[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT6

Averroes, Commentum libri de anima, transl. Michael Scotus.

[Page 3] AVERROIS CORDVBENSIS
COMMENTARIVM MAGNVM
IN ARISTOTELIS DE ANIMA LIBRVM PRIMVM Textus/Commentum [1] Quoniam de rebus honorabilibus
est scire aliquid de rebus
que differunt abinvicem,
aut in subtilitate, aut quia sunt
scite per res digniores et
nobiliores, rectum est propter
hec duo ponere narrationem
de anima positione precedenti.
Intendit per subtilitatem confirmationem
demonstrationis. Et intendit per
hoc quod dixit: aut quia sunt cognite
per res nobiliores , nobilitatem
subiecti. Artes enim non differunt
abinvicem nisi altero horum duorum
modorum, scilicet aut confirmatione demonstrationis aut
nobilitate subiecti aut utroque; v.g. quoniam Geometria
excedit Astrologiam per confirmationem demonstrationis,
Astrologia autem excedit illam nobilitate
subiecti. Et dixit: necessarium est propter hec
duo , etc. Idest, necessarium est, quia hec duo inveniuntur
in scientia de anima, ut precedat sermo de ea ante
alias scientias. Et manifestum est considerantibus
quoniam subiectum huius scientie est nobilius aliis et
similiter demonstratio eius est magis firma. Et incepit
sermocinari ita inducendo homines ad

[Page 4] amorem scientie. Et sermo eius est in forma sillogismi
categorici. Et quasi dicit: et quia nos opinamur quod cognitio est
de rebus honorabilibus et delectabilibus, et quod
superant se adinvicem aut propter confirmationem
demonstrationis aut propter nobilitatem subiecti aut
propter utrunque, sicut invenimus in scientia de anima,
scilicet quia superat in his duobus alias scientias, preter
scientiam Divinam, necessarium est opinari quod scientia
anime antecedit alias scientias; et ideo posuimus eam
inter omnia quesita positione precedenti. Textus/Commentum [2] Et etiam videmus quod cognoscere
eam adiuvat magno iuvamento in omni
veritate, et maxime in Natura. Est enim quasi
principium animalium .
Cum demonstravit causam propter quam debet esse
hec scientia magis honorabilis et precedens alias
scientias nobilitate, incepit etiam demonstrare utilitatem
huius scientie, dicendo: Et videmus etiam quod
cognitio , etc. Et intendit per omnem veritatem scientias
speculativas. Et intendit per hoc quod dixit: et
maxime in Natura , idest, et maxime in scientia Naturali.
Deinde dedit causam propter quam magis adiuvat Naturalem
scientiam quam aliam, dicendo: Est enim quasi principium
animalium . Idest, et causa in hoc est quia cognoscere de
animalibus est maxima cognitio partium naturalium, et
anima est principium animalium. Unde necessarium est ut
scire de anima sit necessarium in cognitione animalium, non
tantum utile. Et debes scire quod iuvamentum scientie

[Page 5] anime ad alias scientias invenitur tribus modis. Quorum
unus est secundum quod est pars illius scientie, immo nobilissima
partium eius, sicut habet dispositionem cum scientia Naturali.
Animalia enim sunt nobilissima corporum generabilium et
corruptibilium; anima autem est nobilius omnibus que
sunt in animalibus. Secundum est quia dat pluribus
scientiis plura principia, ut scientie Morali, scilicet regendi
civitates, et Divine. Moralis enim suscipit ab hac scientia
ultimum finem hominis in eo quod est homo, et scientiam
sue substantie que sit. Divinus autem suscipit ab ea
substantiam sui subiecti. Hic enim declarabitur quoniam
forme abstracte sunt intelligentie, et alia multa de
cognitione dispositionum consequentium intelligentiam
in eo quod est intelligentia et intellectus. Tertium vero
est commune iuvamentum, et est facere acquirere
confirmationem in primis principiis; quoniam ex ea
acquiritur cognitio causarum primarum propositionum,
et cognitio alicuius per suam causam est magis firma
quam sui esse tantum. Textus/Commentum [3] Et quesitum est scire naturam et substantiam
eius; postea autem omnia que accidunt ei.
Et existimatum est quod horum accidentium quedam
sunt passiones proprie anime, et quedam
accidunt corpori propter animam .
Cum demonstravit utilitatem huius scientie, incepit
demonstrare intentionem suam, dicendo: Et quesitum
est

[Page 6] , etc. Idest, et illud quod querendum est in hac scientia
et perscrutandum est scire naturam anime, idest substantiam
eius, deinde scire omnia contingentia ei, sicut est de
aliis considerandis in scientia Naturali. Cognitio enim cuiuslibet
generis et speciei eius non complebitur nisi per cognitionem
substantie illius speciei, et per cognitionem eorum
que contingunt ei, ut dictum est in Posterioribus Analyticis.
Deinde dixit: Et existimatum est , etc. Idest, accidentium autem
contingentium anime, quedam sunt, ut existimatur, passiones
que appropriantur anime, scilicet quoniam anima non indiget
corpore in habendo has passiones, v.g. ut in ymaginatione
per intellectum. Quedam autem reputantur indigere
corpore, et quod non complebuntur nisi per utrunque, scilicet
anima et corpore. Et hoc intendebat cum dixit: et quedam
contingunt corpori propter animam . Et hee sunt passiones
attribute virtuti concupiscibili, scilicet anime que desiderat
et fugit. Et induxit hanc divisionem in accidentibus
anime quoniam illud quod est magis desideratum de passionibus
anime est utrum possit esse de eis abstractum aliquid,
aut non; quod impossibile est nisi sit aliquod earum
proprium anime sine corpore. Et potest intendere per passiones
proprias anime eas que primitus existunt in anima
et secundo in corpore, ut sensus et ymaginatio. Et intendit
per alias eas que existunt in anima propter corpus, ut
sompnum et vigilias. Et sic comprehendit in hoc sermone
omnia que contingunt anime et attribuuntur ei. Textus/Commentum [4] Et valde est difficile et grave invenire
aliquid firmum in esse eius.
Quoniam hec perscrutatio, quia est communis
aliis multis rebus, scilicet perscrutatio de
substantia eius, et de ea quid sit, necesse est
existimari quod via in omnibus rebus quarum substantiam
volumus cognoscere sit eadem, quemadmodum
via demonstrationis in passionibus
contingentibus substantie est eadem. Quapropter
necesse est hanc viam declarari

[Page 7] .
Cum demonstravit quod querenda in hac scientia sunt
primo duorum generum, quorum unum est scire substantiam
anime, et aliud est scire ea que contingunt substantie,
incepit primo demonstrare ea propter que est difficile
scire substantiam eius; et est difficultas cognitionis
vie et regule ex qua potest quis invenire suam diffinitionem.
Et dixit: Et valde est difficile , etc. Idest, et valde
est difficile in cognitione diffinitionis anime habere
regulam et viam ex qua possumus scire diffinitionem veram,
scilicet viam inducentem nos ad suam diffinitionem perfecte.
Quoniam, si talem regulam habuerimus, tunc facile erit
cognoscere diffinitionem anime. Deinde incepit demonstrare
modum propter quem difficile est invenire talem
viam, et dare dubitationes que contingunt propter hanc
difficultatem, et dixit: Quoniam hec perscrutatio, quia
est communis , etc. Idest, et causa huius difficultatis est quoniam hec
perscrutatio de anima, que est querere cognitionem substantie
eius, quia est communis ei et omnibus rebus quarum substantia
est querenda, potest quis dicere quod via qua universaliter pervenimus
ad cognoscendum diffinitiones rerum est eadem in querendo
cognitionem substantiam eius et aliarum substantiarum
omnium rerum querendarum. Et dat rationem

[Page 8] super hoc, dicendo quoniam, quemadmodum via qua fit
demonstratio super passiones que contingunt rebus est
eadem via in anima et in aliis, ita est in via cognitionis
substantie. Unde necesse est scire istam viam que sit,
quod est valde difficile. Et cum narravit difficultatem
contingentem dicenti quod ista via est eadem, quoniam
querendum est ab eo scire illam viam que sit, incepit
demonstrare difficultatem contingentem dicenti quod
ista via non est eadem. Textus/Commentum [5] Si autem ista via non fuerit eadem et communis,
tunc magis erit difficile illud quod quesitum
est. Necessarium erit enim invenire aliquam
viam in unaquaque rerum, et scire illam viam
que sit. Et si fuerit declaratum utrum sit
demonstratio, aut divisio, aut alia via, post
remanebunt plures dubitationes, in eis ex quibus
debemus querere. Principia enim rerum
diversarum sunt diversa, v. g. principia
numerorum et superficierum .
Intendit quod, si hec via qua imus in inveniendo
diffinitiones rerum et cognoscendo substantias earum non
fuerit eadem et communis omnibus rebus quarum diffinitiones
sunt querende, sed plures una, tunc illud quod quesitum
est de cognitione substantie anime magis erit difficile.
Necessarium est enim tunc scire primitus in unaquaque rerum
quarum diffinitio est cognoscenda aliquam viam
propriam illis rebus quarum substantie sunt cognoscende.
Et cum fuerit declaratum a nobis illam viam esse, et esse
unam, tunc necessarium est nobis post scire illam viam

[Page 9] que sit: utrum demonstratio, ut dicebat Ypocras,
aut divisio, ut Plato dixit, aut alia via, ut via compositionis,
quam Aristoteles dedit in Posterioribus. Et cum hoc fuerit
declaratum, remanebunt post multe dubitationes
et loca erroris, in rebus ex quibus oportet querere
cognitionem diffinitionum rerum. Necesse est enim cum
cognitione istius vie scire principia propria cuilibet generi
generum speculandorum. Principia enim rerum diversarum
genere sunt diversa. Unde cognitio istius vie non
sufficit in scire diffinitiones rerum, nisi scita fuerint principia
propria illis rebus. Nam diffinitiones non
componuntur nisi ex principiis propriis que sunt in re. Textus/Commentum [6] Et dignum est et rectum ut primo determinemus
in quo genere existit, et quid est, scilicet
utrum sit hoc et substantia, aut quale, aut
quantum, aut aliud predicamentorum que
sunt determinata a nobis. Et amplius, utrum
sit ens in potentia, aut est dignior ut sit aliqua
endelechia; quoniam hec duo non parum differunt .
Cum demonstravit difficultatem contingentem ei qui
voluerit diffinire animam, incepit demonstrare ea que
primo perscrutanda sunt ab eo qui voluerit scire diffinitionem
suam perfectam et veram. Et dixit: Et dignum
est , etc. Idest, et necessarium est volenti scire diffinitionem
suam scire primo in quo genere decem generum continetur:
utrum in substantia, aut in qualitate, aut in quantitate,
aut aliis. Deinde, cum sciverit genus in quo

[Page 10] collocatur, necesse est ei scire utrum sit in illo genere secundum
potentiam, aut est in eo secundum quod est endelechia, idest in actu.
Differentia enim inter hec duo est magna, scilicet opinari quod est
in aliquo predicamentorum, sed non erit determinatum hac
determinatione. Potentia enim et actus sunt differentie que
contingunt omnibus predicamentis, et sunt valde opposite. Textus/Commentum [7] Amplius autem considerandum est utrum omnis
anima est divisibilis, aut non; et utrum omnes anime
univocantur in specie, aut non; et, si non conveniant,
utrum differant in specie, aut in genere.
Nos autem invenimus omnes loquentes
et perscrutantes de anima quod non videntur
considerare nisi tantum de anima hominis .
Cum incepit numerare questiones perscrutandas ab eo
qui vult considerare de anima, et demonstravit primo quod
substantia eius est querenda, incepit etiam dicere quid est
querendum post hoc. Et dixit: Et considerandum
est etiam utrum sit divisibilis , idest secundum subiectum, aut non
divisibilis per divisionem eius. Plato enim dicebat quod virtus
intelligibilis est in cerebro, et concupiscibilis in corde,
et naturalis, scilicet nutritiva, in epate. Aristoteles autem opinatur
eas esse unam subiecto, et plures secundum virtutes. Deinde
dixit: et utrum omnes anime , etc. Idest, et considerandum
est post utrum anima est eadem in specie in omnibus animatis,
v.g. anima hominis et equi, aut sunt diverse.
Deinde dixit: et, si non conveniunt , etc. Idest, et
considerandum est, si apparuerit quod sunt diverse in specie, utrum
illa diversitas sit in specie tantum, et tamen conveniunt in genere,
aut illa diversitas sit in utroque. Dimittere enim hanc

[Page 11] perscrutationem est causa propter quam Antiqui non
consideraverunt nisi tantum de anima hominis, existimando quod
consideratio de hoc sit consideratio de anima simpliciter. Et hoc
esset verum, si anime essent eedem in specie; modo autem,
quia sunt diverse, necesse est considerare si conveniant
in genere. Quoniam tunc debemus sollicitari primo circa diffinitionem
illius generis, deinde post circa ea que appropriantur
unicuique anime, sicut fecit Aristoteles. Et indifferenter
sive illud genus fuerit predicatum univoce, aut secundum
prius et posterius, sicut est in diffinitione quam post
inducet de anima. Textus/Commentum [8] Et debemus preservare nos ne ignoremus
utrum diffinitio eius sit eadem ut diffinitio vivi,
aut sit alia in quolibet, v. g. diffinitio
equi, et canis, et hominis, et dei. Vivum
autem universale aut nichil est, aut postremum est, sicut
etiam et si est hic aliud de quo predicatur universale .
Cum narravit quod necesse est dominum huius artis ponere
suam considerationem in anima universali, incepit demonstrare
quod, cum quesiverit diffinitionem anime universalis,
oportet non ignorare utrum illa diffinitio sit de modo
diffinitionum generum, aut de modo diffinitionum specierum,
sicut ignoraverunt Antiqui. Et dixit: Et oportet
nos preservare , cum quesiverimus eandem diffinitionem
universalem ei, ne ignoremus utrum universalitas illius
diffinitionis in omnibus animalibus sit sicut universalitas
animalis in omnibus suis speciebus, aut sicut universalitas
diffinitionis hominis et diffinitionis equi in omnibus suis
individuis. Quoniam, cum hoc fuerit consideratum, non continget

[Page 12] nobis, cum locuti fuerimus de anima hominis, ut existimemus
nos loqui de omni anima, sicut contingit Platoni.
Deinde dixit: Vivum autem universale , etc. Demonstratur
per hoc quod ipse non opinatur quod diffinitiones generum et
specierum sunt diffinitiones rerum universalium existentium
extra animam; sed sunt diffinitiones rerum particularium
extra intellectum, sed intellectus est qui agit in eis
universalitatem. Et quasi dicit: et non attribuitur esse
diffinitionum speciebus et generibus, ita quod ille res universales
sint existentes extra intellectum. Vivum enim universale
aut nichil est omnino, aut esse eius est posterius ab esse rerum
sensibilium, si est aliquid universale ens per se. Et dixit hoc,
quia apparet hic quod diffinitiones sunt de istis rebus
sensibilibus existentibus extra intellectum. Et tunc aut non
sunt res universales existentes per se, ut Plato dicebat, aut, si
sunt, esse earum non est necessarium in intelligendo substantias
rerum sensibilium. Et quasi dicit quod non curat in hoc
loco quomodocunque sit, cum apparet quod iste diffinitiones non
sunt nisi in rebus particularibus existentibus extra animam;
sed quod apparet hic est quod aut non sunt omnino,
aut, si sunt, postremum sunt; idest, sunt posteriores a rebus
sensibilibus. Quoniam, si precederent eas, ita quod essent cause earum,
non possemus intelligere substantias rerum sensibilium,
nisi postquam habuissemus fidem sui esse; sicut est dispositio
de aliis causis rerum existentibus in eis, scilicet forma et materia. Textus/Commentum [9] Et etiam, si anime non fuerint multe, sed secundum
partes, utrum est querendum primo de anima
secundum totum, aut de partibus suis? Et quod est
valde dfficile ad distinguendum est que earum
differunt abinvicem secundum naturam .

[Page 13] Et etiam, cum declaratum fuerit quod anime non
sunt plures secundum subiectum, sed secundum partes, tamen eedem
subiecto, oportet perscrutari utrum debeamus ponere principium
considerationis primo de tota anima, deinde
postea de suis partibus, aut primo debemus considerare
de partibus antequam de anima secundum totum in
eo quod est anima. Deinde dixit: Et quod est valde difficile ,
etc. Idest, et cum posuerimus eam esse plures secundum
partes, difficile est nobis distinguere has partes et dare
differentias quibus differunt abinvicem. In quibusdam enim sunt
manifeste, et in quibusdam latentes, v. g. inter intellectum et
ymaginationem, et inter ymaginationem et sensum. Textus/Commentum [10] Et utrum est perscrutandum prius de partibus,
aut de suis actionibus? v. g. utrum
prius de intelligere aut de intellectu, aut de sentire
aut de sensu, et sic de similibus? Et si prius
debemus perscrutari de actionibus, potest homo
dubitare utrum est perscrutandum de sensato ante
sensum, et de intellecto ante intellectum .
Cum incepit numerare dubitationes que contingunt
in ordinatione perscrutationis de anima, et dixit
prius utrum sit considerandum de anima universali aut
particulari, incepit modo querere, cum consideraverimus
de partibus, utrum sit incipiendum de eis, et post
de suis actionibus, aut econtrario. Et dixit: Et utrum
perscrutandum est prius , etc. Et eius sermo est intelligibilis
per se. Deinde dixit: Et si prius perscrutandum est de
actionibus, potest homo dubitare , etc. Idest, et si declaratum
fuerit quod oportet nos prius querere de actionibus,

[Page 14] dubitabit homo in hoc: utrum debeat incipere a sensato
ante sensum, et ab intellecto ante intellectum, aut econtrario.
Et dubitabit in talibus, quia oportet ire de
eis que magis sunt nota apud nos ad ea que sunt latentiora
apud nos. Et in hoc differunt scientie. Scientiarum
enim in quibusdam ea que sunt magis nota apud nos
sunt precedentia, ut in Mathematicis; et in quibusdam econtrario,
ut in quibusdam que continentur in scientia Naturali. Textus/Commentum [11] Et videtur quod hoc non solummodo est utile,
scilicet scire quid sit aliquid, in sciendo causas
accidentium substantiarum (v. g. in
Mathematicis; quoniam scire quid est rectum, et
curvum, et quid est linea, et quid est superficies,
est utile in cognoscendo angulos trianguli
quot angulis rectis sunt equales); sed etiam
econtrario, scilicet quod accidentia adiuvant maxime
in sciendo quid est aliquid. Quoniam,
cum dederimus aliquid secundum viam ymaginationis
in omnibus accidentibus, aut in pluribus
eorum, tunc dicemus etiam de substantia
meliorem sermonem. Nam quid est aliquid est
principium omnis demonstrationis. Quod
fuerit ergo ex diffinitionibus per quod non preparatur
cognitio accidentium, neque intelligitur
aliquid ex eis facile, manifestum est quod non sunt
nisi verba sine certitudine .
Cum dubitavit a quo debet incipere dominus istius
artis, utrum a posterioribus ad precedentia, aut econtrario,
incepit notificare quod utraque via est communis in scientiis

[Page 15] et in usu earum. Quoniam, quamvis sit magis famosum ire
de precedentibus ad posteriora, tamen aliquando ibitur de
posterioribus ad precedentia. Et dixit: Et videtur , etc. Idest, et
videtur quod cognitio substantie rei non sit tantum principium
cognitionis accidentium eius, ut contingit in Mathematicis.
Scire enim quid est linea, et quid est rectum, et quid
est concavum, et quid est superficies in Geometria est principium
cognitionis angulorum trianguli, scilicet quot angulis
rectis sunt equales. Sed etiam econtrario, scilicet quod scire plura
posteriora est principium ad sciendum antecedentia. Et sermo
eius in hoc est intelligibilis per se. Et cum demonstravit
quod scire posteriora aliquando est principium ad sciendum
antecedentia, incepit notificare quod hoc non accidit in
omnibus accidentibus contingentibus rei, scilicet ut sint principium
cognitionis rerum antecedentium, scilicet substantie. Et dixit: Quoniam, cum dederimus aliquid secundum
viam , etc. Idest, et non est possibile ut tale contingat, scilicet
ire a cognitione accidentium ad cognitionem substantie,
nisi quando accidentia rei fuerint cognita a nobis secundum viam
ymaginationis, idest accidentia que manifesta sunt existere
in re, et que sunt in loco eius, scilicet accidentia essentialia
propinqua, aut omnia, aut plura. Et quasi dicit: et non preparatur
nobis cognitio substantie per cognitionem accidentium
nisi cum sciverimus accidentia propinqua essentialia,
aut omnia, aut plura. Tunc enim continget ut inducamus
meliorem diffinitionem substantie. Deinde dixit: Nam quid
sit aliquid est principium omnis demonstrationis . Et hoc
respondet ei a quo incepit sermonem, scilicet quod cognitio
diffinitionis est utilis in cognitione accidentium. Deinde incepit

[Page 16] declarare quod hoc contingit omni diffinitioni, et quod
omnis diffinitio per quam non cognoscuntur accidentia non
dicitur diffinitio nisi equivoce: aut quia in ea collocatur
aliquod falsum, aut quia componitur ex causis remotis
aut accidentalibus. Et dixit: Et quod fuerit ex diffinitionibus ,
etc. Et sermo eius in hoc est manifestus per se. Textus/Commentum [12] Et est dubium de passionibus anime, utrum
omnes sint communes, et sint cum hoc ei in
quo sunt, aut quedam etiam approprientur
anime. Hoc enim necesse est scire, sed non
est facile. Et nos videmus quod plures earum
impossibile est ut sint neque actio neque passio
extra corpus, v. g., iracundia et desiderium,
et audacia, et universaliter sentire. Quod
autem videtur proprium ei est intelligere. Sed
si hoc etiam est ymaginatio, aut non potest esse
sine ymaginatione, impossibile est ut sit neque
hoc etiam extra corpus .
Cum numeravit ea que querenda sunt in hac scientia, incepit
dicere etiam quiddam perutile et quod anime est
multum desideratum; et est utrum omnes actiones et passiones
anime non inveniantur nisi per communicationem corporis,
et sunt cum hoc actiones et passiones in rebus existentibus
in corpore, aut invenitur in eis aliquod non habens
communicationem cum corpore, neque indiget in actione aut
passione propria aliquo existente in corpore. Manifestum
est enim quod plures earum habent communicationem cum corpore,
sed est dubium, sicut dicit, de intelligere. Et dixit:

[Page 17] utrum omnes sint communes , etc. Idest, utrum omnes actiones et
passiones eius habeant communicationem cum corpore, et
sint cum hoc actiones aut passiones in rebus existentibus
in corpore. Et hoc intendebat cum dixit: et sunt
cum hoc ei in quo sunt , idest communicantes cum corpore, et
existentes in eo quod est in corpore. Et possibile est ut aliquod
non communicans corpori sit existens in rebus existentibus
in corpore, et possibile est ut actio alicuius communicantis
corpori sit non existens in aliquo eorum que sunt
in corpore. Et ista perscrutatio de anima est valde perutilis,
et est necessaria in sciendo qualitatem abstractionis
anime. Et hoc debemus ponere in directo oculorum
nostrorum. Et ideo dixit: Hoc enim necessarium est ad sciendum .
Hoc autem quod dixit, quod plures passionum anime videntur
habere communicationem cum corpore, et quod ille partes anime
que habent illas passiones constituuntur per corpus,
ut iracundia, et desiderium, manifestum est per se; et
maxime in passionibus attributis anime concupiscibili,
secundum quod post dabimus rationem; et postea in passionibus
sensus, quamvis magis latet in eis. In primo enim instrumento
sensus non apparet passio manifesta apud sentire, sicut
apparet in iracundia et verecundia et in aliis passionibus.
Intelligere autem valde latet, et multam habet dubitationem.
Existimatum est enim quod passio eius propria nullam
habet communicationem cum corpore. Sed, sicut dixit, si
intelligere fuerit ymaginari, aut habuerit communicationem
cum ymaginari, tunc impossibile est ut sit extra corpus, idest
ut sit extra aliquod existens in corpore. Et dixit hoc quia
in unaquaque istarum virtutum sunt, sicut diximus, due

[Page 18] questiones. Quarum una est utrum sit possibile ut actio
earum habeat communicationem cum corpore, aut non. Postea, si non habeat communicationem cum corpore, utrum
actio earum sit per res et in rebus communicantibus corpori,
aut est de eis aliquod non communicans omnino. Et ideo
dixit: Et quod videtur proprium ei est intelligere , etc. Idest,
et quod videtur esse passio aut actio anime sine indigentia
instrumenti corporalis est intelligere. Sed si hoc fuerit
ymaginatio, aut cum ymaginatione, impossibile est ut
ista actio sit extra aliquod habens communicationem cum
corpore, quamvis intellectus nullam habeat communicationem
cum eo. Et hec est sententia eius in intellectu materiali,
scilicet quod est abstractus a corpore, et quod impossibile est ut
intelligat aliquid sine ymaginatione. Et non intendit per
hoc quod apparet ex hoc sermone superficientius,
scilicet quod, si intelligere non fit nisi cum ymaginatione, tunc
intellectus materialis erit generabilis et corruptibilis,
sicut intellexit Alexander ab eo. Et sermo eius est intellectus
per se, sed debes observare hoc quod diximus. Textus/Commentum [13] Dicamus igitur quod, si aliqua actionum aut
passionum anime sit propria sibi, possibile est
ut sit abstracta. Et si nichil est ei proprium,
impossibile est ut sit abstracta, sed ita est de hoc
sicut est de recto. Quoniam, secundum quod est rectum,
accidunt ei plura: v. g. ut contingat speram
cupri in uno puncto; sed tamen rectitudo
impossibile est ut sit abstracta per se, cum
semper sit cum aliquo corpore .

[Page 19] Cum demonstravit quod querendum est prius utrum
aliqua actionum aut passionum anime sit extra corpus,
et, si fuerit, utrum est, cum eo quod est extra corpus,
extra omne existens in corpore, incepit demonstrare
hic quod, si fuerit aliqua passio anime propria, idest sine
corpore, possibile est ut sit abstracta, ita quod illa passio aut
actio non sit in rebus existentibus in corpore. Et si non
habuerit aliquam actionem propriam, impossibile est ut
sit abstracta, quamvis actio eius sit in rebus non existentibus in
corpore. Et dixit: Dicamus igitur , etc.; idest quod, si aliqua
actionum et passionum anime non indiget instrumento
corporali, possibile est ut illa actio aut passio sit abstracta.
Quoniam, si non est in rebus existentibus in corpore,
necesse est ut sit abstracta; et si est in rebus existentibus
in corpore, necesse est ut sit non abstracta; v.g.
quod, si intelligere fuerit sine instrumento corporali, et non
fuerit existens in rebus existentibus in corpore, v.g.
ut sit intelligere intentiones ymaginabiles, necesse
est ut sit actio sempiterna et abstracta. Et si impossibile
est ut sit sine ymaginatione, tunc actio eius erit non
abstracta a corpore, quamvis intellectus sit abstractus
ab eo. Et est manifestum, sicut dicit Themistius, quod
propositiones ypotetice continuative in quibus
consequens est possibile esse cum antecedente, necesse est
semper ut destruamus antecedens et concludamus
oppositum consequentis, econtrario dispositioni propositionum
quarum consequens sequitur antecedens necessario.
Et ideo nullum impossibile contingit Aristoteli inquantum
destruxit antecedens; v.g. quod, si hoc visibile
est animal, possibile est ut sit homo; sed non est animal;
ergo impossibile est ut sit homo. Deinde dixit: sed ita est
de hoc sicut de recto . Idest, sed si anima non habuerit actionem

[Page 20] propriam, tunc passiones que attribuuntur ei erunt
sicut plures res que attribuuntur rebus existentibus in
materia inquantum contingit eis quod sint in materia,
non inquantum sunt abstracte a materia; v. g.
contactus verus quem habet linea cum spera. Hoc enim
invenitur extra animam inquantum linea est in corpore
et figura sperica in corpore, v. g. inquantum
linea est in ligno et spericum in cupro. Impossibile
est enim ut linea contingat speram inquantum
utraque earum est abstracta a materia, nisi contactus sit
mathematicus, non naturalis. Textus/Commentum [14] Et videtur etiam quod omnes passiones anime
sunt in corpore, ut iracundia, et gratia, et timor,
et pietas, et audacia, et gaudium, et tristitia, et
odium, et amor. Corpus enim patitur cum istis;
ita quod forte fiunt passiones fortes
et apparentes et non accidet ex eis homini neque
iracundia neque timor; et forte passiones parve
et debiles movebunt ipsum, quando corpus fuerit
paratum. Et magis manifestum est quod videmus
quod quidam homines sunt valde timorosi, quamvis
nichil timoris accidat eis. Unde manifestum
est quod passiones anime sunt intentiones in materia .
Cum narravit quod plures passiones et actiones anime
videntur habere communicationem cum corpore, incepit hic
notificare genus in quo apparet hoc manifeste. Et dixit:
Et videtur quod omnes , etc. Et intendit per passiones
anime dispositiones attributas virtuti concupiscibili.

[Page 21] Deinde dixit: Corpus enim patitur cum istis . Idest, apparet in
alteratio et transmutatio. Omnis enim passio facta
cum alteratione et transmutatione est in corpore necessario,
aut virtutis in corpore. Et cum hec propositio
fuerit vera, et etiam quod omnia accidentia anime concupiscibilis
fiunt cum transmutatione, concludetur necessario
quod hec anima aut est corpus aut virtus in corpore. Sed
quia propositio maior est manifesta, minor vero latet
aliquantulum, cum sit possibile ut accidant passiones
ex quibus corpus non patietur apud sensum, incepit declarare
hoc alio modo. Et dixit: et signum eius est quoniam
forte , etc. Idest, et significat quod ista utitur corpore
quasi instrumento, et quod corpus patitur ab eis etsi non patitur
apud sensum, quoniam actio eius differt secundum diversitatem
dispositionum corporis. Accidunt enim homini multa
que innata sunt movere motu forti, et non movent ipsum
nisi debiliter; v. g. quod accidit homini aliquod
timorosum aut aliquid provocans iram, et non movetur
ab eis nisi modicum. Aut econtrario quando corpus fuerit
paratum, sicut dixit, et fuerit ita paratum sicut est
iratus. Iratus enim movebitur facile valde ex re modica
provocante iram. Et magis manifestum est, sicut dicit, quia
nos videmus multos homines timere sine aliquo timoroso.
Et omnia ista significant quod ista actio non fit absque corpore.
Deinde dixit: Manifestum est quod passiones , etc. Idest, manifestum
est igitur quod forme provenientes in ista anima apud
passionem et motum sunt forme in materia. Textus/Commentum [15]

[Page 22] Textus/Commentum [14] Textus/Commentum [15] Quapropter diffinitiones debent esse ita:
quoniam ira est motus alicuius partis istius corporis,
aut alicuius virtutis eius, a tali, et propter
tale. Et ideo considerare de anima, aut de omni
aut de hac, est Naturalis .
Et cum declaratum est quod iste passiones sunt
forme materiales, necesse est ut in diffinitionibus earum
appareat materia. Et motus quem sequuntur iste forme
est motus materialis, ita quod corpus accipiendum est in
diffinitione istius motus, v. g. quoniam ira est motus
alicuius partis corporis. Et cum in diffinitionibus istarum
virtutum apparet materia, manifestum est quod
consideratio de anima est Naturalis: aut de omni
anima, si omnis anima est talis, aut de animabus que declarantur esse
materiales. Et hoc intendebat cum dixit: Et ideo consideratio
de anima est Naturalis . Textus/Commentum [16] Et differt illud quo Naturalis diffinit unumquodque
istorum ab eo quo diffinit Sermocinalis;
v. g. quid est ira. Sermocinalis
enim dicit: Ira est appetitus in vindictam;
et sic de similibus. Naturalis autem dicit quod est
ebullitio sanguinis aut caloris in corde. Naturalis
igitur dat materiam, Sermocinalis autem
dat formam et intentionem. Intentio enim alicuius
est hoc, et necesse est ut hoc sit in materia.
V. g. domus: aliquis enim dat
intentionem, dicendo quod est cooperimentum
prohibens ab imbribus et pluviis et frigore et
calore; alius autem dicit quod est ex lapidibus et
lateribus et lignis; alius vero dat formam existentem
in hoc propter ista. Quis igitur
istorum est Naturalis? utrum qui intendebat materiam
et ignorabat intentionem, aut qui intendebat
solum intentionem? Aut melius est dicere
ut sit ille qui congregabat utrunque? Utrunque
igitur aliorum cui attribuetur

[Page 23] ?
Cum demonstravit quod in diffinitionibus istarum virtutum
debet accipere materiam et formam, incepit dubitare
secundum consuetudinem que est apud Naturales et eos
qui absolute considerant, scilicet Disputatores. Naturales
enim differunt a Disputatoribus in modo diffiniendi. Disputatores enim dant diffinitiones secundum formam
tantum, dicendo quod ira est appetitus in vindictam; Naturales
vero secundum materiam, dicendo quod est ebullitio caloris et
sanguinis in corde. Deinde dixit: Intentio enim alicuius
est hoc . Idest, ut michi videtur, intentio enim alicuius, secundum quod
est ens, est hoc. Deinde dixit: et necesse est ut sit in materia ,
etc. Idest, et necesse est ut illa intentio, secundum quod est hoc,
existat in materia que habeat talem dispositionem, scilicet
que sit hoc etiam, et sit per aliquam intentionem existentem
in ea quapropter fuit digna ut illa res existeret in ea,
non in alia. Et innuit per hunc sermonem quoniam, sicut necesse
est ut intentio existat in materia, secundum quod est hoc, ita
necesse est ut sit modus acceptionis eius in diffinitione.
Et si non, erit accepta intentio alio modo ab eo secundum quem est.
Qui enim

[Page 24] accipit materiam in diffinitione et dimittit formam,
diminute accipit; qui autem accipit formam et dimittit
materiam, existimatur quod dimittit aliquid non necessarium.
Sed non est ita, quoniam forma debet accipi in diffinitionibus
secundum dispositiones quibus existit. Et residuus
sermo est manifestus. Textus/Commentum [17] Dicamus igitur quod iste qui intendit considerare
de passionibus materie que non separantur
ab ea, secundum quod non separantur,
nullus est nisi Naturalis, considerans
in omnibus actionibus istius corporis et istius
materie et passionibus. Quod autem non est
ita, considerandum est ab alio; quorum quedam
debet intendere Artifex, ut Carpentarius, et
Medicus. Ea autem que sunt non abstracta in
rei veritate, sed sunt passiones corporis, et secundum
abstractionem, intendit Mathematicus. Ea autem
que sunt abstracta in rei veritate intendit
Primus Philosophus .
Cum dubitavit de diffinitionibus, incepit demonstrare
hic que artes utuntur in diffinitionibus forma
et materia, et que solummodo forma. Et dixit: quod ille
qui intendit considerare de passionibus materie non
abstractis ab ea, secundum quod sunt , etc. Idest, ille qui intendit
considerare de formis consequentibus passiones materie
non abstractas a materia secundum quod sunt non abstracte est
Naturalis, qui considerat in omnibus passionibus
corporis, et in natura istius materie, et in passionibus eius.
Deinde dixit: Quod autem non est ita , etc. Idest, quod autem

[Page 25] ex istis formis et passionibus non est per naturam,
sed per voluntatem, considerandum est ab artificibus
Mechanicis, ut Carpentario et Medico. Deinde
dixit: Ea autem que sunt non separata , etc. Idest, accidentia
autem non abstracta a corpore, et consequentia ipsum
non in eo quod est transmutabile sed in eo quod est corpus
tantum et magnitudo (et sunt ea que intellectus intelligit
secundum abstractionem a materia, licet in rei veritate non
separentur), consideranda sunt a Mathematicis. De formis
autem que sunt abstracte in rei veritate, idest secundum esse
et intellectum, considerat Primus Philosophus. Textus/Commentum [18] Sed revertendum est ad nostrum sermonem,
in quo loquebamur quod passiones anime non
sunt separate a materia animalis naturali. Et ea que
sunt talia in rei veritate sunt ira et timor, non
sicut linea et superficies .
Et quia hoc est magis proprium Logico, revertamur
ad illud de quo loquebamur, scilicet quod passiones anime,
scilicet concupiscibilis, non sunt abstracte a corpore,
neque in diffinitione neque in esse; v. g. ira et
timor, que non sunt abstracte neque in diffinitione,
sicut linea et superficies. Textus/Commentum [19] Et necesse est nobis in querendo de anima
predicere opiniones Antiquorum. Et iuvabimur
per eas, et retinebimus illud quod dictum
est vere et secundum quod oportet, et vitabimus illud
quod dictum est secundum quod non oportet. Et
debemus predicere etiam ea que reputantur
proprie esse naturalia

[Page 26] .
Et hoc ponemus principium,
dicendo quod habens animam videtur
differre a non animato his duobus proprie,
scilicet motu et sensu. Et hec duo accepimus
ab Antiquis de anima .
Cum declaratum est in Posterioribus quod consideratio
ducens ad certitudinem perfectam in rebus quesitis
in unoquoque generum non fit nisi considerando in principiis
propriis illi generi, incepit demonstrare quod necesse
est considerare de anima hoc modo principiorum.
Et dixit: Et debemus predicere, in querendo de anima, propositiones
et principia que videntur esse propria anime secundum quod est
anima, et illas propositiones ponamus principium considerationis.
Et notificavit quod ea que habent de anima talem
dispositionem sunt duo, sensus scilicet et motus. Animatum
enim non differt a non animato nisi sensu, et motu locali.
Et dixit: quod habens animam , etc. Et intendit hic per videtur
certitudinem, quoniam ipse utitur talibus verbis loco
certitudinis in locis in quibus certitudo est famosa. Et
residuus sermo est manifestus. Textus/Commentum [20] Quidam enim eorum dicunt quod illud quod
est proprie et prius anime est movere.
Et quia existimabant quod omne non motum non
potest movere aliud, existimaverunt animam
esse aliquod motum. Unde Democritus dixit
ipsam esse ignem et calidum; dixit enim quod
est ex corporibus et figuris indivisibilibus
infinitis, et ea que sunt sperica ex eis sunt
ignis et anima, v. g. Et similia huic sunt
corpora existentia in aere, que dicuntur atomi,
que sunt in radiis solis ingredientibus per
foramina. Et dicit quod per congregationem
fundamentorum in eis sunt elementa omnium
naturalium. Et similiter Leucippus. Et
sperica istorum sunt anima, quia tales figure
sunt possibiles transire in rem secundum totum,
et movent omnia quia moventur etiam; quoniam
existimant quod anima dat animalibus motum

[Page 27] .
Cum notificavit quod Antiqui non considerant de anima
nisi per motum aut sensum, aut per utrunque, incepit
primo numerare sen tentias hominum considerantium
de anima per motum. Et dixit: Quidam enim eorum , etc. Idest,
et cum quidam eorum opinabantur quod illud quod appropriatur
anime primo est quia movet aliud, et opinabantur quod illud
quod movet aliud debet moveri, existimaverunt quod anima est
aliquod motum semper. Deinde dixit: Et ideo dixit Democritus ipsam
esse ignem aut calidum , idest aut ignem aut igneum. Deinde
dixit: dicit enim ipsam esse ex corporibus et figuris ,
etc. Idest, opinabatur enim, quia movet aliud et movetur,
ipsam esse ex corporibus indivisibilibus habentibus
figuras infinitas, et quod ex istis est solummodo ex
spericis. Et quia sperica sunt ignis aut igneum, credebant
quod sperica eorum aut sunt ignis aut anima. Deinde dedit
exempla horum corporum apud Democritum. Et dixit: Et similia
hiis sunt corpora existentia in aere . Idest, et ista corpora

[Page 28] apud ipsum sunt similia atomis, qui apparent moveri in
radiis solis. Et cum notificavit quod Democritus opinabatur animam
esse ex corporibus indivisibilibus, que apud ipsum
assimilantur atomis, notificavit que partes sunt de quibus
opinatur Democritus animam fieri ex eis, et quomodo opinatur
ea esse elementa aliorum compositorum. Et dixit: Et
dicit quod per congregationem fundamentorum , etc. Idest, et hec
corpora sunt de quibus Democritus dicit quod per
congregationem fundamentorum in eis adaptantur ut ex eis
componantur diversa entia, quamvis sint eiusdem nature.
Et intendit per fundamenta diversitatem eorum in figura
et in situ et in ordine. Diversitas enim partium in hiis tribus
est causa diversitatis compositorum ex eis, sicut scripture
diversantur propter diversitatem literarum in hiis tribus.
Et cum narravit quod ipsi opinantur animam esse
ignem aut aliquod igneum, quia opinantur animam
esse spericam et ignem esse spericum, dedit rationem propter
quam opinabantur animam esse spericam. Et dixit:
Et quod est spericum ex istis est anima , etc. Idest, et Democritus et
Leucippus non opinabantur quod sperica ex corporibus
indivisibilibus sunt anima nisi quia opinabantur quod talia
corpora sunt ea que possibilia sunt pertransire per alia
et movere ipsa, quamvis ipsa moveantur semper. Et hec
est dispositio quam existimabant esse propriam anime, scilicet
quoniam movet corpus et movetur semper. Textus/Commentum [21] Et ideo dixerunt quod anelitus est diffinitio
vite. Aer enim continens cum congregabit corpora
et constringet ex istis figuris que dant
animalibus motum, quia ista non quiescunt in aliqua
hora, sustineri ab extrinseco imponendo
per anelitum alias figuras sibi similes dicunt,
quod iste etiam prohibent illud quod iam pervenit
intus in animalibus ab exitu, et contra expellunt cum
eis illud quod congregat et constringit
eas; et quod vita est dum animal potest facere hoc

[Page 29] .
Quoniam omnis dicens in quiditate alicuius aliquid
laborat in faciendo convenire illud omnibus sensibilibus,
et in dando causam illius sensibilis ex illo dato ab eo in
substantia illius, isti autem opinabantur animam esse
partes spericas indivisibiles, laboraverunt hoc modo
in dando causam anelitus, dicendo: Et propter hanc causam,
scilicet quia anima est partes sperice que semper sunt in
motu, fuit anelitus diffinitio vite, aut consequens vitam.
Aer enim continens cum congregabit corpora, constringentur
multe figure sperice, que sunt intra corpora,
que dant animalibus motum, quia semper sunt in
motu. Et tunc hec corpora movebuntur ad exitum, et
illud erit exitus anelitus; et tunc sustentabitur animal
ad imponendum alia corpora sperica ab extrinseco, et
hoc est imponendo anelitum. Hoc autem fuit propter
tria, quorum unum est in acquirendo locum illius quod
exivit; secundum autem est ad prohibendum plura corpora
intrinseca ab exitu; tertium est ut adiuvet ea etiam in
expellendo illud quod constringit et quod congregat ea.
Et dicunt: Et ideo fit vita dum animal potest facere hoc. Textus/Commentum [22] Et forte etiam talis est sermo Pitagoricorum.
Quidam enim illorum dicunt quod anima est atomus
existens in aere, quidam autem illud quod movet
atomos. Et dixerunt hoc quia semper videntur
moveri, licet ventus deficiat omnino. Et assimilantur istis
dicentes quod anima est aliquid movens se. Omnes
enim isti videntur opinari motum convenire
anime, et quod omnia non moventur nisi per
animam, anima autem movetur per se. Nichil enim
videtur movere nisi ipsum etiam moveatur

[Page 30] .
Et forte etiam opinio Pitagore in anima est similis
opinioni Democriti et Leucippi. Quidam enim
Pitagoricorum dicebant animam esse atomos aereos, et
quidam illud quod movet atomos. Et opinabantur hoc
quia credebant quod atomi semper movebantur et quod anima
semper movetur. Deinde dixit: Et similes istis sunt dicentes ,
etc. Et innuit Platonem. Omnes igitur isti conveniunt
in hoc, scilicet quod motus est proprius anime, sed differunt
in quid est. Et quidam eorum existimabant eam esse corpora
indivisibilia, aut ignem aut aliquod igneum; quidam
vero atomos. Textus/Commentum [23] Et similiter etiam dicebat Anaxagoras quod anima est movens,
et cum hoc dicebat quod intellectus movet omne. Sed tamen
Anaxagoras aliud intendit ab eo quod intendit Democritus.
Democritus enim absolute dixit quod idem est anima
quod intellectus; dicit enim quod veritas est res
manifesta, et ideo dixit Homerus, et verum
dixit, quod Acteon apopletizabatur et carebat
intellectu. Non enim utebatur intellectu quasi aliqua
virtute, sed dicebat quod intellectus et anima idem sunt

[Page 31] .
Et similiter etiam opinabatur Anaxagoras cum dixit animam esse
moventem, et dixit quod intellectus movet omne. Sed Anaxagoras
in hoc non intendit illud quod Democritus. Democritus enim
propalavit quod anima et intellectus idem sunt; dixit enim quod veritas
comprehensa non est nisi in eo quod manifestum est sensui tantum.
Et ideo bene dixit Homerus versificator, cum narravit
de homine qui carebat sensu, quod carebat intellectu.
Democritus igitur non intendit quod intellectus sit aliqua
virtus in animalibus alia a virtute sensus, sed dicit quod
intellectus et anima idem sunt. Textus/Commentum [24] Anaxagoras autem latentius loquebatur de
istis, cum multotiens dicebat quod intellectus est
causa in inventione. Et dixit in alio loco quod
intellectus et anima idem sunt. Intellectus enim
apud ipsum existit in omnibus animalibus, magno
et parvo, nobili et vili. Sed non videmus
hunc intellectum existere similiter in omnibus
animalibus, neque etiam in homine .
Anaxagoras autem, cum propalavit quod intellectus et anima
idem sunt, latentius propalavit quam Democritus, cum multotiens
dicebat quod intellectus est causa rectitudinis et verificationis.
Et ex hoc apparet eius sententia quod intellectus sit aliud
a sensu. Et in aliis locis videtur opinari quod intellectus et anima
idem sunt. Dicit enim quod intellectus est existens in omnibus animalibus,

[Page 32] magno et parvo, nobili et ignobili. Et non est sicut
existimavit, quia non videmus intellectum existere eodem modo
in omnibus hominibus, nedum existat in omnibus animalibus. Textus/Commentum [25] Et ponentes principium anime motum existimabant
quod anima sit dignior ut moveatur omnibus.
Ponentes autem regulam in hoc cognoscere et
sentire omnia entia dicebant animam esse principia.
Quidam igitur eorum ponebant ista principia plura
uno, quidam autem ponebant unam. Ut
Empedocles; iste enim ponebat eam ex omnibus
elementis, sed tamen ponebat unumquodque elementorum
etiam animam. Et dixit quod nos non comprehendimus
terram nisi per terram, et aquam per aquam, et
aerem per aerem, et ignem per suum simile, scilicet
ignem, et litem per litem, et amicitiam per amicitiam .
Cum complevit sermonem considerantium in anima per
motum, incepit etiam dicere opiniones eorum qui considerant
de illa per cognitionem et distinctionem, dicendo:
Et ponentes principium anime motum , etc. Idest, ponentes autem
regulam anime et cognitionem sue nature propter motum,
quapropter iudicaverunt quod anima est magis omnibus digna
motu, secundum quod diximus. Ponentes autem regulam in
consideratione
de animato per cognitionem eius et distinctionem in
omnibus entibus opinabantur quod anima est principium totius,

[Page 33] aut ex principiis totius. Qui igitur ponebant hec principia
plura uno ponebant animam plura una, et qui opinabantur
principium unum esse ponebant animam unam. V. g. quia
Empedocles ponebat animam fieri ex elementis, et ponebat
ipsam sex in numero secundum numerum elementorum apud ipsum.
Dixit enim quod nos non comprehendimus terram nisi per terram,
etc. Et cum dixit: Et quidam eorum ponebant hec principia
plura uno , intendebat: et quidam eorum, quia posuerunt
hec principia plura uno, opinabantur animam esse plura
una, ut Empedocles. Sed fuit contentus dicere rem loco
consequentis. Et cum dixit: et quidam eorum ponebant
unam animam , intendebat: et quidam eorum, qui ponebant
unum principium, ponebant unam animam. Sed fuit contentus
hic consequente loco rei, econtrario ei quod fecit
primo. Et residuus sermo est manifestus. Textus/Commentum [26] Et similiter Plato in Thimeo ponebat animam
aliquod ex elementis, quoniam apud
ipsum nichil cognoscitur nisi per suum simile,
et quod omnes res non fiunt nisi ex suis principiis.
Et similiter determinavit prius in Philosophia,
scilicet in suis disputationibus. Et manifestum
est quod liber Thimei exit ab eis, et quod animal simpliciter
est ex forma unius, et prima longitudine,
et prima latitudine, et primo profundo; et
quod alia currunt hoc modo .

