[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT3

Averroes, Commentum super libro Peryermenias, transl. William of Luna.

[Page 1]

<Differentia prima>
[1] | Dixit: et oportet ut dicamus primo quid est nomen et quid est
uerbum; deinde dicemus post hec quid affirmatio et negatio et uniuersa
liter quid est enuntiatio et oratio *uel dictio*, que est genus affirmatio
nis et negationis.
[2] Dicemus ergo quod dictiones quibus ratiocinatur significant primo
intentiones que sunt in anima; et littere que scribuntur significant primo

[Page 2] has dictiones; et quemadmodum littere scripte, scilicet scriptura, non
est una et eadem omnibus gentibus, similiter dictiones quibus interpre
tatur de intentionibus non sunt une et eedem apud omnes gentes; et
propter hoc est significatio harum ad placitum *per concordiam*, non
per naturam. Sed intentiones <...> sunt une et eedem omnibus
gentibus, quemadmodum res inuente, quarum intentiones que sunt in
anima sunt exempla et significantes ipsas, sunt une et inuente per
naturam omnibus. Dictio autem *uel sermo* in modo significationis
intentionum que sunt in anima super res inuentas extra animam, est
alterius scientie ab hac; iamque locutus est in eo in libro De anima.

[Page 3] [3] Et uerba similantur intentionibus intellectis in eo quod, quemadmo
dum res multotiens est intellecta preter quod disponatur per uerum et
falsum, similiter et uerbum multotiens est scitum preter quod dispona
tur per uerum neque falsum; et quemadmodum multotiens est intellec
tum ex re dispositum per uerum et falsum, similiter et uerbum erit,
scitum, dispositum per uerum et falsum; uerum namque et falsum
sequuntur intentiones intellectas et uerba significantia ipsas, cum com
ponuntur ad inuicem aut diuiduntur ab inuicem; sed cum accipiuntur
separata, non significant quidem neque uerum neque falsum. Et nomen
et uerbum similantur intentionibus simplicibus, que non sunt uere
neque false, et sunt ille que inueniuntur preter diuisionem et composi
tionem; uerbi gratia: sermo noster «homo» et «albedo», quoniam, cum
non coniungitur ei «inuenitur» aut «non inuenitur», non est adhuc

[Page 4] neque uerum neque falsum; sed significat quidem rem cui innuitur
preter quod dis|ponatur res illa per uerum et falsum. Et propter hoc
sermo noster «hyrcoceruus» et «+ anchagaribach +» non disponitur per
uerum neque falsum, dum non coniungitur cum eo sermo noster
«inuenitur» | aut «non inuenitur», aut absolute aut in tempore, et
dicatur «hyrcoceruus inuentus», «hyrcoceruus non inuentus», aut
«hyrcoceruus inuenitur» aut «non inuenitur».

Dictio in nomine

[4]Et no|men est dictio significans ad placitum *per concordiam*
intentionem expoliatam a tempore, preter quod significet una partium
ipsius, cum diuiditur, partem illius intentionis, siue sit nomen diuisum
simplex, sicut «Petrus» et «Paulus», aut compositum, sicut «Seruus-regis»,

[Page 5] quod est nomen hominis. Et illud est quod «Seruus-regis», quod est nomen
hominis, cum separatur ab eo «seruus» aut «regis», non significat
partem illius intentionis quam significat coniunctum amborum, quem
admodum | significat illud in sermone nostro «seruus regis», cum
uolumus quod ipse est seruus regis, quoniam «seruus» significat hic
partem intentionis quam significat sermo noster «seruus regis»; et
similiter «regis» etiam significat partem intentionis. Sed differentia inter
nomina simplicia et nomina composita - uerbi gratia «+ Abdelcais +»
(Seruus-Caïs) et «+ Bahalbethe +» - est quia nominis simplicis pars, que
est incisio una incisionum ex quibus componitur nomen, non significat
aliquid penitus, non per se neque per accidens, sicut «Pe» «Petri»; et pars
quidem nominis compositi non significat separata *per se* nisi per
accidens, sicut si accidat illi cuius nomen est «Seruus-regis» ut sit seruus
regis.

[Page 6] [5] Additur namque in diffinitione nominis «per concordiam», prop
terea quia dictiones quibus sermocinantur gentes non significant per
naturam, sicut multa ex dictionibus quibus locuntur animalia, que sunt
dictiones que non scribuntur; quoniam dictiones quibus balbutiuntur
plura ex animalibus sunt composite ex incisionibus ex quibus compo
nuntur dictiones quibus loquitur homo, aut ex incisionibus compositis
ex litteris appropinquantibus sibi in exitu, et sunt significantes intentio
nes per seipsas, scilicet apud animalia.
[6] Et nominis aliud est finitum et aliud infinitum. Et finitum quidem est
nomen quod significat habitum, sicut «homo» et «equus». Sed infi
nitum est nomen compositum ex nomine habitus et negatiua particula
«non» in lingua in qua agitur ista species nominis, sicut sermo noster
«non homo» et «non animal». Et iste modus nominum nominatur

[Page 7] quidem nomen infinitum, quoniam non decet ut nominetur nomen
absolute, cum non significet habitum; neque etiam est sermo negatiuus,
quia significatio ipsius est significatio nominis simplicis, quamuis sit
compositum. Et propter illud iam sequitur ipsum pars negatiua, sicut
sequitur nomen finitum.
[7] Et nomen etiam, cum genitiuatur aut accusatiuatur aut mutatur
mutatione alia huiusmodi, non dicitur nomen absolute, sed nomen
declinatum. Erunt igitur nomina etiam quedam declinata et quedam
non declinata. Sed diffinitio | qua diffinitur nomen, comprehendit ea
omnia, nisi quia differentia est inter declinatum et non declinatum (et
illud est in casu «u» in lingua arabica), quod cum additur nominibus
declinatis, que nominantur declinantia, «fuit» aut «erit» aut «est nunc»
et dicitur «Petrum fuit» per accusatiuum aut «Petri erit» per geni
tiuum, non erit uerum neque falsum. Sed nomen non declinatum
(et est illud quod dicitur rectum), cum additur unum ex istis, erit uerum
aut falsum, sicut sermo noster «Petrus fuit» aut «Martinus inuenitur»
per «u» casum.
[8] Et hoc est quod rememoratus est ex diffinitione nominis et modorum
ipsius.

[Page 8]

Dictio in uerbo

[9] Et uerbum, quod nominatur apud Arabes «actio», est dictio significans
intentionem et tempus illius intentionis prouenientis | in uno temporum
trium, que sunt preteritum et presens et futurum; neque aliqua partium
eius significat etiam separata, et hoc per se. Et proprium uerbi est quod
sit semper appositum, non suppositum, predicatum, non subiectum. Et
propter illud significat semper intentionem de cuius proprietate est ut
predicetur de alio. Et illud [quidem] siue ut sit secundum formam suam
significans inten|tionem predicati et coniunctionem predicati cum sub
iecto, et illud, cum erit appositum per se - sicut cum dicimus «Socrates
sanatur» et «Socrates ambulat» -; aut ut sit forma sua significans

[Page 9] colligationem predicati cum subiecto, cum erit predicatum nomen ex
nominibus - sicut cum dicimus «Socrates inuenitur animal» -. Et
predicatum, quod significat colligationem suam cum subiecto, aut est
ex eo quod dicitur in subiecto - et illud cum fuerit accidens in subiecto
-, aut est ex eo quod dicitur de subiecto - quando est subiectum pars
predicati -. Et quod additur in diffinitione uerbi: quod est significans,
cum eo quod significat intentionem, tempus illius intentionis, est diffe
rentia qua differt uerbum a nomine. Et illud est, quia sermo noster
«sanatur» est significans quod significat sermo noster «sanitas»
quod est nomen - et tempus presens aut futurum, in quibus inuenitur
sanitas.
[10] Et ex uerbo etiam est finitum et infinitum. Et finitum uerbum est
quod significat intentionem quam significat nomen finitum et tempus
illius intentionis. Et infinitum uerbum | est quod significat illud quod
significat nomen infinitum et tempus illius intentionis; et illud est
priuatio illius quod significat nomen finitum - scilicet priuatio, que
diffinita est in libro Predicamentorum -, sicut sermo noster «non
sanatur»; ipse namque significat id quod significat sermo noster «non

[Page 10] sanitas» et tempus illius intentionis. Et uerbum infinitum est species
specierum uerbi, cum sit intrans diffinitionem precedentem uerbi abso
lute et inueniatur ei proprium precedens uerbi: et est quod semper
significat id de cuius proprietate | est ut predicetur de alio predicatione
alicuius de subiecto aut in subiecto. Et nominatur quidem hic modus
uerbi uerbum infinitum, propterea quia est deriuatum a nomine infinito.
Et hec species uerbi non inuenitur in lingua arabica, sicut nomen
infinitum est non inuentum.
[11] Et ex uerbo est declinatum et non declinatum: et est illud de quo
dicitur nomen uerbi absolute. Et uerbum non declinatum est quod
significat in lingua multarum gentium tempus presens. Et declinatum
est quod significat tempus quod inuenitur circumdans tempus presens,
et est tempus preteritum et futurum. Et non est tempori presenti forma
propria in lingua arabica, sed forma quidem que inuenitur in lingua
arabica est communis presenti et futuro, sicut *uerbi gratia* «sanatur»
(+ yasith i +) et «ibit» (+ yasih i +); et propter hoc dixerunt grammatici

[Page 11] eorum quod, cum uolunt appropriare futuro, faciunt intrare uerbum
+ .s. + aut + scaf + et dicunt «+ scehisih +» (sanabitur) aut «+ sci
hamhissih +» (ibit). Et tempus presens est tempus quod accipit intellec
tus existens in actu et cui innuitur - uerbi gratia «hec hora» et «hoc
instans» -; et propter hoc dicitur nomen temporis de hoc absolute, cum
hoc sit magis scitum apud uulgus, et [est] in relatione ad ipsum
intelligitur tempus preteritum et futurum, quia preteritum est precedens
hoc tempus et futurum est posterius ab eo. Sed utrum illud quod
ymaginatur ex tempore presenti habet esse sicut ymaginamur aut non

[Page 12] habet esse, illud non est quo indigemus in hoc loco.
[12] Et uerbum similatur nomini et communicat ei in hoc quod, cum
dicitur separatum, intelligitur ex eo intentio sufficiens per se, sicut illud
quod intelligitur ex nomine cum dicitur separatum per se. Et propter
hoc, cum audit illud audiens, sufficit sibi, nisi quia non intelligit ex
intentione consecuta, quod aliquid sit adhuc existens aut non existens
- uerbi gratia «est» aut «erit hoc» -, | quando est hoc uerbum
appositum per se. Sed cum erit copula, [quia] non intelligitur ex eo
intentio sufficiens per seipsum, sicut dispositio copule, quoniam qui
dem significat tunc compositionem predicati cum subiecto, | neque est
uia ad intelligendum compositionem preter intellectum rerum composi
tarum; et hoc erit apud copulationem ipsius - uerbi gratia «Socrates

[Page 13] inuenitur sapiens» aut «non inuenitur sapiens» -. Erit | ergo uerbum duobus
modis: modus qui intelligitur per se - et est uerbum quod per se est
appositum -, et modus qui non intelligitur per se - et est uerbum
copulatiuum, quod nominatur essentiale.
[13] Et hoc est quod dixit in diffinitione nominis et uerbi, et scientia
modorum ipsorum necessariorum hic; et sunt quibus diuersificatur
enuntiatio per ipsorum diuersitatem. Sed de coniunctionibus rememora
bitur in libro uersuum.

Sermo in oratione

[14] Et oratio est dictio cuius una partium primarum - id est simplicium
- iam significat separata *per se*, secundum modum intellectus
ymaginationis, non secundum modum affirmationis et negationis; uerbi

[Page 14] gratia «homo est animal», quoniam dictio que est «homo», que est pars
eius, significat aliquid secundum modum ymaginationis et non secundum
modum quod hoc aliquid est inuentum aut non inuentum; et similiter
dictio que est «animal», que est pars secunda huius orationis. Et hoc quod
accipitur in diffinitione orationis: quod una partium eius primarum
significat per se *separata*, est differentia qua differt oratio a nomine;
quoniam nominis simplicis pars que est sillaba, non significat aliquid
penitus; nominisque compositi etiam non significat pars aliquid nisi per
accidens: uerbi gratia, ut accidit homini | cuius nomen est «Seruus-regis»,
quod sit seruus regi.
[15] Et oratio quidem significat secundum uiam concordie et non per
naturam, neque secundum uiam ut omni intentioni composite sit dictio
sculpens eam per naturam et significans eam, preter quod inueniatur illa
significatio in alia dictione ab illa, sicut non inuenitur actio instrumenti
alii instrumento: quia quibusdam apparet quod dictiones hoc modo

[Page 15] significant, et quibusdam aliis uidetur quod dictiones significant per
naturam, absque eo quod in ea sit nobis electio <...> compositionis
positiue, neque electio compositionis naturalis; et hec est sententia illius
cui uidetur quod sit hic compositio dictionis significans per naturam
intentionem et intentionem.
[16] Et oratio quedam est perfecta et quedam imperfecta. Et perfecta
quedam est sententia *enuntiatio* et quedam non, sicut mandatio et
prohibitio. Et intentio hic quidem est loqui in oratione enuntiatiua. Sed
de orationibus perfectis que sunt preter eam, loquitur in libro Rethorice
et Poetice, sicut de modis orationum imperfectarum que sunt diffinitio
nes et descriptiones, loquitur in libro Demonstrationis.

