[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT23

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler.

[Page 134]

AVERROYS DE ANIMAE BEATITUDINE
<Liber primus>


[1] Intentio mea in hoc tractatu nobilissimo est declarare
beatitudinem ultimam animae humanae in hoc mundo et in futuro,
secundum principalem intentionem philosophorum in ascensu
supremo ipsius.
[2] Et quum dico ascensum, intelligo quod perficiatur et
nobilitetur, ita ut coniungatur cum intellectu abstracto, et uniatur
cum eo, ita ut cum eo fiat unum. Et hoc sine dubio est supremus
sui gradus ascensus.
[3] Nam manifestum est omnia sub tribus speciebus
comprehendi. Vna est materia infima et quae ex ea generatur, et
illa quidem ignobilior est in gradu et loco. Et super istam in gradu
et loco est species corporum sphaericorum, quorum semper est
fixa forma et stabilis in suis materiis, ita quod dicuntur materia et
forma in illis et generabilibus ex materia infima equiuoce. Et
super illa est unus gradus supremus et gloriosus qui uocatur
gradus intellectuum abstractorum, qui uere sunt formae dantes
perfectionem non existentes in subiecto.
[4] Ideo quum dicitur de anima quod ascendit, intelligitur
coniunctio eius cum aliquo intellectuum abstractorum.

[Page 136] [5] Et quia cognosco principalem intentionem philosophorum
fuisse contemplari in essential huiusmodi entis apud eos et apud
ueritatem et ultimam beatitudinem, uisum est mihi declarare
hoc sermone breui et intelligenti, sicut tu, in quo reperies
declarationem huius rei plus quam in commentis meis de anima et
plus argumentis probatum quam in libris philosophorum. Sollicite
itaque me ipsum dedi, nobilissime socie, super rem a te
postulatam, scilicet ad opinionem Philosophi in coniunctione
intellectus abstracti cum aninia humana declarandam et ad
ueritatem aperiendam, et hoc secundum radices suas. Nam illud
quidem fundamentum est quod ab omnibus glorificatur
philosophis, sed multum condiuisi sunt philosophi,
quemadmodum per intentionem sermonum apparet diuisio in eo
quod de sermonibus ipsius est uerum.
[6] Scias quod certitudinis huius rei cognitio existit in duabus
radicibus. Vna est speculatio in esse intellectus materialis, et hoc
est fundamentum huius quaestionis, et non sunt diuersificati
philosophi in hoc, nisi propter diuersitatem quam habet in esse
huius intellectus.
[7] Secunda radix est speculatio in re, propter quam
intellectus abstractus est causa reducendi intellectum materialem
in esse actu intellectum, et hoc est scire si est causa secundum
modum efficientis et motoris solum, sicut reperitur in motoribus
naturalibus, aut per uiam formae et finis, sicut faciunt abstracta in
animalibus sphaericis.
[8] Hic uolo enarrare tibi breuiter intentionem Philosophi in
esse intellectus materialis et abstracti. Post hoc autem declarabo
tibi quid oritur ex sententia sua ex iis duobus. Deinceps
perueniam ad cognitionem possibilitatis coniunctionis animae
cum intellectu.

[Page 138] [9] Dico autem quod principium dicti Philosophi in
speculatione intellectus qui materialis dicitur, si est aut non, fuit
quod proposuit ex rebus notis per se, et dixit quod comparatio
intelligibilium ad intellectum, scilicet materialem, ipsorum
apprehensiuum est una et eadem quae est sensibilium ad sensum.
[10] Et ex hoc habet quod intellectus apprehensiuus
intelligibilium est uirtus recipiens et non agens, sicut sensus qui
est uirtus recipiens a sensato.
[11] Et quum declaratum fuit ei quod intellectus materialis est
de uirtutibus recipientibus et non agentibus, resultauit ei de
necessitate una duarum rerum : aut quod intellectus qui est in
potentia recipiat quae sunt intelligibilia actu et permutetur ex eis,
sicut receptio sensus ad sensatum, aut sit haec receptio et
permutatio alio modo. Et postquam uera est haec diuisio,
speculator postea in esse intellectus, dicens conueniens esse quod
natura huius receptionis et permutationis sit diuersa a natura
receptionis sensus, et dicatur receptio et permutatio de eis
equiuoce. Et hoc ideo est quia est de rebus notis per se quod
intellectus materialis habet intelligere omnes formas.
[12] De necessitate ergo est quod illa uirtus non sit disgregata
siue distensa per corpus neque diuisibilis ad diuisionem corporis,
sicut sunt uirtutes sensibiles quae sunt disgregatae in corpore et
diuisibiles ad diuisionem corporis secundum unum modum.
[13] Et hoc probatur quatuor mediis demonstratiuis. Primo
quidem, quia si intellectus materialis esset uirtus apprehensiva in

[Page 140] corpore secundum modum sensuum, non apprehenderet nisi unam
formarum, quia propria subiecta non recipiunt nisi proprias
formas ; sicut natura sensus uisus non recipit sensatum gustus.
[14] Secundo, quia si esset uirtus in corpore ad propriam
formam, non apprehenderet rem sibi appropriatam. Nam si oculus
esset coloratus, non posset recipere uirtus uisibilis colorem, et si
in lingua esset sapor, non apprehenderet alios sapores.
[15] Tertio, si esset haec uirtus in corpore ad formam
propriam, sicut dictum est, non apprehenderet seipsam, quia uides
formas sensibiles materiales non seipsas apprehendere, et finis
esse earum est apprehensio alterius rei a se.
[16] Quarto, si haec uirtus et preparation esset in corpore ad
formam propriam, contingeret ei quod accidit sensibus, quoniam
apprehendunt unum sensatum. Nam duorum alterum accidit
sensui : uel quia non recipit contrarium quando apprehendit istud
sensatum uel si recipit, imperfectum et permutatum recipit, sicut
accidit uisui in contrariis coloribus et gustui in contrariis
saporibus. Et hoc uoluit phylosophus quum dicit : si esset mixtus
non reciperet contraria, uel imperfecta et permutata reciperet. Et
haec est summa eius quod comprehendi potest ex uerbis
phylosophi in essentia huius intellectus.