[Page 34] Et similiter Plato posuit in Thimeo quod anima
est aliquid ex substantia elementorum. Opinabatur
enim etiam illud quod opinabatur qui ponebat animam ex
principiis, et est quod omnes res non cognoscuntur nisi per
suum simile, et non cognoscuntur nisi per cognitionem
suorum principiorum. Et quod principia cognoscuntur
per sua similia, continget quod principia cognoscantur per
principia. Et cum coniungemus huic quod anima cognoscit
res per principia earum, continget ex hoc quod
anima sit principia; hec enim sunt proprietates convertibiles.
Deinde dixit: Et similiter determinavit , etc. Idest, et
similiter determinavit in sua Philosophia et in scholis
eius; quoniam in Thimeo dixit hoc alio modo. Dixit enim
illic quod animal simpliciter absolutum, quod est genus
animalium particularium et principium eorum, est compositum
ex uno; et ex prima longitudine, que est composita
ex dualitate prima; et ex latitudine, que componitur
ex prima trinitate; et ex profundo, quod componitur
ex prima quaternitate; que sunt principia aliorum
numerorum compositorum. Et opinabatur quod
longitudo componitur ex dualitate quia linea fit ex duobus
punctis; et latitudo ex trinitate quia fit cum longitudine
ex tribus punctis; et spissitudo ex quaternitate
quia fit cum longitudine et latitudine ex quatuor
punctis. Quoniam, cum opinabatur quod numeri sunt
principia omnium, fuit necesse apud ipsum ut principia
numerorum sint principia generum esse sensibilis,
et alii numeri, qui componuntur ex principiis, sint
principia etiam rerum particularium; ita quod principium

[Page 35] animalis simplicis est prima unitas et prima dualitas
et trinitas et quaternitas, principia autem
aliorum animalium sunt alii numeri. Et ideo dixit quod
alia currunt hoc modo; idest, et principia aliorum animalium
particularium sunt alii numeri. Et quia opinabantur
hoc in principiis entium et opinabantur quod anima
componitur ex principiis propter cognitionem, opinati
sunt quod anima est iste numerus qui est principium
numerorum. Deinde dixit: Et manifestum est quod Thimeus
exit ab eis . Idest, ut michi videtur, quod illud quod dictum
est de principiis in Thimeo aliud est ab eo quod dictum
est in disputationibus. Et quasi diversitas hominum in
anima non est nisi propter diversitatem eorum in principiis.
Omnes enim conveniunt quod oportet esse ex principiis,
et dicunt quod opinio Platonis in Thimeo de anima
est quod anima est natura media, scilicet inter formas
abstractas indivisibiles et inter formas sensibiles divisibiles
secundum materiam. Themistius autem dicebat
quod Plato intendebat per istam naturam mediam intellectum
inter omnes partes anime, cum suum esse sit medium
inter formas materiales et abstractas. Et universaliter difficile
possumus hodie intelligere opiniones Antiquorum,
quia non sunt note apud nos. Textus/Commentum [27] Et est dictum etiam hoc alio modo, et est quod
intellectus est unum et scientia duo, quoniam
per se est ad unum; et quod existimatio est numerus
superficiei et quod sensus est numerus solidi.
Numeri enim dicebantur esse forme et
principia in rebus entibus, et numeri sunt unum
illorum elementorum. Sed omnes res considerantur,
quedam per intellectum et quedam
per scientiam et quedam per existimationem
et quedam per sensum. Ista autem sunt
numeri qui sunt forme

[Page 36] .
Et opinati sunt etiam alio modo animam esse principia
numerorum. Dicunt enim quod intellectus est unum numerale.
Et intendit per intellectum primas propositiones.
Et dixerunt ipsum esse unum, quia scire propositiones
est unius scientie. Et intendit per scientiam conclusionem.
Et dixerunt eam esse dualitatem, quia est processus
ab uno, scilicet propositionibus, et ad unum, scilicet
conclusionem, unde fit dualitas. Et hoc intendebat cum
dixit: est enim singulariter ad unum . Et dixerunt quod existimatio
est numerus superficiei, scilicet trinitas. Est enim
ab uno, scilicet propositionibus, ad duo; nam conclusio
est in eo falsa et vera; unde fit illic aliqua dualitas.
Et dixerunt etiam quod sensus est quaternitas. Opinati sunt
enim quod sensus comprehendit corpus, et quod forma corporis
est quaternitas. Deinde dixit: Numeri enim
dicebantur esse forme , etc. Idest, et dixerunt hoc quia opinabantur quod
principia numerorum sunt forme abstracte, et principia
entium sunt unum elementorum eorum. Et quia rerum
quedam considerantur, idest cognoscuntur, intellectu,
et quedam scientia, et quedam existimatione, et
quedam sensu, et nichil cognoscitur nisi per suum simile,
necesse est ut iste virtutes anime comprehensive
sint principia numerorum qui sunt forme et elementa

[Page 37] entium, scilicet unitatis et dualitatis et trinitatis et
quaternitatis; et necesse est ut intellectus ex istis sit unitas,
et scientia dualitas, et existimatio trinitas, et sensus
quaternitas. Textus/Commentum [28] Et quia existimatum est de anima quod est
movens et cognoscens, voluerunt aliqui congregare
hec duo, et iudicaverunt quod anima est numerus
seipsum movens. Et magna diversitas
est in principiis, que sunt et quot, et maxime
inter eos qui ponunt ea corporalia et inter eos
qui non corporalia. Et isti etiam differunt ab
eis qui admiscent et ponunt principia ex
utroque. Et diversitas etiam est in numero principiorum.
Quidam enim dicunt unum principium
esse, quidam plura .
Et quia existimatum est, idest certificatum, quod movere
et cognoscere sunt principia anime, intendebant aliqui
ad congregandum utrunque in anima, dicendo animam
esse numerum se moventem: numerum autem quia cognoscit, se
moventem quia non movetur ab alio.
Et cum notificavit sectas que differunt in diffiniendo
animam, et quod sunt tres, quarum prima diffinit eam per
motum aut per sequentia motum, secunda autem per cognitionem,
tertia vero per utrunque, et omnes conveniunt
quod est ex principiis, incepit notificare modos diversitatis
eorum universaliter, licet conveniant in hoc quod est ex principiis.
Et dixit: Et magna diversitas , etc. Idest, et differunt in
substantia anime quia differunt in principiis, scilicet in natura
eorum et in numero. Et maxima diversitas est in natura

[Page 38] principiorum in ter ponentes principia corporalia
et ponentes ea non corporalia, cum iste due nature maxime
differunt. Deinde dixit: Et differunt etiam isti ab eis qui admiscent
et ponunt principia ex utroque , idest corporalibus
et non corporalibus. Deinde dixit: Et differunt etiam in numero
principiorum . Idest, et differunt etiam in anima quia
differunt in numero principiorum. Textus/Commentum [29] Et isti procedunt in diffiniendo animam processu
consequente ista. Hoc enim quod reputant,
quoniam natura principiorum est movens, non est extra
veritatem. Unde quidam existimabant ipsam
esse ignem; ignis enim est parviorum partium inter
elementa, et quod magis videtur non esse corpus. Et ipse
movetur et movet alia corpora prima intentione .
Cum notificavit sententias Antiquorum de anima, incepit
laudare eas in eo quod dicunt de veritate et de verificatione
consequenti. Et dixit: Et isti procedunt , etc. Idest, et
isti qui opinantur animam esse ex principiis quia movetur per se,
et diffinierunt eam hoc modo, processerunt in hoc via
recta et consequente principia. Opinari enim quod natura principiorum
est movens per se rectum est. Deinde dixit: Et ideo existimaverunt
quidam , etc. Idest, et quia opinati sunt eam esse ex principiis,
existimaverunt quidam ipsam esse ignem, quia reputabant
ignem esse elementum ceterorum elementorum, et simpliciorum
partium, et quod magis videtur non esse corpus; quia
opinantur principia esse talia, scilicet simpliciora aliis et
remotiora a natura corporea; et omnia ista cum eo quod visa est ab eis
moveri et movere alia prima intentione, sicut anima. Textus/Commentum [30]

[Page 39] Textus/Commentum [29] Textus/Commentum [30] Democritus autem dixit in hoc sermonem magis
latentem, et iudicavit causam in utroque, et
dixit quod anima et intellectus idem sunt, et quod hoc est
ex primis corporibus indivisibilibus. Et attribuit
ipsum motui propter parvitatem partium
eius et propter figuram. Et dixit quod inter figuras
magis obediens motui est sperica, et quod intellectus
et ignis habent talem figuram .
Quia intentio eius in hoc capitulo est demonstrare quod
Antiqui bene dixerunt in hoc quod conveniunt in hoc quod
anima est ex principiis propter motum, et facere comparationem
inter sermones eorum de hoc, et iam locutus fuit
de sententia eius qui dicebat animam esse ignem, incepit modo
loqui de opinantibus eam esse ex partibus indivisibilibus,
dicendo: Democritus autem , etc. Idest, Democritus autem dixit de
natura anime propter
motum sermonem magis latentem sermone dicente ipsam
esse ignem. Et est magis latens quia iudicavit causam in
utraque virtute et dixit ipsam esse eandem et quod natura
utriusque est eadem, scilicet intellectus et anime moventis et
sensibilis. Dixit enim quod anima et intellectus sunt idem, et quod natura
illius est quia est pars partium indivisibilium spericarum.
Deinde dixit: Et attribuit ipsum motui , etc. Idest, et attribuit ipsum
motui proprio anime; idest, posuit ipsum causam motus anime
propter parvitatem suarum partium, cum sit indivisibilis,
et propter suam figuram. Opinabatur enim quod illa figura est
levioris motus omnium figurarum, et ideo opinabatur quod ista
figura est, extra in anima, et in igne. Et iste sermo latet propter

[Page 40] duo; quorum unum est, scilicet quod anima
et intellectus sunt idem; et quod est pars indivisibilis.
Sed partem indivisibilem esse est dubium; ignem autem
esse est manifestum. Textus/Commentum [31] Anaxagoras autem videtur dicere animam esse
aliud ab intellectu, sicut diximus superius, sed tamen
utitur eis quasi sint eiusdem nature. Sed
ponit intellectum digniorem omnibus rebus ut
sit principium; dicit enim quod solus intellectus inter
omnia entia est simplex et mundus et purus.
Et attribuit ei utrunque, scilicet cognitionem et motum,
dicendo quod intellectus movet omne .
Cum fecit comparationem inter opinionem dicentis animam
esse ignem et opinionem dicentis ipsam esse partem spericam
partium indivisibilium, incepit etiam facere comparationem
inter opinionem Anaxagore et Democriti. Et dixit: Anaxagoras ,
etc. Idest, Anaxagoras autem videtur, secundum quod apparet, dicere animam
esse aliud ab intellectu. Sed quamvis hoc apparet ex suo sermone,
tamen ipse ponit eos esse eiusdem nature, idest eiusdem
generis; et cum hoc ponit intellectum magis dignum
ut sit principium omnium rerum et preponit ipsum omnibus.
Dicit enim quod solus intellectus est simplex mundus
purus, idest abstractus a materia, non admixtus cum ea. Et
attribuit utrunque ei in omnibus partibus mundi, scilicet
cognitionem et motum; opinatur enim quod intellectus movet
omnia et quod non movetur. Quoniam autem iste sermo
est magis vicinus veritati et sententie Aristotelis, scilicet quod intellectus

[Page 41] est ex principiis et quod est causa cognitionis et motus,
est manifestum. Et ideo laudabit ipsum post multum, et
notificabit quod remansit illi dicere de intellectu. Textus/Commentum [32] Melissus autem videtur, ut narratur de eo, dicere
animam esse aliquod movens, cum dicebat quod lapis
habet animam quia movet ferrum. Diogenes
autem et alii multi opinabantur animam esse aerem,
quia existimabant quod nichil est subtilius aere, et
propter hoc anima cognoscit et movet; secundum
enim quod est principium aliarum rerum cognoscit,
secundum autem quod est subtilior omnibus rebus movet. Et
Empedocles etiam dicit quod anima est principium, cum dicit
ipsam esse vaporem, ex quo constituit omnes res,
et ponit ipsum valde remotum a corporibus et
semper liquidum, et multi alii quod
omnia entia sunt in motu. Et forte etiam aliquis videtur
opinari etiam in anima talem opinionem. Dicit enim
ipsam esse immortalem quia assimilatur immortalibus,
et quod hoc est ei quia semper movetur; et dixit: omnes
enim dii, luna scilicet sol et stelle, semper moventur
motu continuo. Et alii, qui digniores sunt derideri,
iudicaverunt ipsam esse aquam, ut Zeno.
Et videntur declinare ad hanc opinionem propter sperma,
cum sit humidius rerum; quoniam propter hoc contradicitur
dicens animam esse sanguinem, dicendo quod
sperma non est sanguis, et sperma est prima anima.
Et alii dixerunt ipsam esse sanguinem, ut
Critias, cum existimaverunt quod nichil consequitur animam
sicut sentire, et quod sentire est ex natura sanguinis.
Unumquodque enim elementorum, preter terram,
habet iudicem, terra autem nullum. Et quod dictum fuit de
ea est quod est ex omnibus elementis, aut omnia elementa

[Page 42] .
Vult numerare omnes opiniones Antiquorum in
anima et dare cuilibet aliquam rationem. Et sermo eius
est manifestus. Melissus autem opinabatur animam
esse principium movens per se, quia dicebat quod magnes
habet animam quia movet ferrum. Diogenes autem
opinabatur animam esse aerem; aer enim est subtilius
ceteris corporibus et principium eorum. Inquantum
igitur est principium, dabitur ei cognitio, et inquantum est
subtilius omnibus corporibus, dabitur ei motus; et hec
duo appropriantur anime. Abrocalis vero opinabatur
animam esse principium, et quod illud principium est vapor
liquidus motus, quia opinabatur quod ex vapore est constitutio
aliorum, et quod est valde remotus a corpore; et
hec duo sunt in principio. Deinde dixit:
et opinabatur cum multis aliis quod omnia
moventur, et credebat propositionem communem omnibus,
scilicet quod simile cognoscitur per suum simile. Et quia
omnia apud ipsum sunt mota, fuit necesse ut cognoscens sit motum;
quapropter iudicavit animam esse vaporem. Et similiter qui
ponit ipsam nature stellarum et solis et lune
videtur opinari ipsam moveri per se. Sed dicens ipsam esse
aquam debet derideri; nullus enim dixit aquam esse elementum

[Page 43] ceterorum. Sed tamen dedit ei rationem aliquam,
scilicet quod sperma, quod est principium generationis, est valde
humidum, et existimatum est quod sperma est anima cum
ipsum formet embrionem. Deinde dixit: quoniam per hoc contradicitur
dicens quod anima est sanguis . Idest, et ponit quod sperma
est prima anima quia ponit quod sperma non est sanguis;
forte igitur non iudicavit quod anima est aqua nisi quia videbat
sperma esse animam, et aquam non sanguinem.
Deinde dixit: Quoniam unumquodque elementorum habet iudicem
preter terram , etc. Idest,
et unumquodque elementorum iudicatum est ab Antiquis
animam esse ex eo, preter terram; nullus enim opinabatur
terram esse elementum aliorum, sed tantum est composita
ex quibusdam elementis, aut est omnia elementa,
idest ex omnibus elementis. Textus/Commentum [33] Et ipsi universaliter diffiniunt animam tribus, motu scilicet et
sensu et non corpore, et unumquodque istorum
reducitur ad principia. Et propter hoc
posuerunt ipsam etiam elementum aut ex elementis
illi qui diffinierunt eam per cognitionem. Et
quod quidam dicunt in hoc est simile ei quod dicunt
quidam, preter unum. Dicunt enim quod simile non cognoscitur
nisi per suum simile; et quia anima cognoscit omnia,
posuerunt eam constitui ex omnibus principiis .
Cum demonstravit quod considerantes in anima per motum
debent opinari ipsam esse ex principiis, incepit
demonstrare universaliter quod omnia dicta in diffinitione

[Page 44] anime reducta sunt ad principia. Et dixit: Et ipsi universaliter
diffiniunt , etc. Idest, et Antiqui universaliter procedunt
in diffiniendo animam et cognoscendo suam substantiam
tribus viis: motu scilicet, et sensu, idest cognitione, cum hec
duo videantur propria anime; tertium autem quia est non
corpus; plures enim eorum opinabantur hoc existere in anima
non minus quam predicta duo. Et unaqueque istarum
viarum inducit eos ad opinandum animam esse ex principiis.
Et hoc intendebat cum dixit: et unumquodque eorum reducitur
ad principia . Deinde incepit demonstrare viam per quam
processit qui iudicavit animam esse ex principiis per cognitionem.
Et dixit: Et propter hoc posuerunt ipsam esse elementum ,
etc. Idest, et quia omnes opinabantur eam esse ex principiis,
dixerunt illi qui diffinierunt eam per cognitionem
quod est elementum aut ex elementis. Et via qua processerunt
isti in hoc est eadem et similis, preter unum illorum, scilicet
Anaxagoram. Deinde demonstravit hanc viam. Et dixit: Dicunt enim
quod simile non cognoscitur nisi per suum simile . Idest, et hoc fuit
necesse apud eos quia opinabantur tres propositiones; quarum
una est quod omnis res cognoscitur per suum simile; secunda
est quod omnia non cognoscuntur nisi per sua principia; tertia
est quod anima cognoscit omnia. Ex quibus sequitur quod anima est
principia omnia, aut ex principiis omnium. Textus/Commentum [34] Qui igitur dixit quod principium et elementum
est unum ponit animam etiam unum: aut ignem
aut aerem; et qui ponit principia plura uno
ponit animam plus uno. Anaxagoras autem solus
dicebat quod intellectus non recipit passionem, et
quod nichil est in eo quod habeat communicationem
cum alia re. Sed non dixit quomodo et propter
quid, per hanc dispositionem, cognoscit, hoc
quod apparet ex suo sermone

[Page 45] .
Cum notificavit quod opiniones eorum in substantia anime
sequuntur illud quod opinantur in substantia principiorum,
incepit demonstrare etiam quod opiniones eorum
in numero animarum sequuntur etiam illud quod opinantur
in numero principiorum. Et dixit: Qui igitur dixit unum
principium esse ponit animam unius rei, idest unius nature ex
illo principio: aut ignem aut aerem. Et qui dixit principia
esse plura uno opinatur animam esse plurem uno.
Deinde incepit declarare opinionem Anaxagore, et quod alia
via processit. Et dixit: Anaxagoras autem solus dixit quod
intellectus non recipit passionem ; idest, non est materialis;
et quod in nullo habet communicationem cum alio; idest
quod nulla res omnium quas intelligit est in eo ita quod sit communis
eis in aliqua forma; idest quod non est hoc neque in hoc; idest, neque
est corpus neque virtus in corpore. Et hoc nullus dixit
nisi Anaxagoras. Et super hoc laudabit Anaxagoram
post. Deinde dixit: Sed non dixit quomodo . Idest, sed non dixit
quomodo contingit ei ut intelligat omnia: utrum secundum
quod est in actu aut secundum quod est in potentia; neque dixit
etiam qua de causa intelligit res que non sunt intellectus
in actu. Et hoc est quod post complebit, cum locutus
erit de intellectu.

[Page 46] Textus/Commentum [35] Et illi qui in principiis ponebant contrarietatem
constituunt etiam animam ex contrariis.
Qui ergo posuerunt principium alterum contrariorum, ut calidum, et frigidum,
et aliud simile, opinati sunt in anima etiam illam
esse unam hoc modo. Et videmus etiam eos
consequi nomina. Quidam igitur eorum
dicunt animam esse calidum, quoniam
hoc nomen vita in lingua Greca cecidit ex
hac intentione. Et quidam dicunt quod est algidum,
idest frigidum, propter anelitum; et
infrigidatio que provenit ex anelitu dicitur
ysargi , idest anelitus. Hoc igitur accepimus
ab Antiquis de anima, et ista induxerunt
eos ad dicendum hoc .
Narrat in hoc capitulo consequentiam eius quod opinantur
in substantia anime ad illud quod opinantur in
principiis, adeo quod qui opinatur principia esse contraria
dicit animam esse ex contrariis. Dicentes igitur
quod principia sunt calidum aut frigidum aut aliud
contrariorum dicunt quod anima similiter est unum illorum
contrariorum. Et in alia translatione invenitur additum:
Et qui opinabantur quod principia sunt alterum
par contrariorum dicunt quod anima est ex illo
pari contrariorum . Et est illud quod dixit: Et qui posuerunt
contrarietatem in principiis , etc. Deinde dixit: Et
videmus eos consequi nomina , etc. Idest, et invenimus

[Page 47] eos ratiocinari super hoc, scilicet quod alterum
contrariorum est principium, et quod anima est ex eo
ex derivatione huius nominis vite et anime . Dicens
igitur ipsam esse calidum ratiocinatur per hoc quod
hoc nomen vita in lingua Grecorum derivatur a calido ;
et similiter hoc nomen motus . Et qui dixit ipsam
esse frigidum ratiocinatur per hoc nomen anelitus ,
quod derivatur a frigido . Deinde dixit: Hec igitur
accepimus , etc., idest in substantia anime. Et iste sunt
rationes que induxerunt eos ad hoc dicendum, scilicet
rationes accepte ex distinctione et motu, et quod
anima non est corpus. Textus/Commentum [36] Debemus igitur perscrutari prius de motu. Videtur
enim quod non hoc solum est falsum, scilicet quod substantia
eius sit talis dispositionis sicut narrant
isti qui dicunt animam esse aliquod movens se
aut aliquid motivum sui, sed et esse animam motum
est impossibile. Et dico etiam quod non est necesse ut
movens sit motum; et hoc etiam predictum est .
Cum complevit sermones Antiquorum de anima,
et rationes eorum, et quod collocatur in eis de vero, incepit
in hac parte contradicere falso dicto ab eis, que est
tertia pars huius tractatus. Prima enim est in prologo,
secunda in numerando opiniones eorum, tertia in contradicendo
eis. Et incepit contradicere
eis qui diffiniunt eam per motum. Et dixit: Et debemus perscrutari ,
etc. Idest, et perscrutandum est de considerantibus

[Page 48] in substantia eius per motum. Visum est enim quod
non tantum est falsus sermo eorum qui diffiniunt eam
quia est aliquid movens se aut motivum sui, sed etiam quod
sit anima mota per se, scilicet ut constituatur per motum,
ut plura entia, ut venti et fluvii, est falsus. Et hoc
intendebat cum dixit: sed esse animam motum est impossibile .
Idest, sed sermo dicentis quod essentia anime constituitur
per motum est impossibilis. Deinde dixit: Et dico
etiam quod non est necesse , etc. Idest, quoniam autem
non est necessarium ut aliquid moveat se declaratum
est prius, scilicet in Naturalibus; quoniam autem non est mota
per se modo incepit declarare. Textus/Commentum [37] Et omne motum altero duorum modorum movetur:
aut per aliud, aut per se. Et dicere est per
aliud illud quod movetur quia est in aliquo
moto, ut equitans in navi. Motus enim eius
non est sicut motus navis, quoniam navis movetur
per se, et equitans movetur quia est in moto.
Et hoc manifestum est per membra. Motus
enim proprius pedibus est ambulatio, et
convenit etiam homini; sed non invenitur
in illa dispositione in equitantibus in navi .
Cum declaravit quod falsitas non tantum invenitur
in hoc quod movet se anima, ut declaratum est in sermonibus
universalibus, sed etiam in hoc quod dicunt quod substantia
anime constituitur per motum, ut venti et fluvii,

[Page 49] incepit hic declarare hoc etiam esse impossibile. Et incepit primo
dividere modos secundum quos dicitur quod aliquid est motum.
Et declaravit primo quod motus attribuitur alicui duobus
modis: aut essentialiter, quando aliquid fuerit motum per
se; aut accidentaliter, quando fuerit motum per motum
alterius, cum fuerit in re mota. Et dixit: Et omne motum
movetur duobus modis: aut per aliud, aut per se . Deinde dedit
exemplum de equitantibus in navi. Deinde dixit: Et hoc manifestum
est ex membris . Idest, et motus navis non attribuitur
equitantibus essentialiter. Et hoc manifestum est ex motu
membrorum propter que attribuitur motus essentialiter
homini et animali, scilicet pedum. Motus enim non
attribuitur homini essentialiter nisi propter hec membra,
et iste motus non invenitur in equitantibus in navi. Motus
igitur essentialis non invenitur in eis. Et debes
scire quod illud quod dicitur motum quia est in moto est
duobus modis: modo qui est possibilis ut moveatur per
se, ut equitantes in navi qui moventur per motum navis;
et modo qui est impossibilis, ut albedo que movetur
per motum corporis albi. Textus/Commentum [38] Et quia motum dicitur duobus modis, debemus
modo perscrutari de anima utrum moveatur per se
aut per aliud. Et quia motus sunt quatuor: loci
et alterationis et augmenti et diminutionis,
necesse est aut ut moveatur aliquo istorum motuum,
aut ut moveatur plusquam uno, aut ut moveatur
omnibus motibus. Si igitur movetur
non accidentaliter, tunc motus est in ea naturaliter. Et
si ita sit, habet locum etiam. Omnes enim motus
quos diximus sunt in loco

[Page 50] .
Cum divisit motum in duo, essentialiter et accidentaliter,
incepit perscrutari utrum sit possibile ut anima
moveatur per se. Et dixit: Et quia motum dicitur , etc. Idest,
et cum declaratum est quod motum dicitur duobus modis,
perscrutandum est utrum anima
moveatur per se, aut non moveatur nisi accidentaliter. Deinde proposuit hic
tres propositiones. Quarum una est quod motus sunt tres
in genere; sed ipse dixit quatuor large, quasi numerando
additionem et diminutionem pro duobus. Secunda
autem est quod, si anima movetur, aut uno istorum motuum
aut pluribus aut omnibus movetur. Tertia vero
est quod, si movetur uno istorum motuum, necesse est ut
sit corpus. Quoniam autem anima, si movetur, uno
istorum motuum movetur, sic componitur: si anima movetur
essentialiter, necessario movetur uno essentialium
motuum aut pluribus aut omnibus; et omnis motus
aut est loci aut alterationis aut augmenti; ergo anima,
si movetur, movetur aut localiter aut cremento aut
alteratione. Et cum coniunxerimus huic quod omne motum
aliquo istorum motuum est corpus, ut declaratum
est in sexto Phisicorum, concludetur quod, si anima movetur, est
corpus et in loco, cum omne corpus est in loco. Hoc igitur
possumus intelligere de hoc quod dixit: Si igitur movetur
non accidentaliter, et motus est ei naturaliter . Si

[Page 51] igitur ita sit, habet locum. Omnes enim motus predicti
sunt in loco. Si igitur movetur
naturaliter, et omnis motus naturaliter est unus illorum trium, et quilibet illorum
est in corpore, et omne corpus est in loco, necesse
est ut anima sit in loco. Et cum fuerit in loco, erit mota
motu locali necessario; omne enim quod movetur altero
illorum duorum motuum movetur localiter; et non
convertitur. Sed in verbis est aliquid ambiguitatis, quoniam
dixit: omnes enim motus predicti sunt in loco ; et non dixit:
omnia enim mota illis motibus predictis sunt in loco ,
sed omnes motus predicti . Sed hoc etiam secundum suum manifestum
non vere dicitur de illis motibus tribus, scilicet ut
sint in loco, si hoc quod dixit predicti respondet
illis tribus; motus enim alterationis non est in loco. Et ideo
possumus intelligere ex hoc quod dixit: si igitur movetur
non accidentaliter, et motus est ei naturaliter , idest propter
se, non propter aliud extrinsecum, necesse est ut moveatur
motu locali. Et sic intendit per motus predictos omnes
modos motus localis. Iste enim motus existit in re
naturaliter, et est necessario in loco. Et secundum hoc
erit sermo eius et motus est ei naturaliter quasi alia conditio
addita ei quod est ei essentialiter. Alteratio enim
potest dici aliquo modo quod est in alterato essentialiter.
Et potest dici quod est in eo accidentaliter aliquo modo.
Albedo enim non movetur in nigredinem nisi quia
est in aliquo divisibili, scilicet corpore, non quia est
divisibilis in se. Et sic erit hic alius modus motorum

[Page 52] accidentaliter a modo descripto; et verificat hanc expositionem
hoc quod post dicet. Textus/Commentum [39] Et si substantia anime est ut moveat se, tunc
motus non erit ei accidentaliter ut albo et
tricubito. Ista enim moventur, sed accidentaliter;
quod autem movetur est corpus in quo
hec duo existunt; et ideo non habent locum.
Anima autem habet locum, cum naturaliter habet
communicationem cum motu .
Cum declaravit quod, si movetur essentialiter, oportet
ut moveatur uno trium motuum, incepit declarare quod
non potest moveri motu alterationis neque augmenti.
Impossibile est enim ut inveniatur in eis aliquod movens,
quoniam hoc non invenitur nisi in motu locali tantum;
quamvis illud quod movetur in qualitate movetur
etiam aliquo modorum rerum que dicuntur moveri accidentaliter.
Et dixit: Et si substantia anime , etc. Idest, et si substantia
anime est aliquod movens se, ut Antiqui describunt,
tunc impossibile est ut moveatur in qualitate, ut album
in nigrum, neque in quantitate, ut tricubitum in tetracubitum.
Quoniam, si aliquod istorum dicatur moveri, non
dicetur nisi accidentaliter, quoniam illud quod movetur
in istis non est nisi corpus. Et hoc est quasi causa propter
quam non invenitur in hiis duobus motibus movens
ex se. Sed quoniam motus non attribuitur albedini et nigredini

[Page 53] nisi propter corpus in quo existunt hee due qualitates
manifestum est. Sed difficile est ymaginari quomodo
attribuitur additio et diminutio in quantitate
rei augmentabili et diminuibili accidentaliter. Augmentatum
enim essentialiter movetur in loco, sed secundum quod
est motus in partibus, non in toto; motus igitur attribuitur
toti accidentaliter. Motus igitur attribuitur alterabili
et augmentabili modo accidentali; sed alterabili
propter corpus deferens, augmentabili autem et
diminuibili propter partes corporales augmentabiles
et diminuibiles. Et secundum has duas intentiones
intelligendus est suus sermo in quo dixit: quod autem movetur
est corpus in quo sunt hec duo . Idest, et corpus
in quo sunt hec duo in qualitate vero est corpus subiectum;
in augmento autem sunt partes corporis in quibus
invenitur iste motus. Et sic possunt dissolvi omnes
dubitationes contingentes huic sermoni. Textus/Commentum [40] Et etiam, si movetur naturaliter, movetur etiam violente;
et si violente, naturaliter. Et similiter de quiete; ad
quod enim movetur naturaliter, in eo quiescit naturaliter,
et similiter in illo ad quod movetur violente
quiescit violente. Qui igitur sunt motus
et quietes isti qui violente accidunt anime? Et etiam, si
movetur ad superius, est ignis; si inferius,
est terra. Isti enim duo motus non sunt
nisi horum duorum corporum. Et sermo de
corporibus mediis est iste idem sermo .

[Page 54] Et si movetur naturaliter, idest per se in loco, necesse
est ut moveatur violente in loco. Et hoc necesse est in
eo quod movetur in loco motu recto. Deinde posuit conversum.
Et dixit: et si movetur violente, movetur etiam naturaliter.
Et hoc etiam necesse est, scilicet quod illud quod movetur
violente debet moveri naturaliter; motus enim violentus
non intelligitur nisi in respectu naturalis. Deinde dixit: Et
similiter de quiete . Idest, et secundum hunc modum debet esse
in quiete, scilicet quod omne motum naturaliter habet quietem
naturaliter, et omne habens quietem naturaliter habet quietem violente,
et omne habens quietem violente habet quietem naturaliter.
Si igitur anima movetur naturaliter, habet quietem naturaliter;
et si habet quietem naturaliter, habet quietem violente. Et
cum narravit quod illud quod movetur naturaliter potest
habere violentam quietem, narravit in quo loco habet quietem
violente. Et dixit: illud enim in quo movetur naturaliter,
in eo quiescit violente . Idest, in loco enim in quo movetur
naturaliter quiescit violente; v. g. ignis, qui naturaliter
movetur in loco inferiori, in eo quiescit violente;
terra autem econtrario. Et hoc determinatum est in
quinto Phisicorum. Et cum probavit quod, si anima movetur
naturaliter et per se, quod necesse est ut moveatur violente
aut quiescat violente, hiis propositionibus verificatis
dixit: Qui igitur motus , etc. Idest, nullus enim potest dicere in
hoc aliquid; hoc enim nullo modo ymaginatur in anima, nedum
sit necesse. Et potentia istius sermonis est potentia
duorum sillogismorum ypoteticorum. Quorum

[Page 55] primus est quod, si anima movetur naturaliter,
movetur violente; sed non movetur violente; ergo non
movetur naturaliter. Secundus autem est quod, si anima
movetur naturaliter, quiescit naturaliter, et si quiescit
naturaliter, quiescit violente; sed non quiescit violente;
ergo non quiescit naturaliter; et si non quiescit naturaliter,
non movetur naturaliter. Et iste componitur
ex duobus sillogismis ypoteticis continuativis, in
quorum utroque destruitur consequens et concluditur
oppositum precedentis. Deinde dedit alium sillogismum
qui consequitur ex istis propositionibus, per quem declarat
quod anima non movetur naturaliter. Et dixit: Et si movetur naturaliter
ad superius, est ignis; et si inferius, est terra . Idest, et si movetur
naturaliter in loco, aut movetur superius aut inferius,
cum omnis motus in loco est alter istorum modorum.
Et hoc verum est in motu recto. Si igitur movetur
superius, est ignis; si inferius, est terra; si medio modo,
est alterum duorum corporum mediorum: aut aqua aut
aer. Et hoc intendebat cum dixit: Et sermo de corporibus ,
etc. Et quasi dimisit impossibile consequens,
quia manifestum est. Et est quod, si est ignis aut aliquod
elementorum, est in corpore violente. Et si est aliquod
elementorum, non debet moveri in corpore nisi uno motu
naturaliter: aut superius aut inferius, non motibus oppositis.
Sed nos videmus eam moveri motibus oppositis
in loco; ergo non est unum elementorum quatuor. Textus/Commentum [41] Et etiam, si videmus eam movere corpus,
necesse est ut moveat ipsum illis motibus quibus
movetur. Et si ita sit, cum iste sermo convertetur,
erit verus, scilicet quod motus quo corpus
movetur movetur etiam ipsa illo motu. Et corpus
movetur motu locali, unde necesse est ut
anima transmutetur secundum transmutationem corporis,
et transferatur in loco aut secundum totum
aut secundum partes. Et si hoc fuerit, possibile est ut,
cum exiverit ab aliquo loco, revertatur et existat
in eo; unde possibile est ut illud quod moritur
ex animalibus revertatur et vivat

[Page 56] .
Et etiam, si videmus eam , etc. Idest, et est etiam alia
ratiocinatio. Quoniam, si ponimus quod ipsa movet
corpus secundum quod movetur, necesse est ut moveat
ipsum modo motus quo movetur, scilicet quod, si
transferatur, necesse est ut transferat ipsum, et si alteretur,
necesse est ut alteret ipsum. Et cum posuit hoc,
dixit: et econtrario etiam, scilicet quod modus motus quo corpus
movetur ab anima, necesse est ut moveatur illo eodem
motu. Hoc posito, si posuerimus quod corpus movetur
ab anima motu locali, tunc necesse erit ut anima
moveatur in corpore, aut secundum totum aut secundum partes; erit
ergo in corpore quasi corpus in loco. Et quia innata
est movere corpus in locis diversis, possibile est etiam
ut ipsa moveatur in locis diversis. Et cum ita sit, possibile
est, sicut dixit, cum exierit a corpore, ut revertatur
et intret ipsum; unde consequitur, sicut dixit, ut
animal mortuum revertatur et vivat. Sed ista contradictio
est secundum sermonem dicentis, non secundum

[Page 57] rem in se. Nos enim non ponimus quod omne movens
movetur illo modo motus, neque in motu locali,
nisi movens sit corpus, ut declaratum est in Phisicis.
Et cum quidam existimaverunt quod hec contradictio
est secundum rem in se, dederunt dubitationem
super Aristotelem in hac probatione dicente quod omne
corpus non movet nisi moveatur, et dicunt: Nos
videmus hic multa que movent, et non moventur illo
modo motus, ut lapis retitus; quoniam cum calefit, movet
paleam motu locali, tamen ipse non movetur. Sed
iste non est locus istius questionis, et eius dissolutio iam
dicta est in octavo Phisicorum, ubi indigebatur ponere hanc propositionem.
Sed questio esset propria huic loco si
contradictio esset secundum rem in se, quia multa videmus alterare,
tamen non alterantur. Sumus igitur inter duo: aut
debentes ponere quod contradictio est secundum rem in
se, et tunc non erit verum nisi in motu locali, quod non sonant
verba Aristotelis; aut ponere quod contradictio est secundum
sermonem dicentis, non secundum rem in se. Et ista quidem
contradictio non verificatur nisi concedendo primam
propositionem a qua incepit loqui, scilicet quod, si anima
movet corpus secundum quod movetur, necesse est ut moveat
ipsum modo motus quo movetur. Et hoc concedunt Antiqui,
aut sequitur illud quod concedunt. Hoc quidem concesso
consequitur conversum eius necessario, et est quod
omnis motus quo corpus movetur, necesse est ut
anima moveatur illo motu. Et hoc manifestum est.
Secundum hoc igitur intelligenda est ista contradictio
in hoc loco.

[Page 58] Textus/Commentum [42] Motu autem accidentaliter non movetur
nisi per aliud, scilicet cum animal expellitur
violente. Sed non est necesse ut illud in cuius
substantia est moveri per se moveatur per aliud,
nisi accidentaliter; quemadmodum non est rectum
ut illud quod est bonum per se sit bonum
per aliud; neque illud quod est delectabile
per se est delectabile per aliud .
Cum destruxit quod anima movetur per se, incepit
declarare quod non est impossibile ut moveatur accidentaliter;
immo forte est necessarium. Et dixit: Motu autem
accidentaliter , etc. Idest, motu autem accidentali potest moveri,
cum talis motus non est nisi per motum rei in qua
est. Et hoc accidit ei cum corpus in quo est movetur
violente ab aliquo extrinseco. Et cum dedit pro possibili
istum modum motus, declaravit quod non debet esse
necesse ut illud quod movetur per suam substantiam
moveatur per aliud. Quemadmodum enim illud quod
est bonum per se non est bonum per aliud, sic illud quod
est motum per se non est motum per aliud. Textus/Commentum [43] Et melior sermo omnium sermonum dictorum
in hoc quod anima movetur est quod movet sensibilia.
Sed si movet se, movetur etiam; unde necesse
est, quia omnis motus est processus moti in modo
sui motus, ut anima etiam procedat a sua
substantia, si non movet se accidentaliter
sed motus est sue substantie per se .

[Page 59] Cum declaravit quod contingit dicentibus quod anima non
movet nisi secundum quod movetur ut moveatur modis motuum
quibus movet, anima autem videtur movere pluribus
modis, ut motu locali et motibus sensibilium, et iam
dedit eis impossibilitatem si movetur motu locali, qui
est modus quo movet, declaravit hic quod sermo magis
sufficiens quod anima movetur illo modo quo movet
est ut moveatur motu quem facit in sensibilibus. Et
dixit: Et melior sermo , etc. Idest, et magis sufficiens sermo est
dicere quod anima movetur in genere motus quem habet
in sensibilibus. Et intendebat hoc cum dixit: quod movet
sensibilia ; idest quod movetur modo motus secundum quem movet
sensibilia. Sensus enim licet moveantur a sensibilibus,
tamen existimantur movere et moveri ab eis insimul.
Deinde incepit dicere aliud impossibile contingens
omnibus; et est quod, si actio substantialis anime, qua sustentatur,
quasi forma sit motus, motus autem est transmutatio
rei in sua substantia, necesse est ut anima transmutetur
in sua substantia et ut non sit in sua ultima perfectione,
idest in actu. Esse enim motus est esse transmutabile,
et est compositum ex esse in potentia et ex esse in actu;
et ideo existimaverunt plures Antiquorum ipsum non
esse. Et dixit: Et si movet se, movetur etiam , etc. Idest, sed si anima
movet se, ut ponunt Antiqui, ipsa etiam movetur
in se et in sua substantia. Et quia omnis motus est transmutatio
moti in modo sue substantie secundum quod est motum,
necesse est ut anima etiam transmutetur a sua substantia.
Deinde dixit: si non movet se accidentaliter . Idest, ut michi videtur,
si motus non est aliquod posterius ab anima quasi accidens

[Page 60] illi, scilicet ut anima accipiatur in diffinitione
motus, non motus in diffinitione anime ut faciunt Antiqui. Et intendebat
secundum hanc expositionem: si non movet se ita
quod motus sit accidens consequens substantiam eius.
Et forte intelligit intentionem predictam de accidente,
idest: quod opponitur essentie. Textus/Commentum [44] Et quidam dixerunt quod anima movet etiam corpus
in quo est modo quo movetur, ut Democritus.
Dixit enim sermonem similem sermoni
Chili; iste enim dicit quod Dedalus posuit ymaginem
Hermafroditi motam, ponendo in
ea argentum vivum. Et similiter dicit Democritus;
dicit enim quod spere indivisibiles semper moventur,
quia innate sunt non quiescere in aliqua
hora, et sic attrahunt secum totum corpus et
movent ipsum. Et nos queremus ab eo
utrum hoc idem faciat quietem etiam. Sed difficile
est, immo impossibile, dicere quomodo facit hoc.
Et universaliter nos non videmus animam movere
animal hoc modo, sed voluntarie .
Cum declaravit quod contingit dicentibus quod movetur
anima ex se ut transferatur ex se quemadmodum corpus
transfertur, et dedit eis multa impossibilia, incepit
hic etiam dicere quod plures homines sunt qui hoc dicunt.
Et dixit: Et dicunt aliqui quod anima etiam movet corpus , etc.
Idest, et quidam opinantur quod anima movet corpus motu
locali, illa etiam mota, ut Democritus. Opinatur enim quod

[Page 61] partes indivisibiles semper movent corpus suo motu,
sicut dixit Chilus quod Dedalus fecit movere ymaginem
Hermafroditi, imponendo in ea argentum vivum;
iste enim opinatur quod ita est de anima cum corpore
in motu sicut de argento vivo cum ymagine. Deinde dixit:
Nos igitur queremus ab eo , etc. Idest, et si causa apud ipsum
propter quam anima movet corpus est ista, querendum
est ab eo quomodo anima facit quietem, si facit motum
secundum quod semper movetur. Deinde declaravit quod hoc non solum
est difficile, immo impossibile, dare causam quomodo
facit quiescere secundum quod movetur. Et dixit: Et difficile
est dicere , etc. Deinde dixit: Et universaliter non videmus animam ,
etc.; idest quod si motus corporis ab anima esset sicut
motus ymaginis ab argento, tunc motus corporis
non esset voluntarius sed necessarius. Et hoc
manifestum est. Textus/Commentum [45] Et similiter est de hoc quod dixit Thimeus
in sermone naturali, scilicet quod anima movet corpus.
Dicit enim quod non movet corpus nisi ipsa mota,
quia admiscetur cum eo. Constitutio enim
anime est ex elementis, et est divisibilis secundum
divisionem numerorum compositorum, ut habeat
sensum convenientem armonie, et
moveatur totum motibus convenientibus. Dixit:
Et ideo incurvavit rectitudinem et posuit eam
circulum, et divisit ex uno duos circulos
separatos in duobus locis; deinde divisit unum
circulum etiam in septem circulos, ita quod posuit
motus celi sicut motus anime .

[Page 62] Cum declaravit quod Democritus opinabatur animam
movere corpus localiter, ipsa translata, et dedit
impossibile consequens eius opinionem, incepit etiam
declarare quod illud quod dictum est in Thimeo est simile
opinioni Democriti. Et dixit: Et similiter etiam , etc. Idest,
et similiter est dictum in Thimeo, scilicet quod anima
movet corpus localiter; immo etiam anima transfertur,
quia admiscetur cum eo, et cum ipsa transfertur,
transfertur corpus. Et cum declaravit similitudinem
inter hanc opinionem et opinionem Democriti, incepit
etiam dicere illud quod est proprium huic opinioni, et
contradicere ei proprie. Et dixit: Constitutio enim anime , etc.
Idest, et hoc fuit dictum in Thimeo, quia constitutio
anime est ex elementis istius mundi; sed est intelligens,
quia componitur ex elementis musica compositione
et sperica; et comprehendit armoniam, quia componitur
compositione armonica; et apud
ipsum talis est natura corporum celestium. Corpora enim
celestia sunt composita apud ipsum tali compositione,
et figura eorum talis est. Et cum dixit quod constitutio
anime est ex elementis, intendit ex elementis ex quibus
componitur mundus apud ipsum. Deinde dixit: et est divisibilis .
Idest, et est composita compositione armonica, quoniam
per talem proportionem compositionis potest sentire
armoniam. Et hoc intendebat cum dixit: ut habeat sensum.
Deinde dixit: et moveatur totum motibus convenientibus ;
idest, quia habet numerum armonicum. Deinde dixit: Et ideo
incurvavit rectitudinem

[Page 63] . Idest, intendit quod Thimeus, quia
opinabatur quod anima non agit nisi inquantum est
sperica, et comprehendit armoniam et movetur motibus
armonicis, idest convenientibus, inquantum componitur
ex elementis compositione armonica, dixit narrando de Creatore quod, cum
composuit animam ex elementis, composuit ipsam prius magnitudine recta compositione
armonica; deinde incurvavit lineam et fecit
ipsam circulum, ut intelligat, et fecit illum circulum habere
latitudinem; deinde divisit illum circulum in duo,
quorum unum divisit in septem, scilicet orbes stellarum erraticarum
et orbem stellarum, ita quod posuit motus celi
eosdem cum motibus anime; idest quod actiones celi sunt eedem
cum actionibus anime. Textus/Commentum [46] Dicamus igitur prius quod non est rectum dicere
quod anima est magnitudo. Manifestum est
enim quod qui intendebat quod anima totius, v. g.
illud quod dicitur intelligentia, est sic, non intendebat
sensibilem animam, neque desiderativam;
quoniam motus istarum non est circularis .
Dicit quod non est rectum opinari quod anima sit
corpus, cum intellectum fuerit per animam intellectus,
ut declaratum est quod hoc intendebatur in Thimeo
per hoc nomen anima . Et ideo fecerunt corpus spericum;
actio enim intellectus similis est circulationi. Et
non intelligebatur illic per animam aut sensibilis aut
desiderativa; motus enim istarum et actio earum non

[Page 64] assimilatur circulationi sicut actio intellectus apud eos
assimilatur circulo quia revertitur supra se et intelligit
se. Et ideo assimilat ipsum Aristoteles spere. Textus/Commentum [47] Intellectus autem est unus et continuus,
et similiter intellectum; et intellectum est res
intellecte; et iste sunt une secundum consequentiam,
sicut mensura sine magnitudine. Et ideo
intellectus etiam non est continuus hoc modo, sed
aut est indivisibilis aut est aliquod continuum non sicut
magnitudo. Nullo enim modo possumus dicere
quomodo intellegit per aliquam
partem partium eius, quecumque pars
sit idem. Et intelligere per aliquam partem
aut erit per magnitudinem aut per punctum.
Et punctus est infinitus; manifestum est igitur
quod non pertransit ipsum in aliqua hora.
Et si intelligit per magnitudinem, intelligit
multotiens et infinities; sed nos videmus
intelligere semel possibile esse. Si igitur sufficit
tangere per unam partem, quecunque pars sit,
in quo indiget moveri circulariter, et universaliter,
quod ex eo fiat magnitudo ?
Et intellectus est unus , etc. Idest, et intellectus
dicitur esse unus et continuus illo modo quo dicitur
in suo intellecto esse unum et continuum. Deinde dixit: et intelligere
est res intellecte , etc. Idest, et quia intelligere est ipse
res intellecte, que non dicuntur esse une nisi sicut dicuntur

[Page 65] res consequentes esse une, scilicet numerus. Et
hoc intendebat cum dixit: sicut mensura sine magnitudine ,
idest sine continuatione. Et ideo impossibile est ut
dicatur quod intellectus sit unus et continuus nisi eo
modo secundum quem dicitur hoc in rebus consequentibus,
scilicet in quantitate discreta. Intellectus igitur
non est corpus quia non est continuus in rei veritate.
Deinde dixit: sed aut est indivisibilis aut continuus non sicut
magnitudo . Idest, et cum dispositio in intellectu sequitur
dispositionem in intellecto, necesse est dicere quod intellectus
aut est indivisibile, ut unus punctus, aut continuum;
sed non sicut continuatio magnitudinis, sed continuatio
compositi, idest quantitatis discrete. Deinde dixit:
Nullo enim modo possumus dicere , etc. Idest, et cum dixerimus
in eo quod est magnitudo continua, tunc non intelliget
nisi secundum tactum, ut dictum est in Thimeo.
Nullo enim modo possumus dicere quomodo intelligit
intellectus per aliquam partem eius, quecunque pars sit
idem rerum intellectarum. Deinde dixit: Et intelligere per aliquam
partem , etc. Idest, et intelligere per tactum, cum fuerit
magnitudo, necesse est aut ut tangat per
partes eius partes intellecti, aut per totum totum, aut utrunque;
deinde, si intellexerit per contactum partium cum partibus
rei, necesse est ut sit aut per aliquam partem eius
que sit magnitudo, aut per aliquam partem que
sit punctus. Et cum declaravit hoc, dedit impossibile
consequens utrunque. Et dixit: Et si punctus est infinitus ,

[Page 66] etc. Idest, et si intellexerit per punctum, manifestum
est quod non potest intelligere totum corpus
semper; puncta enim que sunt in corpore sunt infinita. Si igitur necesse est in intelligendo corpus ut tangat
punctus ex eo omnia puncta que sunt in corpore
(quod est impossibile, quia puncta sunt infinita),
manifestum est quod impossibile est ut intelligat corpus
omnino secundum hunc modum. Et cum declaravit
impossibile consequens si intelligit secundum
quod tangit corpus per puncta, incepit etiam
dicere impossibile consequens si tangat ipsum per
partem aliquam que sit corpus, non punctus. Et dixit:
Et si intelligit per magnitudinem , etc. Idest, et si
intellectus intelligit rem tangendo per aliquam partem
eius que sit corpus omnes partes corporis intellecti,
circungirando se quousque tangat per illam partem
corporis omnes partes corporis intellecti, necesse
est ex hoc ut intellectus intelligat idem infinities quando
tangit corpus; quoniam pars non differt a parte in
suo tactu; et impossibile est ut intelligat totum corpus.
Sed nos videmus quod intellectus intelligit totum corpus
simul, et unico intelligere, et non indiget intelligere iterato.
Si igitur aliquis dixerit quod sufficit
intelligere corpus intelligere unam partem eius, quando tangit ipsum
per suam partem, dicemus ei: Quomodo igitur indiget
corpus ut moveatur circulariter quousque tangat per
suam partem aut per suas partes omnes partes eius? Et
universaliter, quo indigetur quod intellectus sit corpus,
si non intelligit per tactum?