[Page 16] [17] Et oratio enuntiatiua est que disponitur per uerum aut falsum, et ipsa
est duorum modorum: simplex et composita. Et simplex | est composita
ex predicato uno et subiecto uno, non ex predicato magis uno et
subiecto plus uno. Et ista est duarum specierum: una prior est affirma
tio et secunda posterior est negatio.
[18] Et oratio simplex erit una, cum est subiectum in ea significans unam
intentionem, et similiter predicatum. Et erit plures, quando significat
predicatum in ea intentiones plures, aut subiectum, aut ambo. Et oratio
composita erit una copula | que copulat ipsam. Et erit plures cum non
habet copulam copulantem ipsas. Et propter illud omnis oratio aut est
una aut plures. Et si est una, aut est una propterea quod subiectum eius
et predicatum significant unam intentionem, aut propter copulam copu
lantem ipsas: et sunt orationes in quibus inuenitur plus uno |

[Page 17] subiecto et uno predicato, sicut est sillogismus condicionalis et cathego
ricus, quoniam condicionalis est una per copulam que est + arf + - id
est copula *uel coniunctio* - condicionalis; uerbi gratia «si sol est
eleuatus, ergo est dies»; quoniam illa coniunctio «ergo» est que ponit
has duas orationes simplices, que sunt sermo noster «sol est
eleuatus» et «dies inuenitur», orationem unam. Sed cathegoricus est una per
copulam que est terminus medius; uerbi gratia «homo est animal» et
«animal est corpus», quemadmodum ueniet post. Et si est oratio multe,
aut erit multe propterea quod predicatum aut subiectum aut ambo
significant multa, aut quia non est eis copula copulans eas.
[19] Et omnis oratio enuntiatiua quidem est composita ex nomine et
uerbo, aut eo quod stat loco uerbi in copulatione predicati cum
subiecto. Et illud est, quia oratio enuntiatiua in qua est subiectum
nomen et predicatum nomen, absque dubio habet uerbum aut quod stat

[Page 18] loco uerbi significans copulationem predicati cum subiecto. Et hoc, aut
in actu et apparet manifeste - sicut inuenitur res in eo quod est preter
linguam arabicam -, aut in potentia et subintellectum, sicut inuenitur
res secundum plurimum in lingua arabica. Et postquam sunt hic tres
intentiones: subiecti et predicati et proportionis copulantis predicatum
cum subiecto, necesse est quod sint hic tres dictiones: dictio significans
subiectum et dictio significans predicatum et dictio significans propor
tionem. Sed dictio significans copulationem predicati cum subiecto
quandoque significat colligationem ipsius in tempore preterito, aut
futuro, aut presenti: uerbi gratia «Petrus inuenitur nunc sapiens», aut
«Petrus inuentus | fuit sapiens», aut «Petrus inuenietur sapiens»; et
quandoque significat colligationem non sumptam cum tempore: et hec
est predicatio necessaria, et illud est sicut sermo dicentis «triangulus
existens cuius anguli sunt equales duobus rectis»; | et non est in lingua
arabica dictio significans istum modum copule, et est inuentum in aliis
linguis. Et propinquior dictio similis illi in | lingua arabica est illud

[Page 19] quod significat hec dictio «ipsum», ut in sermone nostro «Petrus ipse
animal», aut «inuenitur», in sermone nostro «Petrus inuenitur
animal».
[20] Et nomen et uerbum non est uerum aut falsum, sed oratio quidem est
que est uera aut falsa. Et oratio que uerificatur aut falsificatur nomina
tur sententia *enuntiatio* et iudicium. Et iudicii simplicis similatur
affirmatio positioni alicuius super aliquo, et negatio, ablationi alicuius
ab aliquo. Et compositum ex hiis est oratio composita. Iamque describi
tur etiam oratio simplex per hoc quod est dictio significans quod
aliquid est inuentum aut non inuentum, et illud, aut in tempore
preterito, aut futuro, aut presenti, aut absolute; sed affirmatio per hoc
quod est iudicium in fixione alicuius alicui et negatio est iudicium in
ablatione alicuius ab aliquo.
[21] Et quia iam est possibile ut iudicetur per orationem secundum quod
est in anima super illud quod est inuentum extra animam, quod non sit inuentum; et

[Page 20] super illud quod est inuentum, quod est inuentum; et super illud quod
non est inuentum, quod non est inuentum (et hoc aut iudicio absoluto
aut in uno temporum trium que sunt presens, aut preteritum, aut
futurum); iam possibile est in omni eo quod affirmat affirmator, ut neget
illud negator; et in omni eo quod negat negator, ut affirmet illud
affirmator. Et cum hoc sit ita, omni ergo affirmationi negatio opponitur
et omni negationi affirmatio; et illud secundum quod affirmatio et
negatio sunt inuente in anima, non extra animam, quoniam non
inuenitur rebus affirmatis secundum quod sunt extra animam negatio
opposita, neque rebus negatis secundum quod sunt extra animam
affirmatio opposita. Sed consideratio in affirmatione et negatione est
secundum quod ipse sunt in anima. Et affirmatio quidem et negatio
sunt opposite secundum ueritatem, cum erit intentio predicati in amba
bus una ex omnibus partibus, et similiter est intentio subiecti. Sed cum
non erit una, siue propter communitatem nominis aut propter aliud ex
eis a quibus cauetur in libro Sophistice, non sunt affirmatio | neque
negatio opposite |.

Differentia secunda

est singularis. Et uolo per uniuersalem: illam de cuius | proprietate est
ut predicetur de pluribus, sicut est predicatio animalis de homine et
equo, et reliquis speciebus animalis. Et per particularem: de cuius
proprietate est non illud, sicut Petri et Pauli, cui innuitur. Et cum sit res
ita, oportet de necessitate, cum iudicamus per affirmationem aut nega
tionem alicui, quod sit illud iudicium intentioni ex intentionibus singu
laribus aut intentioni ex intentionibus uniuersalibus. Deinde cum est
intentioni ex intentionibus uniuersalibus, procul dubio aut sumetur
absque clausura aut cum clausura. Et uolo per clausuram dictionem
«omnis» aut «quidam». Deinde cum est accepta cum clausura, non
euacuatur quin sit accepta cum clausura uniuersali aut particulari.

[Page 22] [23] Et opposite secundum affirmationem et negationem quarum amba
rum subiectum est intentio ex intentionibus singularibus, nominantur
singulares: uerbi gratia «Petrus est missus», «Petrus non est missus».
Et opposite quarum ambarum subiectum est intentio uniuersalis
accepta absque clausura, nominantur indefinite: uerbi gratia «homo est
albus», «homo non est albus». Et opposite quarum ambarum subiec
tum est intentio uniuersalis accepta cum clausura, sunt tres: aut ut sit
unaqueque oppositarum cui adiungitur clausura uniuersalis, aut ut sit
unaqueque earum ambarum cui coniungitur clausura particularis, aut
ut coniungatur uni ipsarum ambarum clausura uniuersalis et alii parti
cularis. Et ille quidem quarum unicuique coniungitur clausura uniuersa
lis, nominantur contrarie: uerbi gratia «omnis homo est albus», «nullus
homo est albus». Et ille quarum uni coniungitur clausura uniuersalis et
alii particularis, nominantur contradictorie, que sunt duorum modo
rum: aut ut sit uniuersalis coniuncta affirmatiue et particularis con

[Page 23] iuncta negatiue: uerbi gratia «omnis homo | est albus», «non om|nis
homo est albus», aut «quidam homo non est albus», quoniam negatiua
particularis interpretatur hiis duabus interpretationibus; aut ut sit e
conuerso, scilicet quod coniungatur clausura uniuersalis negatiue et
particularis affirmatiue: | ut *uerbi gratia* «quidam homo est albus»,
«nullus homo est albus». Sed ille quarum unicuique coniungitur clau
sura particularis, nominantur subcontrarie: uerbi gratia «quidam homo
est albus», «quidam homo non est albus». Erunt ergo modi opposita
rum secundum affirmationem et negationem sex: singularium, indefini
tarum et contradictoriarum, et harum duo sunt modi, et contrariarum
et subcontrariarum. Et non diuiduntur enuntiationes ex parte coniunc
tionis clausure cum predicato, quia clausura cum adiungitur predicato
est falsa enuntiatio aut superflua; et falsa quidem, uerbi gratia
«omnis homo est omne animal»; superflua uero, sicut cum dicimus
«omnis homo est quoddam animal».
[24] Et postquam stabiliti sunt modi enuntiationum, dicemus quod singu
lares quidem diuidunt uerum a falso semper, scilicet: quia cum falsa est

[Page 24] una ambarum, uera est alia, et cum uera est una ipsarum, falsa est alia;
et non est possibile ut aggregentur simul neque super ueritatem neque
super falsitatem: uerbi gratia «Petrus exiuit», «Petrus non exiuit»; et
illud est manifestum per se secundum uiam inquisitionis (inductionis).
Et similiter contradictorie diuidunt uerum a falso in omnibus materiis.
Sed contrarie diuidunt uerum a falso in necessaria et impossibili, et sunt
| ambe false simul in contingenti, neque est possibile ut simul sint ambe
uere; sed cum uera est una, falsa est alia. Et subcontrarie diuidunt
uerum a falso etiam in necessaria et impossibili, et sunt simul uere in
contingenti, et cum una est falsa, reliqua est uera de necessitate. Et
exemplum falsitatis ambarum contrariarum simul in contingenti est
sermo noster «omnis homo est albus», «nullus homo est albus». Et
exemplum ueritatis ambarum | subcontrariarum est sermo noster «qui
dam homo est albus», «quidam homo non est albus». Sed indefinite

[Page 25] iam possibile est quod sint ambe uere simul in materia contingenti; et
iam possibile est ut sit iudicium earum iudicium contrariarum. Et causa
in illo est quia a et + b + et quod stat loco earum in aliis linguis
aliquando significant super hoc quod significant clausure uniuersales et
quandoque significant super hoc quod significant clausure particulares.
Cum ergo significant super hoc quod significant clausure uniuersales,
est potentia *uel uis* eius sicut uis contrariarum. Et cum significant
super hoc quod significant clausure particulares, est uis eius sicut uis
subcontrariarum. Et illud est quia iam possibile est ut sint ambe uere
simul «homo est albus», «homo non est albus», cum significant a et
+ b + quod significat clausura particularis; et iam possibile est ut sint

[Page 26] ambe false, cum significant a et + b + quod significat clausura uniuersa
lis.
[25] Et possibile est quidem ut reperiantur modi harum oppositarum in
dispositione | qua disponantur ex diuisione sua ueri et falsi semper, et
ut sint uere quedam ipsarum simul, et sint false quedam ipsarum simul,
cum obseruatur in eis ut accipiatur affirmationi uni ipsarum negatio
una et negationi uni affirmatio una, cum reliquis condicionibus que
dicuntur, non cum accipitur | affirmationi uni plus quam una negatio,
ita ut accipiatur affirmatiue uniuersali negatiua uniuersalis et negatiua
particularis, sicut si accipiamus oppositum sermonis nostri «omnis
homo est albus», «nullus homo est albus» et «non omnis homo est
albus», aut accipiatur negatiue uniuersali affirmatiua particularis et
affirmatiua uniuersalis, ita ut accipiamus oppositum sermonis nostri
«nullus homo est albus», «quidam homo est albus», «omnis homo est

[Page 27] albus». Et est quidem illud ita, quia negatio una quippe est negatio
affirmationis unius et similiter affirmatio una est affirmatio unius
negationis. Et significatio super illud est quod negatiua quidem negat
intentionem predicati eiusdem quam affirmauit affirmatiua a re subiecti
eiusdem cui affirmauit affirmatiua, equaliter *siue* sit illud subiectum
ex intentionibus uniuersalibus aut | ex intentionibus singularibus, cui
coniungitur clausura uniuersalis aut particularis; quoniam si est predi
catum in affirmatione preter predicatum in negatione, et subiectum in
ea preter subiectum in negatione, est illi affirmationi negatio alia, atque
illi negationi affirmatio alia. Et affirmatio et negatio erit una, cum est
id quod significat eam dictio predicati et subiecti in ambabus unius
intentionis, equaliter *siue* sit subiectum intentio particularis aut
uniuersalis, coniungatur cum intentione uniuersali clausura uniuersalis |
aut non coniungatur cum ea: uerbi gratia «omnis homo est albus»,
«non omnis homo est albus», «homo est albus», «homo non est
albus», cum ponimus quod «homo» et «albus» significent super unam
intentionem.

[Page 28] [26] Et cum est dictio subiecti in ambabus aut predicati non significans
super intentionem unam, non est affirmatio una neque negatio una;
uerbi gratia, si posuit ponens homini et equo nomen unum quod sit
uerbi gratia «tunica», et dicat «tunica est alba», «tunica non est alba»,
non erit hec affirmatio una, neque hec negatio una. Et illud est quia
sermo noster tunc «tunica est alba» significat super duas affirmationes,
quoniam significat super hoc quod significat «homo est albus» et
«equus est albus», que sunt due enuntiationes, non una. Et similiter
sermo noster «tunica non est alba» significat super duas negationes,
que sunt sermo noster «equus non est albus» et «homo non est albus».
Et est quidem illud ita, propterea quia fuit dictio equiuoca, que est
sermo noster «tunica». Et propter hoc enuntiatio cuius predicatum aut
subiectum aut | ambo simul est nomen equiuocum, non est una sed
enuntiationes multe, quarum numerus est numerus intentionum
quas significat nomen equiuocum. Et cum sit hoc ita, ergo oppositarum
que erunt ex huiusmodi enuntiationibus nominum equiuocorum
scilicet contradictoriarum et singularium -, non oportet ut sit una
duarum uera et altera falsa. Et dicetur in eo quod ueniet post, | quando
erunt enuntiationes quarum subiectum et predicatum | est plurium
intentionum, enuntiatio una et quando non erunt.