[Page 142] [17] Et quando declaratum fuit ei esse intellectus materialis,
fuit etiam declaratum quod haec pars perfectionis quae est in
anima, quae uocatur intellectus materialis, non habet nisi naturam
possibilitatis et praeparationis solum, quia non est mixtus
materiae nec de uirtutibus motiuis.
[18] Et non est haec praeparatio in proprio subiecto essentia
intellectus materialis, sicut opinati sunt antiqui commentatores.
[19] Et ideo diuersa est eius possibilitas ab aliis
possibilitatibus.
[20] Et ideo dico quod non est aliquod entium antequam intelligat.
[21] Sed antiqui commentatores, sicut Themistius et alii,
quando dicitur ab Aristotele quod intellectus materialis non est
aliquod entium, intellexerunt quod non sit ens actu, sed est apud
eos substantia potentia recipiens formas materiales, scilicet
possibilitas ipsius est in seipso et quod est potentia propriae
speciei quam recipit.
[22] Et postquam occurrit in hoc sermone incidenter
memoratio possibilitatis, non recusabo de ea uerbum nouum
dicere utile et necessarium. Et quamuis possibilitas et potentia in
pluribus communicent, scias tamen quod differt possibilitas in
duo a potentia.Vnum est quia possibilitas attribuitur substantiae
rei cuius est, potentia uero attribuitur ei quod recipit aliquid aliud
extra ipsum in specie ; uerbi gratia massa ferri habet in se
possibilitatem ut ex ea fiat ensis ; iterum etiam habet in se
potentia ensem ; sed possibilitas attribuitur substantiae suae

[Page 144] solum, et dicitur quod est possibilis in se et praeparatae uirtuti ut
ex ea fiat ensis et caetera alia quae ex ferro fiunt, quae non
possunt nec ex palea nec ex caera fieri ; potentia uero attribuitur
formae aptae recipi in subiecto, in specie ensis. Et dicitur quod
ensis est in hac massa in potentia. Possibilitas ergo est magis
substantialis et magis generalis quam potentia, et praecedit in
intellectu, quia est praeparatio fixa et stabilis in substantia talis
rei per quam potest habere uirtutem ut efficiatur hoc uel illud.
[23] Aliud autem est quia potentia de necessitate est ut exeat
in actum in aliquo indiuiduorum speciei aliquo tempore, et si non,
esset uana. Verbi gratia, sicut ex necessitate est ut sit aliquis
phylosophus in specie humana, sed non est de necessitate ut sit
Socrates phylosophus, quamuis phylosophiam habeat in potentia.
Sed possibilitas non est necessarium ut exeat in actum in specie
nec in indiuiduo nec in aliquo tempore, uerbi gratia sicut omne
uinum possibile est fieri acetum, sed non est necessarium ut
aliquod uinum demonstratum efficiatur, si ab extrinsecis
custodiatur accidentibus.
[24] Et quum dixerim quod possibilitas est magis
substantialis, dico propter substantiam reimet. Et scias quod multi
sapientes errauerunt in hoc credentes non esse aliquam
differentiam. Et non expectes declarationem aliquam in aliquo
librorum antecedentium me.

[Page 146] [25] Nunc autem redeo ad sententiam meam et dico quod
secundum illorum antiquorum opinionem debet intelligi quod
natura intellectus materialis intelligitur sicut natura hylae, scilicet
ut dicatur quod iste intellectus comparatur rei intelligibili
comparatione materiae et formae, quamuis essentia materiae sit
potentia.
[26] Et quando ponunt quod haec substantia intellectus
materialis sit solum ens in potentia, sicut materia prima, non
possunt dicere quod generetur et corrumpatur, quia quod in
potentia est, non generatur neque corrumpitur, sicut declaratum
est in esse materiae primae.
[27] Alexander autem, qui fuit de postremis inquisitoribus,
sentit quod natura huius partis intellectus non est aliud nisi
praeparatio quaedam in anima.
[28] Et hoc ideo mouetur dicere, quia Aristoteles assimilauit
intellectum materialem praeparationi quae est ut tabula rasa ad
recipiendum omnes formas. Et ipse opinatus est ideo quod
subiectum praeparationis est anima et cum anima.
[29] Ex hoc trahitur argumentum quod haec praeparatio
adueniat cum esse animae, quemadmodum aliae praeparationes
cum subiectis adueniunt suis. Et quidem secundum uerisimile
apparet ex radicibus Aristotelis quod ipsa sit praeparatio.
Siquidem enim ipsa esset substantia, tunc intelligibilia, quae sunt
etiam per se formae rerum sensibilium, non fierent : et essent