[Page 67] Textus/Commentum [48] Et si necesse est intelligere ut tangat per
totum circulum, quid igitur est tangere per partes?
Et etiam, quomodo intelligit per indivisibile
divisibile, aut per divisibile indivisibile?
Et necesse est ut intellectus sit iste circulus.
Intelligere enim est motus intellectus,
et circulatio est motus circuli. Et si intelligere
est circulatio, erit etiam ista circulatio intelligere.
Quid igitur intelligit semper? Hoc enim necessarium est, si
circulatio sit semper eterna.
Intelligere enim mechanicum est finitum,
quoniam quidlibet illius est propter alterum;
intelligere autem speculativum (et est diffinire
per sermones) similiter. Et omnis sermo
est aut per diffinitionem aut per demonstrationem.
Demonstrationes autem accipiuntur ex principio,
sicut ultimo; et est sillogismus et conclusio.
Et quamvis non cadat in eis conclusio, tamen
non revertuntur ad sua principia, sed
crescunt semper in medio aut extremo, et
procedunt recte. Circulatio autem revertitur
ad suum principium. Et omnes etiam diffinitiones
sunt finite. Et etiam, si totus motus
idem est, multotiens. Et etiam intelligere
est dignius attribuere quieti quam motui;
et similiter sillogismus .
Et si necesse est intelligere , etc. Idest, et si necesse
est intelligere ut intellectus tangat per totum circulum
rem intellectam, et tunc intelliget, (et ista est

[Page 68] secunda pars trium divisionum), quo igitur indigetur
ut tangat per partes? Ociosum est enim tangere per partes.
Deinde dixit: Quomodo intelligit per indivisibile ,
etc. Idest, et quocunque modo posuerimus quod tangit,
sive per partem indivisibilem, sive per divisibilem, sive
illud divisibile fuerit totum aut pars aut utrunque,
scilicet quod tangit partem per partem et totum per
totum, impossibile est nobis dicere quomodo intelligit
per tactum. Quoniam, si dixerimus quod habet.
partes indivisibiles, quomodo tangit per
partes indivisibiles partes divisibiles rerum? Et si dixerimus quod
habet partes divisibiles, quomodo tangit per eas? Tangens
enim debet esse superpositum. Et omnia ista contingunt
eis quia ponunt quod intellectus, in eo quod est
intellectus, habet partes, et quod non intelligit nisi
tangendo. Deinde dixit: Et necesse est ut iste intellectus sit
circulus ipse . Idest, et necesse est ut intellectus sit
ipsum corpus circulare, non quod intellectus sit proprium
aliquod corpori circulari. Manifestum est igitur
quod contingit ex hoc quod intellectus est corpus
circulare. Et sillogismus sic componitur: actio intellectus
est circulatio; et circulatio est corporis circularis;
ergo actio intellectus est corporis circularis. Et illud
cui attribuitur actio intellectus est intellectus;
ergo intellectus est corpus circulare. Et cum declaravit
quod contingit necessario ut intellectus sit corpus
circulare et eius actio sit circulatio, notificavit
quod est necesse, si intelligere eius sit
circulatio, et circulatio etiam fuit in eo semper secundum quod est

[Page 69] corpus celeste, ut eius intelligere sit semper et
infinitum. Et dixit: Et si intelligere est circulatio , etc. Idest, so
et si intelligere est circulatio, tunc etiam circulatio existens
in intellectu erit intelligere. Et circulatio erit
semper; unde manifestum est quod intelligere erit semper
et infinitum. Deinde incepit dare impossibile
quod sequitur ex hoc. Et dixit: Et quid intelligit semper ,
etc. Idest, et cum secundum hanc opinionem necesse est ut semper
intelligat, quid possunt dicere quod semper intelligit? Hoc
enim necesse est propter hoc quod ponunt quod circulatio
est semper. Et nichil possunt dicere in hoc, quoniam intelligere
per operationem est finitum. Omne enim intellectum
apud operationem non intelligitur nisi propter aliud,
et omnia propter ultimum finem qui intenditur in illa
operatione mechanica. Et cum declaravit quod intelligere
est finitum in intellectu mechanico, incepit declarare
quod ita est in speculativo. Et dixit: Et intelligere speculativum
(et est diffinire per sermones) similiter . Idest, similiter
est in omnibus rebus speculativis. Deinde dixit: Et omnis sermo aut
est diffinitio aut demonstratio . Idest, et omnis actio
intellectus aut est diffinitio aut demonstratio. Et cum
declaravit hoc, incepit declarare quod utraque istarum
actionum est finita. Et dixit: Et demonstrationes accipiuntur
ex principio . Idest, et demonstrationes habent principium
ex quo accipiuntur, et sunt propositiones; et
habent finem, et est sillogismus qui fit ex propositionibus et
conclusione. Deinde dixit: Et quamvis in eis non cadat conclusio ,
etc. Idest, et qui concludit aliquam conclusionem non
facit revertere illam conclusionem, sicut facit in sillogismo

[Page 70] circulari, sed addit ei aliam propositionem, per
quam impossibile est ut demonstratio revertatur circulariter,
scilicet ut principium fiat finis et finis principium; sed
additur illic terminus medius alius et extremum maius aliud
et alia conclusio; et erit motus intellectus tunc secundum
rectitudinem, non secundum circulationem. Circulatio autem, quam
opinantur esse actionem intellectus, non intelligitur ab
hoc intellectu, idest qui procedit secundum rectitudinem,
sed revertitur. Et cum declaravit hoc in demonstratione,
incepit declarare hoc in diffinitione. Et dixit:
Et omnes diffinitiones sunt finite . Idest, et diffinitiones
rerum, cum perficiuntur per intellectum, sunt finite, sicut
res que exigunt ut credantur. Et intelligere non
revertitur in eis circulariter, sicut fides non revertitur in
demonstrationibus circulariter. Deinde dixit: Et etiam si
totus motus idem est, multotiens . Idest, et si motus
intellectus et circulatio eius fuerit in eodem intellecto,
tunc comprehendet ipsum infinities. Et in alia
translatione est manifestius sic: Et cum motus intellectus
fuerit circularis, non spiralis, tunc comprehendens
comprehendet idem multotiens . Et ideo possibile est ut
sermo sit sic: Et si motus intellectus fuerit circulatio, tunc
intelliget omnia multotiens. Deinde dixit: Et intelligere dignius
est ut attribuatur quieti quam motui . Et intendit ex hoc quod
apparet; quoniam actio nostra per ipsum apud quietem est magis
perfecta quam apud motum. Et ideo melius est attribuere
actionem intellectus quieti quam motui, sicut fecerunt isti.

[Page 71] Textus/Commentum [49] Et etiam, quod non est facile non est delectabile,
sed quasi violentum. Si igitur motus non est
substantia anime, tunc non movetur nisi ab
aliquo extrinseco a sua natura. Et etiam est valde
difficile ut intellectus sit admixtus cum corpore
admixtione qua non possit recedere ab
eo, si melius est intellectui ut non sit coniunctus
cum corpore, sicut est consuetudo dicendi,
et secundum quod plures opinantur .
Et etiam manifestum est quod intelligere apud motum
magis est difficile quam apud quietem. Motus igitur est ab anima quasi
violentus; ergo non est in substantia eius, neque anima constituitur
per ipsum, sed est extra naturam eius. Et cum notificavit
hoc, incepit dare impossibile contingens eis in hoc
quod dicunt intellectum esse corpus. Et dixit: Et est valde difficile ,
etc. Idest, et valde est improbabile et difficile ad intelligendum,
secundum quod homines consueverunt dicere, quod intellectus
sit corpus aut admixtum cum corpore tali admixtione
quod non potest evadere ab eo omnino; cum omnes, aut
plures, opinentur quod melius est ut intellectus sit non
coniunctus cum corpore, nedum sit corpus. Natura enim
intellectus videtur esse valde opposita nature corporis. Textus/Commentum [50] Et ex eis que latent etiam est causa propter
quam celum movetur circulariter. Substantia
enim anime non est causa motus eius circulariter,
sed movetur isto motu accidentaliter. Neque
etiam corpus, est causa in hoc; immo anima est dignior
in hoc. Et etiam neque dixit quare hoc fuit
melius; licet oportet quod Deus non posuerit animam
moveri circulariter nisi quia moveri est
ei melius quam quiescere, et quod moveatur hoc modo
est melius quam quod moveatur alio modo

[Page 72] .
Et latet secundum hanc opinionem dare causam propter
quam celum movetur. Secundum enim positionem eorum
substantia anime non dat istum motum, cum substantia
anime apud eos non sit nisi corpus elementorum, et iste motus,
scilicet circularis, est ei accidentaliter, scilicet quia Creator
incurvavit ipsum a rectitudine in circulationem. Deinde dixit:
Neque corpus etiam , etc. Idest, et cum anima non est causa
istius motus essentialiter, que est dignior ut sit causa,
corpus etiam, in eo quod est corpus, remotius est ut sit
causa. Deinde dixit: Et etiam nullus dixit , etc. Idest, et etiam Plato
non dedit in hoc sermonem quare animam moveri circulariter
est melius quam non moveri, aut quam non
moveri circulariter; neque potest dare. Necesse est enim
ut Deus non posuerit animam moveri nisi quia moveri
est melius ei quam quiescere; et posuit eam moveri
circulariter quia talis motus est melior recto. Et
intendit quod omnia ista demonstrant hanc opinionem
esse improbabilem. Textus/Commentum [51] Si igitur ista consideratio est magis propria
alio sermoni, dimittenda est statim a nobis. Et
dicamus quod est alia improbabilitas contingens
huic sermoni et pluribus sermonibus de anima;
et est quia ipsi coniungunt animam corpori
et ponunt eam in eo, et non dant cum
hoc qua de causa sit coniuncta cum eo, et que
est dispositio illius corporis

[Page 73] .
Dicit quod hec perscrutatio est magis propria alii scientie,
scilicet quare est melius celum moveri quam quiescere, et
quare circulariter magis quam recte; ista enim questio propria
est Prime Philosophie. Quapropter oportet nos
dimittere hoc cito, et dicere quod est improbabilitas
contingens huic sermoni, etc. Idest, et ista improbabilitas,
que contingit huic sermoni et pluribus sermonibus de
anima, est quod omnes dicentes quod est ens, sive corpus sive non corpus,
coniungunt eam corpori et non dant causam propter
quam ligata est cum corpore, neque etiam dicunt que est dispositio
corporis quod est adaptatum ut ligetur cum ea. Textus/Commentum [52] Et licet hoc, ut reputo, necessarium sit. Quoniam
propter communicationem hoc agit et hoc patitur
et hoc movet et hoc movetur, et nichil ex
hoc fit in quibuscunque adinvicem. Dicere enim
hoc in eis est simile ac si aliquis diceret quod ars
Carpentaria existat in Musica. Ars enim ita utitur
instrumentis sicut anima corpore .
Et hoc quod ignoraverunt de anima, necessarium est
ut causa eius sit data, quoniam in omnibus rebus est communicatio
inter agens et patiens, et movens et motum, et non patitur
quidlibet a quolibet. Hoc igitur quod dicunt quod anima

[Page 74] est in corpore sine aliqua communicatione data inter corpus
et animam qua anima digna est movere, et corpus animalis moveri
inter omnia corpora, simile est sermoni dicentis quod anima
existit in quocunque corpore sit, quod est simile sermoni
dicentis quod ars Carpentaria existit subiectum Musice. Si
igitur ars Carpentaria habet propria subiecta et propria
instrumenta quibus utatur, necesse est ut ita sit de
anima cum corpore; corpus enim est instrumentum anime. Et ideo
corpora animalium convenientia sunt animabus eorum. Textus/Commentum [53] Et isti non querunt loqui nisi tantum quid
est anima, et nichil determinant de corpore
recipienti, sicut Apologus quo utitur Pitagoras,
scilicet ut quelibet anima intret quodlibet
corpus. Videmus enim quod quidlibet habet
formam et creaturam propriam .
Et isti qui locuti sunt de anima non sunt perscrutati
neque volunt perscrutari nisi quid sit tantum, et nichil
dicunt de natura corporis ei proprii. Et quia hoc dimiserunt,
videtur esse possibile apud eos ut quelibet
anima existat in quolibet corpore et transferatur de corpore
in corpus, sicut dixit Pitagoras in Apologo,
quem posuit ad corrigendum animas civium. Et ista
opinio est falsa; videmus enim quod quidlibet habet formam
propriam et corpus proprium, idest animam propriam

[Page 75] et corpus animalis proprium. Et hoc quod dicit
est manifestum in speciebus valde. Membra enim
leonis non differunt a membris cervi nisi propter
diversitatem anime cervi ab anima leonis. Et si esset possibile
ut anima leonis existeret in corpore cervi, tunc
Natura ociose ageret. Et hoc etiam manifestum est in individuis
eiusdem speciei; et ideo diversi sunt mores. Et ex
hoc destruximus opinionem Pitagoricam. Textus/Commentum [54] Et est alia opinio de qua multi contenti
sunt, et non est minor opinionibus predictis.
Dicunt enim quod est aliquod
armonicum. Armonia enim est admixtio et
compositio contrariorum, et corpus est
compositum ex contrariis .
Cum complevit contradictionem eius quod dictum
est in Thimeo, reversus est ad contradicendum sermoni
dicentis animam esse aliquam formam ex congregatione et armonia
propria elementorum. Et quia ista opinio est valde
sufficiens, dixit: Et est hic alia opinio de anima . Deinde
dixit: Dicunt enim quod est aliqua compositio armonica ,
etc. Idest, dicunt enim quod anima est aliquod armonicum
et aliqua compositio ex compositionibus
elementorum in re composita admixta ex eis. Et dixerunt
hoc quia opinabantur quod armonia est compositio
et admixtio contrariorum, et quod corpus est
compositum ex contrariis. Ergo in corpore est armonia;
ergo est anima.

[Page 76] Textus/Commentum [55] Licet armonia sit proportio inter res
admixtas aut compositio; anima autem non est
alterum duorum. Et etiam, armonia
non est innata movere; et in hoc proprie
conveniunt omnes animam habere .
Cum dixit hanc opinionem, incepit contradicere ei.
Et dixit quod armonia, quam dicunt esse animam, aut est
proportio inter res admixtas ex elementis (et hoc erit
si compositio corporis ex elementis est secundum modum
complexionis), aut anima est ipsa compositio, si compositio
ex elementis est vicinatio, non admixtio; v. g.
compositio domus ex lapidibus et lateribus. Deinde dixit:
et anima non est alterum istorum duorum . Et intendit:
ut diximus et ut dicemus post. Deinde dixit: Et etiam, armonia
non est innata movere , etc. Idest, et apparet cito
quod armonia non est anima, quia omnes conveniunt
in hoc quod anima movet, et non possunt dare
modum secundum quem armonia moveat. Textus/Commentum [56] Et dignius est et melius dicere quod armonia
currit cursu sanitatis, et universaliter currit cursu
alicuius, scilicet bonitatum moralium corporalium, non
cursu anime. Et hoc manifestum est valde cum
homo laboraverit in perficiendo passiones anime
et actiones eius per aliquam armoniam.
Convenientia enim in hoc est valde difficilis .

[Page 77] Et melius est existimare quod armonia est de
corporibus currens cursu sanitatis, idest cursu formarum
que sunt in animato in eo quod est animatum, non cursu
anime, neque formarum que sunt in anima; et sive
armonia sit compositio, aut proportio agens mixtionem
et complexionem. Deinde dixit: Et hoc est
valde manifestum , etc. Idest, et differentia inter formas corporales
attributas elementis et formas attributas anime manifesta
est ex hoc, quod possumus attribuere in formis
corporalibus diversitatem contingentem in actionibus
et passionibus corporum compositioni facte in
eis ex elementis, ita quod possumus dicere quod actio carnis
in manu est alia ab actione ossis propter mollitiem
et humiditatem carnis et duritiem et siccitatem ossis;
et non possumus dicere per quam complexionem
et per quam compositionem differunt actiones sensus
ab actionibus intellectus, et actiones virtutis sensibilis
ab actionibus virtutis motive. Et hoc quod dixit
est una dubitationum contingentium dicenti esse
animam proportionem elementorum aut aliquod
consequens proportionem. Textus/Commentum [57] Et etiam, nos non comprehendimus armoniam
nisi intendendo alterum duorum; secundum
autem verum apud magnitudines, cum habent
motum et situm. Tunc igitur intenta est
compositio earum, cum fuerint
superposite tali superpositione in qua non potest intrare inter
eas aliquid sui generis. Quod autem extrahitur
ex hoc est proportio que est rerum istarum.
Non est igitur rectum neque de altera
istarum duarum intentionum. Compositio autem partium
corporis facile potest determinari; compositiones
enim partium corporis multe sunt. Intellectus
igitur compositio cuius partis debet existimari,
et quomodo? Et sensus compositio cuius
partis? Et desiderium compositio cuius partis

[Page 78] ?
Et etiam, nos non comprehendimus armoniam
et sentimus ipsam nisi per duo. Et est unum,
quod dicitur armonia in rei veritate, quando fuerint
magnitudines habentes motum et situm, et fuerint composite
adinvicem, et fuerint superposite ita quod inter illas
nulla magnitudo sui generis possit intrare. Quod autem
assimilatur huic et trahitur ab eo est proportio que fit
in rebus admixtis antequam admisceantur. Et cum
notificavit quod armonia dicitur hiis duobus modis,
incepit declarare quod non est rationabile dicere quod
anima est altera istarum duarum intentionum. Et dixit:
Non est igitur rectum dicere , etc. Idest, non est rationabile
dicere ut differentie partium anime sint date ex
altera istarum duarum intentionum, v. g. dicere quod
intellectus est talis armonia, et sensus talis, et desiderium
tale, sicut est rationabile in partibus corporis. Deinde
incepit declarare hoc, scilicet quod hoc rationabiliter
dicitur in partibus corporis, sed non in partibus anime.
Et dixit: Compositio autem partium corporis , etc. Idest,

[Page 79] et hoc fuit sic quia, cum perficere formam cuiuslibet membrorum
corporis et dare essentiam eius per compositionem
est facile quia manifestum est sensui quod compositiones
eorum diverse sunt et multifarie, scire autem
que compositio approprietur intellectui et que
sensui et que desiderio, hoc impossibile est ut detur
ratione. Et hec est quasi alia dubitatio contingens
dicentibus animam esse armoniam aut proportionem.
Prima enim dubitatio est quia illi non possunt perficere
actiones et passiones anime per compositionem;
ista autem est quia non possunt perficere diversitatem
substantie eius propter diversitatem compositionis; et
indifferenter, in hoc quod contingit eis, sive forme entium
compositorum fuerint ex vera armonia, aut ex armonia
abstracta a vera. Textus/Commentum [58] Et est etiam alia dubitatio ut anima assimiletur
mixtioni. Mixtio enim elementorum qua fit caro et os non
est eiusdem proportionis. Ex quo contingit ut in
corpore sint multe anime, et in toto corpore, cum
omnia membra fuerint ex mixtione elementorum, et
proportio mixtionis fuerit armonia et anima .
Ista est tertia dubitatio contingens dicentibus animam
esse armoniam et mixtionem elementorum. Continget enim
eis ponere quod quodlibet membrum habet animam particularem,
et universum corpus animam universalem. Que igitur est
differentia inter proportionem que facit animam et que facit membrum?
Quoniam, si anima secundum quod est anima est proportio mixtionis

[Page 80] et compositionis, aut illud quod fit ex proportione
mixtionis et compositionis, et forme membrorum
sunt aut armonia aut proportio aut aliquod factum
ex proportione, manifestum est quod contingit ex hoc ut in
quolibet membro sit anima, et in toto corpore sit
anima. Aut dicent que est differentia inter armoniam et
proportionem que facit animam, et que facit membrum,
cum omnia membra fiant ex mixtione, et anima ex mixtione?
Et ista dubitatio similis est prime, in qua interrogavit
que mixtio approprietur unicuique virtutum anime. Textus/Commentum [59] Et debet homo querere ab Empedocle
(Empedocles enim dicit quod quodlibet membrum est in
aliqua proportione): Utrum igitur proportio sit
anima, aut anima est aliud, sed fit in membris? Et
etiam: Utrum amicitia est causa mixtionis
qualislibet, aut non est nisi causa mixtionis
in aliqua proportione? Et amicitia utrum
sit ista proportio, aut aliud ?
Et querendum est ab Empedocle hanc dubitationem;
dicit enim quod forma cuiuslibet membri non est
nisi per aliquam proportionem factam apud compositionem
elementorum in eo. Et cum opinio eius sit talis,
querendum est ab eo utrum proportio que est substantia
membri sit anima, aut aliud, sed fit in membris
ab extrinseco. Et intendit: si igitur dixerit quod sit
proportio membrorum, continget ei quod quodlibet membrum
habet animam; et si dixerit aliud, continget ei dare differentiam.
Deinde dixit: Et querendum est etiam utrum amicitia,
quam opinatur esse causam mixtionis, sit causa cuiuscunque

[Page 81] mixtionis. Et intendit: et si dixerit quod est causa cuiuslibet
mixtionis, continget ut ex omni mixtione sit membrum
et anima; et si dixerit quod est causa alicuius mixtionis,
oportet ipsum dare causam cuius sit mixtionis,
et maxime si mixtio faciens membra sit alia a mixtione
faciente animam. Deinde dixit: Et amicitia etiam utrum est
ista proportio , aut aliud. Et intendit, ut michi videtur:
et si dixerit quod sit proportio, tunc proportio non existit
ante mixtionem, sed agens debet esse ante patientem;
et si dixerit aliud, quid igitur erit? Et quasi intendit
notificare quod ille tres dubitationes contingentes
dicentibus animam esse complexionem aut compositionem
contingent Empedocli, et contingent ei proprie
iste dubitationes quas dixit, propter hoc quod ponit
amicitiam et litem. Textus/Commentum [60] Iste igitur sunt dubitationes. Et si anima sit
aliud a mixtione, qua de causa tollitur, si tollitur
propter mixtionem que inveniebatur cum carne
et aliis membris in animalibus? Et etiam, si
quodlibet membrum corporis non habet animam,
et anima non est proportio mixtionis, quid est igitur
hoc quod corrumpitur quando separatur ab anima ?
Iste igitur sunt dubitationes contingentes dicentibus
animam esse complexionem. Licet dicens hoc possit
in hoc dare aliquam rationem; quoniam, si anima est
aliud a mixtione et a complexione, quare corrumpitur

[Page 82] cum corruptione complexionis? Si enim est aliud a forma
carnis et a forma membrorum, et tantum invenitur
in membris, quare corrumpitur cum corruptione
membrorum? Et etiam, si anima non est complexio
et mixtio, quare corrumpantur membra quando separantur
ab anima, nisi in membris sit aliud corruptibile
quando anima separatur? Quid est igitur illud? Textus/Commentum [61] Quoniam autem anima impossibile est ut sit armonia
aut ut moveatur circulariter manifestum
est ex predictis. Quoniam vero movetur accidentaliter,
sicut diximus, et movet se, hoc non
est nisi quia anima movetur per illud in quo
est et hoc etiam movetur ab anima. Secundum autem alium
modum impossibile est ut moveatur in loco .
Cum destruxit quod anima est aliquod movens se essentialiter,
aut armonia, aut complexio, incepit facere
rememorationem et declarare quod non contingit ei movere
se nisi accidentaliter. Et dixit: Quoniam autem anima ,
etc. Et intendit per hoc quod dixit:
aut ut moveatur in circuitu , idest, aut ut moveat se essentialiter,
ut existimatum est de corporibus celestibus, que
moventur circulariter. Et cum declaravit quod impossibile
est ut moveatur ex se essentialiter, incepit declarare quod
hoc possibile est accidentaliter. Et dixit: Quoniam vero movetur
accidentaliter , etc. Idest, quoniam vero movetur accidentaliter
et movet se accidentaliter, necessarium est quod anima
videtur moveri per illud in quo existit, scilicet corpus,
quando corpus illud movetur ab ea. Sed alio modo impossibile
est ut anima moveatur in loco.

[Page 83] Textus/Commentum [62] Et magis dignum est dubitare in motu
anime per considerationem in istis rebus: dicimus
enim quod anima contristatur et gaudet et
audescit et timet et etiam irascitur et sentit et
distinguit; et omnia ista videntur esse motus; unde
homo existimat quod anima movetur .
Cum declaravit quod impossibile est ut anima moveatur,
nisi accidentaliter, dedit dubitationem super hoc.
Et dixit: Sed est questio cogens ad dicendum quod anima
movetur essentialiter; et est quod nos dicimus quod anima
contristatur et gaudet, etc. Et omnia ista reputantur esse
motus. Et propter has duas propositiones existimatur
quod anima movetur. V. g., anima contristatur; et cum
tristitia est motus, ergo anima movetur. Textus/Commentum [63] Et hoc non est necessarium; quoniam, si
contristari et timere et distinguere sunt motus,
et quodlibet eorum moveat aliquid, tunc
hoc movere non est nisi movere ab anima; v. g.,
irasci enim est motus ad cor, scilicet quod cor inflatur,
et distinguere est motus, scilicet quod tale membrum
decurrit tali cursu, cum sit rectum ut aliud currat
tali cursu. Et quedam istorum accidunt secundum
translationem rerum, et quedam secundum alterationem.
Que autem sunt ista, et quomodo fiunt,
proprium est alii sermoni .
Et licet concedimus ista esse motus, tamen non
est necessarium ut sint motus anime. Quoniam, si timere
et distinguere sint motus, et quilibet motus istorum

[Page 84] appropriatur alicui membro corporis, tunc isti motus
non debent attribui nisi illis membris, et illa
motio non est in membro nisi ab anima; v. g. quoniam
irasci videtur esse proprium cordi, scilicet quod cor
movetur hoc motu, idest tumescit. Et similiter timere
videtur esse proprium cordi, cum cor constringatur. Et
cum manifestum est quod isti duo motus debent attribui
cordi, incepit querere cui membro attribuatur
intelligere, si sit motus. Et dixit: et distinguere motus,
scilicet quod tale membrum currit tali cursu . Ita cecidit
in scriptura; et intendit quod si distinguere sit
motus, opinandum est quod aliud membrum est ei proprium,
sicut cor ire. Et dixit hoc quia iam declaratum
est quod omne motum est corpus. Deinde dixit: et rectum est
ut aliud currat tali cursu . Ita cecidit in scriptura; et
intendit quod rectum est quod aliquod membrum currat tali
cursu, aut in omnibus passionibus anime, si omnes sunt
motus, aut in quibusdam, si est in eis aliquod in quo
non est motus. Et eorum in quibus sunt motus
quedam moventur secundum locum et quedam secundum
alterationem. Deinde dixit: Que autem sunt,
et quomodo , etc. Idest, que autem membra sunt ea que
moventur unoquoque istorum motuum in unaquaque
partium anime, et quomodo moventur, proprium est
alii loco. Et dixit hoc quia in hoc loco tantum est
necessarium quod isti motus sint essentialiter in rebus corporeis
et divisibilibus, ut declaratum est in sermonibus
universalibus.

[Page 85] Textus/Commentum [64] Dicere autem quod anima irascitur est simile ei
quod texit aut edificat. Melius enim videtur
non dicere quod anima habet pietatem, aut docet,
aut distinguit, sed dicere quod homo facit hoc per
animam. Et hoc non est quia motus
est in anima, sed quandoque pervenit
ad ipsam et quandoque est ex ea; v. g.
quod sentire est ab istis rebus, rememoratio
autem ab anima .
Quia facit hominem errare hoc, quod est in
consuetudine dicendi, quod anima irascitur et timet, unde
existimatur quod isti sint motus existentes in anima
absque corpore, et quod anima movetur essentialiter
istis, incepit declarare quod hoc non dicitur nisi secundum
similitudinem, et quod isti motus sunt sicut motus
qui sunt in membris apparentibus, sicut edificare
et texere, et quod in nullo differunt nisi quia membra
illa sunt interiora et hec exteriora. Et dixit: Dicere
autem quod anima irascitur , etc. Idest, quemadmodum
motus textoris et edificatoris non attribuitur anime
nisi accidentaliter, ita est motus ire et timoris.
Deinde dixit: Sed melius videtur non dicere , etc.
Idest, et ideo melius est ut locutio sit in omnibus istis
actionibus quod homo faciat hoc per animam, non
quod anima distinguat aut edificet aut addiscat
aut habeat pietatem, sed homo addiscit per animam
aut distinguit per eam. Deinde dixit: Et hoc non est quia motus
est in anima , etc. Idest, et isti motus non
existunt in anima, sed principium motionis in quibusdam

[Page 86] eorum est extrinsecus, et finis in anima. Et
cum declaravit quod principium quorundam istorum motuum
est extrinsecus, et finis eorum in anima, dedit
exemplum; sed in translatione a qua dicimus diminuta
est. Et intendit quod motus cuius principium est extrinsecus
et finis in anima est motus sensus, et motus cuius
principium est in anima et finis extra est motus
rememorationis. Et iste motus rememorationis forte
pervenit ad sensum et forte non; virtus enim rememorativa
quando moverit ymaginativam, tunc forte ymaginativa
movebit sensibilem et forte non. Et hoc manifestum
est in alia translatione sic: Et dicere quod anima
irascitur est quasi diceretur quod texit aut edificat.
Sed melius est non dicere quod anima gaudet aut addiscit,
sed homo per animam; et non quia motus pervenit ad
ipsam et fit in ea, sed quandoque pervenit ad ipsam, ut
sensus, qui reddit illud quod reddit ad ipsam a sensibilibus;
et quandoque fit motus principium ab ea, ut in
rememoratione. Et tunc aut remanebit in ea et non
pertransibit ad aliud, aut veniet ad sensus et transmutabit
eos . Et intendit per hoc quod dixit: non quia
motus venit ad ipsam et fit in ea , idest, non quia anima
est subiectum istius motus dicitur habere ipsum. Et
intendit per hoc quod dixit: Et tunc aut remanebit in
ea , etc., idest quod iste motus cuius principium est ab anima,
scilicet rememoratio, forte remanebit in cerebro, quod
est instrumentum istius virtutis, et forte pertransibit
ad aliud, quousque perveniat ad sensus, idest ad
instrumenta sensuum.

[Page 87] Textus/Commentum [65] Intellectus autem videtur esse substantia
aliqua que fit in re et non corrumpitur.
Si enim corrumperetur, magis dignum esset ut
corrumperetur in fatigatione que est apud
senectutem. Sed videmus quod illud quod accidit
in sensibus ex hoc accidit in corpore. Senex
enim si reciperet oculum iuvenis, videret ut
iuvenis. Et sic senectus non est dispositio in qua
anima patitur aliquid, sed dispositio in qua anima
est sicut est apud ebrietatem et egritudinem .
Cum concessit quod anima movetur accidentaliter, idest propter
subiectum per quod constituitur, et propter hoc est generabilis
et corruptibilis, incepit declarare quod intellectus
materialis inter partes anime videtur esse non mobilis, neque etiam
accidentaliter. Est enim non generabilis et non corruptibilis,
nisi secundum illud in quo agit ex corpore, aut secundum illud
a quo patitur; quia non habet instrumentum corporale quod corrumpitur
per suam corruptionem sicut est dispositio in aliis virtutibus
anime. Et dixit: Intellectus autem videtur esse substantia ,
etc. Et intendit hic per intellectum intellectum materialem,
qui comprehendit intentiones omnium entium.
Deinde dixit: Quoniam, si corrumperetur , etc. Idest,
quoniam, si corrumperetur, haberet instrumen tum
corporale; esset enim virtus corporis. Et si haberet
instrumentum corporale, accideret ei apud senectutem
illud quod accidit sensibus, et tunc debiliter intelligeret
intentiones rerum intelligibilium. Sed non est sic; et
tunc necesse est ut non habeat instrumentum. Et cum

[Page 88] iste intellectus non corrumpitur, tunc illud quod
corrumpitur in se est passio aut actio eius, per corruptionem
eius a quo patitur; cum illud a quo patitur sit intra
corpus, ut declarabitur post. Deinde dixit: Sed videmus
quod illud quod accidit in sensibus ex hoc , etc. Idest,
sed quia videmus hoc, quod accidit in sensibus ex fatigatione
apud senectutem potest attribui virtuti sensitive
tali modo, scilicet non quia virtus transmutata est
et inveterata, sed quia illis per que intelligit accidit fatigatio;
v. g. artifex cuius actio fatigatur propter
fatigationem instrumenti, non propter seipsum. Et cum
iste sermo sit sufficiens in sensibus, quanto magis in intellectu!
Deinde dixit: Senectus igitur non est dispositio ,
etc. Idest, et sic senectus, et inveteratio contingens
homini, secundum hanc rationem non est dispositio in
qua anima patitur ad viam corruptionis; sed dispositio
que accidit ei apud senectutem est similis dispositioni
que videtur accidere ei apud ebrietatem et egritudinem.
Existimatur enim quod anima apud hec duo non
patitur ad corruptionem; et maxime apud ebrietatem.
Et iste sermo postremus est sufficiens, non demonstrativus.
Sed consuetudo Aristotelis est inducere sermones
sufficientes aut post demonstrativos, aut in locis
in quibus non potest inducere demonstrativos. Textus/Commentum [66] Et intelligere et considerare diversantur quando
aliquid aliud corrumpitur intus; ipsum autem in se
nichil patitur. Distinctio autem et amor et odium
non sunt esse illius, sed istius, scilicet quod
habet, secundum quod habet. Et ideo
etiam, quando hoc corrumpetur, non rememorabimur,
neque diligemus alios. Non igitur est illius,
sed eius quod est commune, quod amittebatur.
Intellectus autem dignius est ut sit aliquod divinum
et aliquod impassibile. Quoniam autem impossibile est ut
anima moveatur manifestum est. Et si omnino non movetur,
manifestum est quod non movetur neque ex se

[Page 89] .
Cum posuit quod intellectus qui intelligit intelligibilia
neque est generabilis neque corruptibilis, et intelligere,
quod est actio istius intellectus, videtur generabile et
corruptibile, incepit dare modum ex quo contingit
hoc; et est quod illud quod intelligit est intra corpus, et
est generabile et corruptibile. Et dixit: Et intelligere
et considerare diversantur , etc. Idest, et accidit quod intelligere
quandoque sit in potentia, quandoque in actu, non
quia intellectus est generabile et corruptibile, sed quia
intra corpus corrumpitur aliquid aliud, in quo
est intelligere. Deinde dixit: ipse autem in se nichil accidit
ei , . . . scilicet intellectus ymaginans. Et post declarabit
quod hec est res ymaginata, aut
intellecta; et est illud quod vocat in tertio tractatu
intellectum passibilem. Et cum dedit modum dissolutionis

[Page 90] questionis in qua queritur quomodo intellectus
intelligens non est generabilis aut corruptibilis, et
intelligere, quod est sua actio, sit generabilis et
corruptibilis, incepit declarare etiam de virtutibus quod, licet
sint attribute intellectui, videntur generari et
corrumpi, quod ille virtutes non sunt intellectus eterni.
Et facit hoc ne accidat questio in hoc quod dixit in
intellectu materiali in tertio tractatu, scilicet quomodo
intellectus sit ingenerabilis et incorruptibilis, et
nos post mortem neque diligimus neque
odimus neque distinguimus. Deinde dixit: Distinctio
autem et amor et odium , etc. Idest, distinctio autem, que
attribuitur virtuti cogitative, et amor et odium, que
attribuuntur rationi, scilicet que recipiunt actionem rationis; videtur
enim in hac parte anime quod sit aliquod rationabile, quia est
obediens intellectui in hominibus bonis. Ista igitur non
sunt actiones istius intellectus, sed sunt actiones virtutum
habentium hanc actionem secundum quod habent illam
actionem. Et addidit hanc conditionem, scilicet secundum quod habent,
quia impossibile est ut iste virtutes sint nisi cum intelligere;
sed si attribute fuerint ei, non erit attributio
secundum quod sunt. Deinde dixit: Ideo etiam, cum hoc
corrumpitur, non diligimus neque rememoramur . Idest,
et quia hee actiones sunt in nobis a virtutibus generabilibus
et corruptibilibus, aliis a virtute que est intellectus
materialis, scilicet qui comprehendit intentiones universales,
non potest aliquis dubitare, et dicere quod, si intellectus
sit ingenerabilis et incorruptibilis, quare non rememoramur

[Page 91] post mortem neque diligimus neque odimus.
Hee enim actiones sunt virtutum aliarum ab illa virtute.
Deinde dixit: Intellectus autem dignius est ut sit aliquod divinum
et non passibile , idest non transmutabile propter
mixtionem cum materia. Deinde dixit: Quoniam autem impossibile
est , etc. Idest, manifestum est igitur ex hoc sermone quod
impossibile est ut anima moveatur; in quibusdam autem
partibus, scilicet in intellectu, neque essentialiter neque accidentaliter;
in quibusdam vero accidentaliter, non essentialiter.
Et cum declaratum fuerit quod non movetur omnino, non movetur
ex se; quia necessarium est in omni moto ex se, quod est
proprium animalibus, ut moveatur ex se essentialiter;
et non convertitur. Textus/Commentum [67] Et magis remotus a ratione est sermo qui dicit
animam esse numerum moventem se. Contingunt
enim hoc dicenti multa impossibilia; et
primo ea que contingunt dicenti animam moveri;
et proprie ea que contingunt ex dicere eam
esse numerum. Nescimus enim quomodo intelligimus
unitatem motam, et a quo movetur, et quomodo
movetur; oportet enim ut diversetur .
Cum complevit contradictionem ad utentes motu tantum
in diffinitione anime, incepit contradicere eis qui cum motu
utuntur numero. Et dixit: Et magis remotus est , etc. Idest,
et iste sermo in anima est minoris sufficientie omnium sermonum,
scilicet sermo dicentis animam esse numerum se moventem.

[Page 92] Contingunt enim ei multa impossibilia; et primo
illa que contingunt dicenti animam esse aliquod movens
se; et proprie ea que contingunt quia ponunt eam esse
numerum moventem se. Deinde dixit: Nescimus enim , etc. Idest, nescimus
enim quomodo intelligitur unitas semper mota; omne enim
motum habet situm, et unitas non habet situm. Et similiter
impossibile est etiam intelligere a quo movetur, quousque
dividatur in aliquod motum et in aliquod movens, secundum
quod dividitur illud quod movet se; unitas enim in se non
dividitur. Et similiter etiam impossibile est intelligere quomodo
movetur; quoniam illud quod non dividitur non movetur,
ut declaratum est. Deinde dixit: igitur oportet ut diversetur .
Idest, et si est aliquis modus secundum quem movetur, et alius
secundum quem movet, oportet ut isti modi diversentur; et
sic erit divisibilis secundum intentionem. Unitas autem non
dividitur aliquo modo. Textus/Commentum [68] Et etiam cum dicunt quod, cum linea movetur,
facit superficiem, et punctus lineam. Punctus
enim est unitas habens situm, sicut numerant
animam in situ, et habet situm. Et etiam, si de
numero diminuitur numerus aut unitas,
remanebit alius numerus. Et plante et plura
animalia remanebunt viva cum abscinduntur;
et tamen reputatur quod anima eorum est illa
eadem anima in specie .
Cum dedit modos ex quibus accidit ut iste sermo
contradicat sibi, dedit etiam alia impossibilia. Et dixit: Et
etiam cum dicunt , etc. Idest, et cum consuetudo est Mathematicorum

[Page 93] dicere quod, cum linea movetur, fit superficies, et
cum punctus, fit linea, unitates autem si moventur necessarium
est ut habeant situm, et omnis unitas habens situm
est punctus, necesse est ut unitates quas ponunt esse numerum
anime sint puncta; et si sint puncta et mota, necesse
est ut faciant lineas, non actiones anime. Deinde dedit aliud
impossibile. Et dixit: Et etiam, si de numero diminuitur , etc.
Idest, et etiam, modi numerorum diversantur secundum magis et minus.
Si enim ex quaternitate auferatur unitas, fiet trinum;
et si addatur, fiet quinarium. Et nos videmus
omne animatum ex plantis, et plura ex animalibus, quod licet
diminuatur ab eis una pars, tamen remanet illud
quod remanet equale in specie primo. Unde actio anime
videtur in capitulo qualis, non quanti. Et si actio anime esset
in quantitate, contingeret ut anima que remanet in
plantis esset diversa in specie a priori. Textus/Commentum [69] Et potest homo dicere quod nulla est differentia
inter unitates et corpora parva. Quoniam
ex speris Democriti parvis fiunt puncta, et remanet
solum quantum, quasi esset in eo aliquod
motum et aliquod movens, sicut est in continuo. Non enim quia
diversantur secundum magnitudinem et parvitatem
contingit hoc quod diximus, sed quia quantum.
Et ideo necesse est ut sit aliquid quod moveat
unitates. Si igitur in animalibus est aliquod movens, est etiam
in numeris. Unde necesse est ut anima non
sit movens et motum, sed movens solum .

[Page 94] Et potest homo dicere quod nulla est differentia inter
ponentem unitates se moventes et ponentem has
unitates corpora parva. Ponendo enim eas moventes
se ponit eas corpora; et si non, quomodo intelliguntur
unitates se moventes? Deinde dixit: Fiunt enim ex speris
Democriti puncta . Et intendit, ut michi videtur:
et similiter qui ponit quod possibile est ut punctus moveatur
concedit ut contingat ei quod punctus sit corpus. Et ideo
bene possumus dicere quod spere Democriti, que moventur
ex se, adeo sunt parve quod dicuntur puncta.
Punctus enim secundum hanc positionem non est nisi corpus.
Et cum narravit hoc, dedit causam propter quam
possibile est in talibus punctis ymaginari quod in eis
sit aliquod quasi movens et aliquod quasi motum. Et
dixit: et remanet sola quantitas , etc. Idest, ut michi videtur,
quoniam, cum fuerint mote, remanebit in eis sola
quantitas, etsi auferat ab eis alias quantitates. Et cum natura
quantitatis remanet in eis, possibile est intelligere
in eis aliquod motum et aliquod movens, sicut in corporibus.
Hoc enim non accidit corpori nisi secundum quod est corpus,
non secundum quod est magnum aut parvum, scilicet quod sit motum
ex se, et quod movens in eo sit aliud a moto. Et hoc intendebat
cum dixit: sicut est in continuo , etc.; idest quod res
non dicitur esse mota ex se, et ut movens sit in ea aliud
a moto, quia est corpus magnum aut parvum, sed quia

[Page 95] est corpus et continuum tantum.
Et ideo omnis ponens unitatem
motam ex se aut punctum, necesse est ei ponere corpora
parva; et sic in nullo differt ponens animam esse unitates
aut puncta se moventia a Democrito ponente eam
esse speras parvas. Deinde dixit: Et ideo necesse est , etc. Idest,
et cum unitates sint moventes se, et movens in re est
aliud a moto, necesse est ut illud quod movet unitates
sit aliud ab unitatibus. Si igitur anima est movens in omni moto,
anima etiam est movens in unitatibus, non unitates mote
que sunt numerus; unde necesse est ut anima sit movens
tantum, non movens et motum insimul. Deinde dixit: Si igitur anima
est movens, ergo in numero etiam . Idest, si igitur anima est movens materiam,
est etiam movens numerum; unde necesse est ut anima non
sit movens et motum ex numero, sed movens solum. Textus/Commentum [70] Et quomodo est possibile ut sit unitas? Necesse est
enim ut habeat differentiam qua differat ab unitatibus
aliis. Que igitur diversitas potest cadere in puncto
et unitate, nisi sit in situ? Si igitur puncta et unitates
in eodem loco fuerint, quia occupant
locum puncti; licet nichil prohibeat ut in eodem
loco sint duo puncta, et puncta infinita; res
autem quarum locus est indivisibilis sunt etiam sic .
Et quomodo est possibile apud eos ut anima sit aliquod
compositum ex unitatibus? Necesse est enim dare differentiam
qua unitates que sunt in anima differunt ab unitatibus
numerabilibus; et si non, tunc numerus esset

[Page 96] animatus. Et cum narravit quod necesse est eis dare differentiam
inter duo genera unitatum, dixit: Et que diversitas
potest cadere , etc. Idest, et nichil est in quo differant
hee due unitates, inquantum utraque est indivisibilis, nisi
aliquis dicat quod unitas que est in anima habeat situm numeri,
aut non habeat situm. Et sic unitates que sunt in
anima erunt puncta; dictum est enim quod punctus est unitas
habens situm. Et cum declaravit quod necesse est eis
dicere quod unitates que sunt in anima sunt puncta, incepit
declarare quod contingit eis dicere quod sunt eadem cum
punctis existentibus in corporibus. Et dixit: Si igitur unitates
et puncta fuerint in eodem loco , necesse est ut unitates
que sunt in anima et puncta que sunt in corpore
sint idem. Sed dimisit consequens, quia manifeste consequitur
a precedente. Deinde incepit declarare antecedens.
Et dixit: quia occupant locum puncti . Idest, et necesse est ut sint
in eodem loco, quia necesse est ut locus unitatum que
sunt in anima sit locus unius puncti punctorum que sunt
in corpore. Et cum locus unitatum habentium situm que sunt in anima est locus
unius puncti punctorum corporis, necesse est ut sint
in eodem loco. Deinde incepit declarare quod necesse est ut
locus eorum sit locus unius puncti. Et dixit: licet nichil
prohibeat , etc. Idest, nichil prohibet ut duo puncta, immo infinita,
sint in eodem loco; immo hoc necessarium est. Omnia
enim quorum locus est indivisibilis, cum superponuntur
adinvicem, nullum fit divisibile. Textus/Commentum [71] Et si numerus anime sit puncta que sunt in
corpore, aut anima est in numero qui est ex punctis
que sunt in corpore, quare omnia corpora
non habent animam? Opinantur enim quod in omnibus
corporibus sunt puncta, et infinita. Et etiam, quomodo
est possibile ut puncta separentur a corporibus,
cum linee non dividantur in puncta

[Page 97] ?
Et cum necesse est ex sermone predicto quod
unitates que sunt in anima sint puncta que sunt in corpore,
aut anima est aliquod existens in numero qui fit
ex punctis que sunt in corpore (cum necesse est in duobus
punctis quod superponantur quousque fiant idem), quare
omnia corpora non sunt animata, cum in omni corpore
sint puncta infinita? Immo necesse est ut quelibet
pars eius sit animata, quod est impossibile. Deinde dedit
eis aliud impossibile; et est quod anima non sit abstracta a
corpore, ita quod impossibile est ut animal moriatur nisi
per corruptionem sui corporis. Et dixit: Et etiam, quomodo
est possibile ut puncta separentur a corporibus , etc.
Idest, et etiam contingit eis secundum hanc opinionem ut anima non
separetur a corpore neque moriatur. Quoniam, si anima
sit puncta, et puncta impossibile est ut separentur
a corporibus (cum declaratum est quod linee non componuntur
ex punctis neque superficies ex lineis neque corpus
ex superficiebus, sed puncta non separentur a linea,
quia sunt eius ultima, neque linea aut
superficies a corpore), tunc animam impossibile est separari
a corpore. Sed tamen possibile est in punctis
abstractio si linee essent composite ex eis; quod est
impossibile, ut declaratum est in Phisicis.

