Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. Averroes D.A.R.E. DARE (RV) 2001 Bethesda (MD) National Library of Medicine WIP AVERROYS DE ANIMAE BEATITUDINE <Liber primus> [1] Intentio mea in hoc tractatu nobilissimo est declarare beatitudinem ultimam animae humanae in hoc mundo et in futuro, secundum principalem intentionem philosophorum in ascensu supremo ipsius. [2] Et quum dico ascensum, intelligo quod perficiatur et nobilitetur, ita ut coniungatur cum intellectu abstracto, et uniatur cum eo, ita ut cum eo fiat unum. Et hoc sine dubio est supremus sui gradus ascensus. [3] Nam manifestum est omnia sub tribus speciebus comprehendi. Vna est materia infima et quae ex ea generatur, et illa quidem ignobilior est in gradu et loco. Et super istam in gradu et loco est species corporum sphaericorum, quorum semper est fixa forma et stabilis in suis materiis, ita quod dicuntur materia et forma in illis et generabilibus ex materia infima equiuoce. Et super illa est unus gradus supremus et gloriosus qui uocatur gradus intellectuum abstractorum, qui uere sunt formae dantes perfectionem non existentes in subiecto. [4] Ideo quum dicitur de anima quod ascendit, intelligitur coniunctio eius cum aliquo intellectuum abstractorum. [5] Et quia cognosco principalem intentionem philosophorum fuisse contemplari in essential huiusmodi entis apud eos et apud ueritatem et ultimam beatitudinem, uisum est mihi declarare hoc sermone breui et intelligenti, sicut tu, in quo reperies declarationem huius rei plus quam in commentis meis de anima et plus argumentis probatum quam in libris philosophorum. Sollicite itaque me ipsum dedi, nobilissime socie, super rem a te postulatam, scilicet ad opinionem Philosophi in coniunctione intellectus abstracti cum aninia humana declarandam et ad ueritatem aperiendam, et hoc secundum radices suas. Nam illud quidem fundamentum est quod ab omnibus glorificatur philosophis, sed multum condiuisi sunt philosophi, quemadmodum per intentionem sermonum apparet diuisio in eo quod de sermonibus ipsius est uerum. [6] Scias quod certitudinis huius rei cognitio existit in duabus radicibus. Vna est speculatio in esse intellectus materialis, et hoc est fundamentum huius quaestionis, et non sunt diuersificati philosophi in hoc, nisi propter diuersitatem quam habet in esse huius intellectus. [7] Secunda radix est speculatio in re, propter quam intellectus abstractus est causa reducendi intellectum materialem in esse actu intellectum, et hoc est scire si est causa secundum modum efficientis et motoris solum, sicut reperitur in motoribus naturalibus, aut per uiam formae et finis, sicut faciunt abstracta in animalibus sphaericis. [8] Hic uolo enarrare tibi breuiter intentionem Philosophi in esse intellectus materialis et abstracti. Post hoc autem declarabo tibi quid oritur ex sententia sua ex iis duobus. Deinceps perueniam ad cognitionem possibilitatis coniunctionis animae cum intellectu. [9] Dico autem quod principium dicti Philosophi in speculatione intellectus qui materialis dicitur, si est aut non, fuit quod proposuit ex rebus notis per se, et dixit quod comparatio intelligibilium ad intellectum, scilicet materialem, ipsorum apprehensiuum est una et eadem quae est sensibilium ad sensum. [10] Et ex hoc habet quod intellectus apprehensiuus intelligibilium est uirtus recipiens et non agens, sicut sensus qui est uirtus recipiens a sensato. [11] Et quum declaratum fuit ei quod intellectus materialis est de uirtutibus recipientibus et non agentibus, resultauit ei de necessitate una duarum rerum : aut quod intellectus qui est in potentia recipiat quae sunt intelligibilia actu et permutetur ex eis, sicut receptio sensus ad sensatum, aut sit haec receptio et permutatio alio modo. Et postquam uera est haec diuisio, speculator postea in esse intellectus, dicens conueniens esse quod natura huius receptionis et permutationis sit diuersa a natura receptionis sensus, et dicatur receptio et permutatio de eis equiuoce. Et hoc ideo est quia est de rebus notis per se quod intellectus materialis habet intelligere omnes formas. [12] De necessitate ergo est quod illa uirtus non sit disgregata siue distensa per corpus neque diuisibilis ad diuisionem corporis, sicut sunt uirtutes sensibiles quae sunt disgregatae in corpore et diuisibiles ad diuisionem corporis secundum unum modum. [13] Et hoc probatur quatuor mediis demonstratiuis. Primo quidem, quia si intellectus materialis esset uirtus apprehensiva in corpore secundum modum sensuum, non apprehenderet nisi unam formarum, quia propria subiecta non recipiunt nisi proprias formas ; sicut natura sensus uisus non recipit sensatum gustus. [14] Secundo, quia si esset uirtus in corpore ad propriam formam, non apprehenderet rem sibi appropriatam. Nam si oculus esset coloratus, non posset recipere uirtus uisibilis colorem, et si in lingua esset sapor, non apprehenderet alios sapores. [15] Tertio, si esset haec