[Page 29] [27] Hic ergo oportet quod tres dispositiones condicionentur in oppositis,
et tunc inueniuntur in oppositione sicut disposuimus. Vna quarum est
quod sit predicatum et subiectum in ambabus unum ex omnibus
partibus, non quod sit acceptum in una qualibet earum in una parte et
in alia preter illam partem. Et secunda est ut sit affirmatio in ambabus
una et negatio una. Et tertia est ut ponatur oppositum affirmationi uni
negatio una. Ergo iam ostensum est ex hoc quando erunt opposite, et
quot sunt modi oppositarum, et qualis est earum dispositio in opposi
tione.
[28] Et dicemus quod harum oppositarum, que diuidunt uerum et falsum
semper in omnibus materiis, sunt singulares et contradictorie. In rebus
quidem inuentis in tempore presenti et inuentis in preterito, oportet
ergo de necessitate quod sit diuisio ipsarum in uerum et falsum, ita ut
sit una duarum in seipsa uera et altera falsa, siue *equaliter* sciamus

[Page 30] ueram a falsa aut non sciamus. Et illud est quia esse Petrum inuentum
nunc aut non inuentum, manifestum est per se quod unus horum
sermonum de necessitate est uerus et alter falsus, siue complete sciamus
ueritatem a falsitate aut non, cum sit complete inuentionis in seipso. Et
similiter est res | in rebus preteritis et in rebus necessariis, in quibus non
condicionatur in inuentione ipsarum tempus.
[29] Sed rerum quidem inuentarum in tempore futuro que sunt res
possibiles, non est diuisio in uerum et falsum secundum complementum
in seipsis. Et illud est quod res in huiusmodi oppositis in hac materia
non euadit a diuisione: quidem ut sint diuise in ueritatem et falsita
tem, aut non sint. Deinde si sint diuise in ueritatem et | falsitatem, ergo

[Page 31] illud est secundum complementum, aut | preter complementum. Et si
sint non diuise in uerum et falsum, aut sunt quidem ambe opposite uere
simul, aut ambe false simul, aut inuenitur in ambabus utrumque simul.
[30] Si ergo omnis affirmatio et negatio diuidit uerum a falso secundum
complementum in se, oportet in omni re quod sit inuenta aut non
inuenta; oportet ergo secundum hoc, cum dicit homo de re aliqua de
rebus futuris, quod erit, et dicit alius, quod non erit, quod sit unus
duorum sermonum uerus et alter falsus. Et illud est quia non est
possibile ut inueniantur due res simul, scilicet esse et non esse. Et est
quidem natura inuenti *entis* sequens sermonem uerum, et sermo
uerus sequens ipsum, quoniam, si dicit homo de re quadam quod est
alba, et est ueridicus, oportet quod extra animam sit res alba; et si est
falsus, oportet quod sit non alba. Et si est sermo noster quod ipsa non
est alba, et est uerus, oportet quod sit extra animam non alba; et si est
falsus, oportet quod sit extra animam alba. Et similiter est conuersum
huius. Et est quia, si est res extra animam alba, oportet quod sit sermo

[Page 32] uerus de ea quod est alba, et falsus quod non est alba; et si est res extra
animam non alba, sermo uerus in ipsa est quod non est alba, et falsus
quod est alba.
[31] Si ergo affirmatio et negatio opposite separant uerum a falso in rebus
futuris, secundum quod una duarum sit perfecte inuentionis in se, ergo
et res future necessarie sunt in inuentione earum et non erit hic aliquid
inuentum per accidens et preter causam completam, neque inuenitur
aliquid de quo dicatur quod sit possibile ut sit et quod non sit, sed erit
essentia rei aut non essentia necessario. Et illud est necessarium propter
sermonem ueri et falsi in una oppositarum completum in se. Et illud,
quia non transit ut exeat ex ipsis ad inuentionem | illud quod est
non uerum, ex affirmatione sit aut negatione; quia si transit *est
possibile* illud, non est uerum in una oppositarum perfecte inuentionis
in se. Et cum non erit uerum aut falsum in oppositis perfecte inuentio
nis in se, est possibilis essentia rei et non essentia | eius secundum

[Page 33] exemplum unum, quod quemadmodum, cum est possibilis essentia rei
aut non essentia eius super exemplum unum, non erit uerum et falsum
in oppositis dictis de eis perfecte inuentionis in se; et non erit res in
affirmatione magis quam in negatione, neque in negatione magis quam
ipsa sit in affirmatione; et non fit sic propter affirmantem illam neque
propter negantem illam.
[32] Et opus est secundum hoc, si sit aliquid ex rebus album in aliquo
tempore, quod sit sermo in eo, priusquam fiat album, quod fiet album,
sermo uerus et | necessarius. Et similiter erit sermo in omni re futura,
antequam sit, quod erit, sermo uerus, quemadmodum est in ea in
instanti sue essentie, donec sit ueritas sermonis, quod ipsum est inuen
tum in inuento presenti, sicut ueritas sermonis, quod ipsum erit in
futuro. Ergo cum sit illud ita, non est possibile in re possibili, quod est
non inuentum nunc et dicitur in ea quod inuenietur, ut non inueniatur.

[Page 34] Et illud quod est non possibile quin inueniatur, impossibile est quin
inueniatur. Et illud quod impossibile est quin inueniatur, oportet quod
inueniatur. Et quod oportet, est necessarium in essentia. Omnia ergo
sunt necessarie inuentionis. Cum ergo sit ita, non est hic aliquid quod
renouetur per accidens, neque aliquid paratum ut sit et non sit. Et illud
est quod illud quod renouatur per accidens, est secundum hanc disposi
tionem, scilicet quia esse eius non est oportunum necessarium, quem
admodum id cuius esse aut non esse est oportunum de necessitate,
non renouatur per accidens.
[33] Et etiam non transit ut dicamus quod affirmatio et negatio aggregen
tur in rebus futuris (donec sint uere simul), et non auferuntur ab eis
(donec sint ambe false simul); uerbi gratia, ut sit sermo noster in
aliquo quod est possibile ut sit, et sermo noster quod est possibile
quod non sit, ueri simul aut falsi simul. Quoniam, si essent falsi simul,

[Page 35] sequeretur ex hoc quod non sint contradictorie diuidentes uerum a falso
in omnibus rebus. Et hoc est cu|ius iam ostensum est contrarium. Et
similiter sequitur, si sint ambo simul ueri. Et etiam quia sequitur, si
fuerint ambo ueri simul, ut sit aliquid inuentum et priuatum simul,
quod est impossibile, cum hoc quod aufertur etiam natura possibilis. Et
si essent ambo falsi simul, sequeretur ut sit aliquid non inuentum neque
priuatum.
[34] Et hoc est quod sequitur ex impossibili, si posuerimus oppositas, que
diuidunt uerum a falso in omnibus materiis, diuidentes ea secundum
complementum in rebus futuris, aut non diuidentes, si sint uere simul
aut false simul. Et est manifestum quod sequuntur repugnantie multe
ad sublationem nature possibilis et positionem nostram quod res future
omnes sunt necessarie. Quarum prima est quod destruitur cogitatio ad

[Page 36] auferendum aliquid ut cadat aut conatus ad bonum uenturum: in esse
illius quod apparet homini quod, si faciat illud quod oportet, erit quod
oportet, et si non faciat illud quod oportet, non erit quod oportet, est
res falsa et credulitas corrupta, donec consequatur hoc ex repugnantia:
quod, si uidet homo aliquis in aliquo renouabili et iudicat quod illud
renouabitur in decem milibus annorum, uerbi gratia, | et incipiat in
numeratione causarum affirmationis renouationis illius et esse eius in
hac distantia longa (si uiuat in ea homo), et uideat alius in hac eadem
distantia in | impossibilitate renouationis | eius et speculetur in toto isto
tempore in numeris causarum que prohibent renouationem eius, erit

[Page 37] actio uniuscuiusque ipsorum inutilis et uana et cogitatio cadens sine
intentione. Et illud est quia uerum ipsorum duorum in se oportet de
necessitate ut sit inuentum, equaliter cogitet unus ipsorum in uanitate
ipsius, et alius in essentia ipsius, aut non cogitet aliquis ipsorum in illo;
quoniam oportet, secundum hoc, quod non sit uoluntas causa renoua
tionis alicuius rei, sed omnia currant cursu eorum per naturam et
secundum quod est eis ex una duarum contradictoriarum, et si non
uideat uidens in inuentione rei ex illo aut prohibeat inuentionem ipsius.
Et erit iudicium illius qui uidit in re decem milibus annorum, iudicium
illius qui uidit in ea tempore paruo, quodcumque sit tempus; sed erit
iudicium eius iudicium illius qui non uidet in ea penitus.

[Page 38] [35] Et hec omnia sunt in fine repugnantie et diuersa ab eo in quo creati
sumus. Et illud est quod nos uidemus, quod hic sunt res renoua
tionis quarum principium est cogitatio et acceptio desiderii ad ipsa.
Iamque apparet etiam in rebus que fiunt, quod in eis sunt res que
secundum suam naturam sunt apte ut sit ex eis aliquid et eius opposi
tum equaliter, scilicet quod est possibile ut sint ex eis res aut non sint
secundum equalitatem, et hoc ex parte agentis et recipientis simul. Et
exemplum illius est quia uestis iam possibile est ut dilanietur antequam
perueniat ei inueteratio, et iam possibile est in ea ut non dilanietur sed
inueteretur. Et illud est quod possibile harum duarum intentionum in
ueste est secundum equalitatem ex parte agentis et recipientis. Et

[Page 39] similiter currit res in omnibus rebus generatis in hac materia, in quibus
est hec species possibilitatis et potentie.
[36] Et cum sit hoc ita, manifestum est quod non sunt omnes res
necessarie, sed apparet quod res sunt duobus modis: aut necessarie aut
possibiles. Et possibiles sunt tribus modis: aut possibiles secundum
equalitatem (et sunt in quibus non est inuentio rei dignior priuatione
eius, neque priuatio eius dignior | inuentione ipsius); aut possibiles
secundum plurimum (et sunt in quibus est unum oppositorum dignius
ut sit quam secundum *<secundum> inuentionem* et erit renouatio
secundi secundum minus); et huic generi inueniuntur due species simul
ex possibili, scilicet que est secundum plus et que est secundum
minus.
[37] Et necessariarum quidem sunt necessarie absolute: et ille sunt res
inuente semper aut priuate | semper; et necessarie non absolute: et ille
sunt res inuente necessario in tempore quo est earum essentia aut res
quarum priuatio est necessaria in tempore in quo sunt priuate. Et iste

[Page 40] sunt duorum modorum: aut res quarum predicata sunt necessarie
inuentionis in suis subiectis, dum durant subiecta eorum inuenta (uerbi
gratia: inuentio rationis homini cuidam, cum inuenitur ille homo), aut
res priuate, dum durant subiecta earum non inuenta, et res
quidem inuente dum durant ipse inuente (uerbi gratia: inuentio
hominis dum durat inuentus).
[38] Et cum sint hee diuisiones nature inuenti et oporteat ut sit pars
negationis et affirmationis ad uerum et falsum conueniens ei quod est
inuentum extra animam, manifestum est ergo | quod propositiones de
futuro que separant uerum a falso in omnibus materiis, ipse quidem
diuidunt uerum a falso in modis rerum necessariarum secundum com
plementum in se, scilicet super hoc quod uerus illorum duorum et falsus
completur in se extra animam, etsi non compleatur nobis scientia
ipsorum et ignoremus quomodo sit res in eo. Sed in materia quidem

[Page 41] contingenti in rebus futuris, etiam ipse diuidunt uerum a falso. Et illud
est quia oportet ut inueniatur | una duarum contradictoriarum in eo
quod est futurum, sed non determinate *secundum complementum* in
se, uerum secundum quod sunt in natura ipsarum ex priuatione deter
minationis, sicut sunt ipse apud nos. Et propter hoc non est possibile ut
determinetur in hoc genere scientia, cum sit res in seipsa ignota. Verum
possibile quod est secundum plus, non ad utrumlibet, una quidem
oppositarum dignior est ut sit uera quam secunda, cum sit essentia eius
dignior quam non essentia. Et in hoc genere, possibile est ut compleatur
scientia in renouatione renouandi ante ipsius renouationem, scilicet in
renouatione de cuius proprietate est ut renouetur secundum plus.
Comprehendit ergo omnia opposita, de quorum duorum proprietate est
ut diuidant uerum a falso, <...> in rebus futuris in materia
contingenti, non secundum complementum. Sed in contingenti quidem
illo quod est secundum equalitatem, non est unum oppositorum |

[Page 42] dignius ut sit uerum quam aliud. Sed in eo quod est possibile secundum
plus, unum oppositorum dignius est ut sit uerum quam aliud. Et in
contingenti quidem secundum minus: ut sit falsum unum oppositorum,
dignius est quam secundum.
[39] Iam ergo manifestum est ex hoc quomodo diuidunt opposita uerum
et falsum in omnibus rebus. Et illud in eis de quarum proprietate est ut
diuidant uerum a falso semper. Et ipsa sunt contradictoria et singularia.

