderet alios
 sapores.
Tertio namque, quia si hec uirtus esset in corpore ad propriam
formam, sicut dictum
 est, non apprehenderet se ipsam, quia uides
formas apprehensivas materiales, sensibiles
 uidelicet, non appre
hendere se ipsas, quoniam finis esse earum est consideratio in
alio quam in
 se ipsis.
Quarto equidem, quia si hec uirtus et preparatio esset in
corpore ad propriam formam,
 contingeret ei quod accidit
sensibus, quando apprehendunt unum sensatum. Nam unum de
duobus
 accidit sensui : uel quia non recipit contrarium suum
quando apprehendit ; uel si recipit,
 inperfectum et permutatum
recipit, sicut accidit uisui in coloribus contrariis et gustui in
contrariis saporibus. Et hoc uoluit Philosophus cum dixit : si esset
mixtus, esset non recipiens
 contrariorum, uel inperfecta et
permutata reciperet.
Hec est summa eius quod potest comprehendi
 ex uerbis
Philosophi in essentia huius intellectus.

[Page 143] [3] Et quando declaratum fuit ei
 illud de esse intellectus
materialis, fuit etiam declaratum quod hec pars perfectionis que
est
 in anima, que uocatur intellectus materialis, non habet nisi
naturam possibilitatis et
 preparationis solum, quia non est mixtus
materie et non est de uirtutibus solum motiuis. Et ideo
 non est hec
preparatio in proprio subiecto essentie intellectus, sicut opinati
sunt antiqui
 commentatores, et ideo est diuersa eius possibilitas
ab aliis possibilitatibus. Et ideo dico
 quod non est aliquod entium
antequam intelligat. Sed antiqui commentatores, sicut Themistius
et
 alii, intellexerunt, quando dicitur quod non est aliquod entium
ens, quod non sit ens actu, sed
 est apud eos substantia potentia
recipiens formas materiales, scilicet quod possibilitas| est in
 se
ipso et quod est in potentia appropriata speciei quam recipit.
Et postquam occurrit in hoc
 sermone accidentaliter reme
moratio possibilitatis, non recusabo dicere uerbum nouum eius,
utile
 et necessarium. Et quamuis possibilitas et potentia commu
nicent in pluribus, scias quod
 differunt in duobus ab ea.
Vnum est quia possibilitas attribuitur substantie rei cuius est,
et
 potentia attribuitur ei quod recipit aliud quam se in forma ;
uerbi gratia massa fern habet in
 se possibilitatem ut ex ea fiat
ensis, et iterum habet in se in potentia ensem. Sed possibilitas


[Page 145] attribuitur substantie sue solum, et dicitur quod est possibilis in
se et
 preparata uirtuti ex qua potest fieri ensis et alia que fiunt ex
ferro que non possunt fieri ex
 palea uel ex cera. Sed potentia
attribuitur forme apte recipi in specie, scilicet ensis ; et
 dicitur
quod ensis est in hac in potentia. Possibilitas ergo est magis
substantialis et magis
 generalis quam potentia, et est propria in
intellectu, quia est quedam preparatio fixa et
 stabilis in substantia
talis rei, per quam potest habere uirtutem effici hoc et illud.
Aliud
 autem est quia potentia est de necessitate ut exeat in
actu in aliquo indiuiduorum speciei in
 aliquo tempore, et si non,
esset uana. Verbi gratia, sicut est de necessitate ut sit aliquis

philosophus in specie humana, sed non est de necessitate ut
Sortes sit actu philosophus, quamuis
 habeat eam in potentia. Sed
possibilitas non est necessaria exire in actu in specie nec in

indiuiduo nec in aliquo tempore, sicut est possibile omne uinum
fieri acetum, sed non est
 necessarium ut aliquod efficiatur, si
custodiatur ab accidentibus extrinsecis.
Et cum dixerim
 quod possibilitas est magis substantialis, dico
propter substantiam reimet. Et scias quod multi
 sapientum
errauerunt in hoc credentes non esse aliquam differentiam. Et non

[Page 147] expectes aliquam declarationem huius in aliquo librorum
antecedentium me.
Nunc autem redeo ad
 sententiam meam et dico quod
secundum illorum opinionem debet intelligi quod natura
intellectus
 materialis intelligitur sicut natura yle, scilicet ut
dicatur quod iste intellectus comparatur
 rei quam intelligit com
paratione materie ad formam, quamuis essentia materie sit
potentia. Et
 quando ponunt quod hec substantia sit solum| ens
in potentia, non possunt dicere ut generetur et
 corrumpatur, quia
quod est in potentia, non generatur neque corrumpitur, sicut est
declaratum in
 esse materie prime.
Alexander autem, qui fuit de postremis inquisitoribus, sentit
quod natura
 huius partis intellectus non est aliud nisi quedam
preparatio in anima. Et hoc ideo mouetur quia
 Aristoteles
assimilauit preparationi que est in tabula rasa ad recipiendum
omnes formas. Et ipse
 ideo opinatus est quod subiectum huius
preparationis est anima et cum anima.
Et quidem cum
 arguit quod
iste intellectus est generabilis et corruptibilis, quia habet solum
naturam
 possibilitatis et preparationis, non est hoc sine