uirtus in corpore ad formam propriam, sicut dictum est, non apprehenderet seipsam, quia uides formas sensibiles materiales non seipsas apprehendere, et finis esse earum est apprehensio alterius rei a se. [16] Quarto, si haec uirtus et preparation esset in corpore ad formam propriam, contingeret ei quod accidit sensibus, quoniam apprehendunt unum sensatum. Nam duorum alterum accidit sensui : uel quia non recipit contrarium quando apprehendit istud sensatum uel si recipit, imperfectum et permutatum recipit, sicut accidit uisui in contrariis coloribus et gustui in contrariis saporibus. Et hoc uoluit phylosophus quum dicit : si esset mixtus non reciperet contraria, uel imperfecta et permutata reciperet. Et haec est summa eius quod comprehendi potest ex uerbis phylosophi in essentia huius intellectus. [17] Et quando declaratum fuit ei esse intellectus materialis, fuit etiam declaratum quod haec pars perfectionis quae est in anima, quae uocatur intellectus materialis, non habet nisi naturam possibilitatis et praeparationis solum, quia non est mixtus materiae nec de uirtutibus motiuis. [18] Et non est haec praeparatio in proprio subiecto essentia intellectus materialis, sicut opinati sunt antiqui commentatores. [19] Et ideo diuersa est eius possibilitas ab aliis possibilitatibus. [20] Et ideo dico quod non est aliquod entium antequam intelligat. [21] Sed antiqui commentatores, sicut Themistius et alii, quando dicitur ab Aristotele quod intellectus materialis non est aliquod entium, intellexerunt quod non sit ens actu, sed est apud eos substantia potentia recipiens formas materiales, scilicet possibilitas ipsius est in seipso et quod est potentia propriae speciei quam recipit. [22] Et postquam occurrit in hoc sermone incidenter memoratio possibilitatis, non recusabo de ea uerbum nouum dicere utile et necessarium. Et quamuis possibilitas et potentia in pluribus communicent, scias tamen quod differt possibilitas in duo a potentia.Vnum est quia possibilitas attribuitur substantiae rei cuius est, potentia uero attribuitur ei quod recipit aliquid aliud extra ipsum in specie ; uerbi gratia massa ferri habet in se possibilitatem ut ex ea fiat ensis ; iterum etiam habet in se potentia ensem ; sed possibilitas attribuitur substantiae suae solum, et dicitur quod est possibilis in se et praeparatae uirtuti ut ex ea fiat ensis et caetera alia quae ex ferro fiunt, quae non possunt nec ex palea nec ex caera fieri ; potentia uero attribuitur formae aptae recipi in subiecto, in specie ensis. Et dicitur quod ensis est in hac massa in potentia. Possibilitas ergo est magis substantialis et magis generalis quam potentia, et praecedit in intellectu, quia est praeparatio fixa et stabilis in substantia talis rei per quam potest habere uirtutem ut efficiatur hoc uel illud. [23] Aliud autem est quia potentia de necessitate est ut exeat in actum in aliquo indiuiduorum speciei aliquo tempore, et si non, esset uana. Verbi gratia, sicut ex necessitate est ut sit aliquis phylosophus in specie humana, sed non est de necessitate ut sit Socrates phylosophus, quamuis phylosophiam habeat in potentia. Sed possibilitas non est necessarium ut exeat in actum in specie nec in indiuiduo nec in aliquo tempore, uerbi gratia sicut omne uinum possibile est fieri acetum, sed non est necessarium ut aliquod uinum demonstratum efficiatur, si ab extrinsecis custodiatur accidentibus. [24] Et quum dixerim quod possibilitas est magis substantialis, dico propter substantiam reimet. Et scias quod multi sapientes errauerunt in hoc credentes non esse aliquam differentiam. Et non expectes declarationem aliquam in aliquo librorum antecedentium me. [25] Nunc autem redeo ad sententiam meam et dico quod secundum illorum antiquorum opinionem debet intelligi quod natura intellectus materialis intelligitur sicut natura hylae, scilicet ut dicatur quod iste intellectus comparatur rei intelligibili comparatione materiae et formae, quamuis essentia materiae sit potentia. [26] Et quando ponunt quod haec substantia intellectus materialis sit solum ens in potentia, sicut materia prima, non possunt dicere quod generetur et corrumpatur, quia quod in potentia est, non generatur neque corrumpitur, sicut declaratum est in esse materiae primae. [27] Alexander autem, qui fuit de postremis inquisitoribus, sentit quod natura huius partis intellectus non est aliud nisi praeparatio quaedam in anima. [28] Et hoc ideo mouetur dicere, quia Aristoteles assimilauit intellectum materialem praeparationi quae est ut tabula rasa ad recipiendum omnes formas. Et ipse opinatus est ideo quod subiectum praeparationis est anima et cum anima. [29] Ex hoc trahitur argumentum quod haec praeparatio adueniat cum esse animae, quemadmodum aliae praeparationes cum subiectis adueniunt suis. Et quidem secundum uerisimile apparet ex radicibus Aristotelis quod ipsa sit praeparatio. Siquidem enim ipsa esset substantia, tunc intelligibilia, quae sunt