<Differentia secunda*> [sic!]
[40] Et postquam enuntiationum quedam sunt binarie (et sunt ille quarum
predicatum est uerbum) et quedam trinarie (et sunt ille quarum predica
tum est nomen), et nominantur quidem ille quarum predicatum est
uerbum binarie (quia sunt composite ex predicato et subiecto tantum) et
nominantur ille quarum predicatum est nomen trinarie (quia sunt

[Page 43] composite ex subiecto et uerbo coniunctiuo et predicato), et [est nomen
et] nomen et uerbum, ex quibus componuntur enuntiationes, aut sunt
determinata aut non determinata, manifestum est ergo quod omnis
enuntiatio binaria est composita: aut ex nomine finito *et determinato*
et uerbo finito (sicut sermo noster «homo inuenitur»), aut ex nomine
infinito et uerbo infinito (sicut sermo noster «non homo non inueni
tur»), aut ex nomine finito et uerbo infinito (sicut sermo noster «homo
non inuenitur»), aut ex | nomine infinito et uerbo finito (sicut sermo
noster «non homo inuenitur»). Verum uerbum infinitum non currit
consuetudo ut agatur in similibus hiis enuntiationibus, scilicet binariis.
Et illud est quia non discernitur in eis locus partis negatiue a loco partis
declinationis, cum sit locus partis negatiue in ipsis ipse idem locus partis
declinationis. Et propter hoc non inuenitur in linguis in quibus | aguntur

[Page 44] declinate, enuntiatio binaria in qua sit uerbum infinitum. Et propter
hoc cadunt ex modis istis enuntiationum quatuor duo modi: modus in
quo est nomen predicati et subiecti infinitum, et modus in quo est
nomen predicati infinitum. Et remanent duo modi. Erunt ergo opposi
tiones que sunt in eis due et propositiones quatuor. Cum ergo multipli
cauerimus has duas combinationes oppositionum in sex paria opposi
tionum precedentium, erunt oppositiones in enuntiationibus binariis
duodecim et enuntiationes uiginti quatuor. Et quia in unaquaque
enuntiationum binariarum aut est uerbum significans cum tempore
presenti aut futuro aut preterito, cum ergo multiplicauerimus hec tria in
uiginti quatuor enuntiationes, erunt enuntiationes inuente in isto genere
septuaginta et due enuntiationes et triginta sex oppositiones. Si ergo
multiplicauerimus eas in tres materias, que sunt contingens et necessaria

[Page 45] et impossibilis, erunt propositiones aggre|gate ex hoc ducente et sexde
cim.
[41] Sed enuntiationes quidem trinarie sunt duplum enuntiationum bina
riarum et oppositiones earum duplum oppositionum ipsarum. Et illud
est quia proueniunt | in eis modi quatuor oppositionum, scilicet: modus
in quo erit nomen subiecti et nomen predicati finitum (et est que scitur
per simplicem, sicut sermo noster «homo inuenitur iustus», «homo non
inuenitur iustus»); et modus in quo erunt ambo nomina infinita (sicut
sermo noster «non homo inuenitur non iustus», «non homo non
inuenitur non iustus»); et duo modi reliqui, scilicet quorum unus est
finitus et alius infinitus, et illud est, ut sit subiectum aut predicatum, et
eorum oppositi.
[42] Et enuntiationes trinarie, quarum subiectum est nomen finitum et
predicatum earum aut nomen finitum aut infinitum, cum ponuntur cum

[Page 46] ipsarum oppositis in figura habente quatuor latera, et ponuntur oppo
site ipsarum super duo latera in latitudine lamine, et non opposite super
duo latera que sunt in longitudine tabule, ita ut sit affirmatiua simplex
cum negatiua declinata super latus unum et negatiua simplex cum
affirmatiua declinata super latus unum etiam, inuenitur dispositio enun
tiationum declinatarum cum simplicibus in consecutione, sicut disposi
tio enuntiationum priuatiuarum cum simplicibus in consecutione. Et
non inuenitur dispositio priuatiuarum ex declinatis, sicut dispositio
declinatarum ex simplicibus, et illud in omnibus modis oppositionum
sex. Et uolo in enuntiationibus priuatiuis hic enuntiationes, quarum
predicatum significat priuationem cuius precessit descriptio, sicut sermo
noster «homo est ignorans», aut perturpius duorum contrariorum,
sicut sermo noster «homo est iniustus». Consideremus ergo de hoc
primo in indefinitis et ponamus eas in figura habente quatuor latera,
sicut condicionauimus, et ponamus etiam priuatiuas sub declinatis,

[Page 47] sicut posuimus declinatas cum simplicibus, et illud ut addamus figure
habenti quatuor latera figuram aliam configuratam figure <...> in
uno laterum ipsius; uerbi gratia, quia nos ponemus figuram a b g d, et
ponamus figuram ei continuam | g d e z, et ponamus super latus a b
affirmatiuam simplicem et oppositam eius, que sunt «homo inuenitur
iustus», «homo non inuenitur | iustus», et super latus g d negatiuam
declinatam et eius oppositam, que sunt «homo non inuenitur non
iustus», «homo inuenitur non iustus», et super latus e z negatiuam
priuatiuam et eius oppositam, que sunt «homo non inuenitur iniustus»,
«homo in|uenitur iniustus». Cum ergo considerantur hee enuntiationes
secundum hanc positionem:
a homo inuenitur iustus b homo non inuenitur iustus g homo non inuenitur non iustus d homo inuenitur non iustus e homo non inuenitur iniustus z homo inuenitur iniustus

[Page 48] inueniuntur ille que sunt super latera ipsius in latitudine lamine non
consequentes, propterea quia sunt opposite. Iamque sciuisti in eo quod
precessit dispositionem ipsarum in oppositione.
[43] Et cum consideratur illud quod est super latus ipsius in longitudine
tabule, inuenitur negatiua declinata consequens in ueritate affirmatiuam
simplicem et non conuertitur res in eis. Et illud est quia, cum uerus est
sermo noster | «homo inuenitur iustus», uerum est dictum nostrum
«homo non inuenitur non iustus». Et non sequitur, cum uerum est
dictum nostrum «homo non inuenitur non iustus», ut sit uerum dictum
nostrum «homo inuenitur iustus», quia dictum nostrum «homo non
inuenitur non iustus» est uerum de homine iusto et de homine non
disposito per iustitiam neque per iniustitiam, qui est paruulus, et de
homine non ciuili. Ergo negatiua declinata communioris est ueritatis
quam affirmatiua simplex, propterea quia ipsa est uera de tribus et
affirmatiua simplex de uno. Sed cum inuenitur commune, non sequitur
ut inueniatur proprium, sicut sequitur ex inuentione proprii inuentio

[Page 49] communis. Verbi gratia «animal» et «homo»: homo namque cum
inuenitur, inuenitur animal; sed non sequitur, cum inuenitur animal, ut
inueniatur homo.
[44] Et negatiua quidem simplex cum affirmatiua declinata inuenitur in
ueritate per conuersum huius, scilicet quod negatiua simplex sequitur
affirmatiuam declinatam et non conuertitur; et illud est quia negatiua
simplex communioris est ueritatis quam affirmatiua declinata, cum sit
dictum nostrum «homo non inuenitur iustus» uerum de homine crudeli
et de homine qui non est iniustus neque iustus (qui est non ciuilis) | et
de paruulo. Sed dictum nostrum «homo inuenitur non iustus» uerum
est de iniusto tantum, propterea quia dictum nostrum «non iustus»
significat priuationem et priuatio est ablatio alicuius rei ab eo de cuius
proprietate est ut inueniatur in eo in tempore illo de cuius proprietate
est ut inueniatur ei in illo, sicut diffinitum est prius. Ergo affirmatiua
declinata uerificatur per unum et negatiua simplex per tria.
[45] Sed cum consideratur quidem consequentia ipsarum in falsitate,
inuenitur res secundum conuersum huius, scilicet quia affirmatiua sim

[Page 50] plex sequitur ex negatiua declinata. Et illud est quia negatiua declinata
est proprioris falsitatis quam affirmatiua simplex, quoniam dictum
nostrum «homo inuenitur iustus» est falsum | de iniusto et de homine
qui non est iustus neque iniustus. Sed dictum nostrum «homo non
inuenitur non iustus» est quidem falsum de iniusto tantum. Et similiter
componitur dispositio in consequentia negatiue simplicis cum affirma
tiua declinata in falsitate, e conuerso consequentie ipsarum in ueritate,
scilicet quod consequens in eis redit consecuta.
[46] Et cum consideratur priuatiua cum simplicibus in hac consequentia,
inuenitur dispositio ipsarum in uero et falso sicut dispositio declinate
cum simplici. Verum quidem, ille que sunt super dyametrum qui
est dyametrum A D, sunt contrarie ex parte materiarum, et tu scies
dispositionem ipsarum in eo quod est futurum.
[47] Et cum ponuntur reliqui modi oppositarum hac positione, inuenitur
dispositio ipsarum in consequentia dispositio una, scilicet contradicto
riarum, et singularium, et contrariarum, et subcontrariarum. Sed dispo

[Page 51] sitio quidem illarum que sunt super dyametros in modis diuersificatur.
Et illud quia ipsarum quedam sunt, que sunt possibiles ut sint
uere ambe simul, et ipsarum quedam, que sunt possibiles ut sint
false ambe simul. Et Aristotiles non rememoratur istarum, nisi illarum
quarum rememorati sumus tantum. Et reseruauit sermonem in eis ad
librum sillogismi. Et canon communis in scientia harum consequentia
rum est quod omnes propositiones istarum (que sunt conuenientes in
quantitate - que est signum - et diuersificantur in qualitate - que est
negatio et affirmatio -) sunt consequentes se, scilicet quod communior
ipsarum sequitur propriorem. Sed ille quidem in quibus non est conse
quentia, sunt opposite secundum modum | contrarietatis et secundum
modum contradictoriarum, sicut dictum est.

[Page 52] [48] Et enuntiationum trinariarum, cum accipitur subiectum per nomen
infinitum et predicatum aliquando per nomen finitum et aliquando per
nomen infinitum, renouantur in hoc genere simplices | et declinate,
affirmatiue et negatiue, preter predictas. Et erunt simplices in eis, quarum
predicatum est nomen finitum (sicut fuit in modo primo simplicium); et
declinatarum, quarum predicatum est nomen infinitum. Et illud est quo
niam animaduertentia propositionis in esse ipsam simplicem aut declina
tam est ex parte | predicati, non ex parte subiecti. Erit ergo simplex
affirmatiua in hoc genere sicut dictum nostrum «non homo inuenitur
iustus», et eius negatiua «non homo non inuenitur iustus». Et erit
declinata ipsius affirmatiua dictum nostrum «non homo inuenitur non
iustus»; et erit negatiua «non homo non inuenitur non iustus». Et est
manifestum quod iste due opposite, que renouantur in hoc genere
trinariarum - scilicet quarum subiectum est nomen infinitum - sunt
preter oppositas que renouantur in modo propositionum quarum
subiectum est nomen finitum, quia subiectum istarum est priuatio

[Page 53] subiecti illarum. Iamque expositi sunt modi priuationis, quos significat
nomen infinitum in alio loco.
[49] Et isti modi enuntiationum, cum fiunt negatiui, non stabit pars
negatiua loco partis *littere* declinationis in eis, neque currit una
earum a compari suo. | Sed oportet quod ordinetur littera *uel parti
cula* negationis in eis: aut in habentibus signa, cum signo (sicut est
dispositio in modo primo enuntiationum trinariarum); aut in indefinitis
et singularibus, cum uerbo inuentionis. Sed pars quidem declinationis
ordinatur in eis semper cum subiecto, donec sit quidem in enuntiationi
bus simplicibus huius generis iterata pars negationis bis (et hoc cum
signo in enuntiationibus significatis et cum subiecto, et cum uerbo

[Page 54] inuentionis et cum subiecto in indefinitis et singularibus); sed in decli
natis iteratur ter: cum signo et uerbo inuentionis, <...>, et tertio cum
predicato. Et non currit una partium negationis in eis ab alia. Verbi
gratia, quia negatio dicti nostri <...> «omnis non homo inuenitur non
iustus» est dictum nostrum «non omnis non homo inuenitur non
iustus». Et illud per hoc ut inueniamus in hoc cum parte negationis in
tribus locis, non per hoc ut inueniamus cum ea in duabus locis, ita ut
dicamus «non omnis homo inuenitur non iustus».
[50] Et similiter est dispositio in binariis que sunt in hoc genere, scilicet in
simplicibus ipsarum, quoniam iam diximus quod non inuenitur ex eis
declinata secundum significationes linguarum scitarum. Quoniam pars

[Page 55] negationis in hoc etiam oportet ut ordinetur in eis bis, semel cum
subiecto et semel cum signo in habentibus signum, aut cum uerbo ipso
in singularibus | et indefinitis; neque sufficit in uno eorum absque
secundo. Verbi gratia: quia quemadmodum negat dictum nostrum
«omnis homo ambulat» (et est cuius subiectum est nomen finitum)
dictum nostrum «non omnis homo ambulat», similiter negat dictum
nostrum «omnis non homo ambulat» dictum nostrum «non omnis non
homo ambulat», non dictum nostrum «non omnis homo ambulat»
neque «non omnis homo non ambulat». Quoniam pars negationis non
stabit loco partis declinationis, neque pars declinationis stabit loco
illius, cum unaqueque ipsarum auferat ab enuntiatione aliquid preter id
quod auferat alia. Et illud est quia pars negationis in habentibus signa
aufert quidem iudicium uniuersale, quod continet signum uniuersale, et
iudicium particulare, quod continet signum particulare. Sed pars qui