[Page 149] dubitatione, sed est cui
 contradici posset, quod pretermittamus
nunc. Sed Aristoteles non manifestauit firmiter
 sententiam suam in
hoc eo quod superficies sui textus substinet duo simul, scilicet
quia dicit
 quod est permutabilis et separabilis. Et potest intelligi
per separabile quod non sit uirtus in
 corpore, recipiens
diuisionem corporis, scilicet ut diuidatur secundum corporis
diuisionem,
 quamuis habeat necessariam dependentiam a corpore
mediante anima. Et propter hoc substinet quod
 non sit in toto
separabilis. Substinet etiam ut sit separabilis, quia separabile nihil
aliud
 quam separabile est.
Et propter hoc dicimus quod hoc non est bene declaratum
apud nos preter id
 quod habemus ab 8° Physicorum . Nam ibi
dicitur quod non diuiditur ad corporis diuisionem nec est
 mixtus
materie. Relinquitur ergo quod in toto separabilis sit, et hoc est
contrarium
 inseparationis. Et contradictio huius contrarietatis non
est declarata. Adhuc etiam, quia
 quelibet uirtus que non diuiditur
ad corporis diuisionem, est separabilis. Et quia habet radices
 apud
se quod inueniantur forme que non habent relationis naturam,

[Page 151] quid contradicit
 esse preparationes hoc modo, multo fortius cum
eo quod uidemus in esse huius preparationis, quia
 est una numero
in omnibus hominibus per se, plures autem per accidens, quod in
formis non est
 materialibus?
Sed pretermittamus hoc, quia alterius eget inquisitionis in alio
loco, et redeamus
 ad dictum nostrum. Et dicamus quod in nulla
duarum sententiarum horum hominum qui sunt uocati
 inquisitores
scientiarum, entes de secta Aristotelis, in intellectu materiali | est
apud eos
 aliquid quod contradicat istum intellechun materialem
intelligere intellectum abstractum ita ut
 efficiatur intellectus
abstractus, sicut declaratum est quod id quod intelligitur de
abstractis,
 non est aliud nisi intelligere rem que stat per se.
Et iste
intellectus materialis, si est
 substantia eterna, quod omnes com
mentatores testantur, non est inpossibile ei intelligere rem

eternam. Et si est preparatio solum, sicut Alexander dicit, non
inuenitur in eo nouatio per quam
 possit contradici ut non fiat
eternum, sicut opinatus est Auenasar.
Credo autem quod hoc ideo
 dixit quia credidit intellectum
materialem esse substantiam potentialem, nouam, corruptibilem.

Et hoc obliuio est et error. Nam uides omnes philosophos con

[Page 153] cordari ultimam
 beatitudinem anime hominis esse apprehendere
intellectus abstractos. Et quidem uides quod
 Alexander posuit
una propositione in uno librorum suorum ac si per se notum esset.
Similiter et
 Themistius : et in hoc dixit uerbum abbreuiatum
credens esse in hoc sufficiens dicens : «si
 intellectus qui est in
nobis intelligit illud quod non est intellectus, multo magis quod
est
 ipse intellectus».
Et huic, si uellem, possem contradicere quodam modo
contradictionis. Nam sol
 est magis apparens aliquo apparente, et
debet ut plurimum intueri ab habentibus uisum quam
 aliquid aliud
apparens, et cum hoc non apprehendit uisus uespertilionis
eum comprehendens alia
 minus comprehensiva uisu. Philosophus
autem promisit in libro De
 Anima temptare hanc questionem,
uerum numquam inueni solutionem in aliquo librorum
 suorum.
Sed inueni in quodam libro Alexandri quod dat unam uiam
demonstrativam credens illam
 esse mouentem Philosophum

[Page 155] inuenire hanc apprehensionem et coniunctionem huius
 intellectus,
et est sicut supra dixi et ut melius declarabo hic. Dicit namque
Alexander : «Scis
 quod comparatio intelligibilis ad intellectum
est una et eadem in hoc, sensati ad sensum, et hoc
 quasi notum
est per se. Et quidem manifestum est quod sensus consistit in
tribus : unum est
 recipiens et hoc est membrum, aliud autem
receptum in eo, uidelicet uirtus sensibilis, tertium
 uero est motor,
quod scilicet sentitur in actu extra animam. Similiter ista tria
debent reperiri
 in intellectu : intellectus recipiens et hic est mate
rialis intellectus, receptus et est
 intelligibile, quod est specula
tiuum, et intellectus | motor et agens, et hic est abstractus.»