etiam per se formae rerum sensibilium, non fierent : et essent sed est cui contradici possit, sicut contradiximus, quod nunc praetermittamus. [30] Sed in hoc Aristoteles non firmiter manifestauit sententiam suam eo quod superficies sui textus sustinet duo simul, primo scilicet quod sit permutabilis, secundo uero quod sit separabilis. [31] Et potest intelligi pro separabile quod non sit uirtus in corpore, recipiens diuisionem corporis, scilicet ut diuidatur secundum diuisionem corporis, quamuis a corpore necessariam habeat dependentiam mediante anima. Et propter hoc sustinet quod non in toto separabilis sit. Sustinet etiam quod separabilis sit, quia separabile nihil aliud est nisi quod est separabile. Et propter hoc diximus hoc apud nos non bene esse declaratum. [32] Praeter illud quod habemus ab octauo Physicorum . Nam ibi dicitur quod non diuiditur ad corporis diuisionem nec est mixtus materiae. Relinquitur ergo quod in toto sit separabilis, et hoc est contrarium coniunctionis ; et contradictio huius contrarie tatis non est declarata. [33] Adhuc etiam, quia uirtus quaelibet quae non diuiditur ad corporis diuisionem, separabilis est. [34] Et qui habet radices apud se, quod formae inueniuntur quae non habent relationis naturam, quid contradicet esse praeparationes hoc modo? [35] Multo fortius cum eo quod uidemus in esse huius praeparationis, quod est una numero in omnibus hominibus, plures tamen per accidens, quod in formis non est materialibus. Sed praetermittamus hoc, quia alterius eget inquisitionis in loco alio, et redeamus ad dictum nostrum. [36] Et dicamus quod nulla duarum sententiarum horum hominum qui uocati sunt scientiarum inquisitores de secta existentes Aristotelis de intellectu, est apud eos aliquid quod deneget istum intellectum materialem intelligere intellectus abstractos, ita ut efficiatur intellectus abstractus unum cum eo. [37] Declaratum est enim quod illud quod intelligitur de abstractis, non est aliud quam intelligere rem quae per se stat, uidelicet intellectum agentem. [38] Et iste intellectus materialis, si est substantia aeterna, ut expositores omnes testantur, non est impossibile ei intelligere rem aeternam. Et si est praeparatio solum, ut dicit Alexander, non inuenitur ratio per quam denegari possit quin efficiatur aeternum, ueluti Auennasar fatetur. [39] Credo autem quod hoc ideo opinatus est Auennasar, quia credidit intellectum materialem esse substantiam possibilem, nouam ac corruptibilem. [40] Et hoc est obliuio et error. Nam omnes philosophos concordari uides ultimam animae hominis beatitudinem esse in apprehendendo abstractos intellectus. [41] Et quidem uides quod Alexander posuit hoc in uno libro suorum ac si per se notum esset. Et Themistius in hoc dicit uerbum abbreuiatum, credens illud esse in hoc sufficiens : si intellectus qui est in nobis, intelligit id quod non est intellectus per se, multo magis id quod est intellectus per se. [42] Et huic, si uellem, possem quodam modo contradictionis contradicere. Nam sol est magis apparens aliquo apparenti, et ut plurimum ab habentibus uisum magis quam aliud quid apparens apprehendi debet, et cum hoc uespertilionis uisus ipsum minime apprehendit, comprehendens tamen quaedam minus uisu comprehensibilia. [43] Philosophus autem promisit in libro De Anima temptare hanc quaestionem, uerum numquam inueni solutionem in aliquo suorum librorum. Sed inueni in quodam Alexandri libro uiam unam demonstrativam, ubi credit eam mouisse Philosophum ad inueniendam eiusmodi apprehensionem et intellectus huiusmodi coniunctionem, et est ut supra dixi et quemadmodum hic melius repetam. [44] Dicit nanque : Scis quod comparatio intelligibilis ad intellectum est una et eadem in hoc, sicut sensati ad sensum, et hoc quasi notum est per se. Et manifestum est quod sensus in tribus consistit : unum est recipiens, et hoc est membrum sensitiuum, aliud est receptum in eo, uidelicet sensibilis uirtus fixa in membro sensitiuo, tertium est motor, qui sentitur in actu, uidelicet extra animam, ut lux in uisu. Similiter haec tria in intellectu reperiri debent : intellectus recipiens, ut intellectus materialis, intellectus receptus, ut intelligibile, quod est speculatiuum acquisitum, et intellectus motor et agens, ut abstractus. [45] Hac quidem declarata propositione necessaria coniungitur debite alia huic, uidelicet quod si sensorium potentiam habet recipiendi sensibile, quod in actu est, licitum est similiter ut intellectus, qui in potentia est, debeat in se habere potentiam recipiendi intellectum, qui est in actu, qui sensato ipsi comparatur. [46] Et quum coniungitur huic una propositio, cuius certitudinem omnes confirmant, uidelicet quod omne quod in potentia est ad aliquid, indubitanter accidit in actu aliquo tempore, et hoc specie aut genere. Et hoc est necessarium cui nullus contradicit. Et quum intellectus materialis in se potentia habeat intellectum abstractum, necessario orietur ex