Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. section: 2
1 [5] Et quia cognosco principalem intentionem philosophorum VIEW AND COMPARE
2 fuisse contemplari in essential huiusmodi entis apud eos et apud VIEW AND COMPARE
3 ueritatem et ultimam beatitudinem, uisum est mihi declarare VIEW AND COMPARE
4 hoc sermone breui et intelligenti, sicut tu, in quo reperies VIEW AND COMPARE
5 declarationem huius rei plus quam in commentis meis de anima et VIEW AND COMPARE
6 plus argumentis probatum quam in libris philosophorum. Sollicite VIEW AND COMPARE
7 itaque me ipsum dedi, nobilissime socie, super rem a te VIEW AND COMPARE
8 postulatam, scilicet ad opinionem Philosophi in coniunctione VIEW AND COMPARE
9 intellectus abstracti cum aninia humana declarandam et ad VIEW AND COMPARE
10 ueritatem aperiendam, et hoc secundum radices suas. Nam illud VIEW AND COMPARE
11 quidem fundamentum est quod ab omnibus glorificatur VIEW AND COMPARE
12 philosophis, sed multum condiuisi sunt philosophi, VIEW AND COMPARE
13 quemadmodum per intentionem sermonum apparet diuisio in eo VIEW AND COMPARE
14 quod de sermonibus ipsius est uerum. VIEW AND COMPARE
15 [6] Scias quod certitudinis huius rei cognitio existit in duabus VIEW AND COMPARE
16 radicibus. Vna est speculatio in esse intellectus materialis, et hoc VIEW AND COMPARE
17 est fundamentum huius quaestionis, et non sunt diuersificati VIEW AND COMPARE
18 philosophi in hoc, nisi propter diuersitatem quam habet in esse VIEW AND COMPARE
19 huius intellectus. VIEW AND COMPARE
20 [7] Secunda radix est speculatio in re, propter quam VIEW AND COMPARE
21 intellectus abstractus est causa reducendi intellectum materialem VIEW AND COMPARE
22 in esse actu intellectum, et hoc est scire si est causa secundum VIEW AND COMPARE
23 modum efficientis et motoris solum, sicut reperitur in motoribus VIEW AND COMPARE
24 naturalibus, aut per uiam formae et finis, sicut faciunt abstracta in VIEW AND COMPARE
25 animalibus sphaericis. VIEW AND COMPARE
26 [8] Hic uolo enarrare tibi breuiter intentionem Philosophi in VIEW AND COMPARE
27 esse intellectus materialis et abstracti. Post hoc autem declarabo VIEW AND COMPARE
28 tibi quid oritur ex sententia sua ex iis duobus. Deinceps VIEW AND COMPARE
29 perueniam ad cognitionem possibilitatis coniunctionis animae VIEW AND COMPARE
30 cum intellectu. VIEW AND COMPARE

De Animae Beatitudine (Lat.)

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler.

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. Digital copy of Averroès, La béatitude de l’âme. Éditions, traductions annotées, études doctrinales et historiques d’un traité d’«Averroès», par Marc Geoffroy et Carlos Steel, Paris: Vrin, 2001, pp. 134–192. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2013. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT23 .

Content
Liber 1 Page: 134
Liber 2 Page: 164