Hac quidem declarata propositione necessaria coniungitur
cum ea alia debita, hec uidelicet quod
 si sensibile quod est in
potentia, habet uirtutem recipiendi sensatum quod est in actu,

conueniens similiter est ut intellectus qui est in potentia, debet
habere in se uirtutem
 recipiendi intellectum qui est in actu, qui
stat per simile in gradu sensati. Et nunc
 coniungitur huic una
propositio cuius certitudinem omnes confirmant, uidelicet quod
omne quod
 habet in potentia aliquid, indubitanter accidit in actu
aliquo tempore, et hoc specie uel
 genere. Et hoc est necessarium

[Page 157] cui nullus contradicit. Et necessario oritur ex hoc
 quod intellectus
materialis habet in se in potentia receptionem intellectus
abstracti. Ergo
 oportet ut reducatur in actu in aliquo tempore.
Hec
autem receptio in actu non est aliud nisi
 esse unum cum eo.
Et propter hoc dixit Alexander in eodem sermone uerbum
simile supradicto :
 «Intellectus qui est in potentia, quando recipit
perfectionem, intelligit abstractum. Nam sicut
 uirtus ambulandi,
que est in homine tempore sue natiuitatis, exit in actum ex
longitudine
 temporis et consuetudine multa, similiter facit
intellectus materialis, quando perficitur, quia
 intelligit res
intelligibiles ex ipsarum natura et de sensibilibus intelligibilia
facit. Nec
 extimes ut propter hoc permutetur in se ipso ita ut
efficiatur aliud in se et ut recipiat per
 modum sensus, scilicet ut
permutetur ; immo specialiter in hoc est contrarius esse sensus,
quia
 sensus est passio cum permutatione, sed quod recipit
intellectus ab intelligibili, est solum
 receptio apprehensionis.» Et
non accidit ei permutatio ex hac receptione, sicut accidit sensui

qui est in potentia, ideo quia entium nihil est aliud nisi quod est
receptum, quod quidem in
 sensu non est, quia ipse est in potentia
aliud quam receptum. Et uere dicendum post hoc quia si
 esset
intellectus materialis aliud extra receptionem, nasceretur ex hoc
quod apprehendendo
 intellectum abstractum fieret ex nouo

[Page 159] eternum, et hoc esse inpossibile declaratum
 est, sicut uidebis
adhuc. Et iam quidem manifestum est apud nos in hac
propositione quod
 intellectus agens non est causa intellectui
materiali per uiam| efficientis et motoris solum,
 sed est etiam per
uiam ultime perfectionis, hoc est per uiam forme et finis. Et hoc
est unum de
 eis que fecerunt errare Auenasar, cum opinabatur
quod esset causa efficiens solum, sicut motores
 materiales.
Et quidem argumentum Themistii huius coniunctionis adiunc
tum est supradicto, quod
 hec sensata sunt intelligibilia a parte in
tellectus abstracti. Et quia semper dat res sibi
 simile, conueniens
ergo magis ut cum eo coniungatur et fiat idem cum eo in aliquo,
quemadmodum
 quodlibet sensatum naturaliter, quamuis sit
occultum oculis alicuius speciei animalis, non
 accidit occultum
omnibus speciebus. Nam si occultum esset omnibus, ergo
prouidentia diuina, que
 dicitur natura sapiens, fecisset aliquid
uanum ponendo talem rem in potentia que numquam ad
 actum
duceretur. Et quamuis uespertilio non possit intueri lucem solis,
non in omnibus
 animalibus est hoc. Similiter si qua hominum

[Page 161] societas non potest speculari hunc
 intellectum, non est de
necessitate ut hoc accidat toti speciei, immo necesse est ut non
accidat
 hoc. Et hic solutum est dubium superius monstratum.
Videtur quidem quod preparatio hec, cum qua
 recipiuntur
abstracta, est unum quod accidit intellectui speculatiuo post
perfectionem ita quod
 istius preparationis proportio ad
intellectum adeptum completum est sicut intellectus materialis
 ad
animam. Vides namque quod de qualibet forma noua accidit
inpressio recipiendi aliam formam et
 aliam, et quamuis cedat in
infinitum, recipit in fine preparationum formam unam non
materialem.