[Page 148] sed est cui contradici possit, sicut
contradiximus, quod nunc praetermittamus.
[30] Sed in hoc Aristoteles non firmiter manifestauit
sententiam suam eo quod superficies sui textus sustinet duo
simul, primo scilicet quod sit permutabilis, secundo uero quod sit
separabilis.
[31] Et potest intelligi pro separabile quod non sit uirtus in
corpore, recipiens diuisionem corporis, scilicet ut diuidatur
secundum diuisionem corporis, quamuis a corpore necessariam
habeat dependentiam mediante anima. Et propter hoc sustinet
quod non in toto separabilis sit. Sustinet etiam quod separabilis
sit, quia separabile nihil aliud est nisi quod est separabile. Et
propter hoc diximus hoc apud nos non bene esse declaratum.
[32] Praeter illud quod habemus ab octauo Physicorum . Nam
ibi dicitur quod non diuiditur ad corporis diuisionem nec est
mixtus materiae. Relinquitur ergo quod in toto sit separabilis, et
hoc est contrarium coniunctionis ; et contradictio huius contrarie
tatis non est declarata.
[33] Adhuc etiam, quia uirtus quaelibet quae non diuiditur ad
corporis diuisionem, separabilis est.

[Page 150] [34] Et qui habet radices apud se, quod formae inueniuntur
quae non habent relationis naturam, quid contradicet esse
praeparationes hoc modo?
[35] Multo fortius cum eo quod uidemus in esse huius
praeparationis, quod est una numero in omnibus hominibus,
plures tamen per accidens, quod in formis non est materialibus.
Sed praetermittamus hoc, quia alterius eget inquisitionis in loco
alio, et redeamus ad dictum nostrum.
[36] Et dicamus quod nulla duarum sententiarum horum
hominum qui uocati sunt scientiarum inquisitores de secta
existentes Aristotelis de intellectu, est apud eos aliquid quod
deneget istum intellectum materialem intelligere intellectus
abstractos, ita ut efficiatur intellectus abstractus unum cum eo.
[37] Declaratum est enim quod illud quod intelligitur de
abstractis, non est aliud quam intelligere rem quae per se stat,
uidelicet intellectum agentem.
[38] Et iste intellectus materialis, si est substantia aeterna, ut
expositores omnes testantur, non est impossibile ei intelligere rem
aeternam. Et si est praeparatio solum, ut dicit Alexander, non
inuenitur ratio per quam denegari possit quin efficiatur aeternum,
ueluti Auennasar fatetur.
[39] Credo autem quod hoc ideo opinatus est Auennasar, quia
credidit intellectum materialem esse substantiam possibilem,
nouam ac corruptibilem.
[40] Et hoc est obliuio et error. Nam omnes philosophos
concordari uides ultimam animae hominis beatitudinem esse in
apprehendendo abstractos intellectus.

[Page 152] [41] Et quidem uides quod Alexander posuit hoc in uno libro
suorum ac si per se notum esset. Et Themistius in hoc dicit
uerbum abbreuiatum, credens illud esse in hoc sufficiens : si
intellectus qui est in nobis, intelligit id quod non est intellectus
per se, multo magis id quod est intellectus per se.
[42] Et huic, si uellem, possem quodam modo contradictionis
contradicere. Nam sol est magis apparens aliquo apparenti, et ut
plurimum ab habentibus uisum magis quam aliud quid apparens
apprehendi debet, et cum hoc uespertilionis uisus ipsum minime
apprehendit, comprehendens tamen quaedam minus uisu
comprehensibilia.
[43] Philosophus autem promisit in libro De Anima temptare
hanc quaestionem, uerum numquam inueni solutionem in aliquo
suorum librorum. Sed inueni in quodam Alexandri libro uiam
unam demonstrativam, ubi credit eam mouisse Philosophum ad
inueniendam eiusmodi apprehensionem et intellectus huiusmodi
coniunctionem, et est ut supra dixi et quemadmodum hic melius
repetam.

[Page 154] [44] Dicit nanque : Scis quod comparatio intelligibilis ad
intellectum est una et eadem in hoc, sicut sensati ad sensum, et
hoc quasi notum est per se. Et manifestum est quod sensus in
tribus consistit : unum est recipiens, et hoc est membrum
sensitiuum, aliud est receptum in eo, uidelicet sensibilis uirtus
fixa in membro sensitiuo, tertium est motor, qui sentitur in actu,
uidelicet extra animam, ut lux in uisu. Similiter haec tria in
intellectu reperiri debent : intellectus recipiens, ut intellectus
materialis, intellectus receptus, ut intelligibile, quod est
speculatiuum acquisitum, et intellectus motor et agens, ut
abstractus.
[45] Hac quidem declarata propositione necessaria
coniungitur debite alia huic, uidelicet quod si sensorium
potentiam habet recipiendi sensibile, quod in actu est, licitum est
similiter ut intellectus, qui in potentia est, debeat in se habere
potentiam recipiendi intellectum, qui est in actu, qui sensato ipsi
comparatur.
[46] Et quum coniungitur huic una propositio, cuius
certitudinem omnes confirmant, uidelicet quod omne quod in
potentia est ad aliquid, indubitanter accidit in actu aliquo
tempore, et hoc specie aut genere. Et hoc est necessarium cui
nullus contradicit. Et quum intellectus materialis in se potentia
habeat intellectum abstractum, necessario orietur ex his, ut in
actu reducatur aliquo tempore.