his, ut in actu reducatur aliquo tempore. [47] Haec autem receptio in actu non est aliud nisi esse unum cum eo. Et propter hoc dixit Alexander in eodem sermone uerbum simile supra dicto. Dicit enim quod intellectus qui est in potentia, quando perfectionem recipit, intelligit abstractum. Nam sicut uirtus ambulandi, quae est in homine tempore suae natiuitatis, ex longitudine temporis et consuetudine multa exit in actum, similiter intellectus materialis exit, quum perficitur intelligendo res suapte natura intelligibiles, et a sensibilibus intelligibilia recipiens. [48] Nec extimes ut propter hoc permutetur in seipso, ita ut efficiatur aliud in se et ut recipiat per modum sensus, hoc est ut permutetur, immo specialiter in hoc contrarius est ipsi sensus esse, quia sensus est passio cum permutatione, sed quod recipit intellectus ab intelligibili, est solum receptio apprehensionis, quae quidem apprehensio est idem quod ipse. [49] Et non accidit ei permutatio ex hac receptione, sicut accidit sensui qui est in potentia. Nam entium nihil aliud est nisi quod receptum est, quod in sensu non est, quia sensus est in potentia aliud quam receptum in eo. Et uere post hoc dicendum est quod si esset intellectus materialis aliud quam extra receptionem, nasceretur ex hoc quod compraehendendo intellectum abstractum fieret ex nouo aeternum, et est hoc impossibile declaratum, ut uidebis. [50] Ad haec autem iam manifestum est quidem apud nos quod intellectus agens non tantum est causa in intellectu materiali per uiam efficientis et motoris, sed per uiam ultimae perfectionis, hoc est per uiam formae et finis. [51] Et hoc est unum eorum quae fecerunt errare Auennasarem, quum opinatus sit quod esset causa solum sicut motores materiales. [52] Et quidem argumentum Themistii ad huiusmodi copulationem supra adductum est, quod uidelicet sensata haec intelligibilia sunt a parte intellectus abstracti. Et quia res efficit semper sibi simile, conueniens est igitur et magis dignum ut intellectus materialis cum eo coniungatur, et fiat unum in aliquo indiuiduo. [53] Nam licet res sensibilis per naturam sit occulta oculis alicuius speciei animalis propter suam debilitatem, non accidit esse occultam omnibus speciebus. Nam si occulta esset omnibus speciebus, igitur prouidentia diuina, quae dicitur natura sapientiae, fecisset aliquod uanum ponendo rem in potentia quae numquam ad actum reduceretur, ut quamuis uespertilio lumen solis intueri non possit, non in omnibus animalibus est hoc. Similiter quamuis aliqua hominum societas non possit intelligere hunc intellectum, non est de necessitate ut hoc contingat toti speciei, immo necesse est ut hoc non accidat. [54] Et hic solutum est dubium supra monstratum, quod uidelicet praeparatio haec cum qua abstracta recipiuntur, est unum quod accidit intellectui speculatiuo post perfectionem, ita ut huius praeparationis proportio ad intellectum adeptum completum est, sicut materialis intellectus ad animam. Vides nanque post quamlibet formam nouam particularem generabilem et corruptibilem quod accidit recipiendi impressio ad formam aliam et aliam, et quamuis procedat in infinitum, in praeparationum fine recipit formam unam non materialem. [55] Quia uero est hoc, iam habes quod intelligibilia intellectus speculatiui sunt scientiae in potentia, quum sint scientiae rerum quae sunt in potentia. Et ex hoc remouetur dubium, quum dicitur : quomodo possunt uerificari uniuersalia in apprehensione, quum non inueniantur extra animam. Et hoc est quod induxit Platonem dicere quod sint formae singulares abstractae quae dant esse singularium speciei humanae et animalis. Responsio quidem ad hoc est quod uniuersalia sunt scientiae in potentia eorum sensibilium quae sunt extra animam. [56] Et iam diximus esse notum per se quod id quod est in potentia in aliquo genere, necessario exit ad actum in illo genere ex aliquo illius. Sed scientiae in potentia sunt intelligibilia. Igitur necessario educuntur a scientiis quae sunt in actu, quando requirunt motorem efficere ea de potentia ad actum. [57] Difficile est autem ei qui non peruenit ad hunc gradum, concedere hoc. Itaque dubitat, sicut longe est ei qui est in una aetate temporis credere quod accidit sibi in futuris. [58] Et nobis quidem in hoc uidetur quod euentus ad hanc perfectionem naturaliter accidit ut plurimum ex aggregatione rerum coadiuuantium sese. Igitur euentus huius perfectionis ut plurimum continget tempore senectutis ac post multum studium in speculatione et moribus et post elongationem superfluarum rerum, quae uidentur necessariae et non sunt. Et uidetur quod plures debeant peruenire ad hanc perfectionem quando uicinantur segregationi huius aeui, quia haec perfectio est opposita perfectioni corporeae. [59] Et quum Auennasar credidit in fine suorum dierum peruenire ad hanc perfectionem et non peruenit, posuit impossibile hoc et uanum, et dixit esse fabulas uetularum, sed est solum ut nos