Averroes, Commentum super libro Peryermenias, transl. William of Luna. section: 20
1 super illud quod est inuentum, quod est inuentum; et super illud quod VIEW AND COMPARE
2 non est inuentum, quod non est inuentum (et hoc aut iudicio absoluto VIEW AND COMPARE
3 aut in uno temporum trium que sunt presens, aut preteritum, aut VIEW AND COMPARE
4 futurum); iam possibile est in omni eo quod affirmat affirmator, ut neget VIEW AND COMPARE
5 illud negator; et in omni eo quod negat negator, ut affirmet illud VIEW AND COMPARE
6 affirmator. Et cum hoc sit ita, omni ergo affirmationi negatio opponitur VIEW AND COMPARE
7 et omni negationi affirmatio; et illud secundum quod affirmatio et VIEW AND COMPARE
8 negatio sunt inuente in anima, non extra animam, quoniam non VIEW AND COMPARE
9 inuenitur rebus affirmatis secundum quod sunt extra animam negatio VIEW AND COMPARE
10 opposita, neque rebus negatis secundum quod sunt extra animam VIEW AND COMPARE
11 affirmatio opposita. Sed consideratio in affirmatione et negatione est VIEW AND COMPARE
12 secundum quod ipse sunt in anima. Et affirmatio quidem et negatio VIEW AND COMPARE
13 sunt opposite secundum ueritatem, cum erit intentio predicati in amba- VIEW AND COMPARE
14 bus una ex omnibus partibus, et similiter est intentio subiecti. Sed cum VIEW AND COMPARE
15 non erit una, siue propter communitatem nominis aut propter aliud ex VIEW AND COMPARE
16 eis a quibus cauetur in libro Sophistice, non sunt affirmatio | neque VIEW AND COMPARE
17 negatio opposite |. VIEW AND COMPARE


Differentia 2

Differentia secunda
18 est singularis. Et uolo per uniuersalem: illam de cuius | proprietate est VIEW AND COMPARE
19 ut predicetur de pluribus, sicut est predicatio animalis de homine et VIEW AND COMPARE
20 equo, et reliquis speciebus animalis. Et per particularem: de cuius VIEW AND COMPARE
21 proprietate est non illud, sicut Petri et Pauli, cui innuitur. Et cum sit res VIEW AND COMPARE
22 ita, oportet de necessitate, cum iudicamus per affirmationem aut nega- VIEW AND COMPARE
23 tionem alicui, quod sit illud iudicium intentioni ex intentionibus singu- VIEW AND COMPARE
24 laribus aut intentioni ex intentionibus uniuersalibus. Deinde cum est VIEW AND COMPARE
25 intentioni ex intentionibus uniuersalibus, procul dubio aut sumetur VIEW AND COMPARE
26 absque clausura aut cum clausura. Et uolo per clausuram dictionem VIEW AND COMPARE
27 «omnis» aut «quidam». Deinde cum est accepta cum clausura, non VIEW AND COMPARE
28 euacuatur quin sit accepta cum clausura uniuersali aut particulari. VIEW AND COMPARE

MC De Interpretatione (Lat.)

Averroes, Commentum super libro Peryermenias, transl. William of Luna.

Averroes, Commentum super libro Peryermenias, transl. William of Luna. Digital copy of Commentum Averrois super Libro Peryermenias (Averrois Opera. Series B: Averroes Latinus 12), ed. Roland Hissette, Leuven: Peeters, 1996. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2011. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT3 .

Content
Differentia 1 Page: 1
-Dictio in nomine Page: 4
-Dictio in uerbo Page: 8
-Sermo in oratione Page: 13
Differentia 2 Page: 20
Differentia 3 Page: 42
Differentia 4 Page: 75
Differentia 5 Page: 93