[Page 56] dem declinationis aufert subiectum uniuersale, non iudicium uniuersale.
Et illud est quia signum uniuersale coniunctum cum enuntiatione non
significat quod intentio subiecti est uniuersalis, ut auferat ablatio eius
ablationem intentionis uniuersalis subiecti, sed significat quidem quod
iudicium intentionis uniuersalis est uniuersale. Et illud est manifestum
in indefinitis, quoniam non esse eas non habentes signa est ex eo quod
non facit oportere ut sint intentiones subiecti in eis uniuersales, cum sit
significatio dictionum super eas significatio uniuersalis; uerbi gratia
«homo est | iustus», «homo non est iustus». Dictio enim que est
«homo» significat intentionem uniuersalem, quamuis non coniungatur
ei dictio «omnis»; et si esset dictio «omnis», que significaret quod
intentio est uniuersalis, esset dictio «homo» non significans intentionem
uniuersalem, nisi quando | coniungeretur ei «omnis». Et propter hoc
oportet ut coniungatur pars negationis in enuntiationibus signi

[Page 57] ficatis, quarum subiecta sunt nomina infinita, consequentes sint aut
diuerse, cum signo, et redeat pars negatiua | secundo cum subiecto; et si
erunt declinate, redeat tertio cum predicato. Et si erunt non declinate,
sufficit reditio eius cum subiecto. Iamque uenient loca in materia
contingenti in quibus est partis declinationis potentia, potentia partis
negationis in diuisione ueritatis; et uenient loca in quibus non sequitur
illud.
[51] Et locus quidem in quo est potentia partis declinationis, potentia
partis negationis, est enuntiationes singulares, cum sint subiecta ipsa
rum inuenta et in tempore, de cuius proprietate est ut disponantur per
habitum et priuationem oppositam; uerbi gratia, quia, cum queritur
an Sortes est iustus aut non iustus, et erit responsio in eo uera quod

[Page 58] non est iustus, et respondet respondens loco dicti nostri quod ipse non
est iustus, quod ipse est non iustus, quoniam potentia dicti nostri
hic «non iustus» est potentia dicti nostri «non est iustus», cum sit
«Sortes iustus» aut «non iustus», | cum accidit quod inueniantur in eo
condiciones predicte, diuidentes uerum a falso, sicut diuidit ea dictum
nostrum «Sortes est iustus», aut «non est iustus».
[52] Iamque possibile est in huiusmodi loco (sicut dicunt expositores) cum
erit intentio querentis ut concedatur a respondente propositio affirma
tiua et responderit ei per negatiuam, ut accipiat propositionem declina
tam equipollentem negatiue loco ipsius, et proficiet in ea, cum posuerit
eam in sillogismo, in loco in quo proficit ei affirmatiua, non negatiua,
sicut est minor in figura prima; quoniam minor, cum est negatiua in

[Page 59] figura prima, non proficit per eam in conclusione, sicut ostendetur in
libro sillogismi. Iamque prodest querenti per hanc cautelam et cum
uoluerit concludere neganti aliquid contradictorium. Sed quod exposui
mus nos in hoc loco, est ostensio in intentione huius libri.
[53] Sed locus quidem in quo non est potentia partis declinationis, cum
coniungitur cum habitu, potentia partis negatiue in diuisione ueri et
falsi, est enuntiationes uniuersales in hac materia, sicut si queratur an
omnis homo est sapiens aut non omnis homo est sapiens, et respon
deatur loco dicti eius «non omnis homo est sapiens», «omnis homo
est non sapiens». Et illud est quia illud quod opponitur dicto nostro
«omnis homo est sapiens» oppositione qua separatur uerum a falso

[Page 60] semper, est dictum nostrum «non omnis homo est sapiens», non dictum
nostrum «omnis homo est non sapiens», cum sit dicti nostri «sapiens»
et «non sapiens» potentia, potentia contrariarum, que sunt dictum
nostrum «omnis homo est sapiens», «nullus homo est sapiens»; et
contrarie sunt ambe false simul in hac materia, ut ostensum est prius.
[54] Et oppositio que est inter nomen finitum et nomen infinitum, et
uerbum finitum et infinitum, non est ex genere oppositionis affirmatio
nis et negationis, quoniam dictum nostrum «non homo» non significat
in linguis in quibus usitantur huiusmodi nomina id quod significat
dictum nostrum «non est homo», quoniam dictum nostrum «non est
homo» significat subiectum a quo negatur humanitas, quamuis non sit
euidens in hoc dicto. Est ergo propter hoc sermo compositus. Et
similiter significat dictum nostrum «non est sanus». Sed dictum nos
trum «non homo» et «non sanus» non significat quidem negationem,
cum dicitur absque coniunctione nominis neque uerbi euidentis, sed
significat dictum nostrum «non homo» priuationem | humanitatis et
dictum nostrum «non sanus» priuationem sanitatis, que est intentio
simplex, quam significat | «egritudo». Et apparet quod non est signi
ficatio eius significatio negationis, eo quod negatio est uera aut falsa.

[Page 61] Sed dictum nostrum «non homo» quidem non est uerum neque falsum.
| Et illud est quia, cum est dictum nostrum «homo» non uerum neque
falsum donec <...> coniungatur cum eo «inuenitur», cum eo quod
significat habitum et formam inuentam, dignius est ut sit dictum
nostrum «non homo» non significans uerum aut falsum, cum non
significat inuentionem finitam, sed significat inuentionem infinitam.
[55] Et enuntiationum quarum subiectum est nomen infinitum, inuenitur
dispositio simplicium ex ipsis et | declinatarum consequentium se, sicut
dispositio simplicis cum declinata in enuntiationibus quarum subiectum
est nomen finitum. Et illud est quod «omnis non homo inuenitur non
iustus» (que est declinata affirmatiua in hoc genere) est significans id
quod significat dictum nostrum «non inuenitur aliquid ex eo quod est
non homo iustum», que est negatiua simplex. Et non est inter modum
enuntiationum, scilicet illarum quarum subiectum est nomen infinitum
et inter modum enuntiationum quarum subiectum est <...> finitum
consequentia neque oppositio.

[Page 62] [56] Et cum mutatur ordo nominis subiecti aut predicati aut uerbi copu
lantis in enuntiationibus trinariis, aut nomen subiecti aut predicati
aut uerbi - in binariis, ita ut precedat ex eis de cuius proprietate est ut
sequatur <...> inueniatur in eo ante, et uniuersaliter, ut permutetur
ordo ipsorum et remaneat predicatum in eis predicatum et subiectum,
subiectum, enuntiatio remanet una et eadem, seruata ueritate si fuerit
uera, aut falsitate si fuerit falsa. Et exemplum illius est dictum nostrum
«inuenitur homo iustus», «inuenitur iustus homo», quoniam ista enun
tiatio est una et eadem, et cum dicitur «Sortes stat» et «stat Sortes»,
quoniam nisi essent enuntiationes in quibus non diuersificantur nisi
partes earum secundum prioritatem et posterioritatem enuntiationes
une, sequeretur quod esset uni enuntiationi plus una negatione. Iamque
manifestum est quod non est uni affirmationi nisi una negatio. Et illud

[Page 63] est quia, si non dicitur «homo iustus inuenitur» idem cum dicto nostro
«inuenitur iustus homo» enuntiatio una sed enuntiationes due
diuerse intentione, et est negatio dicti nostri «inuenitur homo iustus»
dictum nostrum «non inuenitur homo iustus», et negatio dicti nostri
«homo iustus inuenitur» «homo iustus non inuenitur», et <--->
negatio dicti nostri «inuenitur homo iustus», sequitur ut inueniantur |
dicto nostro «inuenitur homo iustus» due negationes, quarum una est
dictum nostrum «non inuenitur homo iustus» et alia est «non inuenitur
iustus homo», et est negatio enuntiationis quam posuimus esse diuerse
intentionis a dicto nostro «inuenitur homo iustus» et est dictum
nostrum «inuenitur iustus homo». Iamque manifestum est quod nomen
et uerbum, que sunt partes enuntiationis, cum mutatur ordo in dicto a
consuetudine currente in illa lingua, scilicet ab ordine qui est pulchrior,

[Page 64] et remanet predicatum predicatum et subiectum subiectum, quod rema
net illa enuntiatio eadem.
[57] Et cum affirmatur nomen unum nominibus multis aut affirmantur
nomina multa nomini uni, aut negatur unum nomen a nominibus
multis aut negantur nomina multa a nomine uno, non erit illa affirma
tio affirmatio una neque illa negatio negatio una: sicut, cum affirmatur
nomen unum nomini uni aut negatur ab eo, non est una affirmatio
neque una negatio donec <...> sit intentio, quam significat dictio illa
<...>, una, sicut dictum est in hiis que precesserunt, nisi fuerint illa
nomina | multa significantia unam intentionem. Et illud, ut sint illa
nomina <...> synonyma - et sunt quorum unumquodque significat
eandem intentionem - aut sit quod significant nomina multa partes
diffinitionis aut descriptionis unius rei, sicut dictum nostrum «homo est
animal», «homo est rationale», quoniam aggregatum ex hiis duobus
predicatis est diffinitio hominis, et illud est quoniam homo est
animal rationale; et similiter etiam si est descriptio eius, uerbi gratia «homo est
animal» et «homo est bipes», quoniam aggregatum est descriptio

[Page 65] hominis, que est «animal bipes». Et dictio «homo» significat significa
tione aggregata id quod significat unusquisque duorum sermonum
separatim. Si ergo erunt predicata multa aggregatio quorum non est
unum, non erit affirmatio eorum affirmatio una neque negatio eorum
negatio una. Et similiter, si erunt subiecta multa de quibus predicatur
predicatum unum, non est illa affirmatio una | neque negatio una. Et
exemplum illius est predicatio nostra de homine, quoniam | ipse est
albus et quod ambulat, quoniam ista duo, cum predicantur coniuncta
de homine et dicitur «homo albus ambulat», non significat unam
intentionem nisi per accidens. Et dispositio in hoc est sicut dispositio in
predicato, quod est dictio equiuoca, significans plus una intentione, |
cum predicatur de subiecto uno, et de omni subiecto, quod est dictio
equiuoca, cum predicatur unum predicatum significans intentionem
unam, scilicet quia, sicut enuntiatio cuius predicatum est dictio
equiuoca non est enuntiatio una, neque enuntiatio cuius subiectum est
secundum huiusmodi dispositionem est enuntiatio una, similiter est

[Page 66] dispositio in enuntiatione in qua affirmantur intentiones multe per
nomina diuersa subiecto uni, aut illa in qua affirmatur unum predica
tum subiectis multis que significantur per nomina diuersa, cum non erit
coniunctum ex illis predicatis aut subiectis multis intentio una.
[58] Et enuntiationes quarum subiectum aut predicatum est nomen
equiuocum, postquam sunt enuntiationes multe, non est oportunum ut
sit questio dialectica <...> responsio una, et si erunt omnes intentio
nes quas significat nomen equiuocum subiectum, de quo sit uerum
predicatum unum, aut erunt omnes intentiones quas significat nomen
equiuocum predicatum, uere de subiecto uno, aut erunt intentiones
multe ipse predicatum, aut est dictio predicati et subiecti significans,
scilicet unaqueque ipsarum, intentiones *secundum intentiones* multas,
nisi quia omnes intentiones quas significat dictio predicati sunt uere de
omnibus intentionibus quas significat dictio subiecti, sicut ostensum est
in libro Topicorum. Quia responsio secundum uiam dialectice *uel

[Page 67] topice* non est ut aptentur querenti questiones, ut intelligantur ille
intentiones de quibus dicitur illud nomen equiuocum, cum sit respon
dens et querens in uno ordine scientie rei de qua disputant. Sed intentio
querentis secundum uiam topice est ut concedatur a respondente una
pars contradictionis, quam uult ponere propositionem qua destruat
positionem respondentis. Cum ergo queret querens a respondente in
topica propositione equiuoce dictionis, et concedet illi respondens unam
partem contradictionis et ponet querens ex una illarum intentionum
propositionem ex qua conatur concludere quod intendit destruere apud
respondentem, est respondenti tunc ut dicat «non concedo hanc inten
tionem, sed quam concedo est intentio hec et hec». Et non proderit
querenti tunc concessio respondentis ei unam partem | contradictionis.
[59] Sed questio quidem secundum uiam doctrine iam erit per nomen
equiuocum, quia intentio doctoris est adaptare questionem cum distinc

[Page 68] tione eius quod significat illud nomen equiuocum. Et ideo non erit hec
questio dialectica, quia hec species questionis iam indicat oportunam
diuisionem eius quod significat nomen equiuocum, sicut si querat
querens quid est oculus, | ad respondentem spectat ut dicat quod
significat multas intentiones, scilicet oculum animalis, et oculum
*fontem* aque, et oculum *corpus* solis, et aliud. Sed questio
dialectica, ex qua querit quidem querens unam partem contradictionis,
ut concedatur ei una duarum (sicut si querat an hoc est hoc, aut non est
hoc), iam oportet ut sit questio determinata, ut sit responsio que cadit
super eam determinata, et hoc erit quidem per nomen uniuocum.
[60] Et ex quo sunt predicata multa que predicantur de subiecto uno,
inuenta sequentia dispositiones quatuor (aut predicata que cum sepa
rantur sunt uera, et cum aggregantur uera, et est aggregatum ex eis
predicatum unum, et sunt illa de quibus diximus quod coniunctum ex
eis erit enuntiatio una; aut predicata [multa] que cum separantur sunt