diximus, non autem ut dixit uir iste. <Liber secundus> [1] Et remansit iterum declaratio una adiuncta iam dicto, ad inquirendum uidelicet intellectum in actu, qui moueat materialem et reducat eum in actum, sicut reperiuntur haec duo in quolibet generabili et corruptibili specie, hoc est potentiale et actuale, quod trahit illud in actum. Et secundum Aristotelem in libro De Anima haec uia est manifestior ad inueniendum intellectum abstractum, qui ducat intellectum materialem ad actum. [2] Et dicentibus nobis quod intelligere est simile ipsi sentire, non debes propter hoc credere quod hic intellectus est extra animam, sicut sensus est extra animam, quia intelligibile, quod est comparatum intellectui materiali comparatione sensati ad sensum, est in anima et sensatum est extra animam. Et propter hoc non de necessitate est quod haec intelligibilia sint separabilia, ut opinatus est Plato, et anima recipitur in definitione intelligibilium speculabilium, sensus autem non. [3] Et remansit nobis declarare quomodo formae materiales mouent intellectum materialem et reducunt eum in actum, sicut sensatum sensum. Hanc autem praeparationem non habent formae inquantum sunt in materia, sed inquantum formae. Nam impossibile est rem non materialem operari in immaterialem, nisi inquantum est forma solum. Formae igitur materiales sensatae mouent intellectum materialem, cum acquirunt esse formarum quae de necessitate non sunt in materia. Haec autem est forma illa quae inducit formas materiales efficere intellectionem. Et scis quod omne quod inducit aliquid facere rem intellectus, est intellectus necessario ; et ideo dicitur quod formae materiales sunt intelligibiles in potentia, et oportet quod habeant unum agens quod extrahat eas de potentia ad actum, sicut habet quodlibet quod est in potentia. [4] Et sicut res quae appraehenditur a sensu uisus, apparet per illud quod uidetur, quod est sua causa, ut est lux, per hanc eandem rationem est proportio intellectus abstracti cum materiali similis proportioni primi apparentis, uidelicet lucis, cum sensu uisus. [5] Et quum intellexisti haec, intelliges etiam illud quod Aristoteles ait. Dixit enim quod conueniens est hic esse intellectum intelligentem omnia, et unum intellectum qui omnia reducat intelligibilia, ut lux quae omnia apparentia in potentia reducit ad actum. [6] Et postquam comparatio intellectus abstracti ad materialem est similis comparationi lucis ad uisum, igitur decet ipsum esse intelligibilem ab intellectu materiali magis quam illud quod est intelligibile per ipsum, sicut ignis dignior calefacere re quae est calefacta per ipsum. Nam res apta recipere ignem particulariter magis de necessitate est apta recipere ignem absolute. [7] Hoc tamen posito quod mediet aliquid ; hoc autem accidit per unum subiectum accidentale. Nam sunt multa quae recipiunt per medium unius uel plurium rerum. [8] Et ex hoc uidetur quod causa propter quam non recipit intellectus materialis hunc intellectum nisi per medium alterius rei, quae est intellectus, est una et eadem cum qua multa entium non recipiunt suam ultimam perfectionem nisi per media aliqua, ut reperitur iuuentus post infantiam et alia innumera entia. Et haec causa a parte naturae manifesta est. A parte uero consuetudinis est alia causa. Nam uidemus quod multa entia non recipiunt perfectionem quae est per naturam in aliquo genere, nisi ex consuetudine, et existentia omnium horum recipit intellectus iste in hoc quod est materialis. [9] Et si forte dicere uellet quis natura est uelamen separatum a deo ut has apprehensiones apprehendere non possimus, quemadmodum naturae materiali oculorum uespertilionis obstat uidere lucem, quamuis lux sit sui natura apparens, respondeas, ut supra diximus, quod in indiuiduo solum est, non autem in specie. [10] Et scias quod non est alia species quae apprehendat intelligibilia nisi homo. Animalium autem plures sunt species praeter uespertilionem quae lucem appraehendunt, immo dicitur quod sunt quaedam animalia quae etiam corpus stellae contuentur, ut animalia sunt quaedam rapina. Similiter oportet ut inueniantur aliqua indiuidua in specie hominis quae apprehendant hunc intellectum ex necessitate ; et erunt illa quidem quae sunt perfecta in scientiis speculatiuis cum aliis nobilitatibus, quae oportet necessario ut cum illis coniungantur. [11] Et si quis dicere uellet esse forte dubium quod in Ethica sua Auennasar mouit, uidelicet quod intellectus qui est in potentia, est una res quae non potest dici ut naturam habeat privationis, et est nouum ; et quum hoc est nouum, renouabitur etiam ex necessitate ex parte receptionis huius, si ei accidat haec receptio ; et si reciperet formam intellectus abstracti et uniretur cum eo fieretque unum, igitur possibile esset corruptibile effici aeternum ; et quia hoc impossibile est de rebus notis per se, sententiatus est Auennasar uerba dicentium quod uniemur cum intellectu abstracto, esse uerba