Quod autem hoc sit, uides quia intelligibilia
intellectus sunt scientie in potentia eo quod sunt
 scientie rerum
que sunt in potentia. Et ex hoc remouetur dubium quod dicitur
quomodo possunt
 uerificari uniuersalia in apprehensione cum non
inueniantur extra animam. Et hoc est quod
 induxit Platonem
dicere quod sunt forme singulares abstracte que dant esse
singularium speciei
 humane et animalis. Et responsio quidem ad
hoc est quod uniuersalia sunt scientie in potentia
 eis que sunt

[Page 163] extra animam. Et iam diximus quod notum est per se quod omne
genus in
 quo in potentia aliquid inuenitur, istud necessario exit in
actum in eodem genere. Et si
 scientie in potentia sunt
intelligibilia, necessario mouentur scientiis que sunt in actu,
quando
 acquirunt motorem mouentem| eas exire de potentia ad
actum.
Difficile autem est ei qui non
 peruenit ad hunc gradum,
comprehendere hoc, ita quod dubitat quasi, sicut longe est
[creder] ei
 qui est in una etate temporis comprehendere quod
accidit sibi in futuris. Et nobis quidem in hoc
 uidetur quod
euentus ad perfectionem hanc naturaliter accidit ut plurimum ex
aggregatione rerum
 coadiuuantium sese. Ergo aduentus huius
perfectionis non accidit ut plurimum nisi in tempore
 senectutis et
post multum studium in speculatione et moribus nobilibus et post
elongationem
 superfluitatum rerum apparentium necessarie, et
non sunt. Et uidetur quod plures debent
 peruenire ad hanc
perfectionem quando uicinantur segregationi huius eui, quia hec

[Page 165] perfectio est opposita perfectioni corporee. Et cum Auenesar
credidit in fine suorum dierum
 peruenire ad hanc perfectionem et
non peruenit, posuit hoc inpossibile et uanum, et dixit esse

fabulas uetularum, sed est solum ut diximus, non autem ut ipse dixit.
[4] Et remansit iterum
 declaratio una adiuncta dicto, uidelicet
ad inquirendum intellectum in actu qui moueat
 intellectum
materialem et reducat eum in actu, sicut reperiuntur hec duo in
quolibet generabili
 et corruptibili, scilicet potentiale in una specie
et actuale, quod trahat eam in actu. Et hec
 est manifestior uia
secundum Aristotelem in libro De Anima ad inueniendum
intellectum
 abstractum, qui ducat intellectum materialem in actu.
Et dicentibus nobis quod est intelligere
 simile sentire, non
debemus ex hoc credere quod hic intellectus sit extra animam,
sicut est
 sensatum extra animam, quia intelligibile, quod est
comparatum intellectui materiali
 comparatione sensati ad sensum,
est in anima et sensatum est extra animam. Et propter hoc non de


[Page 167] necessitate est ut hec intelligibilia sint separabilia, sicut opinatus
est
 Plato. Et anima recipitur in diffinitione intelligibilium
speculatorum, sensus autem non.
Et
 remansit declarare quod forme materiales mouent
intellectum materialem et reducunt eum in actu,
 sicut sensatum
sensum. Hanc autem preparationem non habent forme in quantum
sunt | in materia,
 sed in quantum sunt forme. Nam inpossibile est
rem [no] materialem operari in <in> materialem,
 nisi in quantum
est forma solum. Ergo forme materiales sensate mouent
intellectum materialem
 acquirendo sibi acquisitum forme uel
formarum que in materia de necessitate non sunt. Hec autem
 est
ista forma que inducit formas materiales facere rem
intellectualem. Et scis quod omne quod
 inducit aliud facere rem
intellectus, est intellectus necessario. Et ideo dicitur quod forme

materiales sunt intelligibiles in potentia ; et oportet quod habeant
unum agens quod extrahat
 eas de potentia ad actum, sicut habet
quodlibet quod est in potentia.
Et sic res que
 apprehenditur in sensu uisus, apparet per illud
quod uidetur, quod est sua causa, sicut lux. Per
 hanc quidem
rationem est proportio intellectus abstracti cum materiali similis
proportioni primi
 apparentis, id est lucis, cum sensu uisus. Et cum

[Page 169] intellexeris hoc, intellexeris
 etiam quod dixit Aristoteles, quod
conueniens est hic esse intellectum intelligentem omnia, et
 unum
intellectum qui reducat omnia intelligibilia, sicut lux que reducit
omnia apparentia in
 potentia apparentia in actu.
Et postquam comparatio intellectus abstracti ad materialem
est
 similis comparationi lucis ad uisum, ergo decet ipsum esse
intelligibile ad intellectum
 materialem magis quam illud quod est
intelligibile per ipsum, sicut ignis est dignior calefacere
 re que est
calefacta per ipsum. Nam res que naturaliter habet recipere ignem
particularem, magis
 de necessitate habet recipere ignem
absolutum, hoc saluo quod mediatio hec accidit per unum

subiectum accidentale, quia multa sunt que recipiunt per medium
unius rei uel plurium.
Et ex hoc
 uidetur quod causa propter quam non recipit
intellectus materialis hunc intellectum nisi per
 medium alterius
rei que est intellectus, est una et eadem cum qua multa entia non
recipiunt suam
 ultimam perfectionem nisi per alia media, sicut
reperitur iuuentus post infantiam et alia entia
 sine numero. Et hec
causa est manifesta a parte nature. Et est alia causa a parte