[Page 69] uera, et cum aggregantur sunt uera, sed aggregatum | ex eis non est
predicatum unum nisi per accidens; aut predicata que cum separantur
sunt uera, et cum aggregantur erit sermo derisio et superfluitas; aut
predicata que cum separantur sunt uera et cum coniunguntur sunt
falsa), oportet ut demus canonem quo differantur hec predicata quedam
a quibusdam, postquam ostenderimus quod non est necesse ut [sit] quod
uerificatur diuise, uerificetur composite, ita ut non comprehendatur in
hoc falsitas neque superfluum.
[61] Et dicemus igitur quod non sequitur quod sint omnia predicata
uerificata diuise, uerificata composite, ita ut non sit sermo derisibilis
neque superfluus. Et illud ostenditur ex materiis et ex eo quod sequitur
hanc positionem, si concesserimus eam, ex repugnantibus: ex materiis
quidem, quia iam uerificatur de Sorte quod ipse est medicus et quod est

[Page 70] circumspectus, id est subtilis, et non sequitur ut uerificentur de eo due
res simul, donec dicamus de eo quod ipse est medicus circumspectus; et
repugnantium quidem | que sequuntur ipsum qui dicit quod omne quod
uerificatur diuise, uerificatur composite, preter quod sequatur sermo
nem derisio, unum est quod, si est dictum nostrum de Sorte quod est
homo, uerum et quod est albus, uerum, oportet ut sit dictum aggregati
ex eis uerum, scilicet quod sit Sortes homo albus, et si est predicatio
nostra de ipso etiam quod est homo albus et quod est albus, ita ut sint
duo predicata separata, ergo iam oportet ut uerificetur de eo quod ipse
est homo albus albus. Et similiter, cum acceperimus hoc dictum loco
predicati unius separati et acceperimus dictum primum loco predicati
separati, uerificabitur de eo quod est | homo albus homo albus albus,
preter quod sit in sermone ridiculositas nec superfluum, et si uadat res
in infinitum; et hoc est repugnans. Et etiam si, cum predicantur de eo
separata multa, sequitur ut uerificentur de eo omnes compositiones que

[Page 71] accidunt ex illis separatis, scilicet cum componuntur quedam eorum
cum quibusdam, et sunt infinite, ergo uerificantur de subiecto uno res
multe infinite, sicut si | uerificatur de eo quod est homo et quod est
albus et quod ambulat, oportet ut uerificentur de eo quod est homo
albus ambulat et quod est homo homo albus ambulat et quod est homo
homo homo albus ambulat; et similiter quod est albus albus ambulat
ambulat; ergo erunt predicata uera de eo infinita. Iam ergo ostensum
est ex hoc, quod non omne quod uerificatur diuise, uerificatur compo
site, sicut uidebatur multis antiquorum.
[62] Et postquam iam ostensum est hoc, tunc etiam consideremus quando
erit ex intentionibus multis que predicantur de intentione una, et ex
intentione una que predicatur de intentionibus multis, enuntiatio una
(et illud per hoc ut sit aggregatum ex illis intentionibus multis intentio
una et uera) et quando non erit. Dicamus ergo quod, quando non erit
predicatio illarum intentionum multarum de subiecto [in ea] predicatio
per accidens, neque est una earum inclusa in alia neque contenta ab ea

[Page 72] (scilicet quod sit condicio contenta in habente condicionem, et quanto
magis ut sit condicio ipsa eadem habens condicionem: sicut si dicamus
quod Sortes albus albus, cum non erit illud secundum modum succur
rere), quoniam coniunctum ex illis intentionibus erit intentio una. Sed
cum est quidem predicatio eius per accidens (sicut dictum nostrum de
Sorte quod est albus et quod ambulat), quoniam non est coniunctum ex
eis intentio una. Et similiter cum est secunda contenta a prima, quo
niam sermo tunc est superfluus, sicut dictum nostrum de Sorte quod est
homo uiuus, secundum modum expositionis hominis per uiuum, quo
niam dictio «homo» iam comprehendit «uiuum» et propter hoc est
colligatio nostra ipsius cum uiuo ridiculositas e contrario colligationis
generis cum differentia. Et cum | expoliantur predicata separata ab hiis
dispositionibus (scilicet a predicatione que est per accidens et ut non sit
unum eorum clausum in alio), erit enuntiatio una, sicut dictum nostrum
de homine quod est animal et est bipes.
[63] Sed res que uerificantur coniuncte in predicatione de aliqua re, cum

[Page 73] ligatur quedam cum quadam: sunt quarum quedam uerificantur cum
separantur, et quedam non | uerificantur. Et uerificantur ille in quibus
coniunguntur duo. Quorum unum est, ut non comprehendatur in
aliquo condicionato in dicto aliquid oppositum rei que condicionatur in
eo et ligatur cum eo, et hoc quocumque modo accidat ex modis
oppositis quatuor, siue sit manifesta illa oppositio ei ex significatione
illius nominis (sicut est dictum nostrum «animal mortuum», quoniam
mortuum est contrarium animali ex parte significationis huius nominis,
scilicet nominis «animal»), aut sit manifestatio illa non ex parte signi
ficationis nominis, sed ex parte significationis diffinitionis aut descrip
tionis (uerbi gratia «homo mortuus», quoniam euidens est quidem
quod homo est oppositum mortuo ex parte diffinitionis ipsius, in qua
dicitur quod est animal rationale); cum ergo includitur oppositio in
huiusmodi colligationibus, falsificantur cum separantur, quoniam ueri
ficatur de mortuo quod est homo mortuus et non uerificatur de eo quod

[Page 74] est homo. Et condicio secunda est ut non sit predicatio colligati de
subiecto per accidens (id est propter aliud ab ipso), sed per se (id est
propter seipsum), quia cum est predicatum per accidens, secundum
istum modum falsificatur cum separatur: uerbi gratia «Homerus est
inuentus uersificator» aut «inuentus opinabilis», quoniam cum
separatur hoc et dicitur «Homerus est inuentus», est falsum cum sit
nunc priuatus. Et causa in hoc est | quia dictio dicti nostri «est
inuentus» predicatur de Homero ex parte qua est opinabilis aut uersi
ficator, non predicatione prima propter se, id est absolute. Et dictum
nostrum in eo quod est inuentus, ex parte qua est in mente opinatus,
est dictum uerum. Et propter hoc possibile est in eo, cum accipitur
secundum hanc partem dictio «inuentus», ut uerificetur de priuato,
sicut dictio «non inuentus» cum predicatur de aliquo propter aliud
uerificatur de re inuenta et non uerificatur de ipsa cum predicatur de
ipsa propter se (sicut est dictum nostrum de Petro cui innuitur quod est
non inuentus paries, quoniam non uerificatur de eo quod ipse non est
inuentus absolute, sicut non uerificatur de priuato quod ipse est inuen
tus absolute). Ergo cum non comprehenditur *uel clauditur* in condi

[Page 75] cione ut quod ligatur opponatur rei ligate, cum significatur super rem
colligatam per diffinitionem eius aut nomen ipsius, neque est ibi predi
catio propter aliud, oportet quidem, cum diuiduntur huiusmodi in
predicatione, ut uerificentur diuise sicut uerificantur composite.

Differentia tertia [sic!]
[64] Et ex quo sunt enuntiationum quedam habentes | modos et quedam
non habentes modos (et modus est dictio significans qualitatem inuen
tionis predicati in subiecto: uerbi gratia «homo necesse est ut sit animal»,
aut «possibile est ut sit philosophus») sunt que generum dictionum modo
rum duo modi: quorum unus est necessarius et quod sequitur ipsum
secundum modum consequentie et numeratur cum eo (et est oportunus
et impossibilis, qui etiam est una partium eius, cum sit necessarium aut
necessarie inuentionis aut necessarie priuationis, quod est impossibile),
et secundus est possibilis et quod sequitur ipsum secundum modum

[Page 76] consequentie et numeratur cum eo (uerbi gratia: contingens), iam ergo
oportet ut consideremus in oppositis huius generis que sunt et in
consequentibus etiam ipsius; et illud in declinatis et etiam in simplici
bus. Et fiunt quidem dictiones modorum duo modi, quia intenditur |
quidem in eis ut sint significationes ipsarum equiperantes enti, cuius
sunt due diuisiones: scilicet aut in potentia aut in actu. Et necessarium
dicitur de eo quod est in actu et possibile dicitur de eo quod est in
potentia. Consideremus ergo in oppositis earum primo, deinde in
consequentibus.
[65] Et dicamus quod iam apparet in principio estimationis quod littera
*pars* negationis oportet ut ponatur in huiusmodi enuntiationibus
cum dictione inuentionis, que est copula, non cum predicato, secun
dum dispositionem enuntiationum non habentium modos. Et illud est
quia negatio dicti nostri «homo inuenitur iustus» est dictum nostrum
«homo non inuenitur iustus», non dictum nostrum «homo inuenitur
non iustus». Et illud est ex quo affirmatio et negatio diuidunt uerum a

[Page 77] falso in omnibus rebus, ergo si posuimus quod negatio dicti nostri
«homo inuenitur iustus» sit dictum nostrum «homo inuenitur non
iustus», oportet similiter in hiis duobus dictis ut diuidant uerum a falso
in omnibus rebus, donec oporteat, si est dictum nostrum in ligno: uerbi
gratia, quod inuenitur iustus, falsum, ergo erit uerum de eo quod
ipsum inuenitur non iustus. Sed postquam fuit dictum nostrum «ius
tum» et «non iustum» separantia uerum et falsum de homine tantum,
ergo iam oportet, si est uerum quod lignum inuenitur non iustum, ut sit
uerum de eo quod lignum sit homo non iustus; et hoc est in fine
impossibilitatis.
[66] Et cum est littera negationis quidem posita in enuntiationibus trinariis
et binariis cum uerbo, iam putatur quod dispositio in enuntiationibus
habentibus modos est hec dispositio; et erit secundum hoc negatio dicti
nostri de re quod possibile est ut inueniatur, dictum nostrum quod
possibile est quod non inueniatur, absque hoc quod iam apparet quod
uerificetur de re eadem ut dicatur in ea quod possibile est ut inuenia
tur et possibile est ut non inueniatur. Et exemplum illius est quod
illud quod possibile est ut incidatur, possibile est ut non incidatur; et

[Page 78] quod possibile est ut ambulet, possibile est ut non ambulet. Et illud est
quia possibile est illud quod non est necessarie inuentionis. Et propter
hoc iam | est possibile in eo ut inueniatur et ut non inueniatur. Et ex
quo sunt opposita in quibus non est possibile ut coniungantur super
uero in re una, ergo manifestum est quod non est negatio dicti nostri
«possibile est ut inueniatur» dictum nostrum «possibile est ut non
inueniatur».
[67] Cum ergo ostensum sit quod pars negationis in hiis enuntiationibus
(scilicet habentibus modos) non oportet ut ponatur non cum predicato
neque cum uerbo inuentionis, ergo iam oportet ut ponatur cum modo. |
Erit ergo negatio dicti nostri de re quod est possibile ut inueniatur
dictum nostrum quod non est possibile ut inueniatur. Et hec est res
in omnibus modis quos numerauimus, et hoc est oportunum, quoniam,
quemadmodum in enuntiationibus non habentibus modum, fuimus
quidem coniungantes partem negationis cum re que est in predicatione
loco forme (que est uerbum inuentionis), non cum re que est loco
materie (que est predicatum), similiter hic quidem ponitur pars negatio
nis in re que est <...> loco uerbi inuentionis in non habentibus modos

[Page 79] ex predicato; quod est modus. Et illud est quia uerbum inuentionis,
ex quo est in enuntiationibus non habentibus modos significans
qualitatem dispositionis predicati ex subiecto, fit uerbi inuentionis
proportio ad predicatum in huiusmodi enuntiationibus proportio forme
ad materiam. Et ex quo est hec proportio eadem ipsa proportio modi
ad uerbum inuentionis (et illud est quia iam significat qualitatem
inuentionis predicati ad subiectum), est proportio eius etiam ad uerbum
inuentionis proportio forme ad materiam. Et cum sint proportiones due
eedem et sit pars negationis ibi posita cum uerbo, oportet ergo ut
ponatur hic cum modo.
[68] Et uniuersaliter manifestum est per se quod negatio dicti nostri
«possibile est ut inueniatur» est dictum nostrum «non possibile est ut
inueniatur», cum hee due sint diuidentes uerum et falsum semper. Sed
dictum nostrum quidem «possibile est ut inueniatur» et «quod non
inueniatur» non sunt contradictoria sed consequentia se. Et similiter
negatio dicti nostri «possibile est quod non inueniatur» (que est decli
nata possibilis) est dictum nostrum «non possibile est ut non inuenia
tur». Et negatio dicti nostri «oportet ut inueniatur» est dictum nostrum
«non oportet ut in|ueniatur». Et negatio dicti nostri «oportet ut non
inueniatur» (que est declinata necessaria) est dictum nostrum «non
oportet ut non inueniatur». Et similiter negatio dicti nostri «impossi

[Page 80] bile est ut inueniatur», dictum nostrum «non impossibile est ut inuenia
tur»; et negatio dicti nostri «impossibile est ut non inueniatur», dictum |
nostrum «non impossibile est ut non inueniatur». Et hec sunt enuntia
tiones opposite in hoc genere.
[69] Sed consequentes quidem sunt sicut si dicam: affirmatiuam quidem
possibilem simplicem (que est dictum nostrum «possibile est ut inuenia
tur») hanc enim consequuntur due: negatiua impossibilis (sicut dictum
nostrum «non est impossibile ut inueniatur») et negatiua necessarii
(que est dictum nostrum «non est necessarium ut inueniatur»). Sed
affirmatiuam possibilem declinatam (uerbi gratia «possibile est ut non
inueniatur») quidem sequuntur secundum famositatem et magis scitum
due: quarum una est negatiua necessaria declinata (que est dictum
nostrum «non oportet ut non inueniatur») et secunda est negatiua
impossibilis declinata (que est dictum nostrum «non impossibile est ut
non inueniatur»). Et negatiuam possibilem simplicem (que est dictum
nostrum «non possibile est ut inueniatur») consequuntur quidem due
etiam: quarum una est affirmatiua necessaria declinata (que est dictum
nostrum «oportet *uel necesse est* ut non inueniatur») et secunda est
affirmatiua impossibilis simplex (que est dictum nostrum «impossibile
est ut inueniatur»). Et negatiuam quidem possibilem declinatam (uerbi

[Page 81] gratia «non est possibile ut non inueniatur» sequuntur due: una
quarum est affirmatiua necessaria simplex (que est dictum nostrum
«oportet ut inueniatur») et secunda affirmatiua impossibilis declinata
(que est dictum nostrum «impossibile est ut non inueniatur»).
[70] Ponamus ergo oppositas ipsarum in latitudine tabule et consequentes
quasdam sub quibusdam; et perueniet illud secundum hanc designatio
nem:
Possibile est ut inueniatur Non possibile est ut inueniatur Non oportet ut inueniatur Oportet ut non inueniatur Non impossibile est ut inueniatur Impossibile est ut inueniatur Possibile est ut non inueniatur Non possibile est ut non inueniatur Non oportet ut non inueniatur Oportet ut inueniatur Non impossibile est ut non inueniatur Impossibile est ut non inueniatur
[71] Cum ergo considerauerimus hanc consequentiam famosam et inse
quemur eam, inueniemus dictum nostrum «impossibile» et dictum nos
trum «non impossibile» consequentia dictum | nostrum «possibile»
et «non possibile», scilicet quod contradictoria ipsorum sequuntur
contradictoriam, id est affirmatiua in eis sequitur negatiuam, nisi quia
illud est secundum conuersionem, scilicet quod negatiua ex impossibili
sequitur affirmatiuam de possibili et affirmatiua de impossibili sequitur
negatiuam de possibili.