[Page 156] [47] Haec autem receptio in actu non est aliud nisi esse unum
cum eo. Et propter hoc dixit Alexander in eodem sermone
uerbum simile supra dicto. Dicit enim quod intellectus qui est in
potentia, quando perfectionem recipit, intelligit abstractum. Nam
sicut uirtus ambulandi, quae est in homine tempore suae
natiuitatis, ex longitudine temporis et consuetudine multa exit in
actum, similiter intellectus materialis exit, quum perficitur
intelligendo res suapte natura intelligibiles, et a sensibilibus
intelligibilia recipiens.
[48] Nec extimes ut propter hoc permutetur in seipso, ita ut
efficiatur aliud in se et ut recipiat per modum sensus, hoc est ut
permutetur, immo specialiter in hoc contrarius est ipsi sensus
esse, quia sensus est passio cum permutatione, sed quod recipit
intellectus ab intelligibili, est solum receptio apprehensionis,
quae quidem apprehensio est idem quod ipse.
[49] Et non accidit ei permutatio ex hac receptione, sicut
accidit sensui qui est in potentia. Nam entium nihil aliud est nisi
quod receptum est, quod in sensu non est, quia sensus est in
potentia aliud quam receptum in eo. Et uere post hoc dicendum
est quod si esset intellectus materialis aliud quam extra
receptionem, nasceretur ex hoc quod compraehendendo
intellectum abstractum fieret ex nouo aeternum, et est hoc
impossibile declaratum, ut uidebis.

[Page 158] [50] Ad haec autem iam manifestum est quidem apud nos
quod intellectus agens non tantum est causa in intellectu materiali
per uiam efficientis et motoris, sed per uiam ultimae perfectionis,
hoc est per uiam formae et finis.
[51] Et hoc est unum eorum quae fecerunt errare
Auennasarem, quum opinatus sit quod esset causa solum sicut
motores materiales.
[52] Et quidem argumentum Themistii ad huiusmodi
copulationem supra adductum est, quod uidelicet sensata haec
intelligibilia sunt a parte intellectus abstracti. Et quia res efficit
semper sibi simile, conueniens est igitur et magis dignum ut
intellectus materialis cum eo coniungatur, et fiat unum in aliquo
indiuiduo.
[53] Nam licet res sensibilis per naturam sit occulta oculis
alicuius speciei animalis propter suam debilitatem, non accidit
esse occultam omnibus speciebus. Nam si occulta esset omnibus
speciebus, igitur prouidentia diuina, quae dicitur natura
sapientiae, fecisset aliquod uanum ponendo rem in potentia quae
numquam ad actum reduceretur, ut quamuis uespertilio lumen
solis intueri non possit, non in omnibus animalibus est hoc.
Similiter quamuis aliqua hominum societas non possit intelligere
hunc intellectum, non est de necessitate ut hoc contingat toti
speciei, immo necesse est ut hoc non accidat.

[Page 160] [54] Et hic solutum est dubium supra monstratum, quod
uidelicet praeparatio haec cum qua abstracta recipiuntur, est
unum quod accidit intellectui speculatiuo post perfectionem, ita
ut huius praeparationis proportio ad intellectum adeptum
completum est, sicut materialis intellectus ad animam. Vides
nanque post quamlibet formam nouam particularem generabilem
et corruptibilem quod accidit recipiendi impressio ad formam
aliam et aliam, et quamuis procedat in infinitum, in
praeparationum fine recipit formam unam non materialem.
[55] Quia uero est hoc, iam habes quod intelligibilia
intellectus speculatiui sunt scientiae in potentia, quum sint
scientiae rerum quae sunt in potentia. Et ex hoc remouetur
dubium, quum dicitur : quomodo possunt uerificari uniuersalia in
apprehensione, quum non inueniantur extra animam. Et hoc est
quod induxit Platonem dicere quod sint formae singulares
abstractae quae dant esse singularium speciei humanae et
animalis. Responsio quidem ad hoc est quod uniuersalia sunt
scientiae in potentia eorum sensibilium quae sunt extra animam.

[Page 162] [56] Et iam diximus esse notum per se quod id quod est in
potentia in aliquo genere, necessario exit ad actum in illo genere
ex aliquo illius. Sed scientiae in potentia sunt intelligibilia. Igitur
necessario educuntur a scientiis quae sunt in actu, quando
requirunt motorem efficere ea de potentia ad actum.
[57] Difficile est autem ei qui non peruenit ad hunc gradum,
concedere hoc. Itaque dubitat, sicut longe est ei qui est in una
aetate temporis credere quod accidit sibi in futuris.
[58] Et nobis quidem in hoc uidetur quod euentus ad hanc
perfectionem naturaliter accidit ut plurimum ex aggregatione
rerum coadiuuantium sese. Igitur euentus huius perfectionis ut
plurimum continget tempore senectutis ac post multum studium
in speculatione et moribus et post elongationem superfluarum
rerum, quae uidentur necessariae et non sunt. Et uidetur quod
plures debeant peruenire ad hanc perfectionem quando uicinantur
segregationi huius aeui, quia haec perfectio est opposita
perfectioni corporeae.

[Page 164] [59] Et quum Auennasar credidit in fine suorum dierum
peruenire ad hanc perfectionem et non peruenit, posuit
impossibile hoc et uanum, et dixit esse fabulas uetularum, sed est
solum ut nos diximus, non autem ut dixit uir iste.