[Page 171] consuetudinis, sicut uidemus quod multa non recipiunt
perfectionem que est per naturam in illo
 ge-|nere, nisi ex
consuetudine. Et essentia omnium horum ymaginatur in intellectu
isto in hoc
 quod est materialis.
Et si quis forte dicere uellet :
«natura est uelamen separatiuum adeo ut
 has apprehensiones
apprehendere non poterimus, quemadmodum natura materialis
oculorum
 uespertilionis obstat ei uidere lucem, quamuis lux sit
apparens ex sui natura», respondeas, ut
 supra dictum est, quod in
indiuiduo solum est, non autem in specie. Et scis quod non est
alia
 species que apprehendat intelligibile, nisi homo. Et sunt
plures species animalium que
 apprehendunt lucem, preter
uespertilionem ; immo sunt quedam animalia de quibus dicitur
quod
 etiam uident corpus stelle, sicut animalia aliqua rapinantia.
Oportet similiter ut inueniantur
 aliqua indiuidua in specie
hominis que apprehendunt hunc intellectum ex necessitate. Et
erunt
 illa quidem que sunt perfecta in scientiis speculatiuis cum
aliis nobilitatibus, que necessario
 habent ut coniungantur cum
illis.
Et si quis dicere uellet : Est dubitare forte dubium quod in

Ethica sua dixit forte Auenasar, qui scilicet dixit quod intellectus

[Page 173] qui est in
 potentia, est una res que non potest dici quod habeat
naturam privationis, et est nouum ; et cum
 hoc est nouum et
renouatur ex necessitate a parte huius receptionis, si accidit ei. Et
si
 reciperet formam intellectus abstracti et uniretur cum eo et
fierent unum, ergo esset possibile
 generabile fieri eternum. Et
ideo quia hoc est inpossibile de rebus notis per se, sententiatus
 est
Auenasar uerba dicentium quod uniemur cum intellectu abstracto,
esse uerba uetularum. Dico
 autem quod quemadmodum nobis
declaratum est quod forme materiales mouent hunc intellectum
qui
 est in potentia et hunc motum faciunt a parte intellectus
abstracti, ideo quia motor materialis
 non potest mouere nisi a
parte uirtutis rei que non est in materia, secundum quod dictum
est,
 similiter nobis declaratum est quod receptio quam habet iste
intellectus qui est in potentia,
 est speciei receptionis nature
intellectuum abstractorum, non speciei receptionis | materialis. Et

species receptionis est illa que debitat ei hanc unionem cum
abstracto ad hoc ut reducantur ad
 unam substantiam essendi, et
maxime quando intelliget se ipsum, et tunc erit intellectus

abstractus necessario. Namque hec species motus que accidit
intellectui materiali, accidit ei a
 parte rei que est intellectus

[Page 175] necessario, ideo quia declaratum est quod proprietas
 intellectuum
abstractorum est ut apprehendant se ipsos, et scis quod proprietas
in quantum
 proprietas conuertitur.
[5] Et postquam declaratum est quod intellectus materialis
apprehendit se
 ipsum, oportet quod habeat hoc ex se uel ex alio.
Et postquam est inpossibile ut habeat ex se,
 quia nihil mouet se
ipsum, et est inpossibile etiam ut sit nouum, necesse ergo est ut
habeat
 hanc proprietatem a parte coniunctionis, quia coniungitur
cum ea re que est ipsa eadem
 apprehensio, abstracto uidelicet. Et
postquam ita est, oportet ut hec species receptionis quam
 habet
iste intellectus, sit per uiam coniunctionis et unionis cum
abstracto sine nouatione et
 generatione, ita ut idem recipiat se
ipsum.
Et ordo huius unionis et sui esse est hoc modo ut
 dixerunt
philosophi dicentes : «intellectus agens intelligit primum et
omnia secunda et se
 ipsum. Et similiter que non sunt actu
intelligibilia, reducit in intelligibilia in actu.
Et que
 sunt
intelligibilia in se ipsis, sunt illa que sunt separata a corporibus et
non stant in
 materia. Et substantie quidem harum rerum