[Page 82] [72] Sed enuntiationum quidem necessariarum consequentes ad possibiles
non sunt contradictorie sed contrarie, scilicet contraria affirmatiue
necessarie, que est contradictoria negatiue necessarie. Et illud est quia
non est negatio dicti nostri «necesse est ut non inueniatur», consequens
ex dicto nostro «non est possibile ut inueniatur», dictum nostrum «non
necesse est ut inueniatur», quod est consequens ex dicto nostro «possi
bile est ut inueniatur». Et illud est quoniam ambo iam possibile est ut
uerificentur de re una et eadem. De eo namque quod oportet ut non
inueniatur uerificatur «non oportet ut inueniatur». Sed dictum nos
trum «oportet ut non inueniatur» est contrarium dicti nostri «oportet
ut inueniatur», quod est contradictorium dicti nostri «non oportet ut
inueniatur».
[73] Et causa in hoc quod | sequitur possibile negatiuum <...> affirma
tiuum necessarium declinatum et sequitur negatiuum possibile declina
tum affirmatiuum necessarium simplex, est quod impossibile est contra

[Page 83] rium necessario inuento, etsi sit uis eorum in necessitate uis una. Et ex
quo est quod negatiuam possibilem simplicem sequitur impossibilis
affirmatiua simplex et est impossibilis affirmatiua simplex contraria
affirmatiue necessarie simplici, sequitur de necessitate quod sequatur
eam contraria affirmatiue necessarie simplicis, que est affirmatiua neces
saria declinata. Et postquam sequitur negatiuam possibilem declinatam
impossibilis declinata affirmatiua et est impossibilis declinata affirma
tiua contraria necessarie declinate affirmatiue, oportet ut sequatur eam
ex necessitate contrarium necessarie declinate affirmatiue, que est neces
saria simplex affirmatiua.
[74] Sed cum experitur hoc, iam putatur quod dispositio in hoc quod
sequitur possibile ex necessario, est sicut dispositio eius quod sequitur
ipsum ex impossibili, scilicet quod contradictorium ipsarum sequitur
contradictorium, uerum secundum alium modum a primo, quod osten
dit estimatio ipsarum. Et erit consequentia ex dicto nostro «possibile
est ut inueniatur» dictum nostrum «non necesse est ut non inueniatur»
(quod est contradictorium dicti nostri «necesse est ut non inueniatur»,

[Page 84] quod sequitur ex dicto | nostro «non possibile est ut inueniatur»), non
dictum nostrum «non necesse est ut inueniatur». Et erit sequens ex
dicto nostro «possibile est ut non inueniatur» de necessitate dictum
nostrum «non necesse ut inueniatur», non dictum nostrum «non
necesse ut non inueniatur», sicut posuimus illud in positione prima.
[75] Et quomodo quidem appareat quod sequens ex dicto nostro «possi
bile est ut inueniatur» sit dictum nostrum «non necesse est ut non
inueniatur», non dictum nostrum «non necesse est ut inueniatur»,
illud ordinabitur super ostensionem, quod dictum nostrum «possibile
est ut inueniatur» est sequens ex dicto nostro «necesse est ut inuenia
tur». Et qualiter quidem ostendatur hoc, est per hoc quod dicam: et
illud est quia, cum dicto nostro «necesse est ut inueniatur», uerificatur
aut dictum nostrum «possibile est ut inueniatur», aut dictum nostrum
«non possibile est ut inueniatur», quoniam dictum nostrum «possibile
est ut inueniatur» est contradictorium dicto nostro «non possibile est ut
inueniatur», et contradictoria diuidunt uerum et falsum super omnes
res. Ergo si non est uerum cum eo dictum nostrum «possibile est ut
inueniatur», tunc erit uerum cum eo «non possibile est ut inueniatur»;

[Page 85] uerum, si est uerum cum eo dictum nostrum «non possibile est ut
inueniatur», est uerum cum eo dictum nostrum «impossibile est ut
inueniatur», cum hoc sequatur dictum nostrum «non possibile ut
inueniatur»; et cum est uerum cum eo dictum nostrum «impossibile est
ut inueniatur», sequitur ex hoc ut sit quod est necesse ut inueniatur
impossibile ut inueniatur, et hoc est falsum quod non est possibile.
| Ergo uerum cum dicto nostro «necesse est ut inueniatur» est dictum
nostrum «possibile est ut inueniatur», quoniam cum est falsum unum
contradictoriorum est uerum aliud.
[76] Et cum firmatum est quod dictum nostrum «possibile est ut inuenia
tur» sequitur dictum nostrum «necesse est ut inueniatur», dico ergo quod
consequens ex dicto nostro «possibile est ut inueniatur» ex proposi
tionibus necessariis est negatiua declinata, que est dictum nostrum |
«non necesse est ut non inueniatur». Demonstratio eius est quoniam
non euacuatur quin sit sequens hanc - scilicet ex possibili simplici
affirmatiua - negatiua necessaria simplex, aut affirmatiua necessaria

[Page 86] simplex, aut affirmatiua necessaria declinata, aut negatiua necessaria
declinata. Et si est negatiua necessaria simplex, quemadmodum posui
mus - et est dictum nostrum «non est necesse ut inueniatur»
iamque fuit possibilis simplex affirmatiua sequens ex necessaria simplici,
sequetur ut sequatur ex necessaria simplici contradictoria eius que est
negatiua simplex, quia ueniet dictum ita: quod necessarium est ut
inueniatur, possibile est ut inueniatur, et quod est possibile ut inuenia
tur, non est necesse ut inueniatur. Ergo quod est necesse ut inueniatur,
non necesse est ut inueniatur, quod falsum est et impossibile, quia non
est possibile ut duo contradictoria sint simul uera.
[77] Et cum non sequatur ex ea negatiua necessaria simplex, non remanet
ut sequatur ex ea nisi affirmatiua necessaria simplex aut declinata, aut
necessaria negatiua declinata. Sed affirmatiuarum necessariarum simpli
cium aut declinatarum non uerificatur una cum affirmatiua possibili. Et
illud est quia illud quod est possibile ut inueniatur, est possibile ut

[Page 87] inueniatur | et non inueniatur; et illud quod est possibile ut inueniatur
et non inueniatur, non est necesse ut inueniatur neque necesse est ut non
inueniatur. Et illud est manifestum per se. Ergo cum sit necesse ut
sequatur una enuntiationum necessariarum quatuor possibilem simpli
cem, et iam ostensum est quod tres ipsarum non sequuntur eam, non
remanet ut sit sequens eam nisi dictum nostrum «non est necesse ut
non inueniatur», que est negatiua necessaria declinata. Et illud est
necesse etiam, quia non accidit ex hoc impossibile quod accidit in eo
quod precessit ex positione nostra quod ex possibili sequitur negatiua
necessaria, quoniam iam sequitur dictum nostrum «necesse est | ut
inueniatur» dictum nostrum «non necesse est ut non inueniatur», cum
sint uere simul de re una.
[78] Verum iam accidit dubitatio in eo quod exposuimus, quod dictum
nostrum «possibile est ut inueniatur» sequitur ex dicto nostro «necesse
est ut inueniatur». Et illud est quia, si non sequitur ipsum, ergo eius
contradictorium. Et eius contradictorium est aut dictum nostrum «non
possibile ut inueniatur», aut dictum nostrum «possibile ut non inuenia
tur». Verum, si sequitur ipsum dictum nostrum «non possibile ut

[Page 88] inueniatur», sequitur impossibile | precedens, cuius expleuimus rememo
rationem. Et si sequitur ipsum dictum nostrum «possibile est ut non
inueniatur», sequitur ut sit illud quod est necesse ut inueniatur, possi
bile ut non inueniatur; et hoc est falsum et impossibile. Ergo ex hoc
dicto oportet ut sit sequens ex dicto nostro «necesse est ut inueniatur»
dictum nostrum «possibile est ut inueniatur». Verum, cum posuerimus,
quod illud ex quo sequitur dictum nostrum «possibile est ut inuenia
tur», et est illud quod possibile est ut inueniatur, possibile [est] ut non
inueniatur, iam ergo sequitur ut sit quod est necesse ut inueniatur,
possibile ut inueniatur et ut non inueniatur; et hoc est falsum et
impossibile. Et quando fuit dictum primum affirmans *et probans* ut sit
sequens ex dicto nostro «necesse est ut inueniatur» dictum nostrum
«possibile est ut inueniatur», et secundum destruens ut possibile sequa
tur necessarium et sit consequens ex eo, manifestum est ergo quod
oportet ut sit, quod affirmat dictum nostrum ex natura possibilis, quod
sequitur ex necessario, preter id quod negat secundum.

[Page 89] [79] Possibile ergo dicitur de plus uno modo; et illud est etiam manifes
tum per inductionem, quoniam apparet quod non omne id quod dicitur
quod est possibile ut faciat hoc aut recipiat, in eo est potentia ut non
faciat et ut faciat. Et illud est quia res de quibus dicimus quod in eis
est potentia actiua inueniuntur secundum duos modos: aut potentia
coniuncta rationi - et est illa que interpretatur electio *uel beneplaci
tum* - aut potentia non coniuncta rationi - sicut est calefactio ignis
et frigefactio niuis. Et in potentia quidem coniuncta rationi est possibile
ut faciat duo contraria, scilicet ut faciat et ut non faciat; et exemplum
illius est ambulatio, quia in homine est potentia ut ambulet et ut non
ambulet equaliter. Sed in potentia non coniuncta rationi est potentia ad
unum contrariorum tantum; et exemplum illius est ignis, quoniam in |
ipso est potentia ad calefaciendum tantum, non ad non calefaciendum

[Page 90] nisi per accidens; et illud est aut cum non inuenit subiectum eius
recipiens caliditatem, aut cum impedit eum impedimentum ab actione
que inest ei per naturam in illo subiecto; et iam inuenitur in potentiis
passiuis non rationalibus quod recipit opposita equaliter. Et cum sit
hoc ita, ergo non omne possibile est possibile ut recipiat res | oppositas.
[80] Neque etiam est possibile ex eo quod dicitur uniuoce, ut sit una spe
cies. Sed nomen «possibile» est ex eo quod dicitur equiuoce. Et illud |
est quia iam dicimus possibile in eo quod est inuentum in actu. Et
dictum nostrum in eo quod est possibile, est cum intentione quod hec
dispositio inuenta ei in actu iam fuit possibilis ei; et si non, <...>
recepisset eam. Et hoc iam dicitur, etsi non precessit possibilitas in ea
actu in tempore, ut inueniatur aliquid cum hac dispositione. Et ex eo
quod dicitur in eo quod est possibile, cum intentione quod de eius

[Page 91] proprietate est ut inueniatur in futuro. Et hec possibilitas quidem
inuenitur in rebus mobilibus tantum, corruptibiles sint, aut incorrupti
biles, nisi quia illius quod est ex eo in rebus non corruptibilibus
renouatio est necessaria, sicut ortus solis cras, et illius | quod est
ex eo in rebus corruptibilibus non est essentia necessaria.
[81] Et modus quidem secundus possibilis inuenitur in rebus immobilibus.
Et hic modus possibilis est qui sequitur necessarium. Sed modus
quidem primus non sequitur necesse et illud est quod fuit ex eo in rebus
corruptibilibus. Sed iam simile est *et uidetur* ut dicatur quod possi
bile, cum sit communius quam necesse - et illud est quia ipsum cadit
super necesse et super eo quod non est necesse -, iam ergo oportet ut
sit sequens ex eo, sicut sequitur communius magis proprium, scilicet
sicut sequitur animal hominem.
[82] Dixit: et cum iam sint manifesti modi possibilis, iam oportet ut

[Page 92] ponamus primo quod est super quod cadit equatio in hac consequen
tia, dictum nostrum «necesse est ut inueniatur», «non est necesse ut
inueniatur», cum sit hoc principium hiis omnibus. Deinde consideremus
quod sequitur hoc ex hiis enuntiationibus residuis.
[83] Dixit: et hec res iam agitur in libro sillogismi. Distulit ergo rem ad
illum locum. Et est quidem necesse principium hiis, quia res necessarie
sunt sempiterne inuentionis in actu, sicut ostensum est in scientiis
speculatiuis. Et postquam sunt res sempiterne priores, oportet ut sint
res que sunt in actu priores rebus que sunt in actu quandoque et in
potentia quandoque. Et propter hoc quedam inuentorum inueniuntur
in actu absque potentia, sicut inuentum primum. Et quedam in actu
quandoque et in potentia quandoque, et sunt res generabiles et corrup

[Page 93] tibiles. Et quedam cum potentia tantum absque eo quod euacuent
ipsam, sicut motus, et in summa inuentio infiniti secundum quod est
infinitum, sicut ostensum est in scientia naturali.
[84] Ergo hec est summa quam loquitur in enuntiationibus habentibus
modos.