[Page 164]

<Liber secundus>

[1] Et remansit iterum declaratio una adiuncta iam dicto, ad
inquirendum uidelicet intellectum in actu, qui moueat materialem
et reducat eum in actum, sicut reperiuntur haec duo in quolibet
generabili et corruptibili specie, hoc est potentiale et actuale,
quod trahit illud in actum. Et secundum Aristotelem in libro De
Anima haec uia est manifestior ad inueniendum intellectum
abstractum, qui ducat intellectum materialem ad actum.
[2] Et dicentibus nobis quod intelligere est simile ipsi sentire,
non debes propter hoc credere quod hic intellectus est extra
animam, sicut sensus est extra animam, quia intelligibile, quod
est comparatum intellectui materiali comparatione sensati ad
sensum, est in anima et sensatum est extra animam. Et propter
hoc non de necessitate est quod haec intelligibilia sint separabilia,
ut opinatus est Plato, et anima recipitur in definitione
intelligibilium speculabilium, sensus autem non.

[Page 166] [3] Et remansit nobis declarare quomodo formae materiales
mouent intellectum materialem et reducunt eum in actum, sicut
sensatum sensum. Hanc autem praeparationem non habent formae
inquantum sunt in materia, sed inquantum formae. Nam
impossibile est rem non materialem operari in immaterialem, nisi
inquantum est forma solum. Formae igitur materiales sensatae
mouent intellectum materialem, cum acquirunt esse formarum
quae de necessitate non sunt in materia. Haec autem est forma illa
quae inducit formas materiales efficere intellectionem. Et scis
quod omne quod inducit aliquid facere rem intellectus, est
intellectus necessario ; et ideo dicitur quod formae materiales
sunt intelligibiles in potentia, et oportet quod habeant unum
agens quod extrahat eas de potentia ad actum, sicut habet
quodlibet quod est in potentia.
[4] Et sicut res quae appraehenditur a sensu uisus, apparet per
illud quod uidetur, quod est sua causa, ut est lux, per hanc
eandem rationem est proportio intellectus abstracti cum materiali
similis proportioni primi apparentis, uidelicet lucis, cum sensu
uisus.

[Page 168] [5] Et quum intellexisti haec, intelliges etiam illud quod
Aristoteles ait. Dixit enim quod conueniens est hic esse
intellectum intelligentem omnia, et unum intellectum qui omnia
reducat intelligibilia, ut lux quae omnia apparentia in potentia
reducit ad actum.
[6] Et postquam comparatio intellectus abstracti ad
materialem est similis comparationi lucis ad uisum, igitur decet
ipsum esse intelligibilem ab intellectu materiali magis quam illud
quod est intelligibile per ipsum, sicut ignis dignior calefacere re
quae est calefacta per ipsum. Nam res apta recipere ignem
particulariter magis de necessitate est apta recipere ignem
absolute.
[7] Hoc tamen posito quod mediet aliquid ; hoc autem accidit
per unum subiectum accidentale. Nam sunt multa quae recipiunt
per medium unius uel plurium rerum.
[8] Et ex hoc uidetur quod causa propter quam non recipit
intellectus materialis hunc intellectum nisi per medium alterius
rei, quae est intellectus, est una et eadem cum qua multa entium
non recipiunt suam ultimam perfectionem nisi per media aliqua,
ut reperitur iuuentus post infantiam et alia innumera entia. Et
haec causa a parte naturae manifesta est. A parte uero
consuetudinis est alia causa. Nam uidemus quod multa entia non
recipiunt perfectionem quae est per naturam in aliquo genere, nisi
ex consuetudine, et existentia omnium horum recipit intellectus
iste in hoc quod est materialis.

[Page 170] [9] Et si forte dicere uellet quis natura est uelamen separatum
a deo ut has apprehensiones apprehendere non possimus,
quemadmodum naturae materiali oculorum uespertilionis obstat
uidere lucem, quamuis lux sit sui natura apparens, respondeas, ut
supra diximus, quod in indiuiduo solum est, non autem in specie.
[10] Et scias quod non est alia species quae apprehendat
intelligibilia nisi homo. Animalium autem plures sunt species
praeter uespertilionem quae lucem appraehendunt, immo dicitur
quod sunt quaedam animalia quae etiam corpus stellae
contuentur, ut animalia sunt quaedam rapina. Similiter oportet ut
inueniantur aliqua indiuidua in specie hominis quae apprehendant
hunc intellectum ex necessitate ; et erunt illa quidem quae sunt
perfecta in scientiis speculatiuis cum aliis nobilitatibus, quae
oportet necessario ut cum illis coniungantur.