[Page 177] intelligunt et intelliguntur. Et scias
 quod intelligunt a parte a qua
intelliguntur, et hoc ab ipsis intelligibile est illud quod

intelligitur, quod non est in aliis intelligibilibus ; uerbi gratia
lapis et terre nascens sunt
 intelligibilia, istud autem quod
intelligitur ab eis, non intelligit. Nam que sunt corpus uel
 stantia
per corpus, non sunt intelligibilia in se uel substantialiter nec
aliquid eorum est
 intellectus in actu, sed agens intellectus est
illud quod reducit ea <in> intelligibilia in
 actu, eleuans ea a
gradu essentie in quo erant ad nobili-|orem gradum essentie plus
quam sit eis
 concessum a parte nature ipsarum. Nam uirtus
rationalis que est in homine, non est ipsa eadem in
 se intellectus
in actu nec per naturam sue essentie, sed intellectus agens eam
reducit <in> intellectum in actu, et concedit ei quod alia sunt sibi
intelligibilia in actu. Et cum rationali
 uirtuti accidit ut sit
intellectus in actu, ascendit iste intellectus in actu ad
assimilationem
 rerum abstractarum et intelligit suum esse, quod
est in actu intellectus. Et tunc reducitur suum
 intelligibile esse
intelligens et erit tunc intellectus intelligibile et intelligens unum
et
 idem in hoc, et reducetur in essentiam gradus intellectus
agentis.
Verbi gratia scis quod
 comparatio intellectus agentis ad
hominem est sicut comparatio solis ad uisum hominis. Et sicut
 sol
dat uisui lucem et postea per hanc lucem quam recipit uidens a
sole efficitur sensus uisus
 in actu, ipso actenus in potentia uidens
fuisse, et per hanc eandem lucem receptam a sole
 efficitur uidens

[Page 179] ipsum solem in actu, qui fuit causa faciendi eum uidentem in

actu, et omnes colores qui erant apparentes in potentia efficiuntur
in actu, similiter
 intellectus agens facit, quia acquirit homini rem
inpressam in uirtute rationali que habet
 comparationem cum
anima rationali, quam habet lux cum uisu. Et cum illa eadem re
intelligit
 anima rationalis illud quod fecit eam intelligere ; et
reducuntur per hoc ea que erant
 intelligibilia in potentia in
intelligibilia in actu. Et reducitur ut sit ipsa idem intellectus,
 quod
non erat prius. Et reducit se ipsam esse intelligibile etiam, quod
non erat prius. Ergo
 reducuntur hec tria omnia in unum, quando
sunt in actu ; et res que erat materie attributa,
 reducitur esse
diuina. Et hec est actio quam facit in nobis intellectus agens, et
ideo uocatur
 agens. Et quando quidem ad hunc peruenimus
gradum, completa est nostra beatitudo».
Et scias
 quidem quod quando separatus est a nobis aliquo
tempore accidentaliter, non debet hec separatio
 sibi attribui a
diminutione et permutatione in substantia sua, nec coniunctio
similiter acquiret
 ei aliquam perfectionem quam non habuit ante,
nec utique est in uanum. Nam intentio diuina in
 hoc fuit quod
forme que sunt |eterne in genere, debeant ascendere ad formam
unam numero. Nam in
 quolibet ente est intentio diuina ut
perueniat ad illam nobilitatem finis recipiendi quam habet
 per sui
naturam. Nec denegatur ei ab essentia pars que est sibi concessa
ita ut si entibus que
 ab ipsorum natura non habent nisi ut sint in

[Page 181] hac essentia diminuta, esset possibile
 habere uirtutes in se ipsis
per quas in fine ascenderent in tali perfectione quomodo est primi

entis, <...> quia primum primo habuit se ipsum neque ab
antecedenti causa, et quod est post eum,
 habet esse suum a parte
primi. Et hoc est esse prime materie cum prima forma, quia ipsum
tribuit
 sibi meritum in prima dispositione ut haberet gratiam
recipiendi formas que possunt sibi
 accidere, et formis mate
rialibus attribuit gratiam potentie peruenire in fine ad formas

completas et abstractas.
[6] Et nunc autem uolumus claudere sermonem nostrum et
cum hoc non
 stantes tibi in breuibus referre uerbis ut in ultimum
ordinem principiorum uelut ponit Auennasar
 ; multum namque
est acceptabilis mihi. Et est quidem radix una dandi intellectum
intendentibus
 scire magna. Dixit autem Auennasar : Principia per
que stant corpora et ipsorum accidentia, sunt
 sex species, sex
gradus habentes altos et supremos. Et unaqueque illarum
specierum continetur in
 aliquo gradu illorum. Nam causa prima
est in primo gradu, secunda in secundo, intellectus agens
 est in
tertio, anima in quarto, forma in quinto, materia in sexto gradu
est. Quod est in primo,
 non potest esse plura, sed omnibus modis
est unum separatum solum ; quod autem est de aliis
 gradibus, est
plura. Et horum quidem tria non sunt corpora nec ad corpus,
uidelicet prima causa,
 secunda causa et intellectus agens ; tria