uetularum. [12] Dico igitur, quemadmodum declaratum est nobis, quod formae materiales mouent hunc intellectum qui in potentia est, et hunc motum faciunt a parte intellectus abstracti. Nam motor materialis non potest mouere nisi in uirtute rei quae non est in materia, ut declaratum est. Similiter nobis declaratum est quod receptio quam habet iste intellectus qui est in potentia, est speciei receptionis naturae intellectuum abstractorum, non speciei receptionis materialis. Et species receptionis est illa quae limitat ei hanc unionem cum abstracto ad hoc ut reducantur ad unam substantiam essendi, et maxime quando intelligit seipsum, et tunc erit intellectus abstractus necessario. Nam haec species motus quae accidit intellectui materiali, accidit ei a parte rei quae est intellectus necessario, quoniam declaratum est intellectuum abstractorum esse proprietatem ut seipsos appraehendant, et scis quod proprium, inquantum est proprium, conuertitur. [13] Et postquam declaratum est quod intellectus materialis apprehendit seipsum et caetera abstracta, oportet ut habeat hoc aut ex se aut ab alio. Et postquam est impossibile ut habeat ex se, quia nihil mouet seipsum, et est impossibile etiam ut sit nouum, necesse igitur est ut habeat hanc proprietatem a parte coniunctionis, scilicet ut coniungatur cum ea re quae est ipsa apprehensio, abstracto uidelicet. [14] Et postquam ita est, oportet quod haec species receptionis quam habet iste intellectus, sit per uiam coniunctionis et unionis cum abstracto sine nouatione et generatione, ita ut ipse idem recipiat seipsum. [15] Et ordo unionis huius et sui esse hoc modo est, ut dixerunt philosophi quod intellectus intelligit agens primum et omnia secunda et seipsum. Et similiter quae non sunt actu intelligibilia, reducit ad intelligibilia actu. [16] Et quae seipsis intelligibilia sunt, ea sunt quae a corporibus separata sunt, nec sunt in materia. Et substantiae quidem harum rerum intelligunt et intelliguntur. [17] Et scias quod intelligunt ex ea parte qua intelliguntur, et quod in eis est res intellecta est res intelligens, quod non est in aliis intelligibilibus ; uerbi gratia lapis et terra nascens sunt intelligibilia, id tamen quod ex eis intelligitur, non intelligit. Nam quae sunt corpus uel stant per corpus, non sunt in se intelligibilia uel substantialiter nec aliquid eorum est intellectus in actu, sed agens intellectus est qui facit ea actu intellecta, eleuans ea a gradu essentiae in quo erant ad gradum nobiliorem essentiae plus quam eis sit concessum a parte naturae ipsarum. [18] Nam uirtus rationalis quae est in homine, non est ipsa eadem in se intellectus in actu nec per naturam suae essentiae, sed intellectus agens reducit eam in intellectum in actu, et concedit quod alia sint sibi intelligibilia in actu. [19] Et quum rationali uirtuti acciderit ut sit intellectus in actu, ascendet tunc ille intellectus in actu ad assimilationem rerum abstractarum, et intelliget suum esse, quod est actu intellectus. Et tunc relinquetur suum intelligibile esse intelligens et etiam intellectus intelligibile et intelligens erit tunc unum et idem in hoc, et reducetur in essentiam gradus intellectus agentis. Nam erit tunc intelligens intellectus materialis ; res intellecta est agens, et intellectus erit intellectus materialis ; et haec sunt unum in esse et tria in dispositione. [20] Verbi gratia scis quod comparatio intellectus agentis ad hominem est sicut comparatio solis ad sensum uisus, et ut sol dat uisui lucem et postea per hanc lucem, quam recipit uidens a sole efficitur uidens ipsum solem in actu, qui fuit causa faciens ipsum uidere rem in actu, et quod omnes colores qui erant apparentes in potentia efficiuntur apparentes in actu. Similiter intellectus agens facit, quia tribuit homini esse impressum in uirtute rationali, quod habet comparationem cum anima rationali, quam habet lux cum uisu. Et cum illa eadem re intelligit anima rationalis id quod fecit eam intelligere. Et reducuntur per hoc ea quae erant potentia intelligibilia ad actu intellecta. Et reducitur ut sit ipsa idem cum intellectu agente et efficitur intellectus, quod non erat prius, et reducit se ad intelligibile, hoc est ut intelligat se, quod non erat prius. Igitur reducuntur omnia haec quae tria sunt, in unum, quando sunt in actu ; et res quae erat attributa materiae, reducitur ad esse diuinum. Et haec est actio quam facit in nobis intellectus agens, et hinc uocatus est agens. [21] Et quando quidem ad hunc peruenimus gradum, completa est nostra beatitudo. [22] Et scias quod quando est separata a nobis aliquo tempore accidentaliter, non debet haec separatio sibi attribui a diminutione et permutatione in sua substantia, nec coniunctio simpliciter acquirit ei aliquam formam quam antea non habuerit. [23] Neque utique est in uanum ista apprehensio. Nam intentio diuina in hoc fuit quod formae quae sunt aeternae in genere ut uniuersalia, debeant ascendere ad