[Page 172] [11] Et si quis dicere uellet esse forte dubium quod in Ethica
sua Auennasar mouit, uidelicet quod intellectus qui est in
potentia, est una res quae non potest dici ut naturam habeat
privationis, et est nouum ; et quum hoc est nouum, renouabitur
etiam ex necessitate ex parte receptionis huius, si ei accidat haec
receptio ; et si reciperet formam intellectus abstracti et uniretur
cum eo fieretque unum, igitur possibile esset corruptibile effici
aeternum ; et quia hoc impossibile est de rebus notis per se,
sententiatus est Auennasar uerba dicentium quod uniemur cum
intellectu abstracto, esse uerba uetularum.
[12] Dico igitur, quemadmodum declaratum est nobis, quod
formae materiales mouent hunc intellectum qui in potentia est, et
hunc motum faciunt a parte intellectus abstracti. Nam motor
materialis non potest mouere nisi in uirtute rei quae non est in
materia, ut declaratum est. Similiter nobis declaratum est quod
receptio quam habet iste intellectus qui est in potentia, est speciei
receptionis naturae intellectuum abstractorum, non speciei
receptionis materialis. Et species receptionis est illa quae limitat
ei hanc unionem cum abstracto ad hoc ut reducantur ad unam
substantiam essendi, et maxime quando intelligit seipsum, et tunc
erit intellectus abstractus necessario. Nam haec species motus
quae accidit intellectui materiali, accidit ei a parte rei quae est
intellectus necessario, quoniam declaratum est intellectuum
abstractorum esse proprietatem ut seipsos appraehendant, et scis
quod proprium, inquantum est proprium, conuertitur.

[Page 174] [13] Et postquam declaratum est quod intellectus materialis
apprehendit seipsum et caetera abstracta, oportet ut habeat hoc
aut ex se aut ab alio. Et postquam est impossibile ut habeat ex se,
quia nihil mouet seipsum, et est impossibile etiam ut sit nouum,
necesse igitur est ut habeat hanc proprietatem a parte
coniunctionis, scilicet ut coniungatur cum ea re quae est ipsa
apprehensio, abstracto uidelicet.
[14] Et postquam ita est, oportet quod haec species
receptionis quam habet iste intellectus, sit per uiam coniunctionis
et unionis cum abstracto sine nouatione et generatione, ita ut ipse
idem recipiat seipsum.
[15] Et ordo unionis huius et sui esse hoc modo est, ut
dixerunt philosophi quod intellectus intelligit agens primum et
omnia secunda et seipsum. Et similiter quae non sunt actu
intelligibilia, reducit ad intelligibilia actu.
[16] Et quae seipsis intelligibilia sunt, ea sunt quae a
corporibus separata sunt, nec sunt in materia. Et substantiae
quidem harum rerum intelligunt et intelliguntur.

[Page 176] [17] Et scias quod intelligunt ex ea parte qua intelliguntur, et
quod in eis est res intellecta est res intelligens, quod non est in
aliis intelligibilibus ; uerbi gratia lapis et terra nascens sunt
intelligibilia, id tamen quod ex eis intelligitur, non intelligit. Nam
quae sunt corpus uel stant per corpus, non sunt in se intelligibilia
uel substantialiter nec aliquid eorum est intellectus in actu, sed
agens intellectus est qui facit ea actu intellecta, eleuans ea a
gradu essentiae in quo erant ad gradum nobiliorem essentiae plus
quam eis sit concessum a parte naturae ipsarum.
[18] Nam uirtus rationalis quae est in homine, non est ipsa
eadem in se intellectus in actu nec per naturam suae essentiae,
sed intellectus agens reducit eam in intellectum in actu, et
concedit quod alia sint sibi intelligibilia in actu.
[19] Et quum rationali uirtuti acciderit ut sit intellectus in
actu, ascendet tunc ille intellectus in actu ad assimilationem
rerum abstractarum, et intelliget suum esse, quod est actu
intellectus. Et tunc relinquetur suum intelligibile esse intelligens
et etiam intellectus intelligibile et intelligens erit tunc unum et
idem in hoc, et reducetur in essentiam gradus intellectus agentis.
Nam erit tunc intelligens intellectus materialis ; res intellecta est
agens, et intellectus erit intellectus materialis ; et haec sunt unum
in esse et tria in dispositione.
[20] Verbi gratia scis quod comparatio intellectus agentis ad
hominem est sicut comparatio solis ad sensum uisus, et ut sol dat
uisui lucem et postea per hanc lucem, quam recipit uidens a sole
efficitur uidens ipsum solem in actu, qui fuit causa faciens ipsum
uidere rem in actu, et quod omnes colores qui erant apparentes in

[Page 178] potentia efficiuntur apparentes in actu. Similiter intellectus agens
facit, quia tribuit homini esse impressum in uirtute rationali, quod
habet comparationem cum anima rationali, quam habet lux cum
uisu. Et cum illa eadem re intelligit anima rationalis id quod fecit
eam intelligere. Et reducuntur per hoc ea quae erant potentia
intelligibilia ad actu intellecta. Et reducitur ut sit ipsa idem cum
intellectu agente et efficitur intellectus, quod non erat prius, et
reducit se ad intelligibile, hoc est ut intelligat se, quod non erat
prius. Igitur reducuntur omnia haec quae tria sunt, in unum,
quando sunt in actu ; et res quae erat attributa materiae, reducitur
ad esse diuinum. Et haec est actio quam facit in nobis intellectus
agens, et hinc uocatus est agens.
[21] Et quando quidem ad hunc peruenimus gradum,
completa est nostra beatitudo.
[22] Et scias quod quando est separata a nobis aliquo tempore
accidentaliter, non debet haec separatio sibi attribui a diminutione
et permutatione in sua substantia, nec coniunctio simpliciter
acquirit ei aliquam formam quam antea non habuerit.
[23] Neque utique est in uanum ista apprehensio. Nam
intentio diuina in hoc fuit quod formae quae sunt aeternae in
genere ut uniuersalia, debeant ascendere ad formam unam
numero. Nam cuilibet enti inest diuina intentio ut perueniat ad
recipiendum tantum illius nobilis finis quantum competit suae
naturae. Nec denegatur ab eius essentia pars sibi concessa. Itaque
entibus quae in ipsorum natura non habent nisi ut sint in hac
essentia diminuta ut bruta animalia, erit possibile habere in
seipsis uirtutes per quas, in fine ascendent ad talem perfectionem,
qualis est primi entis simpliciter.