[Page 98] Textus/Commentum [72] Et contingit, sicut diximus, aliquo modo ut
sermo eorum sit similis sermoni ponentis eam
esse corpus subtilium partium; secundum autem alium
modum, ut dicit Democritus in motu, propria
est eis impossibilitas. Quoniam, si anima est in toto
corpore sensibili, necesse est ut duo corpora
sint in eodem loco, si anima est aliquod corpus. Et
necesse est dicentibus numerum ut in eodem puncto
sint multa puncta, aut ut omne corpus habeat
animam; nisi contingat numerus alius, qui differt
a punctis existentibus in corporibus .
Et contingit aliquo modo dicentibus hunc sermonem
impossibilitas contingens dicentibus animam esse corpus
subtilium partium; et aliquo modo propria est eis etiam
impossibilitas Democrito accidens in hoc quod ponit quod
causa motus est quia spere que sunt anima moventur ex se. Non
enim est differentia inter ponentem quod causa motus anime est corpus
quod est unitas mote ex se, aut quod spere mote
ex se. Deinde incepit notificare in qua impossibilitate conveniunt
isti cum dicentibus animam esse corpus subtile. Et
dixit: Quoniam, si anima est in toto corpore sensibili , etc.
Idest, et impossibilitas communis est, quia necesse est dicentibus
animam esse corpus ut duo corpora sint in eodem loco;
quoniam fuerit necessarium ut anima sit in toto corpore, quia corpus
sensibile in omnibus partibus suis sentit; unde necesse est ut
in omni parte eius sit aliqua pars anime, et universa anima sit

[Page 99] in universo corpore. Et sic superponantur corpora et penetrentur
adinvicem, scilicet corpus quod est anima, et corpus in
quo est. Et sic necessario erunt duo corpora in eodem loco.
Et est necesse dicentibus animam esse numerum ut in
loco eiusdem puncti ex corpore sint multa puncta, distincta
per intellectum. Et est hoc simile sermoni dicentis possibile
esse multa corpora in eodem loco. Quoniam, cum hoc
quod ponunt ea in eodem loco, si non posuerint ea esse
distincta, ut declaratum est, continget eis ut puncta que
sunt anima sint puncta ipsius corporis. Et sic omne corpus erit
animatum, si non concesserint quod in corpore sint alia puncta
diversa a punctis que sunt in anima. Sed si hoc concesserint,
continget eis ut multa puncta sint in loco unius
puncti. Et hoc est simile sermoni dicentis quod multa corpora
sunt in eodem loco. Et hoc est impossibile contingens
dicenti animam esse corpus subtilium partium. Textus/Commentum [73] Et contingit eis ut animal non moveatur nisi a
numero, sicut diximus de opinione Democriti.
Nulla enim est differentia inter dicentes partes
parvas et dicentes quod unitates sunt secundum quod sunt mote;
necesse est enim secundum utrunque modum ut animal
non moveatur nisi illis motis .
Vult hic declarare impossibilitatem propriam eis et
Democrito. Et dixit: Et contingit eis , etc. Idest, et contingit
eis in hoc quod dicunt quod animal non movetur

[Page 100] nisi ab unitatibus motis ex se illud quod contingit
Democrito cum dixit quod animal non movetur nisi ex speris
motis ex se. Deinde dedit modum secundum quem est similitudo
inter utranque opinionem. Et dixit: Nulla enim differentia ,
etc. Idest, nulla enim est differentia inter dicentem
quod illud quod movet corpus est parvum, aut unitates parve,
cum fuerit positum quod utrunque non movet corpus nisi secundum
quod movetur; contingit enim quod hec duo, scilicet unitates
et partes, non movent nisi secundum quod moventur ex se. Et
intendit: et cum ita sit, impossibilia contingentia Democrito
contingunt etiam huic opinioni. Textus/Commentum [74] Congregantes igitur numerum et motum in
eodem habent etiam hec impossibilia, et alia multa
similia eis. Impossibile est enim ut sit diffinitio
anime talis, neque accidens accidentium eius. Et hoc
manifestum est, si aliquis voluerit perficere ex
hoc actiones et passiones anime, ut cogitationem
et sensum et voluptatem et tristitiam. Hoc
enim, sicut diximus superius, non est facile,
neque etiam per figmentum .
Dicit quod diffinientibus animam per numerum et motum
insimul accidunt hec impossibilia predicta, et alia plurima.
Et manifestum est hoc; nullus enim eorum potest
dare causas actionum et passionum in anima propter

[Page 101] numerum, neque si finxerit, dicendo quod talis numerus faciat
sensum et talis cogitationem et talis voluptatem.
Quoniam, si cause rerum diversarum sunt diverse, et
cause istarum sunt unitates et numeri, necesse est ut
unitates et numeri cause istarum diversentur. Et sermo
eius in hoc capitulo est palam. Textus/Commentum [75] Et quia diximus tres modos diffinitionum
anime (quidam enim iudicaverunt ipsam esse
motam ex se, et quidam iudicaverunt ipsam
esse corpus valde subtile aut corpus valde remotum ab
aliis corporibus), et nos iam visi sumus induxisse
dubitationes contingentes hiis duobus
sermonibus, remanet igitur querere eam esse
ex elementis, cum dicatur hoc quia sentimus
entia et cognoscimus unumquodque illorum .
Quia Antiqui diffiniunt animam tribus modis; quorum
quidam est quia movetur ex se, et quidam quia est
corpus valde subtile aut maxime remotum a natura corporea;
quidam vero diffiniunt eam quia est ex principiis
et elementis, quia est, ut dicitur, distinguens et cognoscens;
et quia iam contradiximus opinioni eorum qui
diffiniunt eam per motum, et eorum qui diffiniunt eam

[Page 102] per corpus subtile, contradicendum est modo opinioni
eorum qui dicunt eam esse ex elementis. Et debes
scire quod contradictio eius dicentibus eam esse corpus
collocatur sub contradictione ad dicentes eam esse movens
quia movetur. Omnibus enim istis contingit dicere
eam esse corpus, et indifferenter sive posuerint illud
quod movetur ex se speras parvas, ut Democritus,
aut unitates, ut dicentes eam esse numerum se moventem,
aut corpus celeste, ut in Thimeo. Et similiter
collocatur contradictio ad dicentes eam esse complexionem
aut armoniam, et universaliter corpus compositum.
Remanet igitur contradicere opinioni fingentium eam
esse ex elementis, propter cognitionem et sensum. Textus/Commentum [76] Sed huic sermoni contingunt plura impossibilia.
Ponunt enim quod simile non cognoscitur
nisi per suum simile, et quasi ponunt animam esse
ista. Sed ista non sunt tantum hic, sed plura alia; immo
videtur quod ea que ex istis sunt sunt infinita .
Et iste sermo verificatur ad eos dicendo quod principia
sunt omnia que fiunt ex ipsis principiis; et principia
non sunt ea que fiunt ex principiis omnibus modis, sed ea
que fiunt ex principiis magis sunt quam principia; immo
recte videtur ut ea que fiunt ex principiis sint infinita. Et
cum ea que fiunt ex principiis omnibus modis alia sunt
aliquo modo a principiis, non iuvantur in dicendo

[Page 103] quod anima est ex principiis, quoniam secundum quod est aliud, non est illic
consimilitudo. Et cum illic non fuerit consimilitudo, non
erit cognitio, cum cognoscens non cognoscit nisi per
illam consimilitudinem quam habet cum re cognita.
Et cum declaravit quod facta ex principiis non sunt eadem
principia in formis et essentiis, incepit declarare
impossibilia contingentia huic, cum dixerimus quod nichil
cognoscitur nisi per suum simile. Textus/Commentum [77] Ponatur igitur quod anima cognoscat et sentiat ea
ex quibus fit quidlibet; et tunc neque cognoscit
universum neque sentit, v. g. quid est Deus, et
quid est homo, et quid est caro, et quid
est os, et similiter alia composita. Esse enim uniuscuiusque
istorum non est ut elementa sint in quacunque
dispositione, sed in aliqua compositione et
proportione, sicut narravit Empedocles in generatione
ossis. Dicit enim quod terra magna que est
in vasis ossis habet de pallore octavam partem
et de igne quatuor partes, et sic facta sunt
ossa alba. Nichil enim prodest quod elementa sint in
anima, nisi in eis sit proportio et compositio; tunc
enim cognoscet quidlibet per similitudinem, et
non cognoscet os aut hominem si hec duo non sint
in ea. Et iste sermo non indiget contradictione.
Nullus enim existimat quod in anima sit lapis
aut homo, et similiter vivum et non vivum .

[Page 104] Ponatur quod anima , etc. Idest, ponatur, secundum opinionem
eorum, quod anima cognoscit et sentit elementa ex quibus
componitur quidlibet quia est ex elementis. Contingit igitur
eis ut non cognoscat universum rei composite, et quod
non sentiat formam eius; forma enim est super elementa
in composito. Continget igitur ut non cognoscat
Deum neque hominem neque carnem neque os. Essentia enim
non est elementum, neque ex elementis, et hoc necesse est
in omnibus compositis. Deinde dixit: Esse enim uniuscuiusque , etc.
Idest, et essentie et forme rerum necesse est ut sint
supraaddite elementis, quia quodlibet ens compositum ex
elementis componitur in aliqua proportione terminata
et compositione propria, per quam illud ens est quod est. Et
hoc concedit Empedocles; dat enim in generatione ossis
proportionem, et dicit quod ossa sunt alba quia existit
in eis ex terra, que appropriatur nigredini et pallori,
octava pars, et de igne, qui appropriatur albedini, quatuor
partes. Deinde dixit: Nichil enim prodest quod elementa sint in
anima , etc. Idest, nichil enim prodest, in hoc quod anima cognoscat
formas et essentias rerum, ut sit ex elementis, nisi
cum hoc quod est ex elementis sint in ea proportiones et
compositiones que appropriantur essentiis rerum; tunc
enim possibile est ut cognoscat quidlibet. Deinde dixit: Et non
cognoscet os neque hominem nisi hec duo fuerint in ea .
Idest, necesse est, cum non cognoscat rem nisi per similitudinem,
ut non cognoscat os neque hominem, nisi in ea
sit compositio ossis et hominis. Deinde dixit: Et iste sermo non
indiget

[Page 105] , etc. Idest, et iste sermo valde est impossibilis;
nullus enim dubitat utrum in anima sit lapis aut non.
Et universaliter nullus existimat quod in anima sit vivum
et non vivum, ita quod cognoscit vivum per partem vivam
que est in ea, et non vivum per partem non vivam. Textus/Commentum [78] Et si ens dicitur pluribus modis (demonstrat
enim hoc, et quantum, et quale, et aliud
predicamentorum), utrum anima sit ex omnibus eis?
Sed non existimatur quod omnia habent elementa.
Et utrum non sit nisi ex elementis
substantie tantum? Sed si fuerit ita, quomodo cognoscit
unumquodque aliorum? Aut dicant quod quodlibet
generum habet elementa et principia propria ex
quibus constituitur? Anima erit igitur quale, et quantum,
et substantia. Sed impossibile est ut ex elementis
quanti sit substantia, non quantum. Qui igitur dicunt
quod est ex omnibus, contingunt eis hec et alia similia .
Cum declaravit impossibile contingens eis propter
cognitionem formarum rerum, cum forme non sint elementum
neque ex elementis, incepit declarare quod contingunt
eis alia impossibilia, licet concedamus quod cognoscit composita
propter sua principia, idest quia est ex principiis eorum.
Et dixit: Et etiam si ens , etc. Idest, et etiam, quomodo possunt dicere
quod anima cognoscit res propter sua principia? Ens enim
quandoque demonstrat hoc, quandoque alia novem predicamenta. Et

[Page 106] sic querendum est utrum anima cognoscat quodlibet istorum
generum quia est ex principiis omnium eorum, si omnia habent principia,
aut ex principiis quorundam, si non omnia habent principia.
Deinde dixit: Sed non existimatur , etc. Idest, sed si posuerint eam
esse ex principiis quorundam, querendum est ab eis utrum
anima sit ex principiis substantie tantum, cum hoc predicamentum
inter omnia existimetur habere tantum principia. Dicetur eis:
Quomodo cognoscit unumquodque aliorum predicamentorum?
Deinde dixit: Aut dicant quod quodlibet generum , etc. Idest, aut
cogentur ad primam divisionem; et est quod quodlibet decem
predicamentorum habet propria principia, et quod anima non
cognoscit ea nisi quia sunt ex suis principiis. Contingit igitur
eis ex hac positione aliud impossibile; et est quod anime quedam
pars est substantia et quedam pars quale et quedam
quantum, cum impossibile est ut substantia sit elementum
aliorum predicamentorum; principia enim non substantie
sunt non substantie. Deinde dixit: Qui igitur dicunt quod est ex
omnibus , etc. Idest, dicentibus igitur animam esse ex omnibus principiis
rerum contingunt hec impossibilia predicta, et alia similia. Textus/Commentum [79] Et improbabile est etiam dicere quod simile
non patitur a suo simili et quod simile sentit suum
simile et quod simile cognoscit simile, opinando
quod sentire est pati et moveri, et similiter
distinguere et intelligere. Et testatur quod sermo
quem dixit Empedocles, quod unaqueque rerum
non cognoscit corporalia elementa nisi
secundum similitudinem, est multarum dubitationum
ex hoc quod dicemus in hoc loco; et est quod corpora
animalium in quibus existit simpla terra, ut ossa,
ut videtur, nichil sentiunt; non sentiunt igitur neque
similia, licet hoc necessarium fuerit

[Page 107] .
Cum dedit impossibilia contingentia huic opinioni,
incepit contradicere propositioni super quam fundatur hec
opinio, scilicet propositioni dicenti quod simile non comprehenditur
nisi per suum simile, et dixit: Et improbabile est etiam dicere , etc.
Idest, et improbabile est etiam hoc quod Antiqui opinantur,
quod simile non patitur a suo simili, et quod passivum non est nisi
contrarium a contrario, et opinantur cum hoc quod cognoscere
et sentire fiunt per simile; tamen cognoscere et distinguere
sunt pati et moveri. Et intendit quod illud quod
consequitur hanc opinionem est contrarium prime. Hoc
enim quod ponunt, quod sentire et intelligere fiunt per simile,
et quod sunt pati, coget eos ad dicendum quod simile patitur a
Suo simili; quod non concedunt, quia iam posuerunt simile non
pati a suo simili. Et in se etiam est impossibile. Deinde dixit: Et
testatur quod sermo quem dixit Empedocles , etc. Idest, et testatur quod
sermo quem Empedocles dixit (scilicet quod unusquisque non cognoscit
generalia corporalia elementa nisi secundum similitudinem;
idest, quod nos non cognoscimus terram nisi per illud
quod est in nobis de terra, et aquam per aquam, et aerem
per aerem, et ignem per ignem) est falsus multitudo
dubitationum contingentium illi in hoc loco. Illud

[Page 108] enim quod in corporibus animalium magis vicinatur
terre simple nichil sentit; ut ossa. Et cum ossa non sentiunt terram,
licet in eis dominetur terra, simile non sentit
simile. Et hoc intendit cum dixit: non sentiunt igitur neque
similia . Deinde dixit: licet hoc sit necessarium ; idest quod, si simile debet sentire
simile, tunc necessarium esset ut ossa sentirent
terram; sed videntur carere sensu. Textus/Commentum [80] Et etiam, unumquodque principiorum magis
ignorat quam sciat. Unumquodque enim eorum unum
tantum cognoscit, et plura ignorat. Et contingit
Empedocli attribuere Deum maxime ignorantie;
ipse enim solus nescit de elementis hoc
unicum, scilicet fitem; animal vero mortale scit
ea omnia; omne enim animal fit ex omnibus illis .
Et etiam contingunt eis impossibilia universalia, scilicet ut quodlibet
principiorum magis ignorat quam sciat. Unumquodque
enim principiorum eorum non scit apud eos nisi ea ex quibus
componitur; et sunt ea quibus assimilatur. Deinde dixit: Et
contingit Empedocli attribuere , etc. Idest, et contingit
Empedocli aliud impossibile proprium, scilicet quod Deus
apud ipsum sit in fine ignorantie, ita quod animal mortale est
scientius ipso. Contingit enim ei secundum suum sermonem ut
non sciat de elementis, que sunt apud ipsum sex, nisi
quinque tantum, scilicet quatuor elementa et amicitiam, et quod
nesciat litem. Animal autem mortale scit sex, quia apud

[Page 109] ipsum componitur ex omnibus. Et opinatur quod Deus componitur
ex quinque tantum, idest non ex lite. Contingit ei igitur ut
nesciat litern; quapropter animal mortale erit scientius eo.
Et dii quos Empedocles opinatur esse compositos ex
quatuor elementis sunt orbes; opinatur enim orbes esse
deos et compositos ex quatuor elementis et amicitia.
Et ideo reputabat ipsum esse immortalem; lis enim
est causa corruptionis. Licet iam narravit quod ipse
opinatur mundum quod iam corrumpebatur et iam
generabatur. Sed forte non opinabatur hoc nisi in eis
que sunt sub spera, quamvis ipse videtur hoc opinari
in omnibus partibus mundi. Textus/Commentum [81] Et universaliter, quare non omnia habent animam,
cum omnia aut sint elementum aut ex elemento
uno aut pluribus aut omnibus?
Necesse est enim ut sciant unum aut quedam aut omnia .
Et universaliter necesse est eis dare causam quare non
omnia habent animam comprehendentem. Contingit enim eis
ut omnia sint comprehensiva, quoniam, si principia et elementa
sunt cognoscentia, et omne ens aut est ex
elemento aut elementum, necesse est ut omnia
sciant. Oportet enim ut omne sciat aut unum eorum, si fuerit
elementum aut compositum ex uno
elemento (quoniam tunc non sciet nisi illud quod componitur ex illo
elemento), aut ut sciat plura, si componitur ex pluribus,
aut omnia si ex omnibus. Et hoc intendebat cum dixit:
Oportet enim scire aut unum aut quedam aut omnia .

[Page 110] Textus/Commentum [82] Et debet homo dubitare illud quod dedit
istis esse. Elementa enim assimilantur materie;
illud autem quod ligat est valde nobile. Impossibile
est igitur ut aliquid sit nobilius et principalius
quam anima. Et est etiam valde impossibile
ut aliquid precedat intellectum; necesse est
enim ut iste sit precedens naturaliter ipsum
quod per eum acquirit nobilitatem; elementa
autem sunt principia entium .
Et debet homo querere per quid sunt elementa, scilicet forma.
Elementa enim videntur assimilari materie, sed
manifestum est quod aliud nobilius eis ligat et congregat ea
in composito; et est illud quod est in eis quasi forma
et finis. Deinde incepit declarare quod hoc necesse est esse
animam, et maxime intellectum. Et dixit: illud enim quod
ligat dicitur valde nobile , etc. Idest, et illud quod videtur
esse nobilius elementis necesse est ut sit anima. Omne enim
quod dicitur esse nobilius aliquo minus est dignum nobilitate
quam anima. Anima igitur precedit omnia elementa causalitate
et nobilitate, elementa autem tempore. Deinde dixit: Et magis
est impossibile ut aliquid precedat intellectum . Idest, et si anima
esset ex elementis, tunc precederent eam elementa nobilitate
et causalitate; quod est impossibile. Et magis impossibile
est opinari quod aliquod elementorum precedat intellectum
secundum nobilitatem et secundum causam finalem. Deinde dedit
rationem super hoc. Et dixit: necesse est enim ut ipse sit , etc. Idest,

[Page 111] necesse est enim ut intellectus precedat in esse omnia attributa
sibi et que ab eo acquirunt nobilitatem, ut elementa.
Deinde dixit: elementa autem sunt principia entium . Idest, et
valde differunt; anima enim et intellectus sunt principia
entium secundum finem et formam, elementa autem secundum materiam. Textus/Commentum [83] Et omnes facientes animam ex elementis per
cognitionem et sensum et per motum non loquuntur
de omni anima. Non enim videmus omnia sensibilia
mota, cum quedam animalia videantur
permanentia in eodem loco; licet videatur quod illo solo
motu moveat anima animalia. Et similiter etiam est
dispositio ponentium intellectum et virtutem
sensus ex elementis. Plante enim videntur vivere,
sed nullam habent portionem de motu
locali. Et plura animalia non intelligunt .
Et omnes ponentes substantiam anime ex elementis,
quia cognoscit et quia movetur ex se, non loquuntur de
substantia anime nisi particulariter, non universaliter sicut debet
facere ille qui vult naturaliter loqui de ea. Et incepit declarare
hoc. Et dixit: Non enim videmus omnia sensibilia moveri .
Idest, et diffinitio eorum qui diffinierunt eam per motum
est diminuta. Multa enim sensibilia et animata non moventur
in loco, ut spongia maris, quamvis iste motus apud
eos proprius est anime. Et si ita esset, omne animatum moveretur
in loco. Error igitur accidit eis qui existimant quod iste motus

[Page 112] est proprius anime sensibili. Et cum narravit diminutionem
contingentem diffinientibus animam per motum,
incepit declarare diminutionem accidentem ponentibus
eam ex elementis per cognitionem. Et dixit: Et similiter
est dispositio ponentium intellectum , etc. Idest, et similiter est
de ponentibus intellectum et substantiam anime ex elementis
quia cognoscit. Plante enim videntur habere vitam, et non
sensum neque motum in loco. Et videmus quod multa animalia
sensibilia non intelligunt. Et si ita esset, necesse esset
ut omne vivum esset sensibile, et omne sensibile esset
intelligens, sicut opinabantur plures Antiqui. Sed non
est ita. Omnes igitur diffinientes substantiam anime per
cognitionem aut motum non incedunt via inducente ad
cognitionem substantie anime. Textus/Commentum [84] Et si homo concesserit ista et posuerit quod
intellectus est aliqua pars anime, et similiter etiam virtus
sensus, tamen neque cum hoc locuti sunt universaliter de omni
anima, neque de una anima universaliter. Et similiter
accidit in sermone qui dicitur inveniri in versibus
attributis Archoiz; dicit enim quod anima
intrat intus a toto apud aneliturn, quia venti
deferunt eam. Hoc igitur non accidit in plantis,
neque in quibusdam animalibus, cum non
omne animal sit habens anelitum .
Et si homo concesserit eis quod omne animal est intelligens,
et posuerit quod virtus intellectus et sensus sit eadem,
tamen cum hoc etiam non erunt locuti de omni anima. Qui

[Page 113] enim locutus est de ea per cognitionem non loquitur de
anima non cognoscenti; qui autem per motum non loquitur
de anima non mota. Et cum hoc sermo amborum
non est in eadem anima. Natura enim anime mote alia est a natura
cognoscentis. Isti igitur rion loquuntur de anima universali, et
cum hoc quidam eorum loquuntur de uno modo
anime, et quidam de alio modo. Deinde dixit: Et similiter accidit , etc.
Idest, et hoc idem accidit Archoiz, scilicet quod loquitur de anima
particulari, et existimat loqui de anima universali, fingendo quod
natura anime est illud quod intrat corpus a toto continente
apud anelitum. Iste enim non loquitur de omni anima,
quia plante habent animam, tamen non habent anelitum;
et similiter plura animalia. Anelans enim est animal ambulans
habens sanguinem, ut dictum est in Animalibus. Textus/Commentum [85] Et ignoraverunt existimantes hoc, scilicet
ponentes animam ex elementis, scilicet quod non de
necessitate debent ponere eam ex omnibus eis. Sufficit
enim unum contrariorum in iudicando super
ipsum et super suum oppositum. Per rectum enim
scimus rectum et curvum; regula enim iudicat
utrunque per suam rectitudinem. Per curvum
vero non scimus neque ipsum in se neque rectum .
Et isti ignoraverunt quoniam non indigebant ponere
animam ex omnibus contrarietatibus existentibus in elementis.
Sufficiebat enim eis ponere eam ex altero duorum contrariorum,
scilicet ex illo quod est quasi habitus et forma.

[Page 114] Tale enim contrarium sufficit in iudicando super se et super
suum oppositum. Scimus enim lineam rectam per regulam rectam
in eo quod est recta, et similiter curvam; sed per curvam non
scimus neque ipsam neque rectam. Et causa in hoc est
quod non debemus iudicare nisi per contrarium quod est
primum super contrarium quod est secundum. Textus/Commentum [86] Et dixerunt quidam quod anima est in toto. Et forte
ex hoc loco existimavit Melissus quod omnia
sunt plena Deo. Sed in hoc loco est dubitatio.
Querendum est enim, cum anima existat in aere
et igne, quare non facit animalia, et facit hoc
in mixto; licet sit existimatum quod anima que
est in istis sit nobilior. Et debet homo respondere
quare anima que est in aere est melior
anima que est in animalibus et magis immortalis .
Intendit, ut michi videtur, quod quidam dixerunt quod anima existit
in toto, idest in elementis et in compositis. Et ex hoc existimavit
Melissus quod omnia sunt plena Deo. Deinde dixit: Querendum
est enim , etc. Idest, et prima dubitationum contingentium
huic opinioni est quare anima, inquantum est in aere
et in igne, non facit animalia in eis; idest, quare hec corpora
simplicia non sunt sensibilia comprehensiva. Quoniam, cum
anima habeat eandem proportionem ad elementum et ad compositum,
necesse est ut, si alterum eorum fuerit animatum,
ut alterum etiam sit animatum. Deinde dixit: quamvis sit existimatum
quod anima que est , etc. Idest, licet existimatum sit quod anima que est

[Page 115] in elementis magis digna est ut faciat elementa esse animata;
existimatur enim esse nobilior anima que est in
mixto ex elementis. Deinde dedit questionem secundam.
Et dixit: Et potest homo respondere quare anima que est in
aere , etc. Idest, et contingit homini opinanti hanc opinionem respondere
querenti qua de causa anima que est in elementis est nobilior
anima que est in animalibus. Anima enim que est in elementis est
non mortalis apud eos, et que est in animalibus est mortalis. Textus/Commentum [87] Et contingit utrique sermoni improbabile et
irrationabile. Dicere enim quod ignis et aer sunt animalia
est simile sermoni stulto. Et etiam non dicere ea esse
animalia et dicere ea habere animas est improbabile .
Cum declaravit quod contingit dicentibus quod in elementis
est anima ut elementa sint animata, dixit: Et contingit
utrique sermoni , etc., idest huic quod ponunt quod
elementa sunt animata, aut huic quod ponunt quod elementa
habent animam et non sunt animata. Dicere enim quod
ignis et aer sunt animata simile est sermoni stultorum.
Et dicere etiam quod habent animam et non sunt animata
est valde improbabile, quia nulla differentia erit inter
animam esse in animato aut non esse. Textus/Commentum [88] Et videntur existimare quod anima existit in istis
quia forma universi eorum est sicut forma partium.
Oportet igitur eos dicere quod forma anime
etiam est sicut forma partium eius, cum
animal non sit habens animam nisi cum in eo
concluditur aliquid ex aere continenti. Si igitur
aer, cum separatur, est consimilis forme, et anima,
cum separatur, non est consimilium partium,
manifestum est quod aliquid eius erit ens
et aliquid non ens. Necesse est igitur aut ut sit
consimilium partium, aut ut non existat in qualibet
parte totius. Quoniam autem neque cognoscere
existit in anima quia est ex elementis, neque
moveri dicitur recte, manifestum est

[Page 116] .
Cum numeravit impossibilia contingentia huic opinioni,
dedit causam ex qua existimaverunt elementa esse animata,
et destruxit eam. Et dixit: Et videntur existimare ,
etc. Idest, et videntur opinari quod anima est in elementis quia
unum iudicium habet totum et pars in recipiendo animam.
Deinde dixit: Oportet igitur eos dicere , etc. Idest, sed cum
posuerint quod idem iudicium habet totum et pars elementorum
in recipiendo animam, oportet eos ponere
quod natura anime universalis et forma eius est sicut forma
partium, scilicet quod iudicium universalis in sua natura et
particularis est idem. Et cum declaravit hoc, dedit
causam propter quam opinati sunt quod pars elementorum
est animata, et quod propter hoc debet esse totum animatum.
Et dixit: cum animal non sit habens animam , etc. Idest,
et opinati sunt quod pars elementorum est animata quia
viderunt quod animal non fit animatum nisi quando

[Page 117] in corpus intraverit apud anelitum aliquid aeris continentis;
et ideo opinantur quod ista pars aeris que est
in corpore animalium est animata; et quia natura partis
est talis, necesse est ut natura totius sit talis. Et ordo
verborum debet esse talis: Et videntur existimare
quod anima existit in istis, idest in elementis, scilicet
quia forma totius et partis est idem; sed pars est animata
quia animal non fit animatum
nisi per aerem qui concluditur in eo; et ideo oportet eos
dicere quod forma anime universalis est sicut forma
particularis, scilicet quod natura anime universalis que est in
elementis et particularis que est in animalibus est eadem.
Et cum narravit hoc, incepit declarare modum
secundum quem contingit eis. Et dixit: Si igitur aer, cum
separatur , etc. Idest, si igitur aer, cum dividitur, est consimilis
forme, scilicet quod natura partis et totius est eadem, et anima
que est in elementis, cum dividitur per divisionem
elementorum, non est consimilium partium (quoniam
illud quod existit ex ea in parte, scilicet in animalibus, est mortalis,
et quod existit ex ea in toto est immortalis),
manifestum est quod pars que existit ex ea in toto alia
est ab ea que existit in parte. Ergo necesse est aut ut
anima que est in toto sit similis anime que est in parte,
si posuerimus quod totum et pars habent idem iudicium
in recipiendo animam, aut ut ponamus quod
iudicium totius et partis in recipiendo animam non
est idem; et est illud quod consequitur positionem eorum, scilicet
quod anima que est in toto est nobilior ea que

[Page 118] est in parte. Et hoc posito destruitur argumentum eorum
per hoc quod anima existit in toto que existit in parte.
Quoniam, cum natura anime fuerit diversa, diversabitur
etiam natura recipientis; unde necesse est, sicut dixit,
ut non quelibet pars eius recipiat animam mortalem,
sed partes proprie; iudicium igitur totius et partis non
est idem. Et debes scire quod hoc contingit necessario
dicentibus elementa esse non animata et quod est
ex eis in animalibus esse animatum; scilicet contingit eis
dare causam propter quam fuit ita, sicut contingit hoc
dicentibus elementa animata sed per animam nobiliorem
anima existente in animalibus. Sed causa data a
dicentibus elementa esse non animata non potest esse
data a dicentibus ea esse animata, scilicet mixtio et complexio.
Et ideo visum est nobis quod ponentibus primas
perfectiones anime esse factas a mixtione et complexione,
non a causa extrinseca, contingit quod elementa
sint animata per animam equalem anime existenti
in animalibus. Et Alexander videtur hoc opinari in
primis perfectionibus anime, et est contra Aristotelem et contra
ipsam veritatem. Et in nullo differunt in hoc prime
perfectiones et ultime. Et ideo videmus quod ista opinio
similis est opinioni dicentium casum esse et negantium
causam agentem. Deinde dedit secundum rememorationem summam eorum
que predixit. Et dixit: Quoniam autem neque cognitio ,
etc. Idest, manifestum est igitur ex hoc
quod diximus quod non est necesse ut sit ex elementis propter

[Page 119] hoc quod cognoscit et sentit; neque etiam hoc quod
dicitur quod movet se est verum. Textus/Commentum [89] Et quia anima habet cognoscere et sentire et existimare
et etiam appetere et velle et
universaliter modos desiderii, et etiam animal
habet per animam motum in loco et etiam
augmentum et complementum et diminutionem,
utrum unumquodque istorum est totius
anime, et per ipsam totam intelligit et
sentit et movet et facit alios motus et actiones
et patitur, aut non agit neque patitur nisi
per membra diversa
actiones et passiones diversas? Et utrum vita
est in una istarum aut in pluribus una aut in
omnibus, aut habent aliam causam ?
Cum contradixit sermonibus Antiquorum de anima,
incepit hic declarare quod primo considerandum est de
anima de numero actionum eius diversarum in genere;
deinde utrum omnes proveniant ab una virtute, scilicet
ab anima, aut agit unamquanque actionum eius diversarum
in genere per virtutes diversas aut secundum diffinitionem et
subiectum aut secundum diffinitionem tantum. Et dixit: Et quia
anima , etc. Idest, et quia anima habet quinque actiones aut
passiones diversas in genere, quarum una est scire et
existimare, secunda sentire, tertia desiderare et velle,
quarta moveri in loco, quinta augeri et minui et
nutriri, utrum quelibet istarum actionum diversarum

[Page 120] in genere sunt totius anime, ita quod per eandem naturam
intelligit et sentit et movetur in loco et desiderat et
nutritur et universaliter agit et patitur unoquoque aliorum
motuum, aut non agit aut patitur unoquoque
eorum nisi per virtutes diversas et membra diversa
et membra communia eis convenientia? Hec igitur
opinio est Aristotelis. Non enim opinatur quod facit diversas actiones
per virtutes diversas et unica membra tantum, neque
per unicas virtutes et membra diversa tantum, neque
etiam per virtutes diversas et membra diversa tantum;
sed opinatur quod facit per virtutes diversas et membra
unica, scilicet principalia, et membra diversa. Et hoc intendebat
cum dixit: per virtutes diversas et membra diversa ; idest,
cum hoc quod agit cum membris convenientibus; quoniam
si sic non intelligetur, erit idem cum sermone Platonis.
Deinde dixit: Utrum vita est in uno istorum , etc. Idest, et
perscrutandum est, cum hoc, utrum illud quod dicitur
vita est in una aliqua istarum quinque virtutum, aut in
pluribus una, aut in omnibus. Textus/Commentum [90] Et quidam dicunt quod anima est divisibilis, et
quod ipsa intelligit per hoc et desiderat per aliud.
Quid igitur continuat animam, si naturaliter
est divisibilis? Hoc enim non est corpus, quoniam
existimandum est esse econtrario, scilicet quod
anima continuat corpus; et hoc demonstratur
quia, cum exierit ab eo, putrefiet .

[Page 121] Innuit Platonem, qui opinatur quod anima essentialiter
dividitur in corpore secundum divisionem membrorum in quibus
agit suas actiones diversas, et quod non communicatur in aliquo
membro, ita quod pars intelligens est in cerebro
tantum, et desiderans in corde tantum, et nutriens in
epate. Et dixit: Et quidam
dicunt , etc. Idest, et quidam dicunt quod anima dividitur essentialiter per divisionem
membrorum corporis, ita quod intelligit per membrum
et virtutem alia a membro et a virtute quibus
desiderat. Deinde dixit: Quid igitur continuat animam ,
etc. Idest, sed si posuerimus quod anima dividitur
essentialiter per divisionem membrorum in quibus
existit, et manifestum est per se quod anima que est in singulis
individuis nobis est unica, quid igitur copulat partes
anime ita quod potest dici esse una? Non enim potest
aliquis dicere quod hoc sit corpus,
quoniam magis rectum est dicere quod
corpus est unum quia anima est una, non econtrario.
Et hoc intendebat cum dixit: existimandum est enim
esse contrarium , etc. Idest, opinio enim quam habemus
naturaliter in hoc contraria est huic opinioni, scilicet
quod anima magis digna est ut sit causa copulationis
corporis et sue unitatis in numero, quam ut sit corpus
causa copulationis anime. Omne enim quod est non est
unum aut continuum per suam materiam, sed
per suam formam. Sed quia ista argumentatio est
quasi latens in hoc loco, dedit significationem manifestam.
Et dixit: et hoc demonstratur quia, cum exierit a
corpore, putrefiet , idest dividetur.

[Page 122] Textus/Commentum [91] Si igitur est aliud quid quod facit eam esse
unam, illud proculdubio est anima. Sed querendum
est de illo utrum sit unum, aut plurium
partium. Si igitur fuerit unum . . . et divisibile,
tunc querendum est quid est illud quod copulat
ipsum. Et erunt principia eius infinita .
Si igitur corpus non facit eam esse unam
et continuam, et dixerit aliquis quod est aliud quod facit eam
esse unam, dicemus quod illud est anima, et revertetur
perscrutatio, scilicet utrum illud in se est unum aut plura.
Si unum, hoc est quod volumus; si plura, revertetur
questio quid copulat illud per quod copulatur anima.
Et sic in infinitum, et non erit illic principium prime
continuationis. Et hoc intendebat cum dixit: Et principia
illius erunt infinita . Idest, principia continuationis
et unitatis existentis in homine erunt infinita;
quapropter nulla unitas erit. Textus/Commentum [92] Et debet homo dubitare de eius partibus,
et querere que virtus dat cuilibet earum corpus.
Quoniam, si tota anima copulat totum
corpus, oportet ut unaqueque partium copulet
unamquanque partem corporis. Et iste sermo
est similis impossibili; difficile est enim et
etiam in fingendo dicere quam partem copulat
intellectus, et quomodo .

[Page 123] Cum declaravit quod contingit dicentibus animam
esse divisibilem omnibus modis ut sit una secundum
quod est anima, et divisibilis secundum quod habet
actiones diversas, dedit dubitationem super hoc.
Et dixit: Et debet homo dubitare de partibus eius , cum fuerit
opinatus eam habere partes secundum hunc modum,
scilicet ut sit divisibilis uno modo et unica alio modo,
et querere que virtus dat cuilibet istarum partium
corporis continuationem.
Necesse est enim, si tota anima
copulat totum corpus, secundum quod est in eo secundum
totum, ut unaqueque partium eius sit in unaquaque
parte corporis, ita quod copulet ipsam secundum
quod est in ea. Deinde dixit: Et iste sermo est similis
impossibili , etc. Idest, et ponere quod quelibet pars eius
copulat unamquanque partem corporis et existit in ea
fere videtur impossibile; intellectum enim videtur
impossibile attribui alicui membro corporis. Et debes
scire quod ista dubitatio non sequitur hic nisi quia non
determinatur utrum sit unica secundum subiectum et
plura secundum virtutes (ita quod divisio anime in suas
partes sit sicut pomi in odorem colorem et saporem),
aut est una propter unam naturam communem, et plura
quia ista natura habet diversas virtutes (ita quod
divisio anime in suas partes sit sicut divisio generis in
species). Quoniam secundum hunc modum contingit
dubitatio predicta; cum enim posuerimus eam unicam
secundum subiectum tantum, non contingit hoc; subiectum
enim partium eius erit unum tantum, et quedam
earum erunt subiectum quarundam.

[Page 124] Textus/Commentum [93] Et videmus plantas vivere etiam cum
dividuntur, et similiter quedam animalia anulosa,
quasi anima in eis sit una secundum formam,
etsi non est una secundum numerum.
Videmus enim quod utraque pars sentit et
movetur in loco aliquandiu .
Cum dedit impossibile contingens sermoni quod
tota anima est in toto corpore et partes in partibus, et
iam dederat impossibile contingens etiam sermoni quod
anima dividitur per divisionem membrorum, absque
eo quod sit in ea virtus universalis copulans corpus,
incepit hic contradicere hiis duabus opinionibus.
Et dixit: Et nos videmus plantas , etc. Idest, et signum super hoc
quod partes anime non existunt in partibus corporis
est quia nos videmus plantas et plura animalia, ut anulosa,
cum dividuntur, agit motum utraque pars et
sensum in animalibus, et augmentum et nutrimentum
in plantis, sicut totum. Et si pars sensus esset in alia parte
corporis ab ea in qua existit motus, tunc, cum animal
anulosum divideretur, non moveretur et sentiret per eandem partem, sed
pars eius que movetur esset alia ab ea que sentit. Et
similiter, si pars nutritiva esset in plantis in parte alia ab
augmentativa, tunc impossibile esset ut, cum plures
plante dividerentur, ut viverent, et cum plantarentur, ut
viverent. Deinde dixit: quasi anima sit in eis una secundum
formam, non secundum numerum . Quoniam, si esset
una secundum numerum, contingeret ut corrumperetur
apud divisionem corporis, sicut accidit hoc in
pluribus animalibus et in quibusdam plantis. Et si partes
anime essent in partibus corporis, contingeret,

[Page 125] cum corpus divideretur in illas partes, ut quelibet earum
ageret suum proprium, ita quod pars motiva esset
alia a sensibili, et nutritiva ab augmentabili. Et cum
ita sit, sicut dixit, necesse est ut anima sit in toto animali
una in subiecto et plures secundum virtutes, ita quod
quedam partium sit subiectum quarundam, scilicet quod
nutritiva sit subiectum sensibilis tangibilis, et tangibilis
sit subiectum aliorum sensuum; et similiter quedam
quarundam, ut post declarabitur. Et cum anima sit talis
in omni animali, aut est una in numero, scilicet in animalibus
organicis, quorum pars non vivit post divisionem,
aut oportet ut sit in eis quasi una in specie, scilicet
in eis quorum pars vivit post divisionem; et sunt
illa quorum membra sunt consimilia. Textus/Commentum [94] Et non est inopinabile ut remaneant; non
enim habent instrumenta quibus conservant
suam naturam; sed tamen hoc non dat ut in
unaquaque partium non sint omnes res anime,
et sunt consimiles in specie adinvicem.
Totius autem anime est, quia est divisibilis .
Et non est inopinabile ut partes istorum animalium
et plantarum remaneant in agendo actiones totius.
Causa enim in hoc est quia iste modus animalis non habet
diversa instrumenta que appropriantur actionibus
diversis anime cum membro communi officiali
in quo existunt in potentia omnes actiones anime, sicut
est cor cum aliis membris, ut declaratum est in libro

[Page 126] de Animalibus; sed quodlibet membrum membrorum
istius animalis adaptatur omnibus actionibus
anime, et similiter quelibet pars partium unius
membri. Et causa in hoc sic debet intelligi: quoniam
diffinitio partis membri officialis non est diffinitio
totius, necesse est, cum anima impossibile est
ut existat in aliquo animali proprio illi anime nisi
habeat principium, ut pars eius non adaptetur ad hoc quod
habet totum ad recipiendum animam; v. g. quod,
si cor habet naturam recipiendi animam quia habet
talem figuram, manifestum est quod pars eius non recipit
illam animam, quia non habet illam figuram. Unde
necesse est ut contrarium iudicium habeant animalia
quorum membra sunt consimilia, scilicet ut illud
quod recipit totum recipiat pars, cum habeant eandem
diffinitionem. Deinde dixit: sed tamen hoc non dat , etc. Idest, sed
quia iste modus animalis non habet corpus officiale
neque habet membra officialia, non est remotum ut
anima que est in qualibet parte eius sit consimilis adinvicem
in specie, et similis etiam anime que est in
toto; immo, quia membra eius non sunt officialia, necesse
est ut sit sic. Deinde dixit: Totius autem anime
est, quia est divisibilis . Idest, esse autem animam que est in rebus
consimilem in specie est quia est divisa in actu, et
unaqueque earum agit actionem alterius; consimilitudo
autem inter animam que est in partibus et animam
que est in toto in specie (scilicet tota anima) per
potentiam et divisibilitatem non secundum actum;
quoniam, cum dividetur, tunc totum non remanebit totum.
Sed ipse dimisit hoc, quia propalavit alteram duarum divisionum,

[Page 127] quoniam hec particula autem demonstrat divisionem.
Et quasi dicit: consimilitudo autem que est in
specie inter partes est quia est divisa in actu; totius vero
quia est divisibilis. Textus/Commentum [95] Et videtur etiam quod principium existens
in plantis sit aliqua anima; in hoc enim solo
communicant plante et animalia. Et hoc
differt a principio sensibili, et nichil habet sensum
sine isto .
Cum dedit rationem in sermone predicto super hoc
quod anima non dividitur essentialiter per divisionem
subiecti ex hoc quod apparet in plantis, et iste sermo
non est acceptus a ratione nisi ei qui concedit quod
plante habent animam, incepit declarare hoc quomodo est.
Et dixit: Et videtur etiam quod principium , etc. Idest,
et videtur etiam quod principium quo plante nutriuntur
et augentur sit anima; in hoc enim principio existimantur
habere communicationem cum animalibus secundum
vitam. Et ideo non dicitur mortuum nisi animal
quod caret principio plante, non principio sensus
et motus. Et cum narravit quod animalia communicant
in hoc principio cum plantis secundum vitam, incepit
narrare quod plante non communicant eis in
hoc, et quod communicatio sensus et motus cum nutrimento
est necessaria. Et dixit: Et hoc differt a principio
sensibili , etc. Idest, et principium quod est nutrimenti
et augmenti et generationis separatur a principio sensibili

[Page 128] in plantis; sed principium sensibile non separatur
ab illo, cum omne animal nutritur et augetur. Sed
debes scire quod necessitas essendi nutribile et augmentabile
non est sicut necessitas essendi calidum aut
frigidum aut humidum aut siccum aut grave aut leve, et
quod suum esse augmentabile et nutribile est ei secundum
quod est vivum, et esse grave aut leve est ei secundum
quod est corpus naturale. Quoniam, si non fuerit
sic determinatum, non est necesse propter communicationem
cum principio sensibili ut principium sit anima. AVERROIS CORDVBENSIS COMMENTARIVM MAGNVM IN ARISTOTELIS DE ANIMA LIBRVM SECVNDVM

[Page 129] AVERROIS CORDVBENSIS
COMMENTARIVM MAGNVM
IN ARISTOTELIS DE ANIMA LIBRVM SECVNDVM Textus/Commentum [1] Hoc igitur est quod accepimus ab Antiquis
de anima. Modo autem incipiemus aliter in
determinando animam quid est secundum
diffinitionem que magis comprehendit ipsam .
Cum contradixit opinionibus Antiquorum,
incepit modo querere de substantia
eius. Et dixit: Hoc igitur est quod
accepimus , etc. Idest, hoc igitur
diximus in contradicendo opinionibus
quas accepimus de anima. Deinde narravit
quod oportet incipere in cognoscendo substantiam eius
et considerare in hoc, quousque sciatur diffinitio que est
magis universalis et magis comprehendens omnes
partes anime. Et dixit: Modo autem incipiamus , etc. Idest, modo
autem incipiamus loqui de anima eo modo sicut qui
non invenit ab Antiquis aliquid utile de ea. Et primo
debemus invenire diffinitionem que est magis
universalis omnibus partibus eius. Cognitio enim
universalis debet precedere cognitionem propriam.
Et sermo eius est intellectus per se. Textus/Commentum [2] Dicamus igitur quod substantia est unum generum
entium. Substantiarum autem quedam est
substantia secundum materiam, et ista non est per se
hoc; et quedam est forma per quam dicitur
in re quod est hoc; est autem tertia, et est illud
quod est ex ambobus. Et materia est illa que
est in potentia; forma autem est perfectio. Et
forma est duobus modis: unus est sicut scire,
et alius est sicut speculari.

[Page 130]
Cum voluit scire diffinitionem universalem omnibus
partibus anime, et fuit quasi manifestum quod collocatur
in genere substantie, incepit dividere quot modis dicitur
substantia, et in quo modo est anima. Et dixit quod
substantia est unum generum entium; idest entium que
sunt secundum antecedentiam in esse, quorum anima est unum.
Ponere enim animam accidens
est inopinabile secundum quod dat nobis prima cognitio naturalis;
opinamur enim quod substantia est nobilior accidente,
et quod anima est nobilior omnibus accidentibus
existentibus hic. Et cum narravit quod substantia universaliter
debet poni genus talium istorum entium, incepit dividere
eius genera. Et dixit: Et substantiarum quedam
est substantia , etc. Idest, et omnia de quibus dicitur
substantia sunt tribus modis; quorum unus est ut sit
materia prima, que per se non est formata neque aliquid
per se in actu, ut dictum est in primo Phisicorum;
secundus autem est forma per quam individuum fit hoc;
tertius est illud quod fit ex istis ambobus. Quoniam autem
forma est, et est substantia, manifestum est; est enim
quia comprehenditur sensu; est autem substantia quia
est pars substantie, et similiter pars huius substantie
cum aufertur, aufertur substantia. Et similiter prima

[Page 131] materia est substantia, quia est una partium que cum
auferuntur aufertur substantia, scilicet individuum. Deinde incepit
describere substantiam que est secundum materiam,
et que est secundum formam. Et dixit: Et materia est illa que est
in potentia , etc. Idest, et materia est substantia que est in
potentia; forma autem est substantia per quam perficitur
hec substantia que est in potentia forma. Et
ista forma invenitur duobus modis; quorum unus est
secundum quod est in actu, tamen non provenit ab ea actio que
innata est provenire ab ea, sicut a sciente qui non utitur
sua scientia; secundus est secundum quod provenit
ab ea illa actio, sicut est de sciente quando scit. Et
prima forma dicitur prima perfectio, secunda autem
dicitur postrema. Textus/Commentum [3] Et corpora sunt ea que proprie dicuntur
substantie, et maxime corpora naturalia; ista
enim sunt principia aliorum corporum. Et corporum
naturalium quedam habent vitam
et quedam non. Et dicere est vitam nutriri
et augeri et diminui. Unde necesse
est ut omne corpus naturale habens
communicationem in vita sit substantia; et est substantia secundum
quod est compositum.
Cum demonstravit nobis numerum substantiarum,
incepit declarare nobis que earum sit magis digna ut
habeat hoc nomen. Et dixit: Et corpora que
proprie dicuntur , etc. Idest, et corpora composita habent

[Page 132] hoc nomen substantia magis proprie, secundum quod est magis
famosum, et maxime corpora naturalia; ista enim sunt
principia corporum artificialium. Deinde dixit: Unde necesse
est ut omne corpus naturale habens communicationem
in vita , etc. Idest, corpus naturale necesse est ut sit substantia,
immo magis dignum est habere hoc nomen substantia.
Deinde exposuit hoc nomen vita. Et dixit:
Et dicere est vitam nutriri , etc. Idest, et intelligo per vitam
principium quod est commune omni animato, scilicet nutriri
et augeri et minui essentialiter; et est illud quod appropriatur
plantis. Quoniam hoc nomen vita dicebatur in
lingua Greca de omni eo quod nutritur et augetur;
animal autem dicitur de omni corpore quod nutritur et sentit.
In Arabico autem videntur significare idem; sed tamen
non dicitur mortuum nisi animal quod caret principio
nutrimenti et sensus insimul, non principio sensus
et motus tantum. Et dixit essentialiter quia invenitur extra
vivum aliquid quod assimilatur augmento et diminutioni
et non est vivum. Et cum declaravit
quod necesse est ut omne corpus habens vitam sit
substantia, declaravit cuiusmodi substantia. Et dixit:
et est substantia secundum quod est compositum . Idest, et
necesse est ut corpus vivum sit substantia composita;
et est hoc individuum. Textus/Commentum [4] Et quia corpus vivum est corpus, et est tale,
impossibile est ut anima sit corpus. Corpus
enim non est eorum que sunt in subiecto; immo
est sicut subiectum et materia. Unde necesse
est ut anima sit substantia secundum quod est forma corporis
naturalis habentis vitam in potentia.