Differentia quarta [sic!]
[85] Dixit: ex quo sunt orationes opposite, aut opposite secundum affi
rmationem et negationem, aut opposite per hoc quod materie ipsarum
sunt contrarie - et sunt orationes quarum predicata sunt contraria -,
et inuenitur in illis quarum predicata sunt contraria, que similantur
modis quinque oppositarum, que sunt ex parte affirmationis et negatio
nis quarum | precessit dictum; ergo iam oportet ut consideremus hic
que harum orationum sunt magis opposite et longioris differentie in

[Page 94] credulitate: an | contrarie secundum uiam affirmationis et negationis,
aut contrarie secundum uiam credulitatis contrarii; uerbi gratia: si dicto
nostro «omnis homo est iustus» opponuntur dicta duo, quorum unum
est «nullus homo est iustus» - quod est oppositum secundum modum
negationis -, et secundum est dictum nostrum «omnis homo est
iniustus» - quod est oppositum secundum modum contrarietatis; et
quid istorum est fortioris contrarietatis dicto nostro «omnis homo est
iustus»: utrum dictum nostrum «nullus homo est iustus», aut dictum
nostrum «omnis homo est iniustus»?
[86] Et dicemus quia, cum sint dictiones quidem significantes intentiones
existentes in anima iamque inuenitur in mente credulitas rei alicuius et
credulitas contrarii eius, aut credulitas rei alicuius et credulitas negatio
nis ipsius, et est manifestum quoniam quidem dicitur in oratione quod
est contraria orationi | aut opposita ei ex parte oppositionis credulita
tum que sunt in anima, aut in credulitate contrarii aut in credulitate
negationis. Et cum ita sit res, iam ergo oportet ut consideremus que
credulitas est in fine contrarietatis et diuersitatis ad credulitatem ueri et

[Page 95] falsi: an credulitas contrarii eius aut credulitas negationis ipsius? Et
exemplum illius est: cum crediderimus in re aliqua quod est bona et est
credulitas uera, sicut nostra credulitas in uita quod ipsa est bona, erunt
igitur due credulitates hic false opposite ei: una quarum est quod est
mala et alia quod ipsa non est bona. Que ergo harum duarum credulita
tum falsarum in uita est illa que est in fine contraria in mente
credulitati uere, que est dictum nostrum «uita est bona»: utrum
credulitas nostra quod ipsa est mala, aut credulitas nostra quod ipsa
non est bona?
[87] Dicemus ergo quod contrarietates inuente in credulitate, scilicet que
est in fine differentie in eo, ei similatur contrarietas inuenta extra
animam in materiis. Et utrum oportet ut sit illud quod est ex rebus
maioris contrarietatis extra animam, [sit] fortioris contrarietatis in credu
litate aut non.
[88] Et dicemus: postquam sunt due res que sunt contrarie extra animam
secundum duo contraria minoris contrarietatis | in credulitate quam

[Page 96] due res que contrariantur secundum unum contrarium aut sunt cum illo
non contrarie in credulitate, immo secundum plurimum sunt conse
quentes se (sicut credulitas nostra quod uita est bona et mors est mala
iste enim due orationes sunt contrarie secundum predicatum et
subiectum extra animam -), manifestum est ergo quod non est causa
contrarietatis inuente in credulitate contrarietas inuenta extra animam,
quoniam si esset causa eius, esset quod est magis contrarium extra animam
dignius ut sit contrarium in credulitate; ergo cuius contrarium
est in credulitate propter materias est dignius ut non sit ipsum contra
rium absolute in credulitate. Sed contrarietas quidem que inuenitur in
credulitate ex parte affirmationis et negationis, non est inuenta | in ea
propter aliud, sed propter se et propter dispositionem inuentam in ea in
mente. Et illa in quibus est contrarietas per se, digniora sunt ut sint
contraria quam illa in quibus est contrarietas propter aliud.
[89] Et etiam quoniam, cum est apud nos credulitas de aliqua re, quod sit
bona, et est credulitas uera, non omnis credulitas falsa que est apud nos

[Page 97] de illa re est credulitas contraria illi credulitati (sicut si sit apud nos de
ea quod ipsa est aliquid aliud ex eo quod non est ei inuentum, aut
quod non est aliquid aliud, ex eo quod inuenitur ei, que sunt in
credulitate infinite). Sed credulitas quidem contraria illi credulitati de
illa est una, et est credulitas quam uidimus diuidentem uerum et falsum
semper cum credulitate prima. Et iste sunt credulitates que ponuntur
partes contradictionis in quesito. Deinde cadit post illud in eis dubita
tio: que illarum duarum sit uera et que falsa. Sed inter credulitates
quidem quas possibile est | simul esse falsas de subiecto uno et eodem
aut ueras simul, non est possibile ut cadat dubitatio, neque ponuntur
partes contradictionis in quesito, ita ut ueritas in una earum sit determi
nate inuentionis in se, quamuis non sit apud nos determinate. Et
manifestum est quod credulitas que opponitur inuento secundum ueri
tatem, est credulitas <...> ex qua erit generatio; et est negatio. Et

[Page 98] illud est quia generatio quidem est ex non inuento ad inuentum et
corruptio ex inuento ad non inuentum.
[90] Et credulitas quidem que est in rebus in quibus est alteratio, que est
transmutatio ex contrariis, est minus contraria in credulitate, cum sit
priuatio fortius opposita inuento quam contrarium contrario, cum
contrarium est inuentum quoddam. Et propter illud non est generatio
ex ente nisi per accidens. Et etiam quia credulitas que est cum negatione
facit necessariam remotionem credulitatis affirmationis per se, cum sit
quidditas negationis ut remoueat affirmationem, que est sculpens
*annuntians* rei essentiam. Et credulitas quidem contrarii predicati in
re, in qua creditur essentia predicati, non facit necessariam quidditas
eius remotionem affirmationis, cum sit <...> renouatio contrarii in
subiecto necessariam faciens per se remotionem contrarii eius oppositi
illi; sed est quidem res per accidens ex renouatione illius in subiecto,
scilicet ut remoueatur contrarium per positionem contrarii alterius in
eo; uerbi gratia: ut auferatur caliditas ab aqua per positionem frigidita
tis in ea, est proportio|natum frigiditati per intentionem secundam aut

[Page 99] per accidens. Et illud est quia remotio hic est renouata ex inuentione et
remotio per negationem est quidem remotio renouata a negatione per
se. Et ex quo quidem sequitur remotio affirmationis per se, <...>
dignius contrarietate inuenta in credulitate, quam quod ex quo erunt
credulitas per accidens aut intentionem secundam, et est completioris
contrarietatis et fortioris. Et si erunt duo contraria diuersa in fine
diuersitatis et erit contrarium quod est in mente rei affirmate ex
contradictione fortius quam contrarium quod est ei ex credulitate
contrarii inuenti extra animam, manifestum est ergo quod credulitas
contradictionis est credulitas contraria affirmationis absolute et etiam
quia credulitas de re que est bona, quod sit mala, est credulitas quam
sequitur credulitas alia que est quod non est bona. Sed credulitatem de
eo quod est bonum, quod non est bonum, non | sequitur eam credulitas
alia, scilicet quod est mala. Et si est illud ita, tunc non inuenitur
credulitas contraria in rebus non habentibus contrarium.
[91] Ergo credulitas negationis est magis communis contrarietatis affirma
tionis quam credulitas contrarii; et ipsa est contraria per se, cum

[Page 100] inueniatur in rebus habentibus contrarium et non habentibus, quoniam
oportet ut sit credulitas que est contraria per naturam affirmationi, |
ipsa credulitas inuenta contraria in omni loco, non in loco preter
locum. Et credulitas communis que est in omni loco et per se contraria,
est fortius contraria quam credulitas que est in quodam loco et
quodam | non, cum sit communius prius per naturam quam proprium.
Et propter hoc, cum inuenitur proprium, inuenitur commune et non
conuertitur illud, scilicet cum inuenitur commune, ut inueniatur pro
prium. Ergo cum sit contrarium in credulitate ei quod non habet
contrarium negatio, ergo oportet ut sit contrarium in omni loco nega
tio, scilicet illud quod est in fine.
[92] Et etiam quia credulitas de eo quod est bonum quod ipsum est
bonum, et credulitas de eo quod non est bonum quod ipsum non est
bonum, ambe sunt credulitates uere. Et credulitas in eo quod non est
bonum quod ipsum est bonum, aut in eo quod est bonum quod
ipsum non est bonum, sunt credulitates false. Et ego miror que
credulitas est contraria credulitati nostre in eo quod non est bonum
quod ipsum non est bonum (que est credulitas uera), quoniam non

[Page 101] euacuatur hoc a tribus dispositionibus: una quarum est ut sit contraria
ei credulitas contrarii eius (et est credulitas in eo quod non est bonum
quod ipsum est malum); et secunda est ut sit contraria negatio
contrarii (que est credulitas in eo quod non est bonum quod non est
malum); et tertia est ut sit contraria credulitas in eo quod non est
bonum quod est bonum. Sed credulitas quidem contrarii eius non est
contraria ei. Et illud est quia iam est possibile ut sint ambe uere,
quoniam multe res ex eis que non sunt bone, sunt male. Et credulitas
quidem negationis contrarii eius non est etiam credulitas contraria ei,
cum iam sint uere simul in re una; quoniam de linea est uerum quod
non est bona neque mala, et uniuersaliter de eo de cuius proprietate est
ut non disponatur per unum horum duorum contrariorum. Et cum sit
hoc ita, ergo credulitas contraria credulitati nostre in eo quod non est
bonum quod ipsum non est bonum, est credulitas nostra in eo quod
non est bonum quod ipsum est bonum. Et cum est credulitas que est
in fine contrarietatis credulitati nostre in eo quod non est bonum quod
non est bonum, credulitas nostra in eo quod ipsum est bonum, ergo
contrarium quod est in ultimo differentie credulitatis nostre in eo quod

[Page 102] est bonum quod ipsum est bonum, est credulitas nostra in eo quod
non est bonum, | non credulitas nostra in eo quod est malum;
quoniam, si est affirmatio contrarium quod est in ultimo negationi,
oportet ut sit ex ipsa in ultimo elongationis. Et cum est hoc ita et est
contrarium quidem eius contrarium unum, ergo contrarium affirmatio
nis, quod est in ultimo, est negatio.
[93] Dixit: et non est differentia in hiis exemplis que egimus hic ex |
enuntiationibus contrariis ex parte negationis et affirmationis inter hoc
quod ratiocinatur in subiecto ipsarum articulato cum a et l aut ratioci
natur in ipso incluso cum clausura uniuersali, quoniam de a et l iam
diximus quod significat super id quod significat clausura uniuersalis.
Ergo non est differentia secundum hanc intelligentiam, ut | dicamus
quod contrarium credulitatis in eo quod est bonum: quod non est
bonum, aut dicamus quod contrarium credulitatis in omni eo quod est
bonum: quod nihil ex eo est bonum. Et illud est quia affirmatio et

[Page 103] negatio, que sunt credulitates contrarie, inueniuntur quidem in anima
intentioni uniuersali.
[94] Et si est illud quod exit per dictionem significans id quod est in anima
ex credulitate ex contrariis, est ex manifesto quod contrarium affirma
tionis in dictione quidem est negatio in dictione illi intentioni uniuersali
eidem quam significat affirmatio, cum significetur illa intentio uniuersa
lis in affirmatione et negatione per dictionem uniuersalem, que est
clausura. Et exemplum illius est quia contrarium dicti nostri «omnis
homo est bonus» est dictum nostrum «nullus homo est bonus».
[95] Et est manifestum quod credulitates de quibus dicitur hic quod sunt
contrarie, quod non est possibile ut sint credulitates uere, cum sit non
possibile ut sit uerum contrarium uero, sicut non est credulitas uera
credulitati uere, neque dictio contradictoria dictioni, cum sint utreque
significantes intentionem que est in anima uera. Sed credulitates con
trarie quidem sunt in oppositis secundum affirmationem et negationem
et ex illis in contradictoriis et contrariis in materia necessaria. Et illud
est quia in multis ex oppositis, iam possibile est, sicut dictum est, ut sint

[Page 104] uere simul; et sunt indefinite et subcontrarie. | Sed in contrariis quidem
non est possibile ut sint ambe uere simul in aliquo uno et eodem, neque
est possibile ut sint ambe false in materia necessaria, cum non expolie
tur subiectum [unum] eorum.
[96] Hic completur expositio intentionum quas continet iste liber per
gratiam Dei. Sequitur illum liber Aneleticorum Priorum qui est liber