[Page 180] [24] Quod quidem igitur est primum ens simplex, ideo est
primum, quia primum primo habuit semetipsum, non autem ab
antecedente causa, quod uero est post ipsum, suum esse habet
uirtute primi, et hoc est esse primae materiae cum prima forma,
quia ipsum primum tribuit sibi meritum in prima dispositione ut
gratiam habeat recipiendi formas quae possunt sibi accidere, et
formis materialibus tribuit gratiam qua possint peruenire ad
formas complete abstractas tamquam in finem.
[25] Volumus autem nunc claudere sermonem nostrum et cum
hoc tibi demonstrare et breuibus uerbis referre ordinem ualde
pulchrum principiorum, ut ponit Auennasar. Et est quidem radix
una eleuandi intellectum intendentibus scire magna. Dixit itaque
Auennasar : Principia per quae constituuntur corpora et ipsorum
accidentia esse sex gradus altos et supremos. Et unaquaeque
specierum continetur in aliquo illorum graduum hoc modo : ut
prima causa in primo gradu, secunda in secundo, intellectus agens
in tertio, anima in quarto, forma in quinto, materia demum in
sexto.
[26] Quod est in primo gradu, non potest esse plura, sed
omnibus modis est unum solum separatum ; quae autem sunt in
aliis, sunt plura. Et horum quidem tria neque sunt corpora neque
ad corpus, uidelicet prima causa, secunda causa et intellectus
agens ; tria autem alia, licet non sint copora, sunt ad corpus,
uidelicet anima, forma, et materia.

[Page 182] [27] Genera autem corporum sunt sex, uidelicet corpus
coeleste, rationale animal, irrationale animal, uegetabile, minerale
et quatuor elementa. Summa uero ex his sex generibus composita
est mundus. Cuius propriam et primam causam credendum est
esse altissimum deum benedictum. Ipse enim est causa propinqua
essentiae secundorum et essentiae intellectus agentis. Secunda
uero sunt causae essentiae corporum coelestium, et ab his
proueniunt substantiae horum corporum. Essentia enim cuiuslibet
corporis coelestis dependet a quolibet secundorum. Nam
supremum secundorum in gradu constituit esse primae sphaerae,
infimum constituit esse lunae, media quoque quae sunt inter haec,
constituunt esse coeterarum sphaerarum quae sunt inter has.
[28] Et numerus quidem secundorum est secundum numerum
corporum coelestium. Et cum dico hic numerum, debes intelligere
per modum causarum et causatorum. Scis nanque causam quae
non est corpus, non recipere numerum nisi per modum quo est
causa corporum numeratorum. Haec autem secunda sunt quae
dicuntur angeli.
[29] Et intellectus quidem agens habet de sua uirtute et opere
prouidentiam quae est in animali rationali. Et apprehendere
quidem illum est ultimus gradus perfectionis animae nostrae quia
illud est finis et nostra beatitudo. Contingit autem hoc, quum
separatur, nec eget in suo esse re quae sit sub ea, ut est corpus,
materia uel accidens, et in hac perfectione remanet semper. Et
substantia quidem intellectus agentis est una, quamuis gradus
suus contineat id quod dependet ab omnibus animalibus
rationalibus receptiuis beatitudinis, et hoc est quod uocatur
spiritus sanctus.

[Page 184] [30] Res autem illae principiorum, quae sunt in gradu animae,
sunt plures ; earum enim sunt animae coelorum et earum sunt
animae rationabilium animalium et earum irrationabilium.
[31] In anima autem rationalium animalium continetur uirtus
rationalis, motiva, imaginativa et sensibilis.
[32] Virtus quidem enim rationalis ea est qua homo
apprehendit artes et scientias, et qua etiam deprehenduntur
conueniens et disconueniens in operationibus et uirtutibus
moralibus, et id quod est conueniens facere uel non facere,
iuuatiuum uel nociuum, delectabile uel triste.
[33] Et de hac quidem quaedam est speculativa et quaedam
practica ; practicae uero quaedam artificialis, quaedam cogitativa.
Speculativa quidem ea est qua homo adipiscitur cognitionem
rerum, quae non possunt fieri ab homine, practica uero qua
cognoscitur quod potest homo facere, et quod pertinet ipsi homini
facere. Artificialis est illa qua apprehendit omnes artes
mechanicas ; cogitativa uero qua praeuidet homo si est
conueniens facere uel non.
[34] Motiva uero est per quam est motus humanus ad
prosequendum uel fugiendum delectando uel abhorrendo. Et ab
hac contingunt odium et beniuolentia, timor et audacia, ira et
mansuetudo, crudelitas et pietas, et aliae animae affectiones.
[35] Et illa quidem est imaginativa quae impressiones rerum
sensatarum conseruat postquam a sensibus abierint, et componit
unam cum alia et separat unam ab alia et in somno et in uigiliis.
Compositiones et separationes dico in parte ueras et in parte
falsas, et cum hoc etiam apprehendit iuuatiuum et nociuum et alia
quae in uirtute rationali supradicta sunt.