[Page 133]
Cum declaravit quod corpus vivum est substantia secundum
quod est compositum ex substantia que est secundum materiam
et ex substantia que est secundum formam, incepit
querere de anima utrum est substantia composita, scilicet
corpus, aut secundum formam; dicere enim animam esse materiam
inopinabile est, et hoc est manifestum per se.
Et dixit: Et quia corpus vivum , etc. Idest, et anima non est
substantia secundum compositionem. Compositum enim corpus habens
vitam non est corpus vivum secundum quod est corpus
simpliciter, sed secundum quod est tale corpus. Est igitur vivum per
aliquod existens in subiecto, non per aliquod existens
non in subiecto; corpus autem est substantia secundum quod est
subiectum. Et cum dedit propositiones ex quibus
consequitur ut anima non sit substantia secundum quod est corpus
sed secundum quod est forma, dixit: Unde necesse est ut anima
sit substantia secundum quod est forma corporis naturalis habentis
vitam in potentia , etc. Quoniam autem non est substantia
secundum corpus declarabitur in secunda figura per illas
duas propositiones predictas, scilicet quod anima est in subiecto,
et corpus est non in subiecto. Quoniam vero est
substantia secundum formam manifestum est ex hoc quod
est substantia in subiecto. Hoc enim proprium est forme,
scilicet ut sit substantia in subiecto. Et differt ab accidente,
quoniam accidens non est pars huius substantie composite,
forma autem est pars huius substantie composite.
Et etiam equivoce dicitur forma esse in subiecto,
et accidens esse in subiecto. Subiectum enim accidentis

[Page 134] est corpus compositum ex materia et forma, et est
aliquod existens in actu et non indiget in suo esse accidente;
subiectum autem forme non habet esse in actu, secundum
quod est subiectum, nisi per formam, et indiget forma ut
sit in actu; et maxime primum subiectum, quod non
denudatur a forma omnino. Et propter similitudinem
inter ista erraverunt plures loquentium, et dixerunt
formam esse accidens. Et ex hoc declarabitur perfecte
quod anima non est substantia secundum materiam. Materia
enim est substantia secundum quod est subiectum, anima autem
secundum quod est in subiecto. Et dixit: habens vitam in potentia .
Idest, et necesse est ut anima sit substantia secundum quod
est forma corporis naturalis habentis vitam secundum
quod dicitur habere illam formam in potentia, ut agat
actiones vite per illam formam. Textus/Commentum [5] Et ista substantia est perfectio; est igitur
perfectio talis corporis. Et quia perfectio dicitur
duobus modis, quorum unus est sicut scire
et alius sicut aspicere, manifestum est quod ista
perfectio est sicut scire, quoniam apud ipsum
est esse anime. Et vigilia est similis studio; sompnus
autem est similis dispositioni rei cum potest
agere et non agit.
Cum declaravit quod anima est substantia secundum formam,
et forme sunt perfectiones habentium formas, et sunt
duobus modis, incepit demonstrare quod perfectio est in
diffinitione anime quasi genus. Et dixit: Et ista substantia
est perfectio , etc. Idest, et quia substantia que est secundum formam

[Page 135] est perfectio corporis habentis formam, et iam
declaratum est quod anima est forma, necesse est ut anima
sit perfectio talis corporis, idest perfectio corporis naturalis
habentis vitam in potentia, secundum quod perficitur per animam.
Et cum declaravit quod anima est perfectio, declaravit
secundum quot modos dicitur perfectio. Et dixit: Et
perfectio est duobus modis , etc.; idest, et quia perfectio est
duobus modis, quorum unus est sicut scientia existens
in sciente quando non utitur sua scientia, et alius est sicut
scientia existens in sciente quando utitur ea. Deinde
incepit demonstrare secundum quem modum istorum duorum
dicitur quod anima est perfectio. Et dixit: manifestum est
quod ista perfectio est sicut scientia . Idest, et quia iam declaratum
est quod anima est perfectio corporis naturalis, et perfectio
dicitur duobus modis, manifestum est quod perfectio
qua est animatum et differt a corpore non animato
est existens in eo sicut scientia in sciente. Deinde dedit
rationem super hoc. Et dixit: quoniam apud ipsum est esse
anime ; idest, quoniam apud esse istius perfectionis in animato
invenitur anima, non apud esse alterius perfectionis. Et
cum demonstravit quod perfectio accepta in diffinitione
anime, que est substantia anime, est illa que est quasi
scientia existens in sciente quando non utitur ea, dedit
exemplum super hoc. Et dixit: Et vigilia est similis , etc. Idest, et
cum animal fuerit dormiens, tunc anima erit in eo secundum
primam perfectionem; et hoc est simile esse scientie in
sciente in tempore in quo non studet, et non est simile
esse ignorantie in non sciente. Manifestum est enim quod animal
apud sompnum habet animam sensibilem, sed non
utitur sensu, sicut sciens habet scientiam sed non utitur

[Page 136] ea. Dispositio autem anime apud vigiliam in animalibus
est similis scientie in sciente quando utitur ea. Et
hoc est in anima sensibili; anima autem nutritiva nunquam
invenitur in animalibus nisi secundum postremam perfectionem;
nisi aliquis ponat quod sit quidam modus animalium
qui non nutritur in aliquo tempore, scilicet in tempore in quo
manet in lapidibus, ut rane magne, que nichil thesaurizant
et manent tota hyeme in lapidibus, et similiter
plures serpentes. Et secundum hoc erit hoc commune anime
sensibili et nutritive eadem intentione; et si non, tunc
perfectio accepta in eis erit secundum equivocationem. Et
quocunque modo sit, quando intellecta fuerit diversitas
inter esse utrunque, tunc non nocebit accipere hoc indiffinite
in hac diffinitione, cum sit impossibile aliter. Et dixit: et
sompnus est similis dispositioni rei , etc. Idest, et dispositio
anime apud sompnum in animalibus est similis dispositioni
rei in tempore in quo potest agere sed non agit.
Et hec est descriptio prime perfectionis, et ex ea intelligitur
descriptio postreme perfectionis; et est dispositio
rei per quam ens agit aut patitur in tempore in quo
agit aut patitur. Textus/Commentum [6] Et scientia in eodem antecedit in esse. Et ideo
anima est prima perfectio corporis naturalis
habentis vitam in potentia. Et est secundum quod
est organicum. Et partes plantarum sunt etiam
organa, sed valde simplicia, v. g. quod
folia sunt coopertoria et vestes fructibus; radices
autem similes sunt ori, quoniam isti duo
modi contrahunt cibum.

[Page 137] Cum declaravit quod genus anime est perfectio
que est quasi scientia existens in sciente quando non utitur
ipsa, incepit narrare quod ista perfectio precedit in esse
secundam perfectionem, et quod propter hoc debet adiungi
in diffinitione quod anima est prima perfectio corporis
naturalis habentis vitam in potentia. Et dixit: Et scientia
in eodem , etc. Idest, et perfectio que est quasi scientia precedit
in esse in individuo perfectionem que
est quasi studium. Et cum narravit hoc, incepit narrare
quod propter hoc debemus dicere hanc intentionem
in diffinitione, ut scilicet per eam distinguatur a perfectione
postrema. Et dixit: Et ideo anima est perfectio prima , etc. Idest,
et ideo dicendum est in diffinitione anime, etc. Deinde dixit:
Et est secundum quod est organicum . Ita cecidit in scriptura locus
albus. Et est corpus secundum quod est organicum, et corpus habens
vitam in potentia est primum organicum corpus.
Et cum narravit quod omne corpus vivum est organicum,
et hoc fuit manifestum in animalibus sed latuit in plantis,
incepit demonstrare quod organa existunt etiam in
plantis. Et dixit: Et partes plantarum sunt etiam organa ,
etc. Et sermo eius in hoc est manifestus. Et hoc
quod dixit de plantis manifestum est; folia enim ita sunt
de plantis sicut corium in animalibus, et radices sunt
sicut os, quoniam utrunque comprehendit cibum. Et
hoc intendebat cum dixit: quoniam isti duo modi contrahunt
cibum , scilicet radices et os et alia ventricula
que transeunt ad ipsa.

[Page 138] Textus/Commentum [6] Textus/Commentum [7] Si igitur aliquod universale dicendum est
in omni anima, dicemus quod est prima perfectio
corporis naturalis organici. Et ideo
non est perscrutandum utrum anima et corpus
sint idem, sicut non est perscrutandum hoc
in cera et figura, neque in ferro et figura, neque
universaliter in materia cuiuslibet et in illo
quod habet illam materiam. Unum enim et ens
cum dicuntur pluribus modis, perfectio est
illud de quo dicitur hoc prima intentione.
Si igitur aliquod universale , etc. Idest, si igitur
possibile est diffinire animam diffinitione universali, nulla
diffinitio est magis universalis quam ista, neque magis conveniens
substantie anime; et est quod anima est prima perfectio
corporis naturalis organici. Et induxit hunc sermonem
in forma dubitationis, cum dixit: Si igitur dicendum
est , excusando se a dubitatione accidente in partibus
istius diffinitionis. Perfectio enim in anima rationali
et in aliis virtutibus anime fere dicitur pura equivocatione,
ut declarabitur post. Et ideo potest aliquis
dubitare, et dicere quod anima non habet diffinitionem
universalem. Et ideo dixit: Si igitur , etc. Et quasi dicit: si igitur
fuerit concessum nobis quod possibile est invenire sermonem
universalem comprehendentem omnes partes anime,
erit ille sermo iste. Deinde dixit: Et ideo non est perscrutandum ,
etc. Idest, et cum declaratum est quod anima est prima
perfectio corporis naturalis, et quod animatum non
habet hoc esse nisi ex eo quod habet animam, non est dubitandum

[Page 139] quomodo anima et corpus, cum sint duo, fiunt
idem, sicut non est dubitandum hoc in cera et in ferro
cum figura existente in eis, et universaliter in materia
cuiuslibet et in re que existit in illa materia. Hec nomina
enim, scilicet unum et ens , licet dicantur pluribus modis,
tamen prima perfectio in omnibus istis, scilicet forma, magis
digna est ut habeat hoc nomen, scilicet unum et ens, quam illud
quod est congregatum ex materia et forma. Congregatum
enim non dicitur unum nisi per unitatem existentem
in forma; materia enim non est hoc nisi per formam.
Et si materia et forma essent in composito existentes
in actu, tunc compositum non diceretur unum nisi sicut
dicitur in rebus que sunt unum secundum contactum et
ligamentum. Modo autem, quia materia non differt
a forma in composito nisi potentia, et compositum non
est ens in actu nisi per formam, tunc compositum non
dicitur unum nisi quia sua forma est una. Et quasi
innuit per hoc questionem contingentem dicentibus
quod anima est corpus; et est quomodo illud quod congregatur
ex anima et corpore fiat unum. Textus/Commentum [8] Iam igitur diximus quid est anima universaliter.
Et est substantia secundum hanc intentionem, scilicet
secundum illud quod hoc corpus est quod est; quemadmodum,
si aliquod instrumentum esset corpus
naturale, ut securis, tunc acumen securis
esset substantia et eius anima secundum hanc intentionem.
Et ideo, cum istud est abstractum, non
erit securis post nisi equivoce. Modo autem
erit securis post; anima enim non est quiditas
talis corporis et intentio eius, sed est corporis talis
naturalis habentis principium motus et quietis.

[Page 140]
Cum predixit quod anima est substantia, deinde declaravit
quod est forma et perfectio, incepit hic inducere
modum per quem potest accidere certitudo quod forme
naturales sint substantie; et hoc est necessarium in
hoc loco. Et dixit: Iam igitur diximus , etc. Idest, declaratum
est igitur ex hoc quod diximus quid est anima universaliter.
Et secundum quod diximus in hac diffinitione anima
est substantia secundum intentionem per quam dicimus in re
per quam hoc corpus naturale est quod est substantia, non alio
modo. Deinde dedit exemplum de corporibus
artificialibus, et fecit differentiam in hoc inter corpora
naturalia et artificialia. Essentie enim rerum artificialium
sunt accidens; et ideo existimaverunt quidam quod ita est
de essentiis corporum naturalium. Et dixit: quemadmodum,
si aliquod instrumentum , etc. Idest, et forme et essentie
corporum naturalium sunt substantie. Quoniam,
quemadmodum si aliquod instrumentum esset corpus
naturale, ut securis, (idest si ymaginati fuerimus ipsum esse
ens naturale), tunc acumen securis esset eius substantia.
Deinde dedit rationem super hoc. Et dixit: Et similiter ista
cum abstracta est , etc. Idest, et necesse est in securi, si esset
ens naturale, ut eius acumen esset substantia. Securis
enim non dicitur nisi illud quod congregatum est ex

[Page 141] materia, scilicet ferro, et forma, que est acumen. Et si acumen
auferatur, et esset securis corpus naturale, tunc securis
non esset, quia materia et forma non essent, nisi diceretur
securis equivoce. Et illud per cuius ablationem aufertur
hec substantia est substantia; est enim pars eius;
pars autem substantie est substantia. Deinde dixit: Modo
autem erit post securis . Idest, modo autem, quia securis
est corpus artificiale, licet acumen sit ablatum ab eo, tamen
post dicetur securis per suam figuram; figura enim
propria ei eadem est in eo cum acuitate et sine.
Et hoc quod dixit manifestabitur ex hoc quod dico.
Manifestum est enim per se quod hoc nomen securis , sive
fuerit naturale sive artificiale, dicitur de illo congregato
ex illo quod est quasi forma in eo, et ex eo quod est
quasi materia. Et etiam manifestum est per se quod securis
dicitur de aliquo individuorum substantie. Et sic necesse
est ut hoc nomen quod dicitur de eo secundum quod est
individuum substantie sit dictum de eo secundum materiam
et formam insimul. Unde necesse est ut utrunque sit substantia;
partes enim substantie sunt substantia. Et sic
necesse est, cum forma fuerit ablata, ut hoc nomen auferatur
ab eo, scilicet nomen quod demonstrat ipsum secundum quod
est individuum. Aut dicamus quod hoc nomen non dicitur
de eo nisi secundum materiam tantum, v. g. secundum quod est corpus
ferreum? Et tunc forma erit in eo accidens; et tunc
necesse erit, si forma fuerit ablata, ut hoc nomen quod
dicitur de eo secundum quod dicitur individuum substantie remaneat.
Sed quia forme rerum naturalium cum fuerint ablate
auferentur materie, et nullum ens remanet nisi equivoce,

[Page 142] necesse est, cum posuerimus securim esse corpus naturale,
et ablata fuerit acuitas, que est in eo quasi forma,
ut auferatur materia et non remaneat ens. Cum igitur
forma fuerit ablata secundum hanc intentionem, statim auferetur
hoc nomen securis, quod demonstrat ipsum secundum
quod est individuum substantie. Quoniam per ablationem
forme aufertur materia; et cum materia et forma auferuntur,
nichil remanet de eis que demonstrantur per
hoc nomen secundum quod demonstrat aliquod individuorum
substantie, nisi sit aliud individuum; et tunc non dicitur
securis nisi equivoce. Forme igitur naturales
substantie sunt, quia, cum fuerint ablate, aufertur nomen
quod demonstrat ens secundum quod est individuum substantie,
et similiter diffinitio que est secundum illud nomen;
quia auferuntur genus et differentia, quorum unum
demonstrat materiam et aliud formam; v. g. quod, cum
sensus aufertur a carne, non remanet caro, nisi equivoce,
sicut caro mortui. Forma autem artificialis,
quia, cum aufertur, non aufertur materia,
sed remanet nomine et diffinitione (quoniam, cum figura
securis aufertur, remanet ferrum idem sicut ante nomine
et diffinitione), necesse est et recte ut remaneat
nomen eius, scilicet securis , quod demonstrat hoc instrumentum
secundum quod est individuum substantie, licet acuitas
auferatur. Et hoc fuit quia nomen dicitur in rebus naturalibus
primo de forma et secundo de congregato;
in rebus autem artificialibus econtrario, scilicet quia primo
de materia, secundo de congregato. In rebus igitur
artificialibus demonstrat individuum substantie secundum
suam primam significationem quia significat materiam;
et in rebus individuis substantie naturalibus demonstrat
ipsum secundum suam primam significationem quoniam

[Page 143] significat formam. Hoc enim individuum non est
hoc nisi per suam formam, non per suam materiam.
Materia enim nullum habet esse in actu in corporibus naturalibus
secundum quod est materia, et esse non est in actu nisi forme.
Et hoc valde manifestatur in formis rerum simplicium,
quoniam, cum forma fuerit ablata, nichil remanet.
Et in rebus artificialibus nichil est hoc nisi per suam
materiam, non per suam formam. Et sic declarabitur tibi
differentia inter naturalia et artificialia, et intelliges
hoc quod dicit Aristoteles, et auferetur dubitatio que inducit
credere quod forme sunt accidentia. Deinde dixit: anima enim
non est , etc. Idest, et est de anima econtrario acuitati; nomen
enim aufertur ab animato per ablationem anime, et
remanet in securi, licet acumen auferatur. Anima enim
non est talis corporis in quo est acuitas, scilicet corporis
artificialis organici, sed naturalis. Et hoc intendebat cum
dixit talis . Et hoc quod dixit principium motus et quietis
est dispositio corporis naturalis. Textus/Commentum [9] Et considerandum est quod dicitur de hoc in membris
etiam. Oculus enim si esset animal, tunc
visus esset anima eius; iste enim est substantia
oculi, que est secundum suam intentionem. Et corpus
oculi est materia visus, qui cum deficit,
non dicetur oculus nisi equivoce, sicut dicitur
de oculo lapideo. Et accipiendum est illud
quod dicitur de parte in toto corpore; proportio
enim partis ad partem est sicut totius
sensus ad totum sensibile.

[Page 144] Cum declaravit quod ita est anima de corpore sicut forma
in materia (forma enim in corporibus naturalibus magis
habet hoc nomen substantia quam materia), et quod individuum
non sit individuum nisi per formam (quia non est
individuum nisi secundum quod est ens in actu, et est ens in actu
per suam formam, non per suam materiam), et declaravit
hoc ratione, vult modo declarare hoc exemplariter.
Et dixit: Et considerandum est quod dictum est in membris .
Idest, et hoc quod dictum est in anima, quoniam est substantia
quia cum aufertur aufertur nomen ab animato,
verificatur in membris habentibus proprie virtutes
particulares anime sensibilis. Deinde dedit exemplum in hoc
de oculo. Et dixit: Oculus enim si esset animal , etc. Idest, quoniam
proportio visus ad oculum est sicut proportio anime
ad corpus, si fuerimus ymaginati quod oculus esset
animal, necesse esset ut visus esset anima eius. Visus enim
tunc esset substantia anime secundum illud quod est, et oculus
esset materia illius anime. Deinde dixit: qui cum deficit , etc. Idest,
et quia manifestum est de visu quod, cum deficit, non remanet
post oculus, nisi equivoce, sicut oculus factus de
lapide aut formatus in pariete, qui non habet de intentione
oculi nisi tantum figuram, et quod visus est substantia
oculi, manifestum est quod anima debet habere talem
dispositionem cum corpore, scilicet quod, cum aufertur, aufertur
nomen ab animato, et non remanet animatum, nisi equivoce;
v. g. quod, cum animalitas fuerit ablata ab aliquo
individuo, animal non remanet animal, nisi equivoce; quapropter
anima est substantia. Et quia iam posuit primo

[Page 145] quod ita est de parte sicut de toto, et quod possibile est ut
habeamus certitudinem de toto considerando hoc in
partibus, incepit declarare modum ut iudicium totius
et partis sit idem in hoc loco. Et dixit: comparatio enim partis
ad partem , etc. Idest, et necesse est ut ita sit de toto sicut
de parte in hac intentione, quoniam comparatio alicuius
membri apud suam formam particularem sensibilem
in essendo substantiam illius membri est comparatio
totius sensus ad totum corpus sensibile. Et hoc quod
dixit manifestum est. Comparatio enim visus, qui est pars
sensus, ad oculum est sicut comparatio totius sensus ad
totum corpus. Et quia comparatio est eadem, et visus
est substantia, igitur anima erit substantia. Textus/Commentum [10] Et illud quod habet potentiam ut vivat non
est illud a quo ablata est anima, sed illud quod habet
animam. Semen autem et fructus sunt in
potentia corpus tale. Quoniam, sicut secare et
aspicere sunt perfectiones, ita et vigilie. Et sicut
visus est potentia instrumenti, ita anima; corpus
autem est illud quod est in potentia. Et sicut
oculus est visus et membrum, ita animal est
anima et corpus.
Quia accepit in diffinitione anime potentiam, que
dicitur equivoce, incepit declarare quam intentionem
intendit, et complere declarationem illius et prime
et secunde intentionis, hoc modo declarationis a
quo modo incepit, scilicet exemplariter. Et dixit: Et illud quod
habet potentiam ut vivat , etc. Idest, et cum dicimus in corpore

[Page 146] scilicet quod est quod habet potentiam ut vivat, non intendimus
per hoc sicut dicimus in eo quod non habet habitum
et formam quibus potest agere et pati (quemadmodum
dicimus quod semen et fructus habent potentiam ut vivant,
et quod sanguis menstruus habet potentiam ut sentiat
aut moveatur), sed dicimus hoc in habente animam in actu
qua agit aut patitur, sed in illo tempore neque agit neque
patitur, sicut animal dormiens. Et cum demonstravit hoc
de potentia que est prima perfectio, dedit differentiam inter
istam et potentiam que non est anima in suo esse, et incepit
etiam declarare exemplariter differentiam inter primam perfectionem
in rebus habentibus formas et secundam. Et dixit:
Et sicut abscindere et aspicere , etc. Idest, et sicut abscindere in securi
et aspicere in oculo sunt postreme perfectiones istarum
rerum, ita vigilia est postrema perfectio animalis sensibilis. Et
dixit hoc quia manifestum est quod proportio abscisionis
ad instrumentum, quando abscindit, et aspectus
ad oculum, quando aspicit, est sicut proportio actionis
sensuum ad animal in vigilia; vigilia enim est usus
sensuum. Et sicut ista dispositio est postrema perfectio
oculi, sic vigilia est postrema perfectio animalis. Deinde
dixit: Et sicut visus est potentia instrumenti, sic
anima . Idest, et sicut visus, quando animal non utitur
ipso, dicitur esse potentia qua oculus videt, ita dicimus
quod anima est potentia qua animal vivit, quando animal
non agit per ilias actiones anime. Deinde dixit: corpus
autem est illud quod est in potentia . Idest, corpus autem
animalis est illud quod recipit illam potentiam, aut illud quod
dicitur illam virtutem habere. Et dicitur potentia quia

[Page 147] quandoque agit et quandoque non; et dicitur potentia in
tempore in quo non agit. Deinde dixit: Et sicut oculus est membrum
et visus, ita animal est anima et corpus . Idest, et sicut
hoc nomen oculus dicitur de illo membro, quod est corpus
compositum, et de virtute visibili, que est in eo, ita animal
dicitur de anima et corpore. Et sermo eius in hoc
capitulo est manifestus. Textus/Commentum [11] Quoniam autem anima non est abstracta
a corpore, aut pars eius, si innata est dividi, non
latet; est enim quarundam partium perfectio.
Sed nichil prohibet ut hoc sit in quibusdam
partibus, quia non sunt perfectiones alicuius rei
ex corpore. Et cum hoc non declaratur utrum
anima corpori sit sicut gubernator navi.
Secundum igitur hunc modum determinandum
est hoc de anima secundum exemplum
et descriptionem.
Cum accepit in diffinitione anime universali quod est
perfectio corporis naturalis, incepit declarare quantum
apparet ex hac diffinitione de abstractione aut non abstractione.
Et dixit: Quoniam autem anima , etc. Idest, quoniam autem manifestum
est ex hoc quod dictum est in diffinitione anime quod
impossibile est quod anima sit abstracta a corpore aut secundum
omnes partes aut per aliquam partem eius, si innata est dividi,
non latet. Apparet enim quod quedam virtutes eius
sunt perfectiones partium corporis, secundum quod forme
naturales perficiuntur per materiam; sed tale impossibile
est ut sit abstractum ab eo per quod perficitur.

[Page 148] Deinde dixit: Sed tamen nichil prohibet , etc. Idest, sed hoc non est
manifestum in omnibus partibus eius, cum sit possibile
ut aliquis dicat quod quedam pars eius non est perfectio
alicuius membri corporis, aut dicat quod, licet sit perfectio,
tamen quedam perfectiones possunt abstrahi,
ut perfectio navis per gubernatorem. Propter igitur
hec duo non videtur manifestum ex hac diffinitione quod
omnes partes anime non possunt abstrahi. Et Alexander
dicit quod ex hac diffinitione apparet quod omnes
partes anime sunt non abstracte. Et nos loquemur
de hoc quando loquemur de virtute rationabili. Deinde dixit:
Secundum igitur hunc modum , etc. Idest, tanta igitur
cognitio est data a talibus diffinitionibus, que inducte
sunt exemplariter, et secundum sermones universales,
sicut nos fecimus hic; idest quod non notificant rem perfecta
notificatione, quousque appareant ex ea omnia convenientia
illi rei. Et ideo, cum perscrutati fuerimus de
unaquaque partium anime secundum diffinitionem
propriam cuilibet, apparebit tunc hec
intentio et alie intentionum querendarum in anima. Textus/Commentum [12] Et quia res manifesta que est magis propinqua
in sermone ad intelligendum est ex rebus
latentibus, sed magis apparent, querendum
est etiam ut tali cursu curramus in anima. Oportet
enim ut sermo diffiniens non tantum demonstret
quid est res, sed etiam causa erit inventa et manifesta
in eo. Modo autem intentiones diffinitionum
sunt quasi conclusiones; v. g. quadratura, et
est invenire superficiem rectorum angulorum
equalium laterum equalem longo; et ista diffinitio
est intentio conclusionis. Dicens autem quod quadratura
est invenire medium in re narravit causam.

[Page 149]
Quia cognitio acquisita ex hac diffinitione non sufficit
in cognitione substantie cuiuslibet partis anime
(quoniam hec diffinitio est universalis omnibus
partibus anime et dicta de eis multipliciter, et tales diffinitiones
non sufficiunt in cognitione rei perfecte cum fuerint
universales univoce, nedum cum sint universales
multiplices; querendum est enim post ad sciendum unamquanque
partium que collocantur sub illa diffinitione cognitione
propria, cum diffinitio non dicatur de eis univoce),
incepit ergo hic demonstrare viam ad cognitionem
diffinitionum que appropriantur cuilibet partium
in rebus ignoratis, et causam propter quam non sufficiunt
diffinitiones in talibus rebus. Et dixit: Et quia res
manifesta que est magis propinqua , etc. Idest, et quia via
naturalis in cognitione causarum propinquarum rebus
est ire de latentibus apud Naturam apparentibus
apud nos, et est ire de posterioribus in esse ad priora,
ut dictum est in Posterioribus, oportet nos ire in cognitione
diffinitionum propriarum unicuique partium anime
per istam viam. Et nulla via est in cognitione talium
diffinitionum, scilicet que componuntur ex propinquis
causis propriis rei, cum fuerint ignote, nisi a posterioribus
apud nos. Deinde dixit: Oportet enim ut sermo diffiniens
non tantum demonstret , etc. Idest, et causa propter

[Page 150] quam non sufficiunt in cognitione rei tales diffinitiones
universales est quia oportet ut sermo diffiniens perfecte non tantum
demonstret genus rei, sicut faciunt plures diffinitiones,
sed sermo diffiiniens debet demonstrare causam
rei propriam propinquam existentem in eo in actu, scilicet
formam, non genus. Et cum notificavit hoc, narravit
cuiusmodi diffinitionum est diffiinitio quam querit in unaquaque
partium anime, etcuiusmodi diffinitio est diffinitio predicta.
Et dixit: Modo autem intentiones diffinitionum sunt quasi
conclusiones . Idest, et ista diffinitio quam modo querimus est similis
diffinitionibus que sunt quasi principium demonstrationis; diffinitio
autem universalis predicta est similis diffinitionibus que sunt quasi demonstrationis
conclusio. Et cum declaravit hoc, dedit exemplum de diffinitionibus
que sunt quasi conclusio, si fuerint ignorate esse in
diffinito aut fuerit causa quesita in eis, et ex diffinitionibus que
non sunt quasi conclusio demonstrationis, sed sunt, si fuerint
manifeste per se, principium demonstrationis; et si fuerint ignorate, tunc
impossibile est ut declarentur esse in diffinito nisi per argumentum.
Et dixit: v. g. quadratura , etc. Idest, et exemplum diffinitionum
universalium que sunt quasi conclusio demonstrationis est respondere
querenti quid quadratum quod est superficies rectorum angulorum
et equalium laterum, equale longo. Deinde dedit exemplum
diffinitionis que est quasi principium demonstrationis.
Et dixit: Dicens autem quod quadratura , etc. Idest, qui autem
diffinit quadratum quod est superficies rectorum angulorum
equalium laterum, factum super lineam mediam
in proportione inter latera oblongi quod equabitur ei,
diffinit quadratum diffinitione que est quasi principium

[Page 151] demonstrationis, cum diffiniat ipsum per causam propinquam.
Et cum dixit: Modo autem intentiones diffinitionum sunt
quasi conclusiones , non intendebat quod ista diffinitio inducta
in anima est conclusio demonstrationis, sed intendebat
quod est ex genere istarum diffinitionum, secundum quod tales
diffinitiones sunt universales. Et ideo dixit: sunt quasi
conclusiones . Iste enim diffinitiones aut sunt conclusiones aut
sunt similes diffinitionibus que sunt conclusiones. Neque
intendebat etiam quod diffinitio querenda hic in unaquaque
partium anime est ex diffinitionibus que sunt quasi principium
demonstrationis, ita quod sunt manifeste per se, quia
sunt ignorate apud nos, et via ad cognoscendum eas est
ex posterioribus, sicut dixit; sed intendebat quod est ex genere
illarum diffinitionum. Tales enim diffinitiones aut sunt
principium demonstrationis aut sunt similes diffinitionibus
que sunt quasi principium demonstrationis. Et ideo sermo
eius ita debet legi: sed etiam causa erit inventa et
manifesta in ea . Idest, sed sermo diffiniens animam perfecte debet
esse ut causa propinqua sit manifesta in ea. Et ista diffinitio
est ex diffinitionibus que assimilantur diffinitionibus
que sunt principia demonstrationis, inquantum
est propria diffinitio. Diffinitio autem quam dedimus
modo in anima est ex diffinitionibus que assimilantur
diffinitionibus que sunt conclusiones demonstrationis,
secundum quod est generalis omnibus partibus anime, et non est
inducta in ea causa propinqua. Textus/Commentum [13] Incipiamus igitur querere et dicere quod animatum
distinguitur a non animato vivendo. Et
quia vivere dicitur multis modis, si in re fuerit
inventus aliquis eorum unus tantum, dicemus quia vivit,
v. g. intellectus et sensus et motus et quies
in loco et nutriri et diminui et augeri.

[Page 152]
Cum notificavit diffinitionem anime universaliter, et
notificavit quantum dant tales diffinitiones de cognitione
rei, et quod diminute faciunt cognoscere, non perfecte, cum
sint universales et quasi conclusio demonstrationis, et quod
diffinitio querenda in unaquaque partium anime est
similis diffinitionibus propriis que sunt quasi principia
demonstrationis, et quod tales diffinitiones cum fuerint non
manifeste esse in diffinito, sicut contingit in partibus anime,
oportet tunc ire ad cognitionem earum ex rebus
posterioribus, que sunt magis note apud nos, scilicet
compositis, dixit: Incipiamus igitur querere , etc. Idest, dicamus
igitur quod, quia notum est apud nos quod animatum
non differt a non animato nisi per vitam, vivum autem
dicitur multipliciter, idest per multas actiones que
sunt in eo, manifestum est quod omne de quo dicitur una
illarum intentionum aut una illarum actionum aut
plures una quod est animatum. Et hoc intendebat cum dixit:
si inventus fuerit in re aliquis eorum , etc. Deinde
numeravit actiones attributas vite. Et dixit: v. g.
intelligere et sentire et moveri et quiescere in loco et
nutriri et diminui et augeri . Idest, et iste actiones attribute
vite sunt quatuor generum, quarum una est intelligere,
secunda sentire, tertia moveri et quiescere
in loco, quarta nutriri et augeri et diminui.

[Page 153] Textus/Commentum [14] Et ideo omnia vegetabilia reputantur vivere;
existit enim in eis potentia et virtus et
principium per quod recipiunt augmentum
et diminutionem in duobus locis contrariis.
Non enim augentur et diminuuntur superius,
et inferius non; sed superius et inferius similiter. Et omne quod nutritur
necessario vivit, et non vivit nisi dum potest
accipere nutrimentum.
Quia vita magis latet in motu nutrimenti et augmenti
et diminutionis quam in aliis actionibus quas numeravit,
incepit declarare quod ista actio attribuitur
anime quia impossibile est attribui virtutibus elementorum
ex quibus componuntur corpora que agunt
actiones nutrimenti et augmenti. Et dixit: Et ideo
omnia vegetabilia , etc. Idest, et quia motus nutrimenti
et augmenti et diminutionis numeratus est apud
nos in actionibus animati, opinamur quod omnia
vegetabilia sunt viva, in quibus videmus existere principium
quo agunt motum diminutionis et augmenti in
duobus locis contrariis, scilicet superius et inferius.
Corpus enim simplex aut compositum ad unam partem
movetur; quoniam, si simplex fuerit, movebitur
aut superius aut inferius; si compositum, movebitur
secundum elementum dominans. Et quia corpus augmentabile
videtur moveri ad utranque partem ab eodem
principio, scilicet ramos et radices, necesse est ut
hoc principium sit neutrum, neque grave neque leve;
et tale dicitur anima. Et quia augmentum est perfectio
actionis nutrimenti, fuit necesse ut principium

[Page 154] quod agit nutrimentum esset ex genere eius
quod agit augmentum; principium igitur nutrimenti
est anima necessario. Et ideo omne animal dicitur
vivere, dum nutritur. Textus/Commentum [15] Et hoc possibile est ut separetur;
alia autem impossibile est ut separentur
ab hoc in rebus mortalibus. Et hoc apparet
in vegetabilibus; non est enim in eis neque una
virtus alia ab ista ex virtutibus anime.
Cum numeravit genera virtutum anime, incepit
demonstrare ordines istarum virtutum adinvicem. Et dixit:
Et hoc possibile est ut separetur ab aliis rebus . Idest, et hoc
principium existens in animato possibile est ut separetur
ab aliis principiis anime que numeravimus, a sensu scilicet et
motu et intellectu. Deinde dixit: et impossibile est ut
separentur ab hoc in rebus mortalibus . Idest, et impossibile
est ut hoc principium separetur, scilicet nutritivum, ab aliis
principiis anime, idest sensu et motu et intellectu, in rebus
que innate sunt mori. Et dixit hoc quia corpora celestia
manifeste videntur intelligere et moveri, sed non nutriri neque
sentire; et ideo dixit: in rebus mortalibus, cum declaratum est
hec non esse mortalia. Deinde dixit: Et hoc apparet in vegetabilibus ,
etc. Idest, et apparet quod hoc principium quod est nutrimentum
et augmentum separatur ab aliis virtutibus
anime, in hoc quod videtur sensui in vegetabilibus.
In istis enim nulla virtus videtur ex virtutibus anime

[Page 155] nisi ista. Et innuit contradictionem contra fingentes
quod plante habent sompnum et vigiliam. Textus/Commentum [16] Vivere igitur dicitur de omni vivo per hoc principium ;
animal autem per sensum. Omnia
enim que non moventur neque mutant locum
sed tantum habent sensum vocantur animalia, et
non sumus contenti in dicendo ea viva tantum.
Vult facere differentiam inter hanc virtutem et virtutem
sensus per nomina posita apud eos. Et dixit: Vivere igitur ,
etc. Idest, dicere igitur aliquid vivere non dicitur in hac
lingua, scilicet Greca, nisi de omni quod vivit per hoc principium
quod est nutrimentum et augmentum, non per
aliud. Deinde dixit: animal autem , etc. Idest, hoc nomen autem animal non dicitur
nisi de omni quod habet principium sensus, inquantum habet
hoc principium tantum, licet non habeat principium motus
in loco. Et signum eius est spongia maris, et multa
ex habentibus testam, que habent sensum, tamen non
moventur; et dicuntur animalia , non tantum viva . Textus/Commentum [17] Et primus sensus existens in eis omnibus est
tactus. Et quemadmodum nutritivum potest
separari a tactu et ab omni sensu, ita tactus potest
separari ab aliis sensibus. Et intelligo per
nutritivum partem anime in qua habent
communicationem plante etiam. Et omnia animalia
videntur habere sensum tactus.

[Page 156] Et prima virtus sensus, que est prior naturaliter in
esse aliis virtutibus sensus, est sensus tactus; quoniam,
sicut virtus nutritiva potest separari in plantis a tactu
et ab omni virtute sensus, ita tactus potest separari ab
aliis sensibus; idest, cum fuerit inventus, non est necesse
ut inveniantur alii sensus, et cum alii sensus fuerint
inventi, necesse est ut ille inveniatur. Est igitur prior
naturaliter aliis sensibus, sicut nutrimentum est prius
naturaliter sensu tactus. Deinde dixit: Et omnia animalia
videntur habere sensum tactus . Idest, et iste sensus
est necessarius omnibus animalibus inter omnes
modos sensus; omne enim animal habet sensum tactus,
non autem sensum visus aut alium, sed animal perfectum.
Et sermo eius est manifestus. Textus/Commentum [18] Causa autem propter quam utrunque istorum
duorum contingit dicenda est post. In hoc
autem loco tantum est dicendum, scilicet quod anima est
principium istorum que diximus, scilicet nutritivi et
sensibilis et distinguentis et moventis.
Causa autem propter quam virtus nutritiva videtur
separari ab aliis virtutibus et antecedere eas naturaliter,
et similiter tactus cum aliis virtutibus sensus,
dicenda est post, scilicet causa finalis. Et hoc fecit in fine
istius libri. Deinde dixit: In hoc autem loco , etc. Idest, in
hoc autem loco tantum declaratum est, scilicet quod anima dividitur
in hec quatuor genera, et quod substantia eius

[Page 157] est in istis principiis; alia autem querenda perscrutaturus
est post. Textus/Commentum [19] Utrum igitur unaqueque istarum sit anima,
aut pars anime? Et si est pars anime, utrum est
pars secundum quod est abstracta in sola intentione,
aut in loco etiam? Quoniam autem quedam
sunt sic non est difficile ad sciendum; in
quibusdam autem est dubitatio.
Cum declaravit quod virtutes anime sunt plures
una, et posuit hoc positione quasi manifesta per se, dixit:
Utrum igitur unaqueque istarum , etc. Idest, utrum
igitur unumquodque istorum principiorum existentium
in animali sit anima aut non, et si est anima, utrum
est anima per se aut pars anime, et si est pars anime, utrum
est pars et alia in essentia et in loco ex corpore in animato,
perscrutandum est. Et intendit per hoc quod
dixit: utrum est anima aut pars anime , utrum est possibile
ut unum istorum sit in animali absque anima, aut
impossibile est ut sit in animali absque alio cuius
est pars. Et cum narravit hoc, incepit demonstrare
diversitatem dispositionum eorum in unoquoque modo
animalium. Et dixit: Quoniam autem quedam sunt sic non est
difficile , etc. Idest, quoniam autem iste virtutes in quibusdam
animalibus sunt eadem in subiecto et alia in diffinitione
non est difficile; in quibusdam autem difficile est, et habet
dubitationem. Et similiter, utrum unumquodque

[Page 158] istorum principiorum sit in anima aut non in quibusdam
est manifestum et in quibusdam latet. Textus/Commentum [20] Quoniam, quemadmodum in plantis est quiddam quod, si
dividitur, vivit et separatur abinvicem,
quasi anima que est in eo est eadem in figura
in omnibus vegetabilibus, in potentia
autem plura, ita accidit in alio modo anime
in animalibus anulosis quando abscinduntur;
utraque enim pars habet sensum et motum in loco.
Et omne habens sensum habet desiderium
et ymaginationem; ubi enim invenitur sensus,
illic invenitur voluptas, et cum ista inveniuntur,
invenitur necessario appetitus.
Cum narravit quod non est difficile in pluribus animalibus
declarare quod iste virtutes sunt eedem in subiecto
et plures in intentione, incepit demonstrare hoc. Et dixit:
Quoniam, sicut plantarum quiddam, si abscindatur , etc. Idest,
et quemadmodum videmus quod quedam plantarum
licet dividantur vivunt partes, postquam separantur abinvicem,
vita propria plantis, ita quod anima que est in illo
vegetabili quasi sit in forma una in actu in illo vegetabili
et plures in potentia (idest quod potest dividi in animas
que sunt eedem in forma cum anima existente in eo), ita
est in aliquo modo animalium, scilicet anuloso, scilicet quod, postquam
abscinduntur, faciunt partes de actionibus vite illud
quod faciebat illud animal. Et cum narravit quod, postquam

[Page 159] dividitur iste modus, habent partes omnes actiones
quas totum habebat, incepit declarare quomodo hoc
apparet in omnibus. Potest enim aliquis dicere quod pars
non habet ex actionibus totius, in hoc animali quod
dixistis, nisi sensum et motum tantum, non alias partes
anime, que est ymaginatio et concupiscentia. Et dixit: quoniam
utraque pars habet , etc. Idest, et diximus quod omnes virtutes
anime in hoc animali videntur eedem in subiecto,
quia sentimus quod utraque pars, postquam dividitur, habet
sensum et motum in loco; et omne habens sensum et
motum necesse est ut habeat desiderium et ymaginationem.
Quoniam, ubi existit sensus, illic necesse est ut
existat voluptas et tristitia apud comprehensionem
rei sensibilis; et cum illic fuerit voluptas et tristitia,
illic erit necessario motus ad illud voluptuosum et motus
a contristante; et illud ad quod est motus non est
in actu delectabile aut contristans; unde necesse est ut
sit ymaginatum et desideratum. In omni igitur parte
istius animalis existit anima sensibilis et desiderativa
et ymaginativa movens in loco; quoniam, quando
motus in loco fuerit propter voluptatem et tristitiam,
necessario erunt due virtutes illic. Sed tamen debes
scire quod in quibusdam animalibus virtus ymaginativa
semper est coniuncta cum sensu, non quando sensatum
est absens; et est animal diminutum; in eis autem
que sunt perfecta invenitur in absentia sensatorum. Textus/Commentum [21] Intellectus autem et virtus speculativa, nichil
adhuc declaratum est de eis. Sed tamen videtur
quod hoc sit aliud genus anime, et iste solus potest
abstrahi, sicut sempiternum abstrahitur
a corruptibili.

[Page 160]
Cum dixit quod querendum est in unoquoque istorum
principiorum utrum sit anima aut non, incepit
declarare virtutem que non videtur esse anima, sed
manifestius est de ea ut sit non anima. Et dixit: Intellectus
autem et virtus speculativa , etc. Idest, intellectus autem
in actu, et virtus que perficitur per intellectum in
actu, adhuc non est declaratum utrum sit anima aut
non, sicut est declaratum de aliis principiis, cum ista
virtus non videatur uti in sua actione instrumento corporali
sicut alie virtutes anime utuntur. Et ideo non
fuit manifestum ex predicto sermone utrum sit perfectio
aut non. Omne enim in quo manifestatur aut manifestabitur
quod perficitur secundum quod forme perficiuntur
per materias necessario est anima. Et cum declaravit
quod hoc latet in intellectu, incepit demonstrare
que pars duarum partium contradictoriarum in hac intentione
querenda est magis manifesta in opinione hominum
et secundum quod apparet, donec hoc declaretur ratione
demonstrativa post. Et dixit: Sed tamen videtur esse aliud genus
anime , etc. Idest, sed tamen melius est dicere, et magis
videtur esse verum post perscrutationem, ut istud sit aliud
genus anime, et si dicatur anima, erit secundum equivocationem.
Et si dispositio intellectus sit talis, necesse est
ut ille solus inter omnes virtutes anime sit possibilis
ut abstrahatur a corpore et non corrumpatur per suam

[Page 161] corruptionem, quemadmodum sempiternum abstrahitur.
Et hoc erit cum quandoque non copulatur cum illo
et quandoque copulatur cum illo. Textus/Commentum [22] Alie vero partes anime manifestum est quod
sunt non abstracte sicut dicunt quidam, sed
quod sunt diverse in intentione.
Esse enim alicuius in sensu aliud
est a suo esse in cogitatione; sentire enim aliud
est a cogitare. Et similiter de unaquaque aliarum
predictarum.
Cum declaravit quod latet de intellectu utrum sit abstractus
aut non, quamvis manifestius est ut sit abstractus,
secundum quod est non anima, incepit describere quod contrarium
est in aliis partibus anime, et quod videntur esse non
abstracte. Et dixit: Alie vero partes anime, etc. Idest,
manifestum est ex sermonibus predictis in diffinitione anime
quod alie partes anime non sunt abstracte; declaratum
est enim in unaquaque earum quod est perfectio corporis
naturalis organici. Perfectio enim est finis et complementum
perfecti; finis autem non separatur a finito;
unde necesse est ut ille partes anime sint non abstracte.
Et cum declaravit quod dubium est de quibusdam
harum virtutum utrum sint abstracte aut non, et quod
in quibusdam manifestum est quod sunt non abstracte,
incepit demonstrare quid est illud quod manifeste videtur
existere in omnibus; et est illud quod hec quatuor genera

[Page 162] sunt diversa secundum intentionem. Et dixit: sed tamen manifestum
est quod sunt diverse secundum intentionem , etc. Idest,
sed tamen manifestum est per se quod omnes iste virtutes
sunt diverse secundum sensum et intentionem, et quod esse virtutis
que constituitur per sensum aliud est ab esse virtutis
que constituitur per considerationem, cum actio cuiuslibet
istarum sit alia ab actione sui comparis. Sentire
enim, quod est actio virtutis sensus, aliud est ab intelligere,
quod est actio virtutis intellectus. Deinde dixit: Et similiter
cuiuslibet aliorum predictorum . Idest, et similiter apparet in
diversitate aliarum virtutum predictarum in intentione
et diffinitione, quia differunt etiam in actionibus. Textus/Commentum [23] Quoniam autem quedam animalia habent
omnia ista, et quedam unum tantum, et quod hoc
facit diversitatem inter animalia, et quare,
perscrutandum est post. Et simile huic contingit in
sensibus etiam. Quedam enim habent omnes sensus, et
quedam quosdam, et quedam unum; et est
illud quod est valde necessarium, scilicet tactus.
Quoniam autem quedam animalia habent istas quatuor
virtutes, et quedam habent quasdem istarum virtutum,
et quedam habent unam tantum, et qui modi sunt
isti modi animalium, et quod hoc inducit diversitatem inter
animalia, et qua de causa inducuntur hec in animalibus,

[Page 163] dicendum est post. Hoc enim quod accidit animalibus in
quatuor virtutibus anime quas numeravimus, simile
accidit animalibus in virtutibus sensus tantum; quedam enim
animalia habent quinque virtutes sensus, et quedam quasdam
tantum, ut talpa, et quedam unum, scilicet tactum, ut spongia maris.
Et sermo eius in hoc capitulo est manifestus per se. Textus/Commentum [24] Et quia illud per quod vivimus et sentimus
dicitur duobus modis, et similiter dicimus in re per
quam scitur, quorum unus est scientia et alius
anima, quoniam per utrunque istorum dicimus quod scimus
(et similiter dicimus in re per quam sanatur quod una
est sanitas et alia aliquod membrum corporis
aut totum corpus); scientia autem ex istis
et sanitas est aliqua forma et intentio in actu
illis duobus recipientibus (hoc enim recipit
scientiam et hoc recipit sanitatem; existimatur enim
quod actio agentium non est nisi in recipiente passionem
et dispositionem); et anima est illud
per quod primo vivimus et sentimus et distinguimus;
necesse est igitur ut sit aliqua intentio
et forma, non quasi materia et quasi subiectum. Modo reversus est ad declarandum quod anima est substantia
secundum formam, non secundum materiam, neque secundum
compositum ex eis, scilicet corpus. Et dixit: Et quia illud per
quod vivimus et sentimus , etc. Idest, et quia manifestum
est per se quod actio nutrimenti et sensus et scientie et aliarum

[Page 164] virtutum anime attribuuntur nobis per duo, quorum
unum est per ipsam virtutem, et aliud per habens illam
virtutem; v. g. quod sensus attribuitur nobis per sensum
et per ipsum sentiens; quandoque enim dicimus quod videmus
per visum, et quandoque per oculum; et similiter in scientia
quandoque dicimus quod scimus per scientiam, et quandoque per
animam, que est virtus habens scientiam; et similiter
est de omnibus virtutibus animati; v. g. quod dicimus
quandoque quod sumus sani sanitate, et quandoque per corpus
sanum aut per membrum sanum. Et cum posuit
hanc propositionem pro manifesta per se et per inductionem,
incepit ponere aliam propositionem. Et dixit: et scientia
est ex istis , etc. Idest, et apparet
quod unum istorum duorum, quod est quasi scientia
de anima, et sanitas de corpore, est forma, et aliud est materia.
Forma enim est ex istis, et est intentio que invenitur in
duobus recipientibus ea, scilicet in sapiente scientiam et in
recipiente sanitatem. Unde necesse est ut omnis actio
attributa alicui enti propter aliqua duo existentia in eo,
ut unum eorum sit materia et aliud forma; sed dimisit
hanc conclusionem, quia bene apparebat ex his que
posuit. Deinde dixit: existimatur enim quod actio agentium , etc. Idest,
et diximus quod unum eorum duorum est forma; et est
illud quod est quasi scientia et sanitas, quia sanitas et
scientia et similia sunt actiones agentis, scilicet dantis sanitatem
et largientis, et actio agentis est illud quod existit
in recipiente, et est forma; unde necesse est ut scientia
sit existens quasi forma, et anima quasi materia. Et
cum declaravit quod omnis actio attributa alicui enti

[Page 165] propter aliqua duo, necesse est ut alterum eorum sit
materia et alterum forma, et fuerit manifestum quod propter
formam attribuitur actio enti primitus, et quod
actiones animati videntur attribui corpori et anime,
sed primo anime et secundo corpori, manifeste concluditur ex
hoc quod anima est forma et corpus materia. Et dixit: anima
autem est illud per quod vivimus , etc. Sed
non propalavit nisi quasdam istarum propositionum,
et dimisit quasdam quia erant manifeste. Et sillogismus
sic componitur: Actiones animati attribuuntur
corpori et anime insimul; et omnis actio que attribuitur
alicui enti propter aliqua duo, necesse est ut unum
eorum sit materia et aliud forma; ergo alterum
istorum duorum, scilicet corporis et anime, est forma, et alterum
materia. Et cum coniunxerimus huic quod
propter formam attribuitur actio primitus enti, et quod
ista convertitur, et coniunxerimus sue converse
quod actio attribuitur animato per animam primitus, concluditur
ex hoc quod anima est forma, et corpus materia. Textus/Commentum [25] Quoniam autem substantia dicitur tribus modis,
sicut diximus, materia scilicet et forma et compositum
ex eis, et materia istorum est potentia, et
forma est endelechia, et quod fit ex eis est animatum,
tunc corpus non est perfectio anime, sed
anima est perfectio alicuius corporis.
Ista est alia declaratio a predicta quod anima est
substantia secundum formam, non secundum materiam.
Sed quia ista declaratio dat causam et esse, prima autem

[Page 166] dat tantum esse, induxit eam quasi causam sermonis
predicti. Et dixit: et quia iam prediximus quod substantia
dicitur tribus modis, materia et forma et compositum
ex eis, et esse materie est in potentia, et esse
forme est in endelechia et actu, et compositum ex anima
et corpore est animatum, ita quod per alterum eorum est in
potentia animatum et per alterum in actu, manifestum est
quod anima est endelechia corporis, non corpus anime; est
enim animatum in actu per animam, et quod est in actu debet
esse endelechia eius quod est in potentia, et non econtrario.
Et quasi intendebat, cum dixit: et quod est ex eis
est animatum , idest, et quia quod est ex eis est animatum in actu per animam
et in potentia per corpus, necesse est ut corpus
non sit endelechia anime, sed anima corporis. Textus/Commentum [26] Et propter hoc bene existimaverunt dicentes
quod anima non est extra corpus neque est corpus.
Corpus autem non est, sed per corpus,
et propter hoc est in corpore, et in tali corpore,
non sicut fecerunt Antiqui in ponendo
eam in corpore absque determinatione illius
corporis, quod corpus sit et cuiusmodi; et hoc
licet non quodcunque recipiat quancunque.
Et propter hoc quod apparuit de anima, quod est
endelechia corporis naturalis, recte dixerunt opinantes

[Page 167] quod anima non est extra corpus, neque est corpus. Endelechia
enim talis est, scilicet ut sit in corpore et quod non sit
corpus. Corpus enim non perficitur per corpus, cum corpus non sit
innatum ut sit in subiecto. Et hoc intendebat cum dixit
Corpus autem non est, sed in corpore .
Quoniam autem est corpus, secundum quod est perfectio, non
est possibile, sed existit in corpore. Deinde dixit: et propter hoc
est in corpore , etc. Idest, et ex hoc modo quem dedimus in
substantia anime possibile est dare causam propter quam
anima existit in corpore et corpus recipiens eam est tale,
non ex illo modo quem dederunt Antiqui in substantia
anime, cum dixerunt quod est corpus et quod intrat aliud corpus,
et non determinaverunt que natura est natura illius
corporis, et quare habuit proprium ut esset animatum
absque aliis corporibus, et ex quo modo fuit consimilitudo
inter hec duo corpora, scilicet quod unum recipit alterum,
cum non quodcunque recipit quodcunque. Necesse est enim
istis hominibus dare causam propter quam hoc corpus recipit
illud corpus quod est anima. Et necesse est eis dicere quare
hoc corpus quod est anima existit proprie in hoc corpore
et non in aliis. Et hoc intendebat cum dixit: absque
determinatione illius corporis, quod corpus sit, scilicet receptum,
et cuiusmodi , scilicet recipiens. Et dixit hoc quia diffinitiones
demonstrative innate sunt dare causas omnium que videntur in diffinito;
et si diffinitio non erit talis, non erit diffinitio. Textus/Commentum [27] Iste autem virtutes anime quas diximus
inveniuntur in quibusdam animalibus omnes,
sicut diximus, et in quibusdam quedam,
et in singularibus invenitur una.
Et appellamus virtutes nutritivam et sensibilem
et desiderativam et moventem in loco
et distinguentem. Et istarum in plantis est
sola nutritiva, in aliis vero est ista et sensibilis
et desiderativa; desiderium enim est appetitus
et ira et voluntas. Et omnia animalia habent
saltem unum sensum, scilicet tactum. Et omne habens sensum
habet voluptatem et tristitiam,
et omne habens istas habet appetitum; appetitus
enim est desiderium voluptabilis.