formam unam numero. Nam cuilibet enti inest diuina intentio ut perueniat ad recipiendum tantum illius nobilis finis quantum competit suae naturae. Nec denegatur ab eius essentia pars sibi concessa. Itaque entibus quae in ipsorum natura non habent nisi ut sint in hac essentia diminuta ut bruta animalia, erit possibile habere in seipsis uirtutes per quas, in fine ascendent ad talem perfectionem, qualis est primi entis simpliciter. [24] Quod quidem igitur est primum ens simplex, ideo est primum, quia primum primo habuit semetipsum, non autem ab antecedente causa, quod uero est post ipsum, suum esse habet uirtute primi, et hoc est esse primae materiae cum prima forma, quia ipsum primum tribuit sibi meritum in prima dispositione ut gratiam habeat recipiendi formas quae possunt sibi accidere, et formis materialibus tribuit gratiam qua possint peruenire ad formas complete abstractas tamquam in finem. [25] Volumus autem nunc claudere sermonem nostrum et cum hoc tibi demonstrare et breuibus uerbis referre ordinem ualde pulchrum principiorum, ut ponit Auennasar. Et est quidem radix una eleuandi intellectum intendentibus scire magna. Dixit itaque Auennasar : Principia per quae constituuntur corpora et ipsorum accidentia esse sex gradus altos et supremos. Et unaquaeque specierum continetur in aliquo illorum graduum hoc modo : ut prima causa in primo gradu, secunda in secundo, intellectus agens in tertio, anima in quarto, forma in quinto, materia demum in sexto. [26] Quod est in primo gradu, non potest esse plura, sed omnibus modis est unum solum separatum ; quae autem sunt in aliis, sunt plura. Et horum quidem tria neque sunt corpora neque ad corpus, uidelicet prima causa, secunda causa et intellectus agens ; tria autem alia, licet non sint copora, sunt ad corpus, uidelicet anima, forma, et materia. [27] Genera autem corporum sunt sex, uidelicet corpus coeleste, rationale animal, irrationale animal, uegetabile, minerale et quatuor elementa. Summa uero ex his sex generibus composita est mundus. Cuius propriam et primam causam credendum est esse altissimum deum benedictum. Ipse enim est causa propinqua essentiae secundorum et essentiae intellectus agentis. Secunda uero sunt causae essentiae corporum coelestium, et ab his proueniunt substantiae horum corporum. Essentia enim cuiuslibet corporis coelestis dependet a quolibet secundorum. Nam supremum secundorum in gradu constituit esse primae sphaerae, infimum constituit esse lunae, media quoque quae sunt inter haec, constituunt esse coeterarum sphaerarum quae sunt inter has. [28] Et numerus quidem secundorum est secundum numerum corporum coelestium. Et cum dico hic numerum, debes intelligere per modum causarum et causatorum. Scis nanque causam quae non est corpus, non recipere numerum nisi per modum quo est causa corporum numeratorum. Haec autem secunda sunt quae dicuntur angeli. [29] Et intellectus quidem agens habet de sua uirtute et opere prouidentiam quae est in animali rationali. Et apprehendere quidem illum est ultimus gradus perfectionis animae nostrae quia illud est finis et nostra beatitudo. Contingit autem hoc, quum separatur, nec eget in suo esse re quae sit sub ea, ut est corpus, materia uel accidens, et in hac perfectione remanet semper. Et substantia quidem intellectus agentis est una, quamuis gradus suus contineat id quod dependet ab omnibus animalibus rationalibus receptiuis beatitudinis, et hoc est quod uocatur spiritus sanctus. [30] Res autem illae principiorum, quae sunt in gradu animae, sunt plures ; earum enim sunt animae coelorum et earum sunt animae rationabilium animalium et earum irrationabilium. [31] In anima autem rationalium animalium continetur uirtus rationalis, motiva, imaginativa et sensibilis. [32] Virtus quidem enim rationalis ea est qua homo apprehendit artes et scientias, et qua etiam deprehenduntur conueniens et disconueniens in operationibus et uirtutibus moralibus, et id quod est conueniens facere uel non facere, iuuatiuum uel nociuum, delectabile uel triste. [33] Et de hac quidem quaedam est speculativa et quaedam practica ; practicae uero quaedam artificialis, quaedam cogitativa. Speculativa quidem ea est qua homo adipiscitur cognitionem rerum, quae non possunt fieri ab homine, practica uero qua cognoscitur quod potest homo facere, et quod pertinet ipsi homini facere. Artificialis est illa qua apprehendit omnes artes mechanicas ; cogitativa uero qua praeuidet homo si est conueniens facere uel non. [34] Motiva uero est per quam est motus humanus ad prosequendum uel fugiendum delectando uel abhorrendo. Et ab hac contingunt odium et beniuolentia, timor et audacia, ira et mansuetudo, crudelitas et pietas, et aliae animae affectiones. [35] Et illa quidem est imaginativa quae impressiones rerum sensatarum conseruat postquam a sensibus abierint, et componit unam cum alia et separat unam ab alia et in somno et in uigiliis. Compositiones et separationes dico in parte