[Page 183] autem alia sunt ad corpus, sed ipsa eadem
 non sunt corpus,
uidelicet anima, forma et materia. Genera autem corporum sunt
sex, id est
 corpus celeste, rationale animal, irrationale animal,
uegetabile, minerale et quatuor elementa.
 Et summa composita ex
hiis sex generibus est mundus.
Credendum est primam | causam esse
 altissimum deum
benedictum. Et ipsa est causa propinqua essentie secundorum et
essentie
 intellectus agentis. Et secunda sunt causa essentie
corporum celestium, et ab illis proueniunt
 substantie horum
corporum, et essentia cuiuslibet corporis celestis debetur a
quolibet
 secundorum. Et supremum secundorum in gradu
indebitat esse prime spere et infimum indebitat esse
 lune, media
autem que sunt inter hec, indebitant esse cuiuslibet spere que est
inter has duas.
 Et numerus quidem secundorum est secundum
numerum corporum supercelestium. Et cum dico hic
 numerum,
debes intelligere per modum causarum et causatorum. Scis
namque causam que non est
 corpus, non recipere numerum nisi
per modum secundum quem est causa corporum causatorum ab
ea.
 Hec autem secunda sunt illa que dicuntur angeli.
Et intellectus
quidem agens habet de sua
 uirtute et operatione prouidentiam que
est in animali rationali. Et apprehendere quidem illum
 est ultimus
gradus perfectionis anime et istud est finis nostre beatitudinis.
Hoc autem accidit
 quando separatus est a corporibus nec eget in
suo esse re que sit sub ipso, ut est corpus,
 materia uel accidens, et
in hac perfectione remanet semper. Et substantia quidem
intellectus
 agentis est una, quamuis gradus suus contineat istud

[Page 185] quod dependet ab ortutibus
 animalibus rationalibus receptiuis
beatitudinis, et hoc est quod uocatur spiritus sanctus.
Res
 autem ille que sunt in gradu anime, sunt plures ; earum
sunt anime celorum et earum sunt anime
 animalium rationalium
et earum non rationalium. In anima autem rationalium animalium
continetur
 uirtus rationalis, motiva, ymaginativa et sensibilis.
Virtus enim rationalis est illa cum qua
 homo apprehendit artes et
scientias et cum qua cognoscitur conueniens et inconueniens in

operationibus et habitibus, et istud quod est conueniens facere uel
non facere, iuuatiuum uel
 nocitiuum, delectabile uel non
delectabile. Et de hac quidem quedam est speculativa et quedam

practica,| et huius quedam est artificialis et quedam cogitativa.
Illa autem est speculativa cum
 qua homo apprehendit
cognitionem rerum que non possunt fieri ab homine, practica uero
est cum
 qua cognoscitur quod potest facere homo. Artificialis est
illa cum qua homo apprehendit artes
 mechanicas. Illa est
cogitativa cum qua preuidet homo et cogitat, si est conueniens
facere uel
 non. Motiva uero est illa cum qua est motus humanus
ad temptandum rem uel fugiendum delectando
 uel abhorrendo. Et
ab hac accidunt odium et amor, timiditas et confidentia, ira et
quietudo,
 crudelitas et pietas et alia accidentia anime. Et illa
quidem est ymaginativa que inpressiones
 rerum sensatarum
conseruat postquam sunt private a sensu ; et componit unam cum
alia et separat
 unam ab alia in sompno et uigiliis, compositiones

[Page 187] et separationes in parte ueraces
 et in parte falsas. Et cum hac
iterum habet apprehensionem iuuatiui uel nocitiui et alia que in

uirtute rationali dicta sunt. Sensibilis autem manifesta est illa,
scilicet cum qua sensata
 comprehenduntur quinque sensibus et
apprehendit delectabile et non delectabile, non autem
 iuuatiuum
et nocitiuum nec conueniens ab inconuenienti. Sed in aliquibus
animalium
 irrationabilium reperiuntur tres uirtutes harum quatuor
preter rationalem, et ymaginativa stat
 in illis loco rationalis quam
habet animal rationale. Et in aliis quibusdam solum reperiuntur
motiva et sensibilis.
Verumtamen anime corporum celestium diuersantur ab hiis
animabus in esse
 ipsarum et specie. Et per has animas quas
habent, stant substantie corporum ipsorum et sunt
 substantiata ab
ipsis et mouentur per ipsas motu continuo et circulari, et recipiunt
multam
 nobilitatem et perfectionem. Et sunt nobilioris essentie
quam anime sint que sunt apud nos, nec
 sunt in potentia aliquo
tempore, sed actu semper ; et hoc ideo est quia intelligibilia
ipsorum
 non cessauerunt nec cessant esse in ipsis a principio
ipsorum, et id quod intelligunt, semper
 intelligunt. Nostre autem
anime primo sunt in potentia et postea reducuntur ad actum, et
accidit
 hoc ab ap-|titudine quam habent ad recipiendum
intelligibilia.
Et corpora quidem celestia non
 habent de anima
sensitiva atque ymaginativa. Verumtamen anima ipsorum
intellectiva est similis
 anime rationali in aliqua parte
assimilationis. Et intelligibilia ipsorum sunt substantie
 abstracte a
materia. Et quelibet anima illorum intelligit primum et se, hoc est