[Page 168]
Cum voluit incipere loqui in unaquaque virtutum anime,
incepit primo numerare eas esse, et quod quedam
animalia habent proprie quasdem earum, secundum quod Artifex
ponit subiectum sue artis. Artifex enim necesse est ut
ponat subiectum de quo loquitur, et dividit genera eius
quasi manifesta in esse; Artifex enim non potest demonstrare
subiectum sue artis neque species illius subiecti.
Et quod dixit in hoc capitulo est manifestum. Et hoc
quod dixit in singularibus , intendit: et in paucis. Idest,
et in paucis animalibus existit una virtus sensuum, scilicet
tactus. Deinde dixit: Et appellamus virtutes , etc. Idest, et cum
dixerimus virtutes , intelligenda est virtus nutritiva et
sensibilis. Et intendit per nutritivam omnia principia
que agunt in nutrimento; et sunt tria, scilicet nutritivum
et augmentativum et diminutivum. Et intendit
per desiderativam appetitum ad cibum. Et ideo separavit

[Page 169] ipsum a moventi in loco, et posuit ipsum genus per se,
cum ista virtus inveniatur in animalibus que non moventur.
Et intelligit per distinguentem intelligentem.
Deinde dixit: Et istarum in plantis , etc. Idest, in plantis autem
invenitur sola nutritiva; in animalibus vero sensus, qui est
tactus, et desiderium, quod est desiderium nutrimenti;
et hoc est commune omnibus. Deinde dixit: desiderium enim est
appetitus et ira et voluntas . Idest, et intendimus per desiderium
appetitum; desiderium enim dicitur de appetitu et
de ira et voluntate et universaliter de pluribus. Et
voluit declarare quod appetitus existit in omni animali
habente sensum, quia hoc non fuit manifestum sensui.
Et dixit: Et omne habens sensum habet voluptatem . Et sermo
eius in hoc capitulo est manifestus. Textus/Commentum [28] Et etiam habet sensum
cibi, quoniam distinctio cibi est sensus. Omne enim vivum non
nutritur nisi per sicca et humida et calida
et frigida, et tactus sentit ista. Sentire autem
alia sensibilia est secundum accidens in nutrimento,
quoniam non iuvatur aliquid in nutrimento per vocem
neque per colorem neque per odorem; sapor
autem est unum tangibilium. Fames autem
et sitis est appetitus: fames autem calidi
et sicci, sitis vero frigidi et humidi. Sapor autem
est quasi causa istorum.

[Page 170] Cum posuit quod omne animal habet sensum tactus et
desiderium ad nutrimentum, et in declarando hoc non
sufficit inductio, incepit declarare hoc ratione. Et dixit: Et
etiam habet sensum nutrimenti . Idest, et etiam necesse est ut
omne animal habeat sensum per quem comprehendat conveniens
et inconveniens ex nutrimentis, ut expellat nocivum
et attrahat iuvativum. Et hoc fuit quia nutrimentum
eius non existit in potentia in pluribus rebus
sicut est in plantis (et ideo plante non indigent sensu
quo distinguant cibum). Et iste locus indiget magna consideratione.
Et cum narravit quod necesse est quod omne animal habeat
sensum quo distinguat cibum, incepit declarare qui sensus
est iste sensus qui est necessarius in distinguendo cibum. Et dixit:
Omne enim vivum non nutritur , etc. Idest, et quia omne vivum non
nutritur nisi per siccum et humidum et calidum et frigidum, cum
nutrimentum est loco eius quod dissolvitur ex elementis ex
quibus componitur, necesse est ut sensus nutrimenti sit sensus
qui innatus est comprehendere has qualitates, et iste
est sensus tactus. Et quasi dicit: et quia omne vivum non nutritur
nisi per siccum et humidum et calidum et frigidum, et
sensus tactus est illud quod sentit ista, necesse est ut tactus
sit sentiens quod distinguit cibum; omne igitur animal
habet tactum necessario. Deinde dixit: Sentiens autem alia
sensibilia , etc. Idest, sensus autem comprehendentes alia sensibilia
accidentaliter sentiunt cibum, idest non sunt necessarii
in distinguendo cibum secundum quod est cibus, cum
accidentaliter sentiant cibum; sensibilia enim eorum non

[Page 171] sunt in cibo secundum quod est cibus. Et hoc intendebat cum dixit:
quoniam non debet esse in cibo , etc., idest secundum quod est cibus.
Deinde dixit: sapor autem est unum tangibilium . Idest, sapor
autem, si existit in cibo secundum quod est cibus, est unus
modorum rerum tangibilium, et sensus gustus est aliquis
tactus. Et propter hoc quod dixit opinandum est quod
iste sensus existit etiam in omni animali, sicut sensus tactus,
cum sit quasi species eius; et post declarabitur qualiter
est in rei veritate. Et cum narravit quod frigidum
et calidum et humidum et siccum existunt in cibo secundum
quod est cibus, et quod sapor existit in eo secundum quod est
cibus, incepit declarare modum secundum quem existit
quodlibet istorum in cibo. Et dixit: Et fames et sitis
est , etc. Idest, sed si sapor existit in cibo in eo quod est cibus,
tamen prime qualitates existunt in eo primo et essentialiter.
Et signum eius est quia, cum animal desiderat cibum,
non desiderat nisi calidum et frigidum
et humidum et siccum. Fames enim est appetitus calidi
et sicci, et sitis frigidi et humidi. Et non desiderat
dulce neque amarum; sapor autem est coniunctus
cum istis qualitatibus. Et hoc intendebat cum dixit:
Sapor autem est causa istorum , idest causa quod
animal sciret conveniens ex illis et non conveniens.
Et non intendebat hic per causam causam in esse;
prime enim qualitates sunt causa saporis. Et forte
intelligit quod sapor est causa propter quam animal
utitur cibo propter delectationem coniunctam
cum eo.

[Page 172] Textus/Commentum [29] Et declarandum est hoc post. In hoc loco
autem contenti sumus hac determinatione; et
est quod omne vivum habens tactum habet desiderium.
De ymaginatione autem latet, et
querendum est post. Et ponamus cum hoc
movens in loco etiam. Et in aliis distinguens
et intellectus, ut in hominibus et in aliis rebus,
si fuerint sic aut meliores.
Quia vult ponere hic numerum istarum virtutum
secundum quod Artifex ponit subiecta sue artis, non vult
ponere nisi illud quod manifestum est per se, et dimittit
alia, que non sunt manifesta, quousque perscrutetur
de eis. Et ideo dixit: Et hoc declarandum est post. In hoc
autem loco contenti sumus hac determinatione , idest
que est manifesta per se aut fere, scilicet quod omne
animal carens tactu caret desiderio; hoc enim manifestum est
per se. Deinde narravit quod hoc latet de
ymaginatione. Et dixit: De ymaginatione autem latet , idest
utrum ymaginatio existit in omni habente sensum tactus
aut non. Deinde dixit: Et ponamus cum hoc movens in
loco . Idest, et ponamus pro manifesto quod omne motum
in loco est ymaginans. Et potest intelligi: et ponamus
in numero istarum virtutum que manifeste videntur
et differunt in diffinitione et essentia virtutem moventem
in loco; et intendit virtutem concupiscibilem. Deinde
dixit: Et in aliis distinguens et intellectus . Idest, et ponamus
etiam pro manifesto quod virtus cogitativa et intellectus
existunt in aliis modis animalium que non

[Page 173] sunt homines, et quod proprie sunt in aliquo genere,
ut in hominibus, aut in alio genere, si demonstratio
surgat quod alia sunt huiusmodi; et hoc erit si fuerint equales
hominibus aut meliores eis. Textus/Commentum [30] Dicamus igitur quod manifestum est quod ex via
huius exempli eadem erit diffinitio anime et diffinitio
figure. Non enim est illic perfectio extra virtutes
predictas, sed possibile est in figuris etiam
ut sit diffinitio universalis conveniens omnibus
figuris et non sit propria alicui earum;
et similiter in omnibus predictis. Et ideo qui
quesierit in istis et in aliis sermonem universalem
qui non est neque proprius alicui ex
omnibus neque est secundum modum hunc
convenientem qui non dividitur, et dimiserit
talem sermonem, iustum est ut derideatur.
Cum genera accepta in diffinitionibus aut sunt univoca,
ut animal in diffinitione hominis, aut dicta multipliciter,
ut ens et potentia et actus , incepit declarare
cuiusmodi sit genus acceptum in diffinitione anime, et
dixit quia neque est equivocum neque univocum. Et dixit: Dicamus
igitur quod manifestum est , etc. Idest, dicamus quod manifestum
est ex exemplo quod illud quod dat diffinitio anime universalis ex
intentione communi omnibus partibus anime est simile illi quod
dat diffinitio figure universalis omnibus figuris. Manifestum
est enim per se quod, sicut nulla perfectio est alicuius
partis anime extra perfectionem universalem quam

[Page 174] accepimus in diffinitione omnium virtutum, etsi iste virtutes
sunt diverse in intentione propria unicuique earum,
ita non est hic figura aliqua extra diffinitionem figure
universalis, licet figure differant abinvicem in terminis
propriis (quedam enim est rotunda et quedam
recta et quedam composita ex utroque). Et hoc exemplum
est valde simile diffinitioni anime; non est enim ex
diffinitionibus equivocorum nominum (quoniam, si ita esset,
tunc Geometria esset Sophistica), neque etiam ex generibus
que dicuntur univoce (quoniam, si ita esset, tunc necesse
esset alterum duorum: aut ut sit hic una virtus
in diffinitione et in nomine, in qua communicent
omnes virtutes quas numeravimus, quemadmodum
modi animalium communicant in diffinitione animalitatis
simplicis; aut ut omnes virtutes anime sint eedem in
diffinitione et essentia). Et cum narravit quod diffinitio
anime per exemplum est similis diffinitioni figure, incepit
dare modum consimilitudinis. Et dixit: sed possibile
est in figuris etiam , etc. Idest, et ista diffinitio non est univoca,
sed quemadmodum possibile est in omnibus figuris, licet
differant, ut habeant diffinitionem universalem magnam convenientem
omnibus eis, licet multum differant in diffinitione
et in essentia, sic possibile est ut iste virtutes diverse
habeant unam diffinitionem universalem convenientem omnibus,
sicut diffinitio figure convenit omnibus figuris et
nulli appropriatur. Deinde dixit: Et ideo qui quesierit , etc. Idest, et
propter hoc quod diximus, qui quesiverit in anima

[Page 175] et in aliis similibus entibus unam diffinitionem universalem
que non appropriatur alicui ex omnibus, et non est talis
qualis ista diffinitio quam dedimus in anima, sed sicut
universalitas diffinitionis animalitatis simplicis specierum
animalis, neque etiam est una, idest unius nature
diffinitio non divisibilis secundum speciem, et dimiserit
talem diffinitionem qualem dedimus, iustum est ut
derideatur, cum isti duo modi diffinitionis non inveniantur
in talibus naturis, et non invenitur in eis nisi
iste modus diffinitionis quo usi sumus. Qui enim laborat
in dando in anima primum modum diffinitionis est
in hoc quod laborat in querendo impossibile, sicut qui
dimittit hanc diffinitionem in dimittendo possibile;
dimittere enim possibile est simile secundum locutionem
ad querere impossibile. Textus/Commentum [31] Et dispositio de anima similis est dispositioni
in figuris; invenitur enim semper in potentia
in figuris et in rebus animatis precedens in
consequente, v. g. triangulus in quadrato, et
nutritivum in sensibili. Oportet igitur querere in
quolibet quid est secundum suam diffinitionem; v. g.
anima plante quid est, et anima bruti quid est. Et
querendum est quidem qua de causa sunt talis dispositionis
ex consequentibus, cum sensibile non sit sine
nutritivo, sed sensibile separatur in plantis;
et etiam nullus aliorum sensuum sit extra tactum,
sed tactus est extra alios sensus; multa enim
viva non habent visum neque auditum neque
odoratum neque alium sensum.

[Page 176] Cum declaravit quod diffinitio anime est similis
diffinitioni figure, incepit declarare modum consimilitudinis
et demonstrare cuius nature est naturarum diffinitionum.
Et dixit: Et dispositio in anima similis est , etc. Idest, et
dispositio in rebus que continentur in diffinitione anime
est sicut dispositio in rebus que continentur in diffinitione
figure. Quemadmodum enim invenitur in figuris
prius et posterius, et prius existit in potentia in
posteriori, ita est de virtutibus anime; v. g.
in figuris, quod triangulus est prior quadrato, et
triangulus existit in potentia in quadrato; et ideo, si
quadratum est, triangulus est, et non econtrario. Et similiter
in virtutibus anime; nutritivum enim prius est
sensibili, et existit in eo in potentia; et si sensibile est,
nutritivum est, et non econtrario. Et cum declaravit
naturam istius diffinitionis, et quantum largitur de cognitione,
dixit: Oportet igitur querere in quolibet quid
est , etc. Idest, et cum declaratum est quod ista diffinitio anime est
de genere diffinitionis figure, et quemadmodum non
sufficit in cognitione figure rectarum linearum et figure
circularis cognitio figure simpliciter, ita est in diffinitione
anime universalis, querendum est igitur, post cognitionem istius
diffinitionis universalis, diffinitionem propriam uniuscuiusque virtutis
anime, scilicet que est anima plantarum, et que est anima hominis propria
illi, et que bruti. Deinde dixit: Et oportet querere qua de causa sunt talis dispositionis. Idest,
et oportet perscrutari etiam quare invenitur in virtutibus anime prius et
consequens. Sensibile enim impossibile est ut sit absque nutritivo;
nutritivum autem potest esse absque sensibili; et hoc est in

[Page 177] plantis. Et etiam apparet quod impossibile est ut aliquis quatuor
sensuum sit sine tactu; tactus autem potest esse extra
alios sensus. Plura enim animalia carent visu et auditu et
odoratu et gustu (et hoc intendebat cum dixit: neque
alium sensum ). Et iste locus indiget consideratione. Existimatur
enim quod gustus est unus modorum tactus, secundum quod
dixit superius; sed si aliquod animal nutritur ex rebus
carentibus sapore, tunc gustus istius animalis non erit
nisi secundum calidum et frigidum et humidum et siccum.
Aut intendit, cum dixit: neque alium sensum , idest, quod alius
sensus non distinguitur in ultimo, idest in fine, a sensu tactus secundum
quod invenitur in animalibus perfectis. Et universaliter opinandum est
quod, si aliquid habet sensum tactus et nutritur a suis radicibus,
sicut plante nutriuntur, ut dicitur de spongia maris,
istud animal habet sensum tactus sine gustu. Et forte
innuit tales istos modos animalium; omne enim animal
habens os habet aliquem gustum. Textus/Commentum [32] Et ex eis que sentiuntur est quod quedam habent
motum in loco et quedam non. Complementum
autem et finis est illud quod habet
cognitionem et distinctionem. Omne enim ex
rebus corruptibilibus habens cognitionem habet
omnia alia; habens autem aliquod illorum
non est necesse ut habeat cognitionem,
sed quedam non habent ymaginationem, et
quedam non vivunt nisi per ista tantum.
Intellectus autem speculativus et cogitativus, sermo in eo
est alius. Declaratum est igitur quod sermo in unaquaque
istarum virtutum est sermo magis conveniens
in anima.

[Page 178] Et comprehenditur sensu quod quedam animalia moventur
in loco (et est modus perfectus), et quedam non. Complementum
autem animalium et finis eorum, qui intendebatur in
generatione, quem cum Natura potuit pertingere, stetit,
est modus animalium habens virtutem speculativam et cogitativam,
idest intelligibilem. Deinde dixit: Omne enim ex rebus
corruptibilibus , etc. Idest, et apparet quod omne habens virtutem
cogitativam ex rebus generabilibus et corruptibilibus
necessario habet alias virtutes anime. Et dixit
hoc preservando se de corporibus celestibus; declaratum
est enim quod illa non habent de virtutibus anime nisi
concupiscentiam et intellectum. Deinde dixit: quod
autem habet unum illorum , etc. Idest, habens autem unam virtutum
que sunt priores naturaliter intellectu non est necesse
ut habeat cogitationem aut intellectum; sed quedam
non habent ymaginationem, nedum haberent cogitationem,
et quedam vivunt per illa que sunt sub ymaginatione
ex virtutibus prioribus ea. Et hoc intendebat cum
dixit: et quedam vivunt per ista tantum . Deinde dixit: Sermo
autem de intellectu speculativo , etc. Idest, sermo de eo est
ita quod sit extra istam naturam; existimatur enim quod non
est anima neque pars anime. Et innuit nobilitatem eius, et
diversitatem illius ad alias partes; opinandum est enim quod est
ex natura superiori nature anime. Deinde dixit: Declaratum est
enim , etc. Idest, declaratum est enim ex predictis
quod primum quod intenditur de scientia anime, quod est magis
conveniens sermoni in anima, est loqui de anima uniuscuiusque
istarum virtutum.

[Page 179] Textus/Commentum [33] Et indiget necessario qui voluerit perscrutari
de istis scire unamquanque istarum que sit;
deinde post perscrutetur de contingentibus
illis. Et si necesse est dicere unamquanque illarum
que sit, v. g. intellectus quid sit, et
sentiens quid sit, et nutritivum quid sit, oportet
predicere intelligere quid sit; actiones
enim et operationes antecedunt in intellectu
virtutes. Et si ita sit, et considerare de aliis
rebus oppositis istis debet precedere considerationem
de istis, oportet nos ut intendamus
ad diffiniendum illas primo propter istam
causam, v. g. cibum, et sensatum, et intellectum.
Cum declaravit quod diffinitio universalis anime predicta
non sufficit in cognitione sue substantie, incepit dicere
quid oportet scire de anima post illam diffinitionem. Et dixit:
Et indiget necessario , etc. Idest, et oportet necessario illum
qui voluerit acquirere perfectam cognitionem de anima
perscrutari de unaquaque virtutum anime per se, quousque
sciat per demonstrationem unamquanque illarum que sit,
et quam naturam habet, v. g. perscrutari quid
est intellectus, et quid est sensus; deinde post hoc perscrutari
de unicuique contingentibus istarum virtutum,
universalibus et propriis, v. g. utrum virtus intelligibilis
possit abstrahi aut non. Et cum declaravit illud
quod oportet nos perscrutari de anima, incepit demonstrare

[Page 180] viam ad hanc cognitionem, et quod est ex eis que sunt
magis nota apud nos et sunt posteriora in esse, ad ea
que sunt magis nota apud Naturam, que sunt priora
in esse. Et dixit: Et si necesse est dicere unamquanque istarum ,
etc. Idest, et si oportet, secundum quod declaravimus, scire que
est unaqueque istarum virtutum, necesse est prescire
actiones proprias unicuique istarum virtutum que sunt,
v. g. quid est intelligere per intelligens, et sentire
per sentiens, et nutrire per nutriens. Cognitio enim
actionum istarum virtutum prior est apud nos in nostra
prima cognitione quam cognitio istarum virtutum. Et
cum narravit quod cognitio actionum debet precedere cognitionem
virtutum, narravit etiam quod cognitio patientium
illas actiones debet precedere cognitionem illarum actionum,
propter illam eandem causam propter quam debet
precedere cognitio actionum cognitionem virtutum.
Et dixit: Et si ita sit , etc. Idest, et si ita sit, scilicet quod debemus ire
semper de eis que apud nos sunt magis nota ad illa que apud Naturam
sunt magis nota, et considerare de rebus
oppositis istis virtutibus (et sunt passiva earum) debet
precedere considerationem in actionibus et in virtutibus,
necesse est prescire primo cibum quid sit, qui est
passivum virtutis nutritive, et sensatum quid sit, et intellectum
quid sit, antequam sciatur nutriri et sentire que
sunt. Et vocavit ea opposita; passivum enim et activum
videntur esse quoquo modo opposita.

[Page 181] Textus/Commentum [34] Oportet igitur primo loqui de nutrimento
et generatione. Anima enim nutritiva est
prior in omnibus viventibus, et est universalior
virtutibus anime quibus vivum vivit. Et actiones
istius sunt generare, et uti nutrimento;
actio enim que est magis conveniens nature omnis
viventis, ex eis que sunt perfecta et non habent
occasionem neque generantur casu per se,
est ut agat aliud simile. Animal igitur facit animal
et planta plantam, ita quod habeat communicationem
cum sempiterno divino secundum suum
posse. Omnia enim desiderant hoc, et propter hoc
agit omne quod agit naturaliter.
Cum declaravit que diffinitio est magis universalis
inter omnes anime, et quantum largitur de cognitione,
et quod non sufficit in cognitione substantie anime
perfecte, et quod est necessarium prescire quamlibet
virtutum anime per suam diffinitionem propriam, et quot
modis sunt iste virtutes diverse, et quomodo adunantur, incepit
narrare quod oportet primo incipere de cognitione istarum
virtutum ab ea que est valde prior, scilicet nutritiva, et
quod primo debet considerari de passivis et de actionibus
istarum virtutum. Et dixit: Oportet igitur primo loqui
de nutrimento et generatione , etc. Idest, et cum declaratum
est quod primo oportet considerare de actionibus et
de passivis ante ipsas virtutes, necesse est ut primo loquamur
inter omnes istas actiones de cibo et de generatione,
que sunt passivum anime istius et actio. Et est necesse ut

[Page 182] primo loquamur de anima nutritiva quia est prior naturaliter
aliis rebus per quas aliquid dicitur vivum, et ideo
est magis universalis inter alias virtutes anime. Et innuit
quod propter prioritatem et eius universalitatem oportet
preponi in consideratione; universale enim notius est
apud nos quam proprium, ut dictum est alibi. Et cum declaravit
hoc, incepit numerare actiones attributas illi,
cum ante debemus scire esse quam quid esse. Et dixit: Et actiones
istius sunt , etc. Idest, et actiones istius virtutis sunt nutrire,
et generare, et uti cibo. Et dicimus quod generare est
actio istius virtutis quoniam actio que maxime convenit nature
eius quod dicitur vivum per hanc virtutem est generare
simile in specie. Et hoc fit tribus conditionibus;
quarum una est ut pertingat tempus in quo habet hanc
virtutem, cum non sit in effectu in omni tempore; secunda est
ut cum hoc non habeat occasionem; ista enim impedit
hanc actionem, licet pertingat tempus in quo pervenit
ab illo illa actio; tertia est ut illud vivum non sit ex eis
que fiunt per se. Quando igitur in vivo fuerint congregata
hec tria, tunc generabit. Et hoc intendebat cum dixit:
quoniam actio que magis convenit , etc. Deinde dedit causam finalem
propter quam ista virtus existit in animalibus et plantis.
Et dixit: ita ut habeat communicationem cum sempiterno . Idest,
et ista virtus existit in vivo ut generabile et corruptibile
communicet cum sempiterno secundum suum posse. Sollicitudo
enim divina, cum non potuit facere ipsum permanere
secundum individuum, miserta est in dando ei virtutem

[Page 183] qua potest permanere in specie. Et in hoc non est dubium,
scilicet quod melius est in suo esse quod habeat istam virtutem
quam ut non habeat. Deinde dixit: Omnia enim hoc desiderant ,
etc. Idest, et hoc fuit ita quod omnia desiderant
permanentiam sempiternam, et moventur erga ipsam secundum
quod innata est natura eorum ad recipiendum; et propter
hunc finem agunt omnia entia quod agunt naturaliter. Textus/Commentum [35] Et propter quid dicitur duobus modis,
quorum unus est in quo est, et alius cuius est.
Quia igitur impossibile fuit ut haberet communicationem
cum sempiterno divino in eternitate,
quia impossibile est ut aliquod corruptibile
permaneat idem in numero, ideo habet
communicationem quidlibet cum eo secundum
suum posse; et hoc magis, et hoc minus. Et sic
permanet non illud idem, sed suum simile, neque
unum in numero, sed unum in forma.
Cum dedit causam finalem propter quam virtus generativa
existit in vivo universaliter (et est assimilatio corruptibilis
cum sempiterno, secundum quod habet naturam assimilandi),
et quod omnia entia faciunt actiones erga istum finem, narravit
secundum quot modos dicitur iste finis. Et dixit: Et propter
quid dicitur duobus modis, quorum unus est illud
quod est ipse finis, et alius illud in quo est iste finis ;
v. g. in hoc sermone, quod omnia entia agunt propter

[Page 184] permanentiam sempiternam, et propterea in quibusdam
invenitur permanentia sempiterna aut aliqua dispositio permanentie
sempiterne. Et cum declaravit hoc, incepit
declarare modum in quo generabilia et corruptibilia
possunt communicare cum eternis, et causam propter quam diminuta
sunt a permanentia sempiterna. Et dixit: Quia igitur
impossibile est , etc. Et intendit per sempiternum divinum
corpus celeste; celestia enim illa permanent secundum
individuum. Et per hoc quod dixit: et hoc minus et hoc magis ,
intendit generativum et non generativum. Utrunque
enim permanet secundum speciem, sed generativum habet hoc
semper, et non generativum in maiori parte temporis
et in pluribus subiectis. Textus/Commentum [36] Anima igitur est corporis vivi causa et principium
tribus modis determinatis. Est enim illud
ex quo fit motus, et illud propter quod
fuit corpus; et etiam anima est causa secundum quod
est substantia, que est causa esse omnium.
Cum apparuit ex diffinitione universali anime quod anima
est causa corporis secundum formam, et apparuit hic quod virtus
generativa est causa agens animatum, incepit declarare
quod anima non est causa solummodo secundum formam, sed causa secundum
tres modos secundum quos dicitur causa; et hoc est tribus modis.
Et hoc necessarium est, scilicet prescire hoc antequam loquatur de

[Page 185] unaquaque partium anime, licet iam sit declaratum universaliter quod
omnis forma naturalis talis est. Et dixit: Anima igitur est corporis
vivi causa et principium . Et quia hec duo dicuntur
multipliciter, similiter anima est causa secundum tres modos
determinatos, scilicet causa movens, et finalis, et formalis, que
determinate sunt in sermonibus universalibus phisicis.
Deinde dixit: Est enim illud ex quo fit motus , scilicet causa agens
motum. Et possumus intelligere ex hoc motum in loco,
et generationem, et motum in augmento et diminutione;
anima enim est causa agens istos tres motus in
animato. Deinde dixit: et illud propter quod fuit corpus , scilicet causa
finalis. Corpus enim non fuit nisi propter animam, cum
declaratum est quod anima ita est de corpore sicut forma de
materia; et declaratum est in sermonibus universalibus
quod materia est propter formam tantum, et quod non est aliquod
consequens materiam aut aliquod quod sit de necessitate
materie, sicut existimabant An tiqui, non concedentes
causam formalem esse neque finalem. Et anima etiam est causa ,
etc. Idest, et anima etiam est causa corporis secundum substantiam
et formam, que est causa esse omnium. Textus/Commentum [37] Et esse vivi est vivere, et anima est causa et
principium istius. Et etiam endelechia est intentio
eius quod est in potentia ens. Et manifestum
est quod anima est causa secundum propter quid,
quoniam, quemadmodum intellectus nichil
agit nisi propter aliquid, ita Natura; et hoc est
finis eius. Et similiter anima in animalibus et in omnibus;
omnia enim naturalia sunt organa
anime, sicut in animalibus, sic et in plantis, ita quod est etiam
causa animati. Et propter quid dicitur duobus
modis, quorum unus est illud propter quod, et
alius cuius est hoc. Et anima est etiam illud ex quo
primo fit motus in loco, sed ista virtus non invenitur
in omnibus vivis. Et alteratio etiam et
augmentum fiunt per animam; sensus enim
existimatur esse alteratio aliqua, et nichil sentit
nisi habeat animam. Et sic est de augmento
et diminutione; nichil enim augetur aut diminuitur
naturaliter nisi nutriatur, et nichil nutritur
nisi habeat partem in vita.

[Page 186]
Cum posuit quod anima est causa corporis tribus modis
de quibus dicitur hoc nomen causa, incepit declarare
istos modos esse in ea, et in primo quod est causa corporis
secundum formam. Et dixit: Et esse vivi , etc. Idest, et signum
quod anima est forma corporis est quod hoc ens vivum non habet
esse, secundum quod est vivum, nisi per illud per quod vivit,
idest quod est causa istius actionis, scilicet vite; et manifestum
est quod causa istius actionis est anima; ergo hoc esse vivi,
secundum quod est vivum, est per animam. Et illud per quod
ens est hoc est sua forma; ergo anima est forma animati,
cum non est hoc et ens nisi per animam. Et dedit secundam
rationem super hoc. Et dixit: Et etiam endelechia est intentio eius
quod est in potentia ens

[Page 187] . Idest, et etiam anima est, secundum quod iam
declaratum est, perfectio; perfectio autem est forma et intentio
eius quod est in potentia ens; ergo anima est forma.
Et cum declaravit eam esse causam secundum formam, declaravit
etiam eam esse causam secundum finem. Et dixit: Et manifestum est
quod anima est etiam causa , etc. Idest, et manifestum est per se quod anima est causa
corporis animati secundum illud propter quod fuit corpus animatum.
Quemadmodum enim multa artificialia non
aguntur nisi propter aliquid, sic etiam est de Natura, scilicet quod non
agit nisi propter aliquid; et hoc est finis Nature, scilicet quod non
agit nisi propter aliquid, sicut Ars non agit nisi propter
aliquid. Deinde declaravit quod istud propter quod Natura
agit naturata videtur esse anima in animalibus, et non solum in
animalibus, sed in omnibus rebus naturalibus. Et dixit: Et similiter
anima in animalibus et in omnibus . Idest, et quemadmodum forma
est finis Artis in artificialibus, ita anima est finis Nature in
animalibus et in omnibus naturalibus. Deinde declaravit modum
ex quo apparet quod anima est finis omnium naturalium.
Et dixit: omnia enim naturalia sunt instrumenta anime , etc. Idest,
et diximus quod anima est finis omnium naturalium quia omnia
naturalia videntur instrumenta anime indifferenter in omnibus
animatis; et sicut videtur in animalibus, ita videtur in
plantis. Deinde dixit: ita quod etiam illa est causa animati , etc. Idest, et
hoc quod diximus de ea non latet, immo est manifestum
per se, adeo quod apparet ex hoc quod anima etiam est causa animati.
Illud enim propter quod dicitur
duobus modis; quorum unus est illud propter quod invenitur

[Page 188] aliquid, et ista est proportio anime ad corpus; et
alius est illud cuius est hoc propter quod invenitur aliquid,
et ista est proportio anime ad animatum. Dicimus enim
quod anima et corpus utrunque non sunt nisi propter animatum.
Et cum declaravit eam esse causam secundum formam et
secundum finem, declaravit etiam eam esse causam moventem secundum
omnes modos motuum existentes in animato, sive veros
aut existimatos esse motus. Et dixit: Et anima etiam est illud
ex quo primo fit motus in loco, sed ista virtus non
est in omnibus vivis , idest in omnibus animalibus. Deinde dixit: Et
alteratio etiam et augmentum , etc. Idest, et alteratio attributa
sensibus, sicut quidam reputant, si concesserimus eam
esse motum, erit per animam, et similiter augmentum et diminutio;
nichil enim dicitur habere hunc motum, scilicet sensum,
nisi habeat animam. Deinde dixit: Et similiter est de augmento et de
diminutione . Idest, et quemadmodum apparet quod non sentit nisi
habens animam, sic apparet quod non augmentatur neque
diminuitur nisi illud quod habet communicationem cum animalibus
in aliqua parte anime. Nichil enim diminuitur naturaliter
aut augmentatur naturaliter nisi habeat virtutem
nutriendi, et nichil nutritur nisi habeat communicationem
in vita attributa animalibus. Et ideo hoc nomen mortuum
non dicitur de animali nisi cum caruerit communicatione
quam habet cum plantis. Textus/Commentum [38] Empedocles autem non recte dixit in hoc et
vere, cum dixit quod augmentum quod accidit in
plantis, in hoc autem quod ramificatur per radices
inferius, fit per motum ipsius terre naturaliter
ad istam partem (et hoc posuit causam),
in hoc vero quod ramificatur superius, fit quia
ignis movetur similiter ad superius (et hoc posuit
causam). Hoc enim quod utitur etiam in suo sermone
de superiori et inferiori non recte fuit
dictum. Superius enim et inferius non sunt
idem omnibus rebus et omni, sed quemadmodum
caput est animalibus, ita radices
plantis, cum per actiones debemus dicere in
instrumentis eorum quod sunt convenientia
aut diversa.

[Page 189] Cum declaravit quod motus augmenti non est ex principio
quod est elementum, incepit declarare quod Empedocles
erravit cum opinabatur quod hoc principium est
ex elementis, et quod augmentum in plantis ad inferius est
propter partem gravem et superius
propter levem, scilicet aerem et ignem. Et dixit: Empedocles
autem , etc. Idest, Empedocles autem non bene existimabat
cum opinabatur quod hoc principium non est anima, et quod hoc
quod accidit de augmento in plantis est per naturam
elementorum; illud igitur quod augetur inferius est per naturam
terre, et hoc posuit causam eius. Idest, et posuit causam motus
istius ad inferius naturam gravem, et causam in augmento
ramorum ad superius naturam levem, scilicet igneam. Deinde incepit
narrare quid contingit huic sermoni de errore.
Et dixit: Hoc etiam quod usus fuit in sermone suo de superiori ,

[Page 190] etc. Idest, et iste sermo quem induxit in dando causam istius
motus contrarii qui invenitur in augmentabili non est
verus. Hoc enim quod existimabatur, quod superius in plantis
est superius in mundo, et inferius inferius, non est verum,
quoniam neque in parte conveniunt neque in natura et
in potentia; in parte autem quia, licet hoc concedamus in
plantis, tamen in pluribus animalibus non possumus illud concedere;
superius enim in eis non respicit superius mundi.
Et veritas non concedit hoc; natura enim inferioris in
plantis alia est a natura inferioris in mundo, sed contingit
congregatio eorum in parte tali casu, et ipsa eadem
est natura superioris in animalibus. Et signum eius est quod
caput in animalibus est simile radici in plantis, cum
actio eorum sit eadem; et per actiones debemus respicere
convenientiam et diversitatem in partibus augmentabilis.
Et dixit: Superius enim , etc. Idest, et primus error
Empedoclis est quod superius et inferius non sunt eadem
pars in omnibus rebus et in omni, scilicet mundo; quoniam, licet hoc
concedamus in plantis, quid possumus dicere in pluribus
animalibus? Superius enim in animalibus non respicit superius
mundi. Deinde dixit: sed quemadmodum caput , etc. Idest, sed non
concedimus quod inferius in plantis sit inferius in mundo
secundum naturam et potentiam, neque superius in eis superius
in mundo, licet sint in eadem parte. Natura enim capitis in
animalibus est natura radicis in plantis, cum habeant easdem
actiones, et secundum actiones est dicendum quod partes animalium
et plantarum et instrumenta eorum sunt convenientia
aut diversa in natura. Et cum natura radicis in

[Page 191] plantis est natura capitis in animalibus, tunc superius in
plantis est in rei veritate inferius in mundo. Et si nos
concessissemus quod esset inferius, tunc hoc quod accidit plantis,
scilicet quod inferius in eis est in inferiori mundi, non accidit nisi
casualiter, non quia habent eandem naturam ita quod ad
inferius in plantis movetur pars gravis et ad superius
levis; quoniam, si ita esset, tunc neque superius neque inferius
haberet animal, neque natura superioris et inferioris in plantis
et animalibus esset eadem. Et dixit quod potentia capitis in
animalibus est potentia radicis in plantis quia hoc est principium
eius per quod animal est animal, scilicet sensus; hoc
autem est principium eius per quod plante sunt plante,
scilicet cibi. Et ideo si caput ex
animali et radix ex plantis abscindantur, depereunt. Textus/Commentum [39] Et postea, quid est illud quod retinet ignem
et terram cum moventur ad partes contrarias?
Sunt enim veloces ad separationem, nisi aliquid
prohibeat. Et si illic sit aliquod prohibens,
illud prohibens debet esse anima,
et causa in augmento et nutrimento.
Et si concesserimus quod natura superioris et inferioris
in plantis est natura superioris et inferioris in mundo,
et quod pars ignea movetur in plantis ad superius et terrestris
ad inferius, et nos videmus quod eadem pars movetur
ad superius et ad inferius insimul (videmus enim quod quelibet

[Page 192] pars posita sensibilis et quodlibet membrum
movetur ad utranque partem insimul); si igitur posuerimus
quod illa pars sit unica, scilicet que movetur ad utranque partem,
tunc principium per quod movetur istis duobus motibus
insimul est unicum principium. Istud igitur principium
habet potentiam ut moveatur ad utranque partem
insimul, quod non est in elementis, quoniam una pars eorum
non habet nisi unicum motum, sive fuerit simplex sive
composita (quoniam si fuerit compositum ex eis, movebitur
secundum elementum dominans). Et si partes que moventur
in illa eadem parte in sensu aut in natura ad superius sint
alie a partibus que moventur in illa parte ad inferius,
tunc ille partes necessario sunt distincte abinvicem, aut
quia sunt simplices, aut quia illud quod dominatur in
eis que moventur ad inferius de corporibus simplicibus
est aliud ab illo quod dominatur in eis que moventur
ad superius. Et si ita sit, quid est illud quod retinet
ignem et terram, aut partem igneam et terrestrem,
cum non possumus dicere quod hec duo sint admixta (quoniam,
si essent admixta, moverentur ad eandem partem, scilicet dominantis),
et si ita esset, cito separarentur, nisi aliquid prohiberet?
Sed contingit eis necessario dicere illic esse prohibens,
cum videntur non separari sed permanere insimul
dum vivit planta. Et hoc est necessarium eis. Et cum
concesserint illic esse prohibens, cuius
potentia non est potentia elementorum, dicemus eis quod illud prohibens
est anima. Secundum hoc igitur est sermo eius in hoc intelligendus,
licet sit valde brevis.

[Page 193] Textus/Commentum [40] Et quidam existimant quod natura ignis est
simpliciter causa nutrimenti et augmenti. Ignis
enim inter corpora aut inter elementa nutritur et augetur,
et ideo existimatur quod ipse facit
hoc in plantis etiam et in animalibus.
Cum destruxit sermonem fingentium quod augmentum
est per principium elementare, scilicet grave aut leve, incepit
etiam destruere sermonem fingentium quod principium nutrimenti
et augmenti in nutribili est ignis aut pars ignis
aut aliquod igneum. Et dixit: Et quidam , etc. Idest, et quidam
existimant quod natura ignis in eo quod est ignis, non secundum quod
est aliquis ignis (et hoc intendebat cum dixit simpliciter ), est
causa nutrimenti et augmenti. Et opinaverunt hoc quia
viderunt ignem alterare omnia in suam substantiam adeo
quod augmentatur per illud. Et quia nutribile apud eos nutritur
alterando omnia in suam substantiam, ideo existimaverunt,
per duas affirmativas in secunda figura, quod
ignis facit hoc simpliciter. Textus/Commentum [41] Dicamus igitur quod ignis non est coniunctus
cause nisi aliquo modo, et non est causa
simpliciter, sed anima dignior est ut sit.
Augmentum enim ignis est in infinitum, dum
combustibile est; ea autem que constituuntur per Naturam
omnia habent finem et terminum in quantitate
et augmento. Et ista sunt anime, non ignis,
et sunt digniora intentioni quam materie.

[Page 194] Cum narravit hanc opinionem, incepit primo narrare
partem veram que est in ea et partem falsam. Et dixit: Dicamus igitur quod ignis , etc. Idest
dicamus nos igitur quod ignis non est causa nutrimenti et
augmenti in animalibus simpliciter, sed attribuitur cause quasi
instrumentum suorum instrumentorum; immo anima est illa ad quam
attribuitur simpliciter hec actio. Et concessit quod ignis est
coniunctus cause secundum quod aliquid attribuitur alicui cuius actio
non perficitur nisi per illud; quia nutribile non videtur alterare
cibum nisi per partem igneam existentem in eo. Hoc
enim elementum inter alia aut est alterans alia, aut magis
dominatur in eo alterare quam in aliis elementis, et ideo
fuit necesse ut esset dominans in corporibus nutribilibus.
Et cum declaravit quod, si ista actio fuerit attributa
ei, non erit attributa nisi secundum quod est coniunctus cause,
non quod ipse sit causa, declaravit modum ex quo non oportet
attribuere istam actionem igni simpliciter, et quod dignius
est attribuere eam simpliciter anime. Et dixit: Augmentum enim
ignis est in infinitum , etc. Idest, et signum quod primum movens
in nutrimento et augmento est anima, non pars
ignea, est quia iste motus, scilicet alterare aliquid in substantiam
alterantis, et eius augmentum per illud quod alterat,
si fuerit in solo igne absque alia virtute sibi coniuncta
(scilicet ut primum movens sit potentia ignis secundum quod est
ignis, non alia virtus coniuncta igni), invenietur infinitus,
et non cessabit in aliquo termino dum combustibile
invenerit; motus autem alterandi et augmentandi
qui invenitur in hac natura augmentabili semper invenitur
finitus et terminatus in quantitate. Unde manifestum
est, in secunda figura, quod iste motus non est ignis

[Page 195] simpliciter. Et cum non est ignis, necessario est alterius principii,
et illud vocamus animam nutritivam. Et intendit
per terminum et mensuram ultima naturalia que inveniuntur
in quantitatibus corporum augmentabilium.
Deinde dixit: et sunt digniores intentioni quam materie . Idest, et ista
actio que invenitur in hoc motu, scilicet qui incepit a principio
terminato et pervenit ad finem terminatum, dignius
est ut attribuatur ei quod est in ista actione quasi
forma, scilicet anima, non illi quod est quasi materia et
instrumentum, scilicet ignis. Et dixit hoc quia apparet quod actio
augmenti est composita ex actione ignis et ex aliqua intentione
in igne. Alterare enim quod est in eo debet attribui
igni; et quia est terminatum, debet attribui alteri virtuti
coniuncte cum igne, quemadmodum mollificare ferrum
per ignem ad faciendum aliquod instrumentum
secundum quod est mollificare attribuitur igni, et secundum quod illa
mollificatio habet terminum notum in unoquoque instrumento
attribuitur virtuti Artis. Textus/Commentum [42] Quia igitur virtus nutritiva et generativa
sunt eedem, oportet necessario prius determinare
quid est nutrimentum, et distinguere
ab aliis virtutibus.
Cum narravit prius quod vult loqui primo de virtute nutritiva,
cum sit magis universalis, et primum eorum
que apparent in eo, vel primum eorum de quibus
consideratur ex hac virtute, est quod est in anima, et quod sue actiones
sunt augmentare et nutrire et generare, incepit
modo determinare quid est illud de quo oportet considerare

[Page 196] primo in hac virtute, postquam cognoscitur esse in
anima. Et dixit: Et quia potentia nutriendi et generandi , etc. Idest, et
quia subiectum potentie nutritive et augmentabilis
et generative idem est, scilicet nutrimentum, et iam diximus
primo quod via ad cognitionem substantiarum istarum virtutum
non est nisi per cognitionem passivorum earum primo,
unde necesse est primo incipere et determinare cibum
quid sit, et nutrire quid sit. Et cum narravit hoc,
incepit demonstrare quid est cibus. Textus/Commentum [43] Dicamus igitur quod existimatur quod nutrimentum
est contrarium contrario; et non omne
contrarium omni contrario, sed contraria que
non tantum fiunt abinvicem, sed etiam augentur.
Plura enim fiunt abinvicem, sed non omnia
augentur, v. g. sanum ab infirmo. Et
invenimus etiam quod non eodem modo sunt nutrimentum
adinvicem; sed aqua est nutrimentum
igni, ignis autem non est nutrimentum
aque. In corporibus autem simplicibus hec
due proprie existimantur quod alterum est
nutrimentum et alterum nutribile.
Dicamus quod existimatum est quod nutrimentum est illud
quod est contrarium nutribili, sicut quidam existimati
sunt. Sed ista existimatio non est in omni contrario, sed
in eis contrariis que non tantum fiunt abinvicem, sed etiam
augmentantur. Plura enim contraria que generantur
abinvicem non augmentantur abinvicem; sanum enim

[Page 197] fit ab infirmo, sed non nutritur ex eo. Et hoc intendebat
cum dixit: et non omne contrarium omni contrario , etc.
Et sermo eius est intellectus per se. Et innuit per hoc contraria
que sunt in substantia; ista enim existimantur
augmentari abinvicem et nutriri abinvicem. Et cum
declaravit quod ista existimatio non invenitur nisi in contrariis
que sunt in substantia, et sunt ea que possibile
est ut reputentur nutriri abinvicem, declaravit etiam quod hoc
non equaliter invenitur in utroque contrario; contraria
enim non videntur nutrire se adinvicem equaliter. Et dixit: Et
videmus etiam quod non eodem modo sunt nutrimentum , etc.
Idest, et ista existimatio non invenitur in utroque contrariorum
que sunt in substantia equaliter, scilicet ut utrunque eorum
nutriat suum compar equaliter. Aqua enim et universaliter corpora
humida videntur esse nutrimentum ignis; ignis autem
non videtur esse nutrimentum alicui. Et cum narravit quod ista
existimatio debilis est, si accepta fuerit absolute, narravit
quod ista existimatio tantum invenitur in elementis. Et dixit: In
corporibus autem simplicibus , etc. Idest, existimare autem quod
nutriens est contrarium nutribili non invenitur proprie nisi
in duobus hiis corporibus simplicibus, quorum alterum est
ignis et alterum humidum, ut aqua et aer. Textus/Commentum [44] Sed in hoc est locus dubitationis. Quidam
enim dicunt quod simile nutritur per simile, et
similiter etiam augmentatur. Et quidam econtrario,
scilicet quod contrarium nutritur per suum
contrarium; simile enim non patitur a suo simili;
et nutrimentum transmutatur et digeritur,
et transmutatio in quolibet est ad dispositionem
oppositam, aut ad medium.

[Page 198]
Sed ista existimatio, licet inveniatur in elementis per
sensum et inductionem, tamen in ipsa questione est locus dubitationis
ex propositionibus famosis. Est enim sermo quidam
qui dat quod nutrimentum est simile, et alius qui dat nutrimentum
esse contrarium. Deinde dedit rationem super utrunque
sermonem. Et dixit: Quidam enim dicunt , etc. Idest, quidam enim
Antiquorum opinabantur quod nutrimentum debet esse simile,
quia simile nutrit suum simile et augmentat ipsum; contrarium
enim transmutat suum contrarium, sed non nutrit ipsum
neque augmentat. Et cum dedit hanc rationem, dedit etiam
rationem quod nutrimentum est contrarium. Et dixit: Et quidam
econtrario . Idest, et dixerunt hoc, scilicet quod contrarium nutritur a
suo contrario, non a suo simili, quia opinati sunt quod nutrimentum
patitur a nutribili, et simile non patitur a suo simili;
ergo nutrimentum non est simile. Et cum viderunt etiam
quod nutrimentum transmutatur in nutribile et patitur, et
omnis transmutatio est a contrario ad contrarium, aut ad
illud quod est medium inter contraria, concluserunt ex
hoc quod nutrimentum est contrarium. Textus/Commentum [45] Et etiam, nutrimentum patitur quoquo modo
a nutribili, sed non econtrario, sicut Carpentarius
non a materia, sed materia ab illo; Carpentarius
autem transmutatur tantum ad actionem
ex ocio. Inter hoc igitur quod nutrimentum sit illud
quod copulatur in postremo, et hoc, scilicet
ut sit illud quod prius copulatur, est differentia.
Si igitur nutrimentum est utrunque, sed hoc
est illud quod digeritur, illud autem quod digestum
est, possibile est dicere quod nutrimentum
est utrunque; secundum autem quod est non digestum,
contrarium nutritur a suo contrario; secundum
vero quod digestum, simile a simili. Quoniam autem
utraque istarum sectarum vere et non
vere dicitur aliquo modo manifestum est.