ueras et in parte falsas, et cum hoc etiam apprehendit iuuatiuum et nociuum et alia quae in uirtute rationali supradicta sunt. [36] Sensibilis autem manifeste est illa qua sensata apprehenduntur quinque sensuum et delectabile et triste, non autem iuuatiuum et nociuum nec conueniens ab inconuenienti. [37] Sed in quibusdam animalium irrationabilium reperiuntur tres uirtutes, praeter uidelicet rationalem, in quibus quidem imaginativa stat loco rationalis, quam habet animal rationale ; et in quibusdam reperiuntur solum motiva et sensibilis. [38] Animae uero corporum coelestium diuersificantur ab his animabus in esse ipsa re et specie. Nam per has animas quas habent, corpora coelestia stant et mouentur motu continuo et circulari et recipiunt multam nobilitatem et perfectionem. [39] Et sunt nobilioris essentiae quam sint animae quae sunt animae, quae sunt apud nos. [40] Nec sunt in potentia aliquo tempore, sed actu semper, quoniam intelligibilia ipsarum nec defuerunt, nec desunt ipsis a principio earum, quia id quod intelligunt, semper intelligunt ; animae uero nostrae primo sunt in potentia, postea reducuntur ad actum, et accidit hoc ab aptitudine, quam habent ad recipiendum intelligibilia. [41] Et corpora quidem coelestia non habent de anima sensibilem neque imaginativam, licet ipsorum anima intellectiva sit similis animae rationali aliqua parte assimilationis. [42] Et intelligibilia ipsorum sunt substantiae abstractae a materia, quia quaelibet anima illorum intelligit primum et se, hoc est suum esse, quod dehaath appellatur, de secundis uero intelligit zobar, quod dedit sibi suum esse. [43] Nobiles autem gradus intelligibilium qui sunt apud nos, quamuis sint nobiles in intellectu, quum ipsi sint in materia, ab animabus coelorum non intelliguntur. Nam gradus ipsorum intelligibilium est multo nobilior quam sit gradus intelligibilium quae sunt sub ipsis. [44] Nec pluralitas intelligendi est deputata pro ultima nobilitate. Vides enim primum se solum intelligere, quamuis sit quodammodo omnia entia. Quum igitur se intelligit, iam omnia intellexit per illum modum, quia quodlibet ens recipit esse suum ab eo. Itaque pluralitas intelligendi pluralitas non est ; et quidem ipsorum secundorum intelligere diminutum est ab illo. Nam quodlibet horum intelligit se et primum. Et solutio huius quaestionis dimittatur in alium locum. [45] Animae autem, inquantum perseuerant in esse ipsarum, nec faciunt opiniones earum, sunt uirtutes et praeparationes solum praeparatae ad recipiendum impressiones rerum quae recipiuntur. Verbi gratia, ut est uirtus uisibilis antequam uideat, et imaginativa antequam impressiones rerum imaginabilium et iis similia, usque ad hunc punctum ipsae sunt formae ; uerum quando impressiones sunt receptae in ipsis in actu, uidelicet impressiones sensatorum in uirtute sensibili et impressiones imaginabilium in uirtute imaginativa et impressiones intelligibilium in uirtute rationali sunt separatae a formis, neque sunt formae nisi per uiam similitudinis ; et quae sunt longiores ab his ut dicantur formae, sunt impressiones intelligibilium, quae accidunt uirtuti rationali ; ipsae nanque sunt possibiles esse separatae a materia ; similitudo etiam ipsarum existens in uirtute rationali est multum longinqua a similitudine coniunctionis formae cum materia. Et quando accidit quod intellectus in actu est similis intellectui agenti, tunc non debet uocari intellectus forma nec similis formae. [46] Quidam tamen homines uocant omnes substantias incorporeas formas, aequiuoce dicentes de formis. [47] Dico quod formarum quaedam sunt separatae et denudatae a materia, nec egent materia ; quaedam sunt quae sunt inseparatae a materia, ut illae quae dictae sunt. Et haec diuisio est per aequiuoca. [48] Et formae quae egent materia, sunt plurium graduum. Magis autem infimus gradus formarum est gradus formarum quatuor elementorum ; ipsae nanque sunt quatuor formae in quatuor materiis. Et sunt aliae formae corporum quae generantur ex commixtione elementorum. [49] Et de iis etiam sunt aliquae, quarum una est nobilior altera. Aliqua nanque forma corporum mineralium est nobilior alia in gradu. Et formae corporum mineralium sunt nobiliores formis elementorum, et formae nascentium terrae secundum earum nobilitatem sunt nobiliores formis corporum mineralium, et formae animalium irrationalium sunt nobiliores formis nascentium terrae. Forma autem rationalis animalis, inquantum rationalis, est nobilior omnibus formis dictis. Veruntamen prima materia et prima forma plus diminuta sunt omnibus aliis in ipsorum esse ; nam quaelibet illarum eget in suo esse stabilitate alterius. Altera uero, scilicet forma, stabilitatem non habet nisi in materia. [50] Similiter et materia est ens et in seipsa et in sui natura propter formam et perfectio suae essentiae est ut recipiat formam. Nam si forma non esset, neque materia esset. Post hoc autem sunt formae quaedam quae abstractae sunt.