[Page 189] suum esse, quod nominatur dhaat, et de secundis intelligit quod
dedit sibi suum zohar. Nobiles
 autem gradus intelligibilium qui
sunt apud nos, quamuis sint nobiles in intelligere, si ipsi
 sunt in
materia, anime celestes non intelligunt eos. Nam ipsorum gradus
intelligere est multo
 nobilior quam sit gradus intelligentium que
sunt sub ipsis, quia pluralitas intelligendi non est
 deputata in
ultima nobilitate. Nam uides quod primum intelligit se solum,
quamuis ipse sit
 quodammodo omnia entia. Ergo cum intelligit
se, iam intelligit omnia entia per illum modum, quia
 quodlibet
omnium entium recipit suum esse ab esse ipsius. Itaque pluralitas
intelligendi in ipso
 pluralitas non est. Et quidem ipsorum
secundorum intelligere diminutum est a suo. Nam quodlibet

istorum intelligit se et primum. Et solutio huius dubitationis
dimittatur ad alium locum.
Anime
 autem, in quantum perseuerant in esse ipsarum nec
faciunt earum operationes, et sunt uirtutes et
 preparationes solum
preparate ad recipiendum inpressiones rerum que recipiuntur.
Verbi gratia,
 sicut est uirtus uisibilis antequam uideat, et
ymaginativa antequam inprimantur inpressiones
 rerum
ymaginatarum, et hiis similia usque ad hunc punctum : ipse
sunt quo fiunt forme. Verum
 quando inpressiones sunt recepte in
ipsis in actu, uidelicet inpressiones sensatorum in uirtute
 sensibili
et inpressiones ymaginatorum in uirtute ymaginativa et
inpressiones intelligibilium in
 uirtute rationali, tune sunt separate
a formis nec sunt forme nisi per uiam similitudinis. Et
 que sunt
longinquiores ab hiis ut dicantur forme, sunt inpressiones

[Page 191] intelligibilium
 que accidunt uirtuti. Ipse namque sunt
possibiles esse separate a materia et similitudo ipsarum
 esse in
uirtute rationali est multum longinqua a similitudine coniunc
tionis forme cum materia.
 At quando accidit intellectui in actu
esse similem intellectui agenti, tunc non debet uocari
 intellectus
forma nec similis forme. Quidam tarnen homines uocant omnes
substantias incorporeas
 formas, equiuoce dicentes de formis :
quedam sunt separate et denudate a materia nec egent
 materia et
quedam sunt que sunt inseparate a materia, sicut ille que dicte
sunt. Et hec diuisio
 est per equiuoca.
Et forme que egent materia, sunt pluribus modis graduum.
Magis autem infimus
 illarum est forma quatuor elementorum ;
ipse namque sunt quatuor forme in quatuor materiis. Et
 sunt alie
forme corporum que generantur ex commixtione elementorum et
de hiis etiam sunt alique
 quarum una est nobilior alia. Aliqua
namque forma mineralium corporum est nobilior alia in
 gradu. Et
forme corporum mineralium sunt nobiliores formis elementorum,
et forme nascentium
 terre secundum eorum nobilitatem sunt
nobiliores formis corporum mineralium, et forme animalium

irrationalium sunt nobiliores formis terre nascentium. Forma
autem rationalis animalis, in
 quantum rationalis, est nobilior
omnibus formis supradictis. Verumtamen prima forma et prima
materia plus diminute sunt omnibus hiis in ipsarum esse. Nam
quelibet illarum eget in esse suo
 uel stabilitate altera. Forma enim

[Page 193] stabilitatem non habet nisi in materia.
 Similiter et materia ens est
et in se ipsa et natura sua per formam et sue essentie perfectio
 est
ut recipiat formam. Si autem forma non esset, nec materia.
Explicit tractatus Aueroys de
 perfectione naturali intellectus
secundum mentem Philosophi, et forte multa desunt.