[Page 199]
Et etiam, nutrimentum patitur quoquo modo , etc.
Et potest intelligi quod iste sermo est quasi ratiocinatio
iuvans dicentem quod nutrimentum est contrarium, et removens
obiectiones contradicentes huic sermoni. Potest
enim aliquis dicere quod, si nutrimentum est contrarium
nutribili, oporteret ut utrunque transmutaretur a suo compari
et pateretur ab eo. Et quasi dicit respondendo quod nutrimentum
est quod patitur a nutribili, non nutribile a nutrimento.
Non enim est necesse ut ab omni patiente patiatur
agens eo modo quo patiens patitur ab eo; lignum
enim patitur a Carpentario, sed Carpentarius non patitur
a ligno; nisi aliquis vocet illam transmutationem
que est ex ocio ad operationem passionem. Et forte preponebatur
iste sermo ad illud quod vult de dissolutione
istius dubitationis ad demonstrandum illud quod
collocatur de vero in utroque istorum duorum sermonum
oppositorum. Quoniam, cum hoc fuerit scitum de nutrimento
et nutribili, scilicet quod nutrimentum est illud quod transmutatur

[Page 200] in formam nutribilis, non nutribile in formam nutrimenti,
neque utrunque a suo compari equaliter, et quod ita est de
nutrimento cum nutribili sicut de Carpentario ad lignum,
non sicut contraria quorum eadem est materia, declarabitur
statim quod nutrimentum dicitur duobus modis. Dicitur
enim de illo quod adhuc non digeritur neque transmutatur
in naturam nutribilis, et dicitur etiam de illo
quod digestum est et transmutatur in naturam nutribilis,
quod cibum esse similem vere dicitur de digesto, et contrarium
de indigesto. Et ideo dixit post: Inter hoc igitur
quod nutrimentum , etc. Idest, et cum nutriens est illud quod
alterat nutrimentum in suam substantiam, manifestum est
quod magna differentia est inter hoc quod sit nutrimentum
hoc quod copulatum est cum nutribili apud
complementum digestionis, et inter illud quod innatum
est ut copuletur cum nutribili, sed nondum.
Deinde dixit: Si igitur nutrimentum est utrunque , etc. Idest, si igitur
hoc nomen nutrimentum dicitur de utroque, sed alterum
eorum est nutrimentum in potentia (cum innatum est digeri
sed tamen adhuc non digeritur), alterum autem est nutrimentum
in actu (et illud est quod iam digeritur), vere possumus
dicere utrunque de cibo, scilicet simile et dissimile, sine aliqua
contradictione. Hii enim duo sermones non essent contrarii,
nisi hoc nomen nutrimentum diceretur eodem modo.
Nutrimentum enim non digestum, quod est nutrimentum
in potentia, potest dici vere contrarium; nutriens
enim non agit in ipsum nisi secundum quod est contrarium. Nutrimentum

[Page 201] autem digestum potest dici simile; non enim est pars
nutribilis nisi secundum quod est simile. Deinde dixit: Quoniam autem utraque
istarum duarum sectarum , etc. Idest, manifestum est igitur ex
hoc sermone quod in sermone utriusque istarum duarum sectarum
est aliqua pars vera, et aliqua falsa. Textus/Commentum [46] Et quia nichil nutritur nisi habeat partem
in vita, ideo corpus animatum est nutribile secundum
quod animatum. Nutrimentum igitur attribuitur
animato non accidentaliter.
Et quia nichil videtur nutriri nisi communicet in aliqua
intentionum de quibus dicitur hoc nomen vita , ut declaratum
est, ideo corpus non nutritur nisi
secundum quod habet animam, non secundum quod est corpus. Ista igitur actio
attribuitur anime essentialiter, non accidentaliter, et
substantia partis anime cui attribuitur ista actio non est nisi virtus
que innata est habere istam actionem. Cum igitur
cognoverimus hanc actionem proprie, tunc cognoscemus
substantiam istius virtutis proprie. Textus/Commentum [47] Et esse nutrimentum est aliud ab esse augmentativum.
Est autem nutrimentum secundum hoc et substantiam,
et quia conservat substantiam nutribilis, quoniam
semper nutritur. Et agit generationem
non quia se generat, sed quia facit generationem
similis nutribili; illud enim habet esse. Et nichil
generat se, sed se conservat.

[Page 202]
Vult distinguere tres actiones nutrimenti, scilicet nutrire
et augmentare et generare. Et dixit: Et esse nutrimentum ,
etc. Idest, et aliquid esse nutrimentum aut nutritivum
aliud est ab esse augmentativum. Nutrimentum enim dicitur
secundum quod conservat substantiam rei nutribilis ne corrumpatur;
dat enim ei aliquid loco dissoluti. Et ideo permanet
in esse dum nutritur, et cum cessat nutrimentum,
corrumpitur. Est vero augmentativum secundum quod perficit
quantitatem naturalem eius quod diminuitur in principio
propter necessitatem; sed tacuit hoc, quoniam differentia
inter augmentum et nutrimentum est manifesta (si forte
non esset diminutio scriptoris). Et cum divisit has
duas actiones, incepit dicere tertiam actionem, que est
generare. Et dixit: Et est agens generationem , etc. Idest, et
nutrimentum habet aliam actionem a conservatione et
augmentatione, scilicet generare. Deinde exposuit generationem.
Et dixit: non generationem nutribilis, sed generationem similis
nutribili , idest in specie. Deinde dixit: illud enim habet esse . Et
potest intelligi: illud enim quoquo modo est suum esse,
et conservat generabile ut permaneat unum in specie,
ut prediximus. Deinde dixit: Et nichil generat se, sed conservat
se . Idest, et differentia inter has duas actiones est quia nutrire

[Page 203] est conservare se, et hoc generare est generare alterum, non
se; impossibile enim est ut aliquid generet se. Textus/Commentum [48] Hoc igitur principium est virtus anime que
potest conservare illud quod est ei secundum
dispositionem. Et nutrimentum est illud per
quod preparatur ad agere. Et ideo, cum nutrimentum
deficit, impossibile est ut sit.
Et cum declaratum est quod iste actiones sunt diverse
secundum diversitatem suorum finium, licet subiectum sit idem, scilicet
nutrimentum, et est necesse ut iste actiones sint attribute
alicui virtuti anime, et cum ita sit, necesse est ut hoc
principium anime, scilicet virtus nutritiva, sit virtus que potest
conservare ens in sua forma secundum dispositionem, idest secundum aliquam
dispositionem conservationis. Et dixit hoc quia sunt alique virtutes
que conservant esse secundum omnem dispositionem et omnes
partes eius eodem modo, scilicet virtutes corporum celestium.
Deinde dixit: Et nutrimentum est illud per quod preparatur , etc.
Idest, et nutrimentum est instrumentum per quod facit
hanc actionem. Et ideo, cum ista virtus caret nutrimento,
tunc non habet hanc actionem, quemadmodum Carpentarius,
cum caret serra, tunc non potest serrare. Textus/Commentum [49] Sunt igitur tria: nutribile, et per quod
nutritur, et nutritivum. Nutritivum igitur est
prima anima; nutribile autem est corpus; illud
vero per quod nutritur est nutrimentum. Et
quia oportet ut omnia sint vocata ex suis finibus,
et finis est generare simile, ideo prima
anima est generans simile.

[Page 204]
Cum descripsit hoc principium anime, et descripsit
nutrimentum, reversus est ad distinguendum intentiones
istorum nominum que denominantur a nutrimento.
Et dixit: Sunt igitur tria , etc. Idest, et manifestum est per se tria
esse diversa secundum diversitatem rerum relativarum, quorum
unum est nutribile, et secundum illud per quod nutritur,
tertium autem est nutriens. Et iam declaratum est quod illud
quod nutrit est anima cui attribuitur hec actio (unde
manifestum est quod nutriens est anima prima aliarum virtutum
que attribuuntur nutrimento; et intendit hic per primam
priorem naturaliter), et quod nutribile est corpus, et
illud per quod nutritur est cibus. Deinde dixit: Et quia oportet
ut omnia , etc. Idest, et quia oportet ut omnia appellentur ex suis
finibus, cum hec causa finalis sit dignior essentie rei omnibus
causis, necesse est ut anima nutritiva describatur per actionem
que est suus finis, et est generare simile, non per actionem
nutriendi, que est conservare, ut prediximus. Dicendum
est igitur quod anima nutritiva est virtus que est
innata generare a cibo simile individuo in quo existit
in specie, cum omnes sue actiones non sint nisi propter hanc
virtutem. Et hoc manifestum est in plantis et in animalibus. Textus/Commentum [50] Et illud per quod nutritur est duplex (quemadmodum
illud per quod gubernatur navis:
et manus, et remus), quorum unum est motor
et motum, et aliud est movens tantum. Et
necesse est ut omne nutrimentum possit digeri;
et faciens digestionem est calidum; unde
omne animatum habet calorem. Iam igitur
diximus secundum descriptionem cibus quid sit.
Et post exponemus sermonem in eo.

[Page 205]
Cum demonstravit modos actionis anime nutritive,
et descripsit eam, et descripsit nutrimentum, incepit declarare
modo instrumentum primum per quod ista anima agit in
cibum; iam enim fuit dictum universaliter quod diffinitio anime est
perfectio corporis organici. Et dixit: Et illud per quod nutritur ,
etc. Idest, et illud per quod completur actio nutrimenti
est duplex, scilicet primum movens, quod non movetur cum
movet, et movens quod movet et movetur;
et est illud quod est de primo motore quasi subiectum,
et primus motor de eo quasi forma. Et de hoc quod
dixit, quedam declaravit hic et quedam in sermonibus
universalibus. Quod igitur declaratum est hic est quod anima
nutritiva est primum movens in cibo, et quod agit in
cibo per calorem, per quem fit digestio. Utrum autem
oportet ut moveat et non moveatur, secundum quod est primum
movens, et quod calor moveat ita quod moveatur a primo motore,
hoc declaratum est in sermonibus universalibus.
Declaratum est enim illic quod omnis primus motor, si fuerit
corporale, componitur ex motore non moto et ex motore
moto, secundum quod componuntur res ex materia et forma.
Sed est dubitatio in hoc quod dixit. Motus eim virtutis
nutritive est in capitulo alterationis, et illud quod
movetur ex se, quod componitur ex motore non moto
et ex motore moto, non invenitur nisi in motu locali.

[Page 206] In motu autem alterationis non invenitur motum ex se; non
enim est necesse quod primum alterans corporeum alteretur
et tunc alteret, sicut est necesse in primo motore
corporeo, scilicet ut non moveat in loco nisi moveatur. Quomodo
igitur dixit hic quod alterum eorum est movens
et motum, et alterum movens tantum, et dedit exemplum ex rebus moventibus
in loco? Et si hic esset locutus de motu locali
animalium, tunc exemplum esset verum. Dicamus igitur:
quoniam propinquum alterans cibum debet esse corpus manifestum
est; quoniam vero corpus alterans non sufficit
in essendo primum movens istum motum declaratum
est prius, quando dixit quod calor non sufficit in agendo actionem
alterativam terminatam, nisi sit illic aliqua virtus que non est
corpus sed in corpore est. Corpus igitur quod est primum alterans
componitur ex alterante quod non alteratur, scilicet anima,
et ex alterante alterato, scilicet calore naturali. Declaratum
est igitur quod illud per quod fit nutrimentum est duplex,
scilicet alterans non alteratum (omne enim alteratum
est corpus), et istud est anima, et alterans alteratum, scilicet calor
naturalis. Hoc igitur nomen motus large et universaliter
accipitur in hoc loco. Et secundum hanc expositionem non
indigetur illo quod declaratum est in illo sermone, scilicet quod
primus motor in loco componitur ex motore non moto
et ex motore moto. Et possumus dicere quod calor naturalis
non alterat cibum nisi primo moveatur in loco. Declaratum
est enim quod motus localis antecedit ceteros
motus, et maxime istum motum qui est terminatus, scilicet
qui alterat rem in aliqua hora et in alia non. Et etiam non alterat
tantum, sed attrahit et expellit cibum; et hoc est motus

[Page 207] localis. Et secundum hanc expositionem erit dispositio
manifesta, sed prima expositio videtur magis conveniens.
Et etiam fuit exemplum largiter acceptum; manus enim
non est primus motor navis qui non movetur, sed ipse
gubernator. Et cum declaravit quod anima nutritiva est forma
in corpore, cum propinquum alterans corpus quod
est cibus necessario debet esse corpus, et quod forma sit
alterans non alterata, cum sit non corpus, et quod corpus
alterans est alteratum, incepit declarare quid est hoc corpus. Et dixit: Et oportet necessario ut omne nutrimentum , etc.
Idest, et oportet necessario ut omne nutrimentum quod
iam est nutrimentum in actu digeratur per corpus alterans
quod est instrumentum anime nutritive. Et
cum hoc corpus debet esse alterans et digestivum, et tale
est corpus calidum (unde Antiqui dixerunt quod ignis
nutritur), oportet necessario ut omne habens animam
nutritivam habeat calorem; sed non absolute, immo calorem
naturalem; declaratum est enim in quarto Meteororum
quod illud quod facit digestionem est calor
conveniens illi enti, non extraneus. Deinde dixit: Iam
igitur diximus secundum descriptionem , idest universaliter
et largiter . . . etc. Idest, et complementum sermonis in unaquaque
parte eorum ex quibus constituitur nutrimentum
exponendum est post in loco convenienti. Et dixit
hoc quia sermo de nutrimento et augmento non
perficitur nisi in pluribus libris. In libro enim de
Generatione et Corruptione determinatus est motus augmenti
et diminutionis; in Meteoris autem determinati
sunt modi calorum et modi actionum, ut decoqui et

[Page 208] assari; et in hoc libro etiam declaratus est primus
motor in istis motibus; et in libro etiam de Animalibus
determinatum est quot sunt instrumenta istius virtutis
in unoquoque animali, et quomodo completur actio per
ipsam in unoquoque eorum, et per quot membra,
et quomodo serviunt illi illa membra, et qualis est proportio
eorum in ista actione adinvicem, et huiusmodi. Et ideo dixit
quod illud quod declaratum est hic de nutrimento non
est nisi primus motor et primum instrumentum tantum. Textus/Commentum [51] Et cum iam determinavimus ista, dicamus
iam in omni sensu universaliter. Dicamus
igitur quod sentire accidit secundum motum
et passionem, sicut diximus; existimatur
enim quod est aliqua alteratio. Et quidam
dicunt quod simile patitur a suo simili,
et dissimile a dissimili. Et iam diximus in sermonibus
universalibus de agere et pati quomodo
possunt fieri aut non fieri; et in hoc loco
etiam locuti sumus de eo.
Cum fuit locutus de virtute nutritiva, incepit loqui
de sensibili, et primo de illo quod commune est omnibus
sensibus. Et dixit: Dicamus igitur quod sentire , etc. Idest,
dicamus igitur quod sentire fit per aliquam passionem
et motum in sensibus a sensibilibus, non per actionem
sensuum in sensibilia; hoc enim est primum consideratum
de sensu, scilicet utrum sit numeratus in virtutibus
activis aut passivis. Et cum posuit ipsum in genere
virtutum passivarum, dedit causam istius existimationis.

[Page 209] Et dixit: existimatur enim, etc. Idest, et diximus quod sensus
fit secundum passionem quia existimatur quod sensus
alterantur a sensibilibus aliquo modo alterationis. Et
dixit aliqua ut notet proprium, quia post declarabitur
quod ista transmutatio non dicitur alteratio nisi
multipliciter. Deinde dixit: Et quidam dicunt quod simile ,
etc. Idest, et cum posuerimus quod genus sensus
est passio, considerandum est in quibus existit passio;
quidam enim dicunt simile pati a suo simili, et quidam
econtrario, scilicet quod contrarium patitur a suo contrario.
Et intendebat hic per sermones universales librum
de Generatione et Corruptione. Et non sufficit
ei quod declaratum fuit in illo libro, quia sermo hic
videtur magis proprius; subiectum enim de quo loquitur
hic magis proprium est subiecto de quo loquebatur
illic. Et primo incepit dare dubitationem in hoc
quod posuit quod sensus est de virtutibus passivis, non activis. Textus/Commentum [52] Sed est irrationabile quare sensus non sentiunt
se, et quare etiam nullus sensus agit absque
extrinseco, et in eis sunt ignis et terra et alia
elementa, et sunt illa que comprehenduntur
a sensu per se, et accidentia contingentia eis.
Dicamus igitur quod sensus non est in actu, sed
tantum in potentia, et ideo non sentimus; quemadmodum
combustibile non comburitur a se absque
comburente; et si hoc non esset, combureret se et
non indigeret quod ignis esset in actu.

[Page 210] Cum posuit sensum esse de virtutibus passivis, incepit
dubitare dubitationem cogentem ut sit de passivis,
non de activis; et hoc si non intendit per existimatur
certificatur; multotiens enim utitur existimatione
pro certitudine. Et dixit: Sed est irrationabile
quare sensus non sentiunt se . Idest, ut michi videtur, sed
est irrationabile, cum posuerimus quod virtutes sensitive
sunt active, dicere quare sensus non sentiunt ex se
absque extrinseco. Necesse enim est, si virtutes sensus essent
active, ut sentirent ex se, et ut non indigerent in
sentire aliquo extrinseco. Deinde dixit: et ex eis est ignis
et terra et alia elementa . Idest, et sensuum quidam attribuitur
in sua compositione unicuique elementorum, et
ista sunt sensibilia; oportet igitur ut sentirent se. Et hoc
intendebat cum dixit: et accidentia contingentia eis , idest
contingentia istis sensibilibus ex quibus componuntur
instrumenta istorum sensuum. Et cum narravit
quod est irrationabile dicere quare sensus non sentiunt
absque extrinsecis, si posuerimus sensus esse ex virtutibus
activis, incepit narrare modum secundum quem
erit responsio huic questioni. Et dixit: Dicamus igitur
quod sensus non est in actu, sed in potentia , etc. Idest,
dicamus igitur in respondendo quod sensus non est ex
virtutibus activis, que agunt ex se absque eo quod
indigeant in actione que provenit ab eis motore extrinseco,
sed sunt ex virtutibus passivis, que indigent
motore extrinseco. Et ideo non sentiunt ex se,
quemadmodum combustibile non comburitur ex se
absque motore extrinseco, scilicet igne. Et quemadmodum

[Page 211] combustibile, si esset combustibile ex se, tunc
possibile esset ut combureretur sine igne
existente in actu, sic sensus, si sentirent ex se, secundum
quod sunt virtutes active, tunc possibile esset ut sentirent
absque extrinseco. Et debes scire quod hec est
prima differentia qua virtutes anime differunt abinvicem,
et est principium considerationis de intellectu et
de aliis virtutibus. Virtus autem nutritiva manifestum est
ex predictis quod est ex virtutibus activis. Textus/Commentum [53] Et quia dicere quod aliquid sentit est duobus modis
(quod enim in potentia audit et videt, dicimus
ipsum audire et videre, licet sit dormiens;
et illud quod pervenit ad actum, dicimus in eo
hoc); unde sensus dicitur potentia et actu. Et similiter
etiam sentire est
potentia et est actu.
Cum declaravit quod sensus est ex virtutibus passivis,
non activis, et ista habent duplex esse, scilicet esse in potentia, antequam
virtutes eius perficiantur a motore extrinseco, et esse in
actu, quando fuerint perfecte et invente in actu a motore
extrinseco, incepit declarare quod hec duo contingunt virtutibus
anime. Et dixit: Et quia dicere quod aliquid sentit , etc. Idest,
et quia manifestum est per se quod dicere quod aliquid sentit est
duobus modis, quorum unus est cum dixerimus in aliquo
audiente et vidente in potentia quod audit et videt, ut
dicimus de dormiente. Et hoc intendebat cum dixit: quod
enim audit et videt , etc. Idest, quod enim est in potentia
propinqua audiens et videns dicitur secundum consuetudinem
audiens et videns licet sit dormiens, qui est magis remotus

[Page 212] omnibus modis potentie; quod enim est in obscuro est
videns in potentia, sed ista potentia est propinquior
actui quam potentia que est visui dormientis. Deinde dixit: et
quod pervenit ad agere, dicitur in eo hoc . Idest, et illud
quod pervenit de rebus sensibilibus ut videat et audiat
et universaliter sentiat dicitur etiam quod audit et videt et universaliter sentit.
Et cum declaravit quod hoc nomen sensus dicitur de utraque
intentione, dixit: et oportet ut sensus etiam dicatur duobus
modis, de potentia et actu, et similiter sentire , etc. Idest, et similiter oportet
ut sentire, quod est actio sensus, dicatur etiam duobus modis,
sicut de habitu et forma ex quibus provenit sentire. Textus/Commentum [54] Sermo igitur noster primo non est secundum quod
pati et moveri est idem cum agere et movere. Motus
enim est aliqua actio, sed non perfecta, ut dictum
est in aliis locis. Et omne quod patitur et movetur
non patitur et movetur nisi ab aliquo agente in
actu. Et ideo pati quandoque est a simili, quandoque a
dissimili. Et secundum quod diximus, dissimile est illud quod
patitur; et postquam patitur, fit simile.
Cum declaravit sensum esse ex virtutibus passivis,
et quod est duobus modis, dixit: Sermo igitur noster , etc.
Idest, et magna differentia est inter sermonem de sensu
opinando in eo quod est virtus passiva, et sermonem
de eo opinando quod est virtus activa. Sermo enim de aliquo
secundum quod opinamur in eo quod suum esse est pati et moveri
alius est a sermone in eo secundum quod opinamur
quod suum esse est agere et movere. Et cum narravit hoc,

[Page 213] dedit differentiam inter utrunque esse. Et dixit: Motus enim est
aliqua actio, sed non perfecta . Idest, et hec duo genera
essendi sunt diversa; esse enim unius generis est de genere
esse motus, et iam declaratum est quod motus est
actio non perfecta (est enim perfectio alicuius
in potentia secundum quod est in potentia); esse autem alterius
generis est actio perfecta. Deinde dedit aliam differentiam
inter utrunque esse. Et dixit: Et omne quod patitur et
movetur , etc. Idest, et differunt etiam quoniam omne numeratum
in genere passionis non habet esse nisi ab alio, scilicet agente,
et ideo, si agens non fuerit, hoc non erit; omne autem numeratum in
genere actionis habet esse ex se, non ex alio. Deinde dixit:
Et ideo pati quandoque est a simili , etc. Idest, et quia esse
virtutum passivarum est admixtum ex potentia et actu;
passivum enim, antequam patiatur, est contrarium agenti,
et cum passio completur, est simile, et dum patitur,
est admixtum ex simili et contrario; non enim cessat, dum movetur,
corrumpi in eo pars contrarii et fieri pars similis. Et manifestum
est quod qui non intellexerit virtutes passivas in
tali esse non poterit dissolvere predictam questionem,
neque etiam qui non concesserit quod virtutes sensus sunt de
virtutibus passivis potest etiam dicere utrum sensibile
sit simile aut contrarium. Et hoc est fundamentum,
et oportet ut conservetur sicut diximus in aliis virtutibus
anime, et maxime in virtute rationabili, sicut
apparebit post. Textus/Commentum [55] Et oportet nos determinare etiam potentiam et
perfectionem, quoniam in hoc loco locuti sumus de
eis simpliciter. Dicamus igitur quod intendimus, cum
dicimus quod aliquid, v. g. homo, quod est sciens, quod homo
est de habentibus scientiam. Et quandoque dicimus hoc
sicut dicimus de eo qui iam acquisivit scientiam
Gramatice quod est sciens. Sed potentia
in utroque istorum non est eodem modo, sed potentia
primi est quia suum genus est tale, secundi
autem est quia, cum voluerit, potest inspicere, dum
aliquid extrinsecum non impediat ipsum.

[Page 214]
Cum declaravit quod sensus dicitur duobus modis, potentia
scilicet et actu, et etiam quod utrunque istorum dicitur duobus
modis, incepit determinare hoc. Et dixit: Et oportet
determinare etiam , etc. Idest, et oportet nos, cum sciverimus
quod sensus invenitur duobus modis, potentia scilicet et
actu, determinare intentiones de quibus dicitur potentia
et perfectio et actus simpliciter, cum in hoc loco non
sumus locuti de eis nisi simpliciter. Et cum dedit causam
propter quam oportet loqui in hoc loco de potentia
et actu simpliciter, scilicet que existunt in sensu simpliciter,
dixit: Dicamus igitur quod intendimus , etc. Idest, dicamus
igitur quod manifestum est quod, cum dixerimus quod aliquid
est tale in potentia, quod hoc intenditur duobus modis: aut
sicut dicimus quod homo est sciens in potentia, idest innatus
scire, aut sicut dicimus in sciente Gramaticam in
actu quod est sciens in potentia quando non utitur sua
scientia. Et cum declaravit istos duos modos potentie,
dedit differentiam inter eos. Et dixit: sed potentia que
est in utroque non est eodem modo , etc. Idest, sed intentio
potentie in utroque eorum non est eadem; sed cum dicimus
quod ignorans est sciens in potentia, intendimus quod genus

[Page 215] eius et materia est receptibile scientie; et cum dicimus
in sciente Gramaticam quod est sciens in potentia,
dicitur quia habet potentiam considerandi in
Gramatica cum voluerit. Textus/Commentum [56] Qui autem considerat est in perfectione, et est in rei
veritate sciens hoc. Illi igitur duo primi sunt
scientes in potentia, sed alter eorum cum alterabitur
per doctrinam et mutabitur multotiens
ex habitu ad dispositionem contrariam, alius
autem quando mutabitur ex habere sensum aut
scientiam Gramatice (sed non agit) quousque
agat; modus igitur eius est alius.
Sciens autem Gramaticam considerando in ea
est sciens secundum ultimam perfectionem; et tale dicimus
sciens in rei veritate hoc de quo considerat,
non in eo quod scit illud sed non considerat actu de eo.
Deinde dixit: Illi igitur duo primi sunt scientes in potentia ,
scilicet ignorans, et sciens qui non utitur sua scientia.
Deinde dixit: sed alter eorum , etc. Idest, sed alter eorum mutabitur ex
potentia in actum cum alterabitur per doctrinam et mutabitur
multotiens ex habitu ad dispositionem contrariam
et ex dispositione contraria ad habitum, quousque
habitus sit firmus et fixus. Et intendit per habitum
formam scientie, et per dispositionem contrariam ignorantiam.
Deinde dixit: alter autem cum mutabitur ex
habere sensum aut scientiam Gramatice (sed non intelligit)
quousque agat . Idest, et alter exit de potentia

[Page 216] in actum et in ultimam perfectionem quando mutabitur
ex habere sensum in actu aut scientiam Gramatice
in actu in tempore in quo non intelligit ab eo,
quousque agat ab eo. Modus igitur istius virtutis est
alius modus. Textus/Commentum [57] Et passio etiam non est simpliciter, sed quedam
est aliqua corruptio a contrario, et quedam magis videtur
esse evasio eius quod est in potentia
ab eo quod est in actu et est simile. Ista igitur
est dispositio eius quod est in potentia apud
perfectionem; non enim considerat nisi habens
scientiam. Et hoc aut non est alteratio, quoniam
additio in ipso erit ad perfectionem, aut
est aliud genus alterationis.
Et hoc nomen passio non significat eandem intentionem
simplicem, sed quedam est passio que est corruptio
patientis a contrario a quo patitur, ut passio calidi
a frigido, et humidi a sicco. Deinde dixit: et quedam
videtur magis , etc. Idest, et etiam est passio que est evasio
patientis in potentia ab eo quod est in perfectione
et actu, secundum quod illud quod est in actu est simile, non
contrarium, scilicet extrahens ipsum a potentia ad actum, econtrario
dispositioni in prima passione. Deinde dixit: Ista igitur
est dispositio , etc. Idest, et iste ultimus modus passionis
est dispositio eius quod est in potentia ex anima apud
perfectionem moventem illud quod est in potentia et
extrahentem eam in actum non secundum primum modum passionis.

[Page 217] Deinde dixit: non enim considerat, etc. Idest, et iste modus
passionis est ex modo qui est evasio patientis ab eo
quod est in actu movens ipsum, non corruptio eius; non
enim considerat in aliquo, postquam non considerabat, nisi
qui scit illud. Et hoc non est alteratio secundum primam intentionem,
que est corruptio patientis. Deinde dixit: additio enim in eo
est ad perfectionem , etc. Idest, et quia ista transmutatio non est
ex non esse, sed est additio in transmutabili et ire ad perfectionem
absque eo quod sit illic corruptio aut mutatio ex
non esse, ponitur sicut mutatio ex ignorantia ad scientiam. Et
quasi intendit quod hoc est magis remotum a vera alteratione
duobus modis. Alteratio enim que est evasio patientis
est duplex, alteratio scilicet de non esse ad perfectionem,
et alteratio de prima perfectione ad ultimam; et
hoc est additio quam innuit. Deinde dixit: aut est aliud genus
alterationis . Idest, et iste modus qui est evasio patientis aut non
dicetur alteratio, aut erit aliud genus alterationis. Textus/Commentum [58] Et similiter, non est rectum dicere in eo
quod intelligit, quando intelligit, quod alteratur,
sicut non dicitur quod Edificator, quando edificat,
alteratur. Quod autem revertitur ad perfectionem
ab eo quod in potentia existit in capitulo intelligendi
non est rectum ut vocetur disciplina,
sed oportet ponere ei aliud nomen. Qui autem
addiscit postquam fuit in potentia, et accepit scientiam
ab eo qui est in perfectione Doctor, oportet aut
ut non dicatur omnino pati, aut ut dicatur quod alteratio
est duplex, transmutatio scilicet ad dispositiones non
esse, et transmutatio ad habitum et naturam.

[Page 218] Et similiter, non est rectum dicere in eo quod venit de
ignorantia ad scientiam, cuius dispositio dicitur disciplina,
quod alteratur, sicut non dicitur hoc in eo quod mutatur ex
hoc quod non operatur ab habitu existente in eo in actu
ad hoc quod agat ab eo, ut Carpentarius qui mutatur a
non carpentari ad carpentari; et hoc exemplum invenimus
in alia translatione. Deinde dixit: Quod autem revertitur
ad perfectionem , etc. Idest, qui autem acquirit perfectionem
de scientia post potentiam secundum reversionem ad illud
quod iam acquisierat primo, deinde amisit ipsum, non
debet dici illo nomine quo dicitur ille qui est in potentia
prima semper et nunquam lucratus fuit illud quod dicitur
disciplina; sed iste modus debet habere aliud nomen. Et
iste modus quem innuit dicitur rememoratio. Et dixit
hoc quia Plato opinatur quod disciplina et rememoratio
idem sunt. Deinde dixit: Qui autem addiscit postquam fuit
in potentia , etc. Idest, transmutatio autem ex ignorantia in scientiam
a Doctore qui est sciens in perfectione et in actu
necesse est aut ut non vocetur alteratio, aut ut dicatur quod
alteratio est duobus modis; quorum unus est transmutatio
que fit in dispositionibus non esse in patiente ab agente,
et alius est transmutatio que fit in dispositione habitus
et forme existentis in patiente ab agente; et ista est
passio que est corruptio patientis, non evasio. Et hoc
est illud quod dixit ante: aut est aliud genus alterationis . Textus/Commentum [59] Et prima transmutatio sentientis est a generante,
ita quod, cum fuerit generatum, statim
est sentire etiam, sicut scientia est. Et quod est etiam in actu est
simile considerationi. Sed tamen differunt, quod
agentia in hoc sunt extrinseca, ut visum et auditum,
et similiter alia sensibilia.

[Page 219] Et prima transmutatio sentientis, que est similis
transmutationi hominis de ignorantia ad scientiam per Doctorem, est
transmutatio que fit per agens generans animal, non a sensibilibus.
Et innuit differentiam inter primam perfectionem
factam in sensu et ultimam. Opinatur enim quod prima perfectio
sensus fit ab intelligentia agenti, ut declaratur in libro
Animalium; secunda autem perfectio fit a sensibilibus. Deinde dixit: ita
quod, cum fuerit factum , etc. Idest, ita quod, cum prima virtus fuerit
facta, statim sentiet, nisi aliquid impediat, aut sensibilia
non sint presentia. Et hoc est simile scientie que est in sciente
qui non utitur scientia. Deinde dixit: et sentire est sicut scire . Idest, et
ultima perfectio sensus, que est comprehendere sensibilia
in actu et considerare in eis, simile est uti scientia et
consideratione. Deinde dixit: Et quod est in actu est simile ad
considerare . Idest, sentire in actu simile est ad considerare et scire.
Deinde dixit: Sed differunt , etc. Idest, sed prima perfectio sensus
differt a scientia scientis que est in actu quando non considerat
in hoc quod movens primam perfectionem in sensu et
extrahens eam in secundam sunt extrinseca sensata, ut visibilia,
et movens scientem de prima perfectione in secundam
est aliquid copulatum cum anima copulatione in esse. Textus/Commentum [60] Et causa in hoc est, quod sensus in actu
comprehendit particularia, scientia autem universalia,
quasi essent in ipsa anima. Et ideo homo
potest intelligere cum voluerit, sed non sentire,
quia indiget sensato. Et ista dispositio est etiam
in scientia sensibilium; ista enim causa est causa
eorum, scilicet quod sensibilia sunt ex rebus particularibus
extrinsecis. Sed loqui de istis et
exponere ea erit post, et habebit horam.

[Page 220]
Et causa huius diversitatis inter sensum et intellectum
in acquirendo ultimam perfectionem est in hoc
quod motor est in sensu extrinsecus, et in intellectu
intrinsecus est; quia sensus in actu non movetur nisi motu
qui dicitur comprehensio a rebus particularibus sensibilibus,
et iste sunt extra animam; intellectus autem
movetur ad ultimam perfectionem a rebus universalibus,
et iste sunt in anima. Et dixit: et iste quasi sunt in
anima , quia post declarabit quod ea que sunt de prima perfectione
in intellectu quasi sensibilia de prima perfectione
sensus, scilicet in hoc quod ambo movent, sunt intentiones
ymaginabiles, et iste sunt universales potentia, licet
non actu; et ideo dixit: et iste quasi sunt in anima , et non
dixit sunt , quia intentio universalis est alia ab intentione
ymaginata. Deinde dixit: Et ideo potest homo intelligere , etc. Idest,
et quia moventia virtutem rationalem sunt intra animam
et habita a nobis semper in actu, ideo homo potest
considerare in eis cum voluerit, et hoc dicitur formare; et
non potest sentire cum voluerit, quia indiget necessario
sensibilibus, que sunt extra animam. Deinde dixit: Et ista dispositio
est etiam , etc. Idest, et ista dispositio est etiam in nobis
in scientia sensibilium, et nos discimus ab eis quia existunt
in sensibus. Et causa in esse istius dispositionis in
nobis in scientia sensibilium est eadem causa in esse eorum
in ipsis sensibus. Et similiter est intelligendum

[Page 221] quod dispositio existens in nobis in scientia universalium
est in nobis quia est in virtute rationali, et quod causa
quod nos sumus per illam hoc modo est causa qua ipsa est illo
modo. Sed quia sermo in intellectu non est hic manifestus,
transmisit nos ad aliud tempus. Et dixit: Sed sermo
in istis rebus , idest de intellectu. Et potest aliquis dicere
quod sensibilia non movent sensus illo modo quo
existunt extra animam; movent enim sensus secundum
quod sunt intentiones, cum in materia non sint intentiones
in actu, sed in potentia. Et non potest aliquis dicere
quod ista diversitas accidit per diversitatem subiecti,
ita quod fiant intentiones propter materiam spiritualem
que est sensus, non propter motorem extrinsecum. Melius
est enim existimare quod causa in diversitate materie
est diversitas formarum, non quod diversitas materie sit
causa in diversitate formarum. Et cum ita sit, necesse est
ponere motorem extrinsecum in sensibus alium a sensibilibus,
sicut fuit necesse in intellectu. Visum est igitur
quod, si concesserimus quod diversitas formarum est causa
diversitatis materie, quod necesse erit motorem extrinsecum
esse. Sed Aristoteles tacuit hoc in sensu, quia latet, et apparet
in intellectu. Et tu debes hoc considerare, quoniam indiget
perscrutatione. Textus/Commentum [61] Nunc autem intantum determinetur quoniam illud
quod dicitur esse in potentia non est simpliciter, sed de
quodam dicitur sicut dicitur quod puer potest gubernare
exercitum, et de quodam dicitur sicut dicitur
de experimentato; et similiter est de sensu.

[Page 222] Summa eius quod declaratum est ex hoc sermone
et in hoc loco hoc est. Et intendit per simpliciter
unam intentionem, et dixit quod illud quod est in
potentia non est una intentio, sed plures. Et dixit: sed
quedam dicitur , etc. Idest, sed quidam sensus dicitur esse in
potentia sicut dicitur quod puer potest gubernare exercitum;
et ista est potentia prima remota, ex qua cum fit transmutatio
ad propinquam potentiam, fit per generans,
non per sensibilia, et est similis potentie ignorantis ad
scientiam. Deinde dixit: et de quodam dicitur sicut
dicitur de experimentato; et similiter est de sensu . Et intendit
potentiam que est prima perfectio sensus, et est illa
ex qua fit transmutatio ad ultimam perfectionem
per ipsa sensibilia; et est similis scienti quando non utitur
sua scientia. Et intendit per omnia ista declarare quod
potentia sensus que recipit sensibilia non est pura preparatio,
sicut preparatio que est in puero ad recipiendum
scientiam, et quod est aliquis actus, sicut habens habitum
quando non utitur suo habitu. Textus/Commentum [62] Sed quia differentie eorum non sunt nominate, et
iam determinavimus de eis quod sunt diverse, et
quomodo, necesse est nobis uti passione et alteratione
sicut res vere. Et sentiens in potentia est sicut
sensatum in perfectione, secundum quod diximus; patitur enim
dum non est simile, et cum patitur, assimilatur.

[Page 223] Sed quia differentie potentie et transmutationis
existentium in anima sensibili et in rebus animatis
non habent nomina propria, et iam declaravimus ea esse diversa,
et declaravimus modum secundum quem diversantur, visum
est nobis quod necesse est, inquantum ista intentio
quam determinavimus de anima non habet nomen proprium,
dare ei nomen passionis et alterationis, que est
subiectum rerum verarum. Hoc enim non nocet, cum iam
determinavimus intentionem secundum quam diversantur. Et
dixit: necesse est nobis , quia ista intentio caret nomine
apud vulgus, et transumptio nominis usitati apud vulgus
est facilior quam fingere aliud nomen. Et cum hoc
fuit declaratum de sentiente, incepit describere eum
simpliciter. Et dixit: Et sentiens est in potentia sicut
sensatum in perjectione . Idest, manifestum est igitur ex hoc
quod diximus quod sentiens simpliciter est illud quod est
in potentia ad intentionem quam determinavimus de
potentia per intentionem rei sensibilis in perfectione, idest
illud quod innatum est perfici per intentiones rerum sensibilium,
non per ipsas res sensibiles. Et si non, tunc esse coloris
in visu et in corpore esset idem; et si ita esset, tunc
esse eius in visu non esset comprehensio. Et ideo dixit: est
illud quod est in potentia sicut sensatum in perfectione ,
et non dixit: illud quod est in potentia sensatum ; quoniam,
si ita esset, idem esset esse coloris in visu et in sua materia.
Deinde dixit: patitur igitur dum non est simile, et cum patitur,
assimilatur , etc. Idest, et contingit ei illud quod contingit omnibus
alterabilibus, ut declaratum est in sermone universali;
et est quod patitur a sensibili dum non est simile ei, et
cum passio perficitur, tunc erit simile.

[Page 224] Textus/Commentum [63] Et antequam incipiamus loqui de unoquoque
sensuum, loquamur de sensibilibus. Dicamus
igitur quod sensibile dicitur tribus modis, quorum duo
dicuntur sentiri per se, et tertius accidentaliter. Et
alter duorum proprius est unicuique sensuum, et alter
est communis omnibus. Et est dicere proprius quem
non potest alter sensus sentire, et illud quod impossibile
est ut ei contingat error, v. g. visus
apud colorem, et auditus apud vocem, et gustus
apud saporem. Sensus autem plures modos uno
habet, sed unusquisque eorum iudicat
ista, et non errat in colore quis color sit, neque
in voce que vox sit, sed in colorato quid est
et ubi est, et in audito quid est et ubi est. Quod
igitur est tale est proprium .
Cum declaravit quid est sensus simpliciter, vult
modo loqui de unoquoque sensuum. Et quia iam predixit
quod via ad hoc est loqui de ipsis sensibilibus,
cum sint magis nota quam sensus, dixit: Et antequam
incipiamus loqui , etc. Idest, et quia necesse est ire ex eis que
sunt apud nos magis nota ad ea que sunt magis nota apud
Naturam, oportet nos loqui prius de ipsis sensibilibus.
Et quia sensibilium hec sunt universalia, et hec propria,
incepit loqui de universalibus. Et dixit: Dicamus
igitur quod sensatum , etc. Et sermo eius in capitulo
hoc apparet. Et per hoc quod dixit: Sensus autem habet plures
modos , intendit quod sensibilia uniuscuiusque istorum

[Page 225] sensuum plura sunt uno modo, sed unusquisque sensuum
iudicat suum sensatum proprium et non errat in eo in
maiori parte. Visus enim non errat in colore utrum sit
albus aut niger, neque auditus in voce utrum sit gravis
aut acuta; sed isti sensus errant in comprehendendo
differentias individuorum istorum sensibilium, v. g.
in comprehendendo illud album quod est nix, aut
differentias locorum illorum, v. g. ut comprehendat
quod illud album est superius aut inferius. Deinde dixit:
Quod igitur est tale dicitur proprium . Idest, sensibilia
autem que inveniuntur alicui soli sensui, qui non errat
in eis in maiori parte, dicuntur propria. Et cum dixit:
sed in colorato quid est et ubi est, et in audito quid
est et ubi est , non intendebat quod sensus comprehendit
essentias rerum, sicut quidam existimaverunt;
hoc enim est alterius potentie, que dicitur intellectus;
sed intendebat quod sensus, cum hoc quod comprehendunt
sua sensibilia propria, comprehendunt intentiones
individuales diversas in generibus et in speciebus;
comprehendunt igitur intentionem huius hominis individualis,
et intentionem huius equi individualis, et
universaliter intentionem uniuscuiusque decem predicamentorum
individualium. Et hoc videtur esse proprium
sensibus hominis; unde dicit Aristoteles in libro de Sensu
et Sensato quod sensus aliorum animalium non sunt sicut
sensus hominis, aut simile huic sermoni. Et ista intentio
individualis est illa quam distinguit virtus cogitativa
a forma ymaginata, et expoliat eam ab eis que
fuerunt adiuncta cum ea ex istis sensibilibus communibus et

[Page 226] propriis, et reponit ea in rememorativa. Et hec eadem
est illa quam comprehendit ymaginativa, sed ymaginativa
comprehendit eam coniunctam istis sensibilibus, licet
eius comprehensio sit magis spiritualis, ut alibi
determinatum est. Textus/Commentum [64] Communia autem sunt motus et quies et numerus
et figura et quantitas. Ista enim non sunt propria
alicui, sed communia eis omnia; motus
enim sentitur tactu et visu.
Cum declaravit ex duobus modis essentialibus modum
proprium, incepit declarare communem. Et dixit quod
sunt quinque: motus et quies, etc. Et hoc quod dixit:
Ista enim non sunt propria , etc., non intendit quod unumquodque
istorum quinque est commune unicuique sensuum,
ut intellexit Themistius, et secundum quod apparet; sed tria
eorum, scilicet motus et quies et numerus, sunt communia
omnibus; figura autem et quantitas sunt communia
tactui et visui tantum. Et sic intendit per hoc quod dixit:
sed communia eis omnia , idest, sed omnia sunt communia sensibus,
non omnia omnibus sensibus. Quoniam autem hec
sensibilia, scilicet propria et communia, sunt attributa sensibus
essentialiter manifestum est; non enim possumus attribuere
comprehensionem sensuum eis alio modo ab eo
secundum quem sunt sensus. Hec igitur est intentio eius quod
est accidentaliter, quod est oppositum ei quod est essentialiter.
Ista enim sunt comprehensibilia sensuum secundum quod
sunt sensus, non secundum quod sunt aliqui sensus.

[Page 227] Textus/Commentum [65] Accidentaliter autem dicitur in re quod est sensibilis,
quasi sit album Socrates; iste enim non sentitur nisi
accidentaliter; accidit enim albo quod fuit
iste. Et ideo non patitur a sensibili secundum quod est
sic. Ea autem que sunt sensibilia per se et propria
sunt sensibilia in rei veritate; et sunt ea que sentire
est nata substantia cuiusque sensuum.
Cum declaravit duos modos sensibilium per se, scilicet
propriorum et communium, incepit declarare tertium modum,
qui est sensibilis per accidens. Et dixit: Accidentaliter autem
dicitur in re quod est sensibilis , idest hoc modo. Deinde dedit
exemplum. Et dixit: album enim quod est Socrates non sentitur nisi
accidentaliter . Idest, iudicare enim quod illud album est Socrates
est sentire accidentaliter. Deinde dedit causam. Et dixit: accidit
enim quod album quod sentitur sit istud . Idest, et dicimus quod
ista comprehensio est per accidens quia non sentimus
per visum quod illud est Socrates nisi secundum quod est coloratum,
et coloratum illud esse Socratem est per accidens secundum quod
est coloratum. Sed potest aliquis dicere quod similiter accidit
ei figura et numerus et motus et quies. Quomodo
igitur fuerunt numerata ista in eis que sunt sensibilia
essentialiter? Quoniam, si fuerunt numerata quia sunt communia,
similiter etiam intentiones individuorum sunt
communes omnibus sensibus. Et possumus dicere in hoc duos
sermones, quorum unus est quod ista communicatio magis
videtur esse necessaria in esse priorum sensibilium, v.g. quantitatis.
Color enim non denudatur ab eo, et similiter calor

[Page 228] et frigus, que appropriantur tactui; color autem non
est necesse ut sit in Socrate aut Platone, neque necessitate
propinqua neque remota. Et etiam sensibilia communia,
ut declarabitur, sunt propria sensui communi
(quemadmodum ista sunt propria unicuique sensuum), et
comprehensio intentionis individui non, licet sit actio sensus
communis; et ideo pluries indigetur in comprehensione
intentionis individui uti pluribus uno sensu, ut
utuntur Medici, in sciendo vitam eius quod existimatur
habere superpositionem venarum, pluribus uno sensu. Tamen
videtur quod ista actio est sensus communis non secundum quod
est sensus communis, sed secundum quod est sensus alicuius animalis,
v. g. animalis intelligentis. Iste igitur est etiam alius
modus modorum secundum accidens, scilicet quod accidit
sensibus comprehendere differentias individuorum
(secundum quod sunt individua) non secundum quod sunt sensus
simplices, sed secundum quod sunt sensus humani; et precipue differentias
substantiales; videtur enim quod comprehensio intentionum
individualium substantiarum, de quibus intellectus
considerat, est propria sensibus hominis. Et
debes scire quod comprehensio intentionis individui
est sensuum, et comprehensio intentionis universalis
est intellectus, et universalitas et individualitas
comprehenduntur per intellectum, scilicet diffinitio universalis
et individui. Deinde dixit: Et ideo non patitur , etc.
Idest, et visus non patitur ab intentione sensibili per accidens;
quoniam, si pateretur ab aliquo individuo secundum

[Page 229] quod est illud individuum, non deberet pati ab alio individuo.
Deinde dixit: Ea autem que sunt sensibilia per
se , etc. Idest, duorum autem modorum rerum sensibilium
per se, propria sunt ea que prius debent numerari
in eis que sunt essentialiter et sunt sensibilia in rei
veritate et essentialiter, cum ista sunt ea que sentiuntur primo
et essentialiter; illa autem, licet sentiantur essentialiter,
tamen non sunt prima. Deinde dixit: et sunt ea
que sentire , etc. Idest, et sunt ea que sunt nata sentiri primo
et essentialiter ab unoquoque sensuum; et similiter,
natura et essentia uniuscuiusque sensuum est in
sentiendo ea. Textus/Commentum [66] Illud igitur cui attribuitur visus est visibile. Et
visibile est color, et quod possibile est dici sed non
est dictum; et post apparebit quod dicimus magis. Quoniam
visibile est color, et hoc est visibile per se. Et
est dicere per se non secundum intentionem, sed in eo
invenitur causa in hoc quod est visibile.
Cum complevit sermonem universalem de sensibilibus,
reversus est ad sermonem proprium de unoquoque sensibili,
et primo de sensibili visus. Et dixit: Illud autem cui attribuitur
visus , etc. Idest, et manifestum est per se quod sensibile
quod attribuitur visui proprie est visibile. Et visibile
est color, et sibi simile ex rebus que videntur in obscuro,
que non habent in colore nomen congregans, neque
etiam in se habent nomen quod demonstrat de eis illud
quod est quasi genus, sed non possunt exponi nisi

[Page 230] sermone composito; v. g. quod dicamus quod sunt ea que
videntur in obscuro et non videntur in luce, ut conche.
Deinde dixit: et post apparebit , etc. Idest, et
nos declarabimus post modum secundum quem dicitur quod
color et ista sunt visibilia, scilicet utrum hoc dicatur equivoce
aut secundum prius et posterius. Deinde dixit: Visibile enim est
color , etc. Idest, visibile enim in rei veritate est color; color autem
est illud quod per se est visibile. Et est dicere per se non
secundum primam intentionem intentionum de quibus dicitur
illud quod est essentialiter (et est modus in quo predicatum
est in substantia subiecti), sed secundum intentionem
secundam (et est illud in quo subiectum est in diffinitione
predicati). Color enim est causa ut res sit visibilis. Et
per hoc quod dixit: sed in eo invenitur causa , intendit:
secundum quod color est causa, aut in eo invenitur causa,
ut aliquid sit visibile. Textus/Commentum [67] Et omnis color est movens diaffonum in
actu; et hoc est natura eius. Et ideo non est visibilis
absque luce, sed necessario unusquisque
colorum non est visibilis nisi in luce. Et ideo
dicendum est de luce quid est; et hoc erit in dicendo
quasi in diaffono quid sit.
Et substantia coloris et eius essentia, secundum quod est visibilis,
est illud quod movet diaffonum in actu. Deinde dixit:
et hoc est natura eius , etc. Idest, et ista descriptio demonstrat

[Page 231] naturam et substantiam eius, secundum quod est visibilis. Et
signum quod color est movens diaffonum in actu, non diaffonum
in potentia, est quia non erit visibilis absque luce, per
quam diaffonum in potentia fiat diaffonum in actu. Et
hoc aut demonstrat quod ipse opinatur quod colores existunt
in obscuro in actu, et si lux sit necessaria in videndo
colorem, non est nisi secundum quod facit diaffonum
in potentia diaffonum in actu; aut opinatur quod lux est
necessaria in videre secundum quod colores existunt
in obscuro in potentia, et secundum quod diaffonum indiget
etiam in recipiendo colorem ut sit diaffonum in
actu. Et Avempeche dubitavit in hac descriptione diaffoni,
et dixit quod non est necesse ut diaffonum, inquantum
movetur a colore, sit diaffonum in actu. Quoniam
diaffonitas eius in actu est illuminatio eius, et eius illuminatio
est aliquis color; color enim nichil est nisi admixtio
corporis lucidi cum corpore diaffono, ut declaratum
est in libro de Sensu et Sensato; et omne recipiens
aliquid non recipit ipsum nisi in modo secundum quem
caret illo. Et hoc coegit eum ad exponendum hunc
sermonem alio modo ab eo quem dixerunt expositores,
et dixit: et dicere est quod color movet diaffonum in
actu, idest movet diaffonum ad actum de potentia, non quod
movet diaffonum secundum quod est diaffonum;
lux autem necessaria est in videre quia colores in obscuro
sunt in potentia, et ipsa facit eos in actu ut moveant
diaffonum secundum quod diaffonum caret
luce, aut illo quod fit a luce, scilicet colore. Et ista expositio
est valde difficilis, secundum quod sonant eius verba.
Alexander autem dat rationem quod diaffonum in actu

[Page 232] movetur a colore ex hoc quod apparet. Aer enim videtur
multotiens colorari colore quem videmus mediante
aere, ut parietes et terra colorantur per colorem
plantarum apud transitum nubium super eas. Si igitur
aer non coloraretur per colorem illarum plantarum,
non colorarentur parietes et terra. Et manifestum est
quod color, licet fiat a corpore lucido, tamen differt ab
eo diffinitione et essentia; color enim, ut dicitur, est ultimum
diaffoni terminati; lux autem est complementum
diaffoni non terminati. Unde manifestum est quod
non de necessitate illud quod movetur a colore debet
esse non lucidum, sed de necessitate debet esse non coloratum.
Nichil enim recipit se, aut est causa alicuius in recipiendo
ipsum. Et ista est propositio manifesta per se,
et Aristoteles ea multotiens utitur; et indifferenter sive moveri
et recipere fuerint spiritualia, sicut aer recipit colorem,
aut materialia, sicut corpus admixtum ex lucido
et diaffono obscuro recipit colorem. Et cum fuerit
possibile quod diaffonum in actu moveatur a colore,
necesse est ut hoc sit ei aut essentialiter aut accidentaliter,
scilicet aut secundum quod est diaffonum in actu, aut secundum
quod est diaffonum tantum sed contingit ei ut non moveatur
a coloribus nisi essendo diaffonum in actu; hoc
enim est secundum quod est diaffonum. Et ista est opinio Avempeche.
Sed manifestum est per se quod lux necessaria est in colores
essendo visibiles; et hoc aut erit quia dat coloribus
formam et habitum quo agunt in diaffono, aut
quia dat diaffono formam qua recipit motum a coloribus,
aut utrunque. Et est manifestum quod, quando conservaverimus

[Page 233] quod dicit Aristoteles in principio istius sermonis
(et posuit ipsum positione quasi manifesta
per se), tunc necesse erit ut lux non sit necessaria
in essendo colores moventes diaffonum nisi secundum
quod dat diaffono formam aliquam qua recipit
motum a colore, scilicet illuminationem. Aristoteles enim posuit
principium quod color est visibilis per se, et quod
simile est dicere colorem visibilem et hominem risibilem,
scilicet de genere propositionis essentialis in qua
subiectum est causa predicati, non predicatum causa
subiecti ut cum dicitur: homo est rationalis. Et hoc intendebat
cum dixit: sed secundum quod in eo invenitur causa in
hoc quod est visibile , secundum quod exposuimus. Et hoc concesso,
manifestum est quod impossibile est dicere quod lux
est illud quod largitur colori habitum et formam qua
fit visibilis. Quoniam, si ita esset, tunc comparatio visionis
ad colorem esset accidentalis et secunda, non prima,
scilicet mediante isto habitu. Visio enim manifestum
est quod est aliquid posterius visibili, et quod proportio eius
ad colorem non est sicut proportio rationalis ad
hominem. Manifestum est igitur quod proportio eius est sicut
proportio risibilis ad hominem; et sic color, secundum
quod est color, est visibilis non mediante alia forma
sibi contingente. Et cum ita sit, lux non est necessaria in
essendo colorem moventem in actu, nisi secundum quod dat subiecto
sibi proprio receptionem motus a se. Et Aristoteles videtur
quod non posuit hoc quod posuit nisi intendendo dissolutionem
istius questionis. Et secundum hoc intelligendus
est sermo eius quod colores movent visum in
obscuro in potentia; lux enim est illud quod facit eos motivos

[Page 234] in actu; unde assimilat lucem intelligentie agenti,
et colores universalibus. Quod enim inducitur secundum
exemplum et large non est simile ei quod inducitur secundum
demonstrationem; de exemplo autem non intenditur
nisi manifestatio, non verificatio. Et non potest aliquis
dicere quod color non invenitur in actu nisi luce
presente. Color enim est ultimum diaffoni terminati;
lux autem non est ultimum diaffoni terminati, et
ideo necessaria non est in essendo colorem, sed in essendo
visibilem, ut determinavimus. Revertamur igitur
et dicamus quod, cum declaravit quod color, secundum quod
est visibilis, movet diaffonum in actu, et quod ista est natura
eius propter hoc quod est visibilis per se, et quod impossibile
est ut visio sit sine luce, reversus est ad narrandum
illud quod considerandum est de istis rebus prius. Et dixit:
sed necessarium est ut unusquisque color , etc. Idest,
sed quia unusquisque color non est visibilis nisi in luce,
dicendum est prius de luce; lux enim est unum eorum
quibus completur visio. Deinde dixit: et hoc est dicendo
quid est diaffonum . Idest, et hoc complebitur nobis
dicendo prius quid est diaffonum. Textus/Commentum [68] Dicamus igitur quod diaffonum est illud quod est visibile, sed
non visibile per se neque simpliciter, sed propter colorem
extranei. Et in tali dispositione invenimus aerem et
aquam et plura corpora celestia. Non enim secundum
quod aer est aer, neque secundum quod aqua est aqua, sunt
diaffona, sed propter naturam eandem existentem in hiis
duobus et in corpore eterno altissimo.