[Page 186] [36] Sensibilis autem manifeste est illa qua sensata
apprehenduntur quinque sensuum et delectabile et triste, non
autem iuuatiuum et nociuum nec conueniens ab inconuenienti.
[37] Sed in quibusdam animalium irrationabilium reperiuntur
tres uirtutes, praeter uidelicet rationalem, in quibus quidem
imaginativa stat loco rationalis, quam habet animal rationale ; et
in quibusdam reperiuntur solum motiva et sensibilis.
[38] Animae uero corporum coelestium diuersificantur ab his
animabus in esse ipsa re et specie. Nam per has animas quas
habent, corpora coelestia stant et mouentur motu continuo et
circulari et recipiunt multam nobilitatem et perfectionem.
[39] Et sunt nobilioris essentiae quam sint animae quae sunt
animae, quae sunt apud nos.
[40] Nec sunt in potentia aliquo tempore, sed actu semper,
quoniam intelligibilia ipsarum nec defuerunt, nec desunt ipsis a
principio earum, quia id quod intelligunt, semper intelligunt ;
animae uero nostrae primo sunt in potentia, postea reducuntur ad
actum, et accidit hoc ab aptitudine, quam habent ad recipiendum
intelligibilia.
[41] Et corpora quidem coelestia non habent de anima
sensibilem neque imaginativam, licet ipsorum anima intellectiva
sit similis animae rationali aliqua parte assimilationis.
[42] Et intelligibilia ipsorum sunt substantiae abstractae a
materia, quia quaelibet anima illorum intelligit primum et se, hoc
est suum esse, quod dehaath appellatur, de secundis uero intelligit
zobar, quod dedit sibi suum esse.

[Page 188] [43] Nobiles autem gradus intelligibilium qui sunt apud nos,
quamuis sint nobiles in intellectu, quum ipsi sint in materia, ab
animabus coelorum non intelliguntur. Nam gradus ipsorum
intelligibilium est multo nobilior quam sit gradus intelligibilium
quae sunt sub ipsis.
[44] Nec pluralitas intelligendi est deputata pro ultima
nobilitate. Vides enim primum se solum intelligere, quamuis sit
quodammodo omnia entia. Quum igitur se intelligit, iam omnia
intellexit per illum modum, quia quodlibet ens recipit esse suum
ab eo. Itaque pluralitas intelligendi pluralitas non est ; et quidem
ipsorum secundorum intelligere diminutum est ab illo. Nam
quodlibet horum intelligit se et primum. Et solutio huius
quaestionis dimittatur in alium locum.
[45] Animae autem, inquantum perseuerant in esse ipsarum,
nec faciunt opiniones earum, sunt uirtutes et praeparationes
solum praeparatae ad recipiendum impressiones rerum quae
recipiuntur. Verbi gratia, ut est uirtus uisibilis antequam uideat, et
imaginativa antequam impressiones rerum imaginabilium et iis
similia, usque ad hunc punctum ipsae sunt formae ; uerum
quando impressiones sunt receptae in ipsis in actu, uidelicet
impressiones sensatorum in uirtute sensibili et impressiones
imaginabilium in uirtute imaginativa et impressiones
intelligibilium in uirtute rationali sunt separatae a formis, neque
sunt formae nisi per uiam similitudinis ; et quae sunt longiores ab
his ut dicantur formae, sunt impressiones intelligibilium, quae
accidunt uirtuti rationali ; ipsae nanque sunt possibiles esse
separatae a materia ; similitudo etiam ipsarum existens in uirtute

[Page 190] rationali est multum longinqua a similitudine coniunctionis
formae cum materia. Et quando accidit quod intellectus in actu
est similis intellectui agenti, tunc non debet uocari intellectus
forma nec similis formae.
[46] Quidam tamen homines uocant omnes substantias
incorporeas formas, aequiuoce dicentes de formis.
[47] Dico quod formarum quaedam sunt separatae et
denudatae a materia, nec egent materia ; quaedam sunt quae sunt
inseparatae a materia, ut illae quae dictae sunt. Et haec diuisio est
per aequiuoca.
[48] Et formae quae egent materia, sunt plurium graduum.
Magis autem infimus gradus formarum est gradus formarum
quatuor elementorum ; ipsae nanque sunt quatuor formae in
quatuor materiis. Et sunt aliae formae corporum quae generantur
ex commixtione elementorum.
[49] Et de iis etiam sunt aliquae, quarum una est nobilior
altera. Aliqua nanque forma corporum mineralium est nobilior
alia in gradu. Et formae corporum mineralium sunt nobiliores
formis elementorum, et formae nascentium terrae secundum
earum nobilitatem sunt nobiliores formis corporum mineralium,
et formae animalium irrationalium sunt nobiliores formis
nascentium terrae. Forma autem rationalis animalis, inquantum
rationalis, est nobilior omnibus formis dictis. Veruntamen prima
materia et prima forma plus diminuta sunt omnibus aliis in
ipsorum esse ; nam quaelibet illarum eget in suo esse stabilitate
alterius. Altera uero, scilicet forma, stabilitatem non habet nisi in
materia.

[Page 192] [50] Similiter et materia est ens et in seipsa et in sui natura
propter formam et perfectio suae essentiae est ut recipiat formam.
Nam si forma non esset, neque materia esset. Post hoc autem sunt
formae quaedam quae abstractae sunt.