[Page 235]
Cum narravit quod oportet prius considerare de natura
diaffoni, incepit describere ipsam. Et dixit: Et diaffonum
est illud quod est visibile , etc. Idest, et diaffonum
est illud quod non est visibile per se, scilicet per colorem naturalem
existentem in eo, sed illud quod est visibile per accidens,
idest per colorem extraneum. Et hoc quod dixit
manifestum est. Et ideo innatum est recipere colores,
cum nullum proprium habeat in se. Deinde dixit: Non enim secundum
quod aer est aer , etc. Idest, et quia diaffonitas non est in sola
aqua neque in solo aere, sed etiam in corpore celesti, fuit
necesse ut diaffonitas non sit in aliquo eorum secundum quod illud est illud
quod est, v. g. secundum quod aqua est aqua aut celum celum,
sed secundum naturam communem existentem in omnibus, licet non
habeat nomen. Et hoc quod dixit manifestum est. Textus/Commentum [69] Lux autem est actus istius, scilicet diaffoni, secundum quod
est diaffonum;
in potentia autem est illud in quo est cum hoc
obscuritas. Et lux est quasi color diaffoni
cum fuerit diaffonum secundum perfectionem ab
igne et similibus, ut corpus superius; in hoc
enim etiam existit illud idem. Iam igitur dictum est
quid est diaffonum, et quid est lux, et quod non est ignis,
neque corpus omnino, neque aliquid currens a corpore
omnino; quoniam, si ita esset, tunc secundum hunc modum
esset aliquod corpus. Sed est presentia ignis,
aut simile, in diaffono. Impossibile enim est ut
duo corpora sint in eodem loco.

[Page 236]
Cum declaravit naturam diaffoni, quod est de luce
quasi materia de forma, incepit diffinire lucem que est.
Et dixit: Lux autem est actus diaffoni , etc. Idest, substantia autem
lucis est perfectio diaffoni secundum quod est diaffonum, aut
perfectio istius nature communis corporibus. Et hoc
quod dixit: in potentia autem est illud in quo est hoc et obscuritas ,
id est: corpus autem diaffonum in potentia est illud
in quo invenitur ista natura communis cum obscuritate.
Deinde dixit: Et lux est quasi color diaffoni , etc. Idest, et lux in
diaffono non terminato est quasi color in diaffono terminato,
cum diaffonum fuerit diaffonum in actu a corpore
lucido naturaliter, ut ignis, et similia de corporibus
altissimis lucidis. Deinde dixit: in hoc enim etiam , etc. Idest,
natura enim diaffonitatis existens in corpore celesti
semper associatur illi quod facit eam dispositionem in
actu; et ideo nunquam invenitur celum diaffonum in potentia,
sicut ea que sunt inferius, cum quandoque sit lucidum
presens et quandoque non; ista autem natura celestis semper
est illuminata. Et ex hoc declaratur etiam quod colores
non acquirunt habitum a luce; lux enim non est nisi
habitus corporis diaffoni . . . Textus/Commentum [70] Et existimatur quod lux sit contrarium obscuritati;
et obscuritas est privatio habitus a diaffono;
declaratur igitur ex hoc quod lux est presentia istius
intentionis. Et non vere dixit Empedocles neque alius,
si aliquis dixit sicut ipse dixit, quod lux transfertur et
vadit in tempore inter terram et circunferentiam, sed
imperceptibili a nobis. Iste enim sermo est extra
verum et extra apparentiam. Possibile enim est hoc
non percipi in brevi spatio, sed non percipi de oriente
ad occidentem magna est differentia valde.

[Page 237]
Cum declaravit quod lux est perfectio corporis diaffoni
secundum quod est diaffonum, incepit declarare modum per
quem certificabitur quod lux non est corpus, sed est dispositio
et habitus in corpore diaffono. Et dixit: Et existimatur
quod lux est contrarium obscuritatis , etc. Idest, et videtur
quod lux sit opposita obscuritati secundum privationem
et habitum. Deinde dixit: declaratur igitur ex hoc quod lux est presentia
istius intentionis . Idest, declaratur igitur ex hoc, scilicet quod
obscuritas est privatio lucis in diaffono, quod lux non est
corpus, sed est presentia intentionis in diaffono cuius
privatio dicitur obscuritas apud presentiam corporis
luminosi. Et hoc quod dixit manifestum est, quoniam
subiectum obscuritatis et lucis est corpus, et est diaffonum;
lux autem est forma et habitus istius corporis, et si
esset corpus, tunc corpus penetraret corpus. Deinde dixit: Et
non vere dixit Empedocles , etc. Idest, et nichil dixit Empedocles
cum dixit quod lux est corpus, et quod primo transfertur et vadit inter
terram et circunferentiam, deinde transfertur ad terram,
sed sensus non percipit propter velocitatem motus. Deinde dixit:
Iste enim sermo est extra verum , etc. Idest, iste enim sermo, scilicet
Empedoclis, est extra rationem. Possibile enim est hoc non sentiri
in brevi spatio, sed in maximo spatio, scilicet ex oriente in
occidentem, est maxime recedere a ratione.

[Page 238] Textus/Commentum [71] Et recipiens colorem est quod non habet colorem,
et recipiens vocem est quod non habet vocem.
Quod autem non habet colorem est diaffonum
non visibile, aut illud quod videtur secundum quod existimatur
de obscuro. Et tale est diaffonum, sed
non quando in perfectione fuerit diaffonum,
sed in potentia; eadem enim natura forte erit
obscuritas et forte lux.
Cum narravit quod color est movens diaffonum secundum
quod est diaffonum in actu, incepit dare causam in
hoc. Et dixit: Et recipiens colorem est illud quod non habet
colorem , etc. Idest, et color est movens diaffonum quia
recipiens colorem debet carere colore. Et quod caret colore
est diaffonum non visibile per se, sed si dicitur visibile,
erit sicut dicitur quod obscurum est visibile, idest est innatum
videri, cum diaffonum sit obscurum quando lux non
fuerit presens. Et hoc intendebat cum dixit: aut illud quod
videtur ut existimatur de obscuro ; idest, aut illud quod
est visibile secundum quod dicitur quod obscurum est visibile. Deinde dixit:
Et quod est tale est diaffonum , etc. Idest, et diaffonum quod
non est visibile per se non est diaffonum quod perficitur per
lucem, sed diaffonum quod est in potentia lucidum.
Deinde dixit: eadem enim natura , etc. Idest, et diaffonum
invenitur secundum has duas dispositiones quia natura recipiens
diaffonitatem in quibusdam rebus recipit utranque;
quandoque enim invenitur obscura et quandoque diaffona. Et dixit
forte quia hoc non equaliter accidit in ista natura,
sed tantum in diaffonis generabilibus et corruptibilibus.

[Page 239] Natura autem celestis nunquam recipit obscuritatem,
nisi hoc quod existimatur de luna in eclipsi, et apud
diversitatem situum eius a sole (si concesserimus quod natura
lune sit ex naturis diaffonis, non ex naturis luminosis;
et forte luna est composita ex istis duabus naturis). Textus/Commentum [72] Et non omnia videntur in luce, sed ex quolibet
color tantum proprius. Sunt enim quedam que
non videntur in luce, sed in obscuritate faciunt sensum,
v. g. ea que videntur ignea et splendescere.
Et ista non habent unum nomen, v. g. concha,
et cornu, et capita quorundam piscium
et squamme et oculi. Sed color proprius non videtur
in aliquo eorum. Quare autem ista videntur
indiget alio sermone.
Cum predixit quod visibilium quiddam est color et quiddam
non color (et est illud quod non habet nomen commune), et quod
proprium est colori quod non videatur nisi in luce, incepit dicere
quod dispositio illorum aliorum visibilium est econtrario colori,
scilicet quod videntur in obscuro, et non in luce. Et dixit:
Et non omnia videntur in luce , etc. Idest, et non omne
visibile videtur in luce, sed tantum hoc est verum, quod
color proprius cuiuslibet visibilis videtur in luce,
et indifferenter sive illud visibile videatur in obscuro sive
non. Deinde dixit: Sunt enim quedam que non videntur in
luce , etc. Idest, et diximus quod non est necesse ut omne visibile
videatur in luce quia sunt quedam que videntur
in obscuro, et non in luce, ut plura animalia, et conche,

[Page 240] et cornu, et alia. Et ista omnia non habent idem nomen.
Deinde dixit: Sed color proprius non videtur , etc. Idest,
sed licet ista sentiantur in obscuro, tamen color proprius
uniuscuiusque eorum non sentitur tunc, sed apud presentiam
lucis tantum; et ideo non potest aliquis dicere quod aliquis color
videtur in obscuro. Deinde dixit: Quare autem videntur ista , etc.
Idest, causa autem propter quam ista videntur in obscuro
et non in luce dicenda est in alio loco. Et videtur
quod ista videntur in nocte et non in die quia in eis est parum
de natura lucida; latet enim veniente luce propter paucitatem
eius, sicut hoc accidit in lucibus parvis cum fortibus
(et ideo stelle non apparent in die). Et natura coloris
alia est a natura lucis et lucidi; lux enim est visibilis
per se, color autem est visibilis mediante luce. Textus/Commentum [73] In hoc loco autem hoc tantum apparet, scilicet quod omne visum
in luce est color, et similiter, non videtur sine
luce. Hoc enim etiam est illud quod fuit in
colore quid est, scilicet quod est illud quod movet
diaffonum in actu; et perfectio diaffoni est lux.
Et signum eius manifestum est, quoniam, si posueris aliquod
habens colorem super ipsum visum, non
videbitur. Sed color movet diaffonum sicut,
aer cum continuatur, movetur sensus ab eo.
Cum declaravit quid est visibile, scilicet color, et quid est
diaffonum, et quid est lux, incepit dicere summam eorum que

[Page 241] declaravit. Et dixit: In hoc autem loco hoc tantum , etc. Et
hoc quod dixit manifestum est, scilicet iste due propositiones,
quarum una est quod omne quod videtur in
luce est color, secunda econtrario scilicet quod omnis color videtur
in luce. Illa enim que apparent in obscuro manifestum
est quod non videntur secundum colorem proprium.
Deinde dixit: Hoc enim etiam est illud , etc. Idest, hoc enim
etiam est illud quod induxit nos ad dicendum in cognitione
substantie coloris, secundum quod est visibile, quod
est illud quod movet diaffonum in actu. Et intendit
per hoc quod ista diffinitio non declarat esse coloris nisi
secundum quod apparuit nobis quod impossibile est ut color
videatur sine luce, et quod lux intrat in visionem secundum quod
largitur diaffono preparationem ut moveatur a coloribus,
non quod largitur coloribus habitum; et hoc declaratum
fuit prius. Deinde dixit: et perfectio diaffoni est lux , etc. Idest, et
lux est actus diaffoni tantum. Et signum eius quod lux non habet
esse absque diaffono est quia, si positum fuerit aliquod
coloratum super ipsum visum, non comprehenditur;
tunc enim non erit lux inter colorem et visum, quia
non est illic diaffonum. Cum igitur diaffonum auferetur, auferetur
et lux; et cum lux erit, erit diaffonum. Deinde dixit: Sed
color movet diaffonum , etc. Idest, sed propter hoc quod
diximus, quod, cum color fuerit positus super visum, non
videtur, fuit necesse ut visio coloris non compleatur
nisi color moveat diaffonum quod est medium inter ipsum
et videns, et medium moveat per suam continuationem cum vidente
videntem; ut aer, quoniam, cum copulatur cum vidente, movetur a colore
quando illuminatur, deinde ipse movet visum.

[Page 242] Textus/Commentum [74] Democritus igitur non vere dixit in hoc
quod existimavit quod, si medium esset vacuum, tunc
visio esset magis vera, et si formica esset in
celo. Hoc enim impossibile est. Visus enim non
fit nisi quando sensus patitur aliqua passione;
sed impossibile est ut visus patiatur a colore;
remanet igitur ut patiatur a medio, unde necesse
est ut aliquid sit in medio. Si autem fuerit
vacuum, non tantum visio non erit vera, sed
nichil omnino videbitur. Dicta est igitur causa
propter quam color necesse est ut non videatur
nisi in luce. Ignis autem videtur in utroque, scilicet in
obscuro et in luce; et hoc necesse est; diaffonum
enim per hoc est diaffonum.
Cum declaravit quod actio visus non perficitur nisi
per diaffonum medians, per signum quod, cum color fuerit positus
super visum, non videtur, et etiam quia visus non
perficitur nisi per lucem, et lux non invenitur nisi in diaffono
medio, incepit reprehendere Democritum dicentem
quod, si visio esset in vacuo, tunc esset magis
vera. Et dixit: Democritus igitur , etc. Idest, et cum declaratum
est quod visio non fit nisi per medium, non recte opinabatur
Democritus quod, si visio esset mediante vacuo,
tunc esset magis vera. Deinde dixit: Hoc enim impossibile
est , etc. Idest, hoc enim quod dixit, quod visio magis
perfecta erit in vacuo, impossibile est. Et signum eius est
quod iam declaratum est quod visus, secundum quod est virtus
sensibilis, movetur et patitur a colore, et color movet

[Page 243] ipsum. Et impossibile est ut visus patiatur et moveatur
a colore, si corpus coloratum fuerit extra visum, nisi
ita quod illud coloratum prius moveat medium secundum tactum,
et medium moveat visum. Et si vacuum esset inter
visum et visibile, tunc non posset movere visum.
Omnis enim habitus existens in corpore non agit nisi
secundum tactum. Si igitur ultimum motum non tangitur a
motore, necesse est ut inter ea sit medium quod reddat
passionem, et illud medium erit tactum et tangens;
primum autem erit tangens non tactum, et motum postremum
tactum non tangens. Unde necesse est ut visus
patiatur a medio, non a vacuo sicut existimavit Democritus.
Et hec est demonstratio quod visio impossibile
est ut fiat per vacuum, non quod visus impossibile est ut
fiat nisi per medium. Potest enim aliquis dicere quod,
si necessitas ad essendum medium esset propter sensatum
esse distinctum a sentiente, tunc necesse esset ut, cum
sensatum tangeret visum, quod sentiret ipsum; et non est
ita. Et ideo non intendit Aristoteles per hunc sermonem quod
visus indiget medio necessario, sed declarare quod, cum
sensibilia fuerint distincta ab eo, impossibile erit ut sit per
vacuum ut existimavit Democritus. Et est sustentatus
super hoc, quod sensus indigent medio necessario scilicet,
quia sensibilia, cum fuerint posita super eos, non sentient,
et quod visus etiam non erit nisi per lucem, et
lux non invenitur nisi per medium. Deinde dixit: Iam
igitur dicta est causa , etc. Idest, et cum declaratum est quod

[Page 244] visus necessario indiget medio, declarata est per hoc causa
propter quam color non videtur nisi in luce, et est quia
non videtur nisi per medium. Et hoc demonstrat quod ipse non
opinatur quod causa in essendo lucem in visione est ut faciat
colores in actu, sicut quidam opinati sunt. Deinde dixit:
Ignis autem videtur in eis , etc. Idest, et ignis videtur in
obscuro et luce ambobus quia congregatum est in eo utrunque,
scilicet quia facit medium diaffonum in actu secundum quod est lucidus,
et movet ipsum secundum quod est color in corpore. Textus/Commentum [75] Et iste sermo idem est de voce etiam et de
odore. Nullus enim eorum, si tetigerit suum
sensum, facit sentire; sed medium movetur ab
odore et a voce, et ab isto movetur uterque sensuum.
Si igitur tu posueris super ipsum sensum aut
aliquod habens vocem aut habens odorem,
non faciunt omnino sentire. Et similiter est de
tactu et de gustu, sed hoc non apparet; et post
declarabimus causam in hoc.
Cum declaravit quod sensus visus non fit nisi per
medium, incepit dicere etiam quod per istam eandem
declarationem tres sensus necessario indigent medio.
Et sermo eius est manifestus. Et per hoc quod dixit:
Et similiter est de tactu et gustu , intendit: et opinio nostra
in sensu tactus et gustus, in hoc quod indigent medio,
est sicut opinio nostra in aliis sensibus, licet illi duo
sensus videantur sentire cum sua sensibilia fuerint posita

[Page 245] super ea, et ideo non ita manifeste videntur indigere
medio sicut illa tria alia. Deinde dixit: et post declarabimus
causam in hoc , idest causam propter quam sensus
tactus et gustus sentiunt sensibilia posita super ipsa,
et non est sic de tribus sensibus aliis. Textus/Commentum [76] Et medium in voce est aer. In odore autem non habet
nomen; est enim aliqua passio communis in aere
et in aqua, et est de odoratu quasi diaffonitas
in colore, et ideo invenitur in utroque; quoniam animalia
etiam habitantia in aqua habent sensum odoratus,
sed homo et omnia animalia ambulantia anelantia
non possunt odorare sine anelitu. Et post
dicemus causam in istis rebus.
Dicit quod medium in voce est aer, non aqua, quia animalia
que sunt in aqua non sentiunt, ut michi videtur,
nisi per voces cadentes in aere extra aquam. Apparet enim
quod vox non fit ex percussione corporum in aqua, econtrario
de odore. Deinde dixit: In odore autem non habet nomen . Idest,
natura autem recipiens odorem, scilicet que est in medio, non
habet nomen sicut habet natura que recipit colorem
in aqua et in aere, scilicet hoc nomen diaffonum . Deinde dixit: est
enim passio communis , etc. Idest, apparet enim ex hoc quod receptio
odoris non est aeris secundum quod est aer, neque aque secundum
quod est aqua, sed oportet aliquam passionem esse in natura communi eis.
Et illa natura innata est recipere odores extraneos; et
hoc erit ut non habeat in se odorem omnino, quemadmodum

[Page 246] diaffonum est natura que recipit colores et induit extraneos,
secundum quod non habet colorem proprium. Et hoc demonstrat
quod ipse non opinatur quod odor sit corpus dissolutum
in aere ab odorabili, sed est qualitas aliqua per
quam illa natura innata est perfici sed odor non perficitur
per illam, quemadmodum diaffonum per colorem
sed color non per diaffonum. Et sicut color habet duplex
esse, quorum unum est in diaffono terminato (et est illud in quo est
naturale), et aliud in diaffono non terminato
(et est illud in quo est extraneum),
sic odor habet similia
hec duo esse, scilicet esse in humido saporabili (et est esse
naturale), et esse in humido non saporabili (et est esse extraneum).
Et post declarabimus hoc, cum locuti fuerimus
de hoc sensu. Deinde dixit: et propter hoc invenitur ex utroque . Idest,
propter hanc naturam communem invenitur odor ex utroque
elemento, scilicet aqua et aere. Animalia enim aquatica
habent sensum odoratus, et non est dubium quin hoc fiat mediante
aqua. Deinde dixit: sed omnia animalia ambulantia ,
etc. Et intendebat per hoc declarare quod pisces odorant
absque anelitu, et quod hoc non est inopinabile, sicut odorant
plura animalia habitantia in aere non anelantia
sine anelitu. Deinde dixit: Et Post dicetur causa in huiusmodi ,
idest quare quedam animalia odorant per anelitum
et quedam non.

[Page 247] Textus/Commentum [77] In hoc autem loco determinemus primo de voce
et odore. Et dicamus quod vox est duplex;
est enim in actu et in potentia. Sunt enim quedam
que non dicuntur facere sonum, ut spongia, et
lana. Et quedam dicuntur habere sonum, ut cuprum, et omne
durum; lene enim potest facere sonum; et hoc potest
facere inter ipsum et auditum sonum in actu.
Videtur ordinare considerationem de virtutibus
sensus secundum nobilitatem, non secundum naturam, et ideo preposuit
sermonem de visu aliis sensibus, deinde de auditu,
deinde de odoratu. Et sermonis eius in hoc capitulo
abbreviatio est quod quedam habent sonum, ut res dure,
et quedam non, ut molles; et habentium sonum
quedam dicuntur habere sonum in actu, et quedam
in potentia. Textus/Commentum [78] Et sonus in actu semper fit per aliquid, et apud
aliquid, et in aliquo. Percussio enim est illud quod
agit, et ideo impossibile est quod fiat sonus ab aliquo
uno; percutiens enim est aliquid, et percussum
aliud, unde necesse est ut faciens sonum
non faciat sonum nisi apud aliquid. Et percussio
non fit sine motu et translatione. Et sicut
diximus, sonus non est percussio cuiuscumque corporis
sit; vellera enim lane, cum confricantur, non faciunt
sonum omnino, sed cuprum, et omne lene concavum;
cuprum autem quia est lene, corpora autem concava quia
per reflexionem faciunt plures percussiones
post primam, propter prohibitionem exitus.

[Page 248]
Intendit per per aliquid percutiens, et apud aliquid
percussum, et in aliquo medium, scilicet aerem aut aquam.
Et quod dicit in hoc capitulo manifestum est, et abbreviatio
eius est quod sonus fit a percutiente et a percusso
et ab aliquo in quo percussio cadit. Percussio enim est
actio; ergo habet agens, scilicet percutiens, et materiam, scilicet
percussum. Et quia percussio est motus localis, non fit
nisi in aqua et aere, quoniam impossibile est ut sit in vacuo,
ut declaratum est in sermonibus universalibus. Percussum
autem, ex quo fit sonus, est duobus modis: aut lene durum,
sicut cuprum, aut concavum. Sonus igitur fit a leni
propter expulsionem aeris apud percussionem a partibus
eius equaliter (et hoc intendebat cum dixit: cuprum autem
quia est lene ; quoniam ita est de sono in hac intentione
sicut de reflexione radiorum, scilicet quod fortiter apparet
in corporibus duris, quia equaliter existit in eis, quapropter
congregatur in eis una actio, ut homines qui
attrahunt ponderosum); a corporibus autem concavis
propter iterationem aeris in eis frequentem, quia non
potest exire ab eis, et sic expellitur sicut pila expellitur
a pariete; et hoc intendebat hic per reflexionem . Et
debes scire quod sonus non fit in aere ita quod aer qui expellitur
a percutiente movetur per se singulariter donec
perveniat ad auditum, sed debes scire quod illud
quod fit in aere de percussione corporum adinvicem
est simile ei quod fit in aqua, quando lapis proiicitur in

[Page 249] aquam, de circulatione, scilicet quia fit in aere apud percussionem
figura sperica, aut prope spericam, cuius
centrum est locus percussionis per expulsionem aeris
ab illo loco equaliter, aut prope. Et signum eius est
quod possibile est audiri in quolibet puncto aeris cuius
remotio a percutiente est eadem, et est remotio naturalis
a cuius remotiori non potest audiri illa vox. Et
ideo omnis percussio habet speram terminatam. Et sic est
de odore et de colore, scilicet quia movent aerem ex omnibus
partibus secundum istam figuram spericam. Textus/Commentum [79] Et etiam, auditur in aere, et aqua, sed minus.
Sed tamen aer non solus sufficit in sono, neque aqua,
sed indigetur ut percussio sit a corporibus solidis
ininvicem, aut in aerem. Et hoc erit quando fuerit
aer fixus ad recipiendum percussionem, et non
dividetur, et ideo, cum fuerit percussus velociter
et fortiter, faciet sonum. Necesse est enim
ut motus percutientis antecedat divisionem aeris,
ut homo si percuteret acervum arene.
Cum declaravit quod percussio fit per aliquid, et apud aliquid,
et in aliquo, et declaravit ea per que fit percussio, et
secundum que, incepit declarare illud in quo fit percussio.
Et dixit: Et auditur in aere, et in aqua, sed minus .
Idest, sed aqua minus reddit vocem fortiter quam aer. Deinde

[Page 250] dixit: Et aer non est solus sufficiens in sono, etc. Idest, et
aer non sufficit ut fiat sonus absque aliquo percusso, neque
aqua etiam sufficit in hoc; sed indigetur ut in aere sit
percussio a corporibus solidis ininvicem, et in ipso aere.
Deinde dixit: Et hoc erit quando aer fuerit fixus , etc.
Idest, et sonus fit quando percussio fuerit a solidis corporibus
ininvicem, et in ipsum aerem, et fuerit percussio
ipsius aeris per velocem motum, ita quod precedat motum
aeris, et fuerit percutiens habens latitudinem et quantitatem,
quoniam resistet tunc ei aer. Cum enim percutiens
et percussio fuerint talia, continget ut aer videatur
quasi fixus et non divisus, scilicet quando percutiens
non fuerit divisum, et motus eius non fuerit tardus. Deinde
dixit: et ideo, cum aliquid fuerit percussum , etc. Idest,
et signum eius quod sonus non fit nisi quando motus percutientis
fuerit velocior divisione est quod, cum aliquid
fuerit percussum, ex eis que non sunt innata facere sonum,
fortiter et velociter, fiet sonus, ut accidit quando
homo percusserit cumulum arene fortiter et velociter.
Et propter hoc quod dixit, accidit quod ea que sunt
velocis motus faciunt in aere sonum licet non percutiant
aliud, ut motus corrigie in aere. Textus/Commentum [80] Ecco autem fit ex aere quando fuerit unus propter vas
a quo continetur, et prohibetur a divisione, quando aer
revertetur et expelletur ab eo quasi spera.
Et forte ecco fit semper, sed non manifeste. Accidit
enim in sono sicut in luce; lux enim
semper reflectitur (et si non esset ita, non esset
in omni loco, sed obscuritas esset semper extra
locum super quem cadit sol), sed non reflectitur
sicut reflectitur ab aqua et a cupro et ab aliis
corporibus lenibus, ita quod facit et umbram
(et est illud per quod venit lux).

[Page 251]
Cum declaravit ea ex quibus fit sonus, et quomodo
fit, incepit declarare esse cuiusdam accidentis soni, quod
dicitur ecco , et est iteratio soni, conservando suam figuram,
ut accidit in domibus non habitatis. Et dixit: Ecco
autem , etc. Idest, ecco autem fit ex aere qui fit unus, idest
terminatus et inclusus, propter illud a quo continetur, et
prohibetur ab exitu. Quoniam, cum motus eius a primo
percutiente perficitur, expellitur aer a lateribus eius
a quo continetur, et percutit ipsum secunda percussione
simili prime percussioni, que fecit sonum; et sic auditur
idem sonus iteratus ei, quasi respondens primo.
Et assimilavit illud spere expulse, quoniam, quando
spera expellitur, contingit in ea motus similis primo
motui, et ecco auditur post primum sonum quasi
respondens, quia iam declaratum est quod inter omnes
duos motus est quies. Et non est intelligendum ex hoc
quod dixit: fit ab aere quando fuerit unus quod fit ex uno aere
quia est distinctus per motum ab aliis partibus aeris,
ut lapis quando proiicitur, et pila, sed oportet intelligere
quod intendit per unum aerem unum quia est
terminatum et contentum a vase. Aer enim qui est talis,
cum in eo contigerit aliqua passio et motus fortis, continget

[Page 252] tunc a percussione simile ei quod contingit a casu
lapidis in aqua, scilicet quod ille motus non perficitur propter
ipsum terminans; quapropter percutitur secundo
a lateribus vasis terminantis, et sic contingit alia passio
similis prime; quapropter ille sonus iteratur. Aristoteles igitur
assimilavit aerem in hoc motu spere, que, cum proiicitur,
expellitur mota ab eo quod occurrit, quando suus motus
non perficitur, expulsione simili prime, non secundum
quod una pars aeris est illa cui accidit secundo ista reflexio
et expulsio. Deinde dixit: Et forte ecco semper fit,
sed non manifeste . Et innuit per hoc quomodo motus
spere fit in aere apud percussionem. Talis enim motus
non fit in aere a percussione nisi modo reflexionis.
Percutiens enim primo expellit aerem in directo eius
ad partem ad quam movetur percutiens, et nisi partibus
aeris acciderit motus conversionis, non fieret iste
motus ex omnibus partibus rei percusse equaliter, aut prope,
ita quod ex hoc fieret figura sperica, aut prope, cuius
centrum est res percussa. Et dixit: Et forte ecco fit
semper . Idest, et forte causa propter quam fit ecco, scilicet conversio,
semper est in sono, sed debiliter. Cum enim fuerit ita
fortis quod faciet passionem permanentem in aere aliam in numero
a prima passione et similem ei in qualitate, tunc
fiet ecco. Deinde dixit: sicut accidit in luce; lux enim reflectitur ,
etc. Idest, et hoc quod accidit in sono simile est illi
quod accidit luci. Lux enim habet duas reflexiones,
fortem et debilem. Fortis enim facit lucem secundam,

[Page 253] et est conversio que fit a corporibus tersis, et est similis
reflexioni que facit in aere sonum secundum.
Secunda autem est lux debilis propter quam videntur
res in umbra, et est similis conversioni per quam audit
homo sonum suum, et est illud quod non pervenit ad
hoc quod sit sicut conversio que fit ab aqua et cupro, que
facit secundam lucem in parte opposita prime luci, sicut
conversio fortis facit in aere secundam vocem in parte
opposita prime voci. Et illud per quod scimus hanc
conversionem lucis, sicut dixit, est quia videmus in loco
super quem non cadit sol. Lux enim innata est exire
a lucido secundum rectas verticationes ad partem oppositam
lucide parti ex corpore luminoso, sicut declaraverunt
facientes libros Aspectuum. Si igitur non esset
illic conversio, tunc obscuritas esset in omnibus partibus
preter partem cui opponuntur radii, quemadmodum,
si motus aeris qui facit sonum esset in parte in qua
expellitur a percutiente tantum, tunc sonus non audiretur
nisi ab eo qui est in illa parte tantum. Sed sonus auditur
in omnibus partibus rei percusse; et ideo scimus
quod illud quod contingit luci de figura sperica simile
est ei quod contingit motui percussionis in aere. Secundum
hoc igitur est intelligenda consimilitudo inter has
duas reflexiones. Corpus autem cum fuerit luminosum
ex omnibus partibus, non est dubium quod faciet
speram lucidam; et hoc declaratum est in Aspectibus.
Differentia igitur inter hanc speram et primam est
quod lux est in ista consimilis, et in illa diversa secundum
fortitudinem et debilitatem. Et videtur etiam quod spera
lucis facta a corpore luminoso ex una suarum partium,

[Page 254] cum hoc quod est non consimilis sibi in luce, est etiam non
perfecte rotunditatis, scilicet quod longissimus diameter
est ille qui exit a corpore luminoso ad circunferentiam
in parte cui opponuntur radii, et brevissimus in parte
opposita (et est pars que est spissioris umbre omnibus
partibus, et paucioris lucis). Textus/Commentum [81] Recte igitur fuit dictum quod vacuum prodest in
auditu. Existimatur enim quod aer sit vacuum, et hoc est
quod facit audire, cum movebitur continuum et
unum; sed non propter hoc quod est obediens;
non enim fit nisi percussum fuerit lene, et tunc
fiet unus ecco, quoniam venit insimul a superficie
eius; superficies enim lenis est una.
Et cum declaratum est ex hoc quod aer est materia soni,
quia impossibile est fieri nisi per illum, non erravit
ex hoc modo qui dixit quod sonus fit per vacuum, cum credebat
aerem esse vacuum, etsi erravit inquantum
existimabat aerem esse vacuum. Ipse igitur laudat eos quia
recte dixerunt uno modo, licet erraverunt in existimatione
sua. Deinde dixit: sed non propter hoc quod est
obediens , etc. Idest, et aer est illud quod facit audire,
cum movebitur unum et continuum; sed iste motus non invenitur
ei unum et continuum secundum quod est obediens
tantum, sed tantum cum percussum fuerit corpus
lene. Et cum dedit causam propter quam motus
sit unus et continuus, et est quod percussum sit corpus

[Page 255] lene, dedit causam in hoc. Et dixit: et tunc sonus fiet
unus , etc. Idest, et dicimus quod necesse est in fiendo sonum
ut percussum sit lene quia unus sonus non fit nisi ab uno
motu, quando corpus percussum fuerit lene. Tunc igitur
motus qui fit in aere fit ab una percussione, quoniam
insimul expelluntur partes aeris a superficie eius; quoniam
superficies rei lenis est una; quapropter et percussio
erit una; quapropter et sonus erit unus. Superficies
autem aspera non est una, sed plures superficies; quapropter
percussio erit plures; quapropter sonus non fiet
illic omnino, propter diversitatem et informitatem
earum. Et quia una earum non sufficit in faciendo sonum,
neque omnes insimul, nisi fuerit una percussio. Textus/Commentum [82] Habens igitur sonum est movens unum aerem
secundum continuationem quousque perveniat
ad auditum. Auditus autem est copulatus cum percussione
quia est in aere. Et ideo non in omni
loco audit animal, neque in omni loco transit
aer. Membrum enim motum et anelans non
in omni loco habet hoc, sicut dispositio videntis
apud humorem.
Cum declaravit dispositiones quibus fit sonus, scilicet
dispositiones percutientis et percussi et aeris, incepit
declarare quomodo fit copulatio soni cum auditu ab
istis rebus. Et dixit: Habens igitur sonum , etc. Idest, necesse
est igitur ex hoc quod declaravimus ut agens sonum
sit movens unum aerem motum uno motu continuo

[Page 256] quousque perveniat ad auditum. Et intendit per hoc
quod dixit unum non unum propter distinctionem ab
aliis partibus aeris, sed unum propter unum motum
continuum. Deinde dixit: Et auditus est copulatus , etc. Idest,
et sensus auditus copulatur cum sono quia in eo existit
aer continuus cum aere extrinseco; qui si non esset, nichil
sentiret. Deinde dixit: Et ideo non in omni loco , etc. Idest, et
quia necesse est ut in hoc sensu sit aer continuus cum aere
extrinseco in quem cadit percussio, ideo animal non potest
audire in omni loco, sed in locis in quibus nichil dividitur
inter aerem percussum et aerem in sensu auditus;
neque ex omni membro auditur, sed ex membro in quo
transit aer, scilicet aure. Deinde dixit: Membrum enim motum anelans ,
etc. Idest, et ita est de hoc quod animal non audit nisi
ex membro proprio sicut de anelitu et visu. Membrum
enim per quod anelatur non est quodcunque membrum
sit, sed membrum proprium, scilicet pulmo. Et similiter
est dispositio videntis in comparatione ad humorem glacialem,
scilicet quod visio non aptatur ei nisi per membrum in
quo est humor diaffonus aptatus ad recipiendum colores,
v. g. humor glacialis. Et ideo animal carens istis instrumentis
caret istis sensibus. Textus/Commentum [83] Hoc igitur ipsum non habet sonum, scilicet aer,
quia est velocis divisionis. Cum igitur prohibetur
a divisione, tunc motus eius erit sonus. Aer autem
qui est in auribus fuit positus in eis non
motus, ut sentiat perfecte omnes modos motus.
Et ideo audimus etiam in aqua, quia non intrat
super ipsum aerem copulatum, cum non intrat
neque in aure propter spiram. Et cum hoc acciderit, non
audiemus, neque cum acciderit matri cerebri
occasio, sicut dispositio cutis que est super
visum quando acciderit ei occasio. Et quod accidit
de destructione auditus per introitum aque
super istum aerem, illud idem accidit ex introitu
aeris extrinseci super ipsum. Et scias hoc.

[Page 257]
Cum declaravit quod per aerem fit quod sonus copulatur
cum sensu, et quod ipse est elementum proprium isti sensui,
sicut est etiam elementum proprium sensui visus, incepit
declarare modum secundum quem aer recipit sonum. Et dixit:
Hoc ipsum igitur non habet sonum, scilicet aer , etc. Idest,
et aer est recipiens proprium sonum quia non habet in
se sonum, cum in ipso non sit motus qui faciat sonum. Et
causa in hoc est quia est velocis divisionis. Et hoc in aere
simile est in diaffono. Quemadmodum enim, si diaffonum
haberet colorem, non reciperet colores, ita aer, si
haberet sonos ex se, non reciperet sonos. Deinde dixit: Cum
igitur prohibetur , etc. Idest, et cum in eo continget per aliud
motus qui prohiberet eum a divisione (et est motus
qui fit a percutiente in percussum), tunc iste motus faciet
in eo sonum. Deinde narravit quod ista est causa propter quam
Natura posuit in auribus aerem non mutatum, sed valde
quiescentem. Et dixit: Aer autem qui est in auribus fuit
in eis non motus, ut sentiat perjecte omnes modos
motus factos in aere extrinseco. Iste igitur aer positus in auribus

[Page 258] excedit aerem extrinsecum in quiete. Deinde dixit: Et propter
hoc audimus in aqua , etc. Idest, et quia aer est necessarius
in sensu auditus, audimus in aqua quando aqua
non intraverit super aerem qui est in aure neque corruperit
eum, propter spiram que est in creatione auris;
et quando intraverit, non audiemus, et tunc accidet nobis
illud quod accidit quando matri cerebri acciderit occasio,
quia tunc non audiemus, quemadmodum, quando
cuti que est super visum acciderit occasio, non videmus.
Et intendebat declarare quod comparatio aeris
positi in aure est sicut comparatio membri proprii unicuique
sensato, scilicet per quod primo perficitur actio
illius sentientis. Et ideo assimilavit illud quod accidit
huic aeri de destructione per introitum aque super ipsum
ei quod accidit de percussione cadente super aurem
et super ipsum visum. Et illud quod accidit de
corruptione auditus per introitum aque super istum
aerem positum in auribus accidit per introitum aeris
extrinseci super ipsum. Textus/Commentum [84] Et etiam signum auditus primo est audire
tinnitum in aure semper, ut cornu. Aer enim
in aure semper movetur quoquo motu
proprio, sed sonus est extraneus, non proprius.
Et ideo dixerunt quod auditus fit per vacuum
tinnibile, quia non audimus nisi per aliquid
in quo existit aer distinctus.

[Page 259] Cum declaravit quod iste aer qui existit in auditu est
necessarius in hoc, incepit dare testimonium quod in
aure existit aer distinctus ab aere extrinseco. Et dixit:
Et etiam signum auditus , etc. Idest, et demonstrat etiam quod iste
aer existit in aure hoc quod signum verificationis auditus
in homine, ut Medici dicunt, est ut semper audiat
tinnitum in auribus, cum hoc fuerit sine occasione, ut
accidit homini quando posuerit cornu in aures et ascultaverit
sonum in eo, propter aerem inclusum in cornu
et duritiem cornu. Deinde dixit: Aer enim in aure semper
movetur , etc. Idest, et causa huius tinnitus quem
audit acuti auditus est quia aer qui est in aure semper movetur motu
proprio, sed iste motus est proprius, et motus soni est
extraneus, quapropter iste motus non impedit motum
soni. Deinde dixit: Et ideo dixerunt , etc. Idest, et propter istum
tinnitum qui auditur in aure propter aerem inclusum dixerunt
Antiqui quod auditus fit per vacuum habens tinnitum,
quia credebant aerem esse vacuum. Et dixerunt
hoc quia nos non audimus nisi per membrum in quo existit
aer distinctus ab aere extrinseco. Textus/Commentum [85] Utrum autem sonorum est percutiens aut percussum?
Dicamus igitur quod est utrunque, sed duobus
modis diversis. Sonus enim est motus illius
quod potest moveri tali modo, scilicet ut
a corpore aliquo reflectantur corpora lenia.
Sed non omne percussum et percutiens habet
sonum, sicut est dictum, v. g. si acus percusserit
acum; sed necesse est ut sit equale.

[Page 260]
Cum sonus fit a percussione, percussio autem fit a percutiente
et percusso, incepit querere cui attribuitur
sonus. Et dixit: Utrum autem , etc. Deinde dixit: Hoc enim fit
duobus modis diversis. Sonus enim est motus illius , etc. Idest,
sonus enim est motus aeris qui movetur expulsus a
casu percutientis super percussum, sicut aliquid evadit
et movetur a corpore leni cum fuerit percussum super illud
corpus aliud corpus lene. Quemadmodum igitur
motus rerum evasarum attribuitur percutienti secundum
agens, et percusso secundum subiectum, ita sonus, qui
est motus aeris qui est tali modo, attribuitur percutienti
et percusso. Deinde dixit: Sed non omne percussum et percutiens ,
etc. Et ista est alia conditio addita in corporibus
sonoris, scilicet ut sint lata. Sunt igitur tres conditiones, scilicet ut sint
lenia, dura, lata, que possunt precedere per suum motum
divisionem aeris. Textus/Commentum [86] Modi autem rerum sonorarum declarantur in
sono qui est in actu. Quemadmodum enim colores
non videntur sine luce, sic grave et acutum
non sentiuntur sine sono. Et hoc dicitur
secundum transumptionem ex rebus tangibilibus.
Acutum enim movet sensum in modico
tempore multum, grave autem in tempore longo parum. Sed
tamen acutum non est velox, neque grave tardum,
sed motus illius erit sicut velocitas, et motus
istius sicut tarditas. Et forte hoc est simile ei
quod invenitur in sensu tactus de acuto et obtuso.
Acutum enim quasi est stimulans, obtusum
vero quasi expellit; illud enim movet in modico
tempore, et istud in longo; contingit igitur
ex hoc ut illud sit velox, et istud tardum.

[Page 261]
Vult declarare in hoc capitulo quando comprehenduntur
primi modi soni, et qui sunt. Et dixit: Modi autem
rerum sonorarum , etc. Idest, differentie autem
sonororum comprehenduntur et declarantur apud
esse soni in actu. Deinde dixit: Quemadmodum enim colores non
videntur , etc. Idest, quemadmodum enim differentie colorum
non comprehenduntur sine essentia coloris in actu, et illud
erit apud presentiam lucis, sic acutum et grave in sono,
que sunt prime differentie soni, non comprehenduntur
sine essentia soni in actu. Deinde dixit: Et hoc dicitur secundum
transumptionem , etc. Idest, et vocare differentias soni grave
et acutum est secundum similitudinem ad res tangibiles;
quoniam quidam sonus movet sensum magno motu in modico
tempore, et tangibile acutum est tale, et ideo transumebatur
nomen eius ad illud. Et similiter etiam, quia quidam
sonus movet auditum longo tempore parvo motu, similis
est tangibili quod movet tactum in longo tempore
parvo motu, scilicet obtuso. Deinde dixit: Sed tamen acutus non est velox ,
etc. Idest, sed tamen sonus qui movet auditum motu

[Page 262] magno in tempore parvo non est velox in rei veritate,
neque sonus gravis tardus; velox enim et tardum in rei
veritate sunt de dispositionibus mobilium; sed hoc dicitur grave
quia movet tarde, et hoc acutum quia movet velociter.
Deinde dixit: Et forte hoc est simile , etc. Idest, et quia forte ista
intentio que invenitur in sono de moto veloci et tardo
est quasi similis ei quod invenitur in sensu tactus de acuto
et obtuso, ideo transumpta fuit ista ordinatio de
acuto et obtuso, non de veloci et tardo. Et quia obtusum
simile est gravi, ideo talis sonus dicitur gravis . Deinde
dixit: Acutum enim quasi stimulat . Idest, sonus enim acutus quasi stimulat,
sicut stimulat corpus acutum; et sonus gravis quasi expellit,
sicut expellit corpus obtusum, quia assimilatur gravi.
Contingit igitur ex hoc ut illud sit velox, et hoc tardum . Idest,
et ex hoc contingit secundum consuetudinem vocare
sonum qui videtur quasi stimulare acutum, et sonum
qui videtur quasi expellens gravem . Textus/Commentum [87] Hoc igitur est quod determinavimus de sono. Vox autem est
aliquis sonus in animato. . . v.g.
quod fistula et alia habent extensionem et tonum
et idioma, et sunt similia, quoniam in voce sunt
etiam ista. Et plura animalia non habent vocem, ut
carentia sanguine, et pisces de animalibus habentibus
sanguinem. Et hoc necesse fuit; sonus
enim est aliquis motus aeris. Sed ea que dicuntur
vociferare, ut animalia que sunt in flumine
quod dicitur Amelus, non faciunt sonum
nisi per vias narium, aut per similia.

[Page 263]
Cum locutus fuit de sono universaliter, sive de animato sive
de non animato, incepit loqui de sono animati. Et dixit: Vox
autem est , etc. Idest, vox autem est sonus animalis animati,
in quo invenitur neuma et irah et dictiones.
Et ideo plura instrumenta dicuntur vociferantia
secundum similitudinem, quia hec tria inveniuntur
in eis, aut sua representantia. Fistula enim et alia instrumenta
non dicuntur vociferantia nisi quia habent expansionem,
idest neuma, et tonum, idest irah, et dictiones,
idest aliquod simile literis et dictionibus. Deinde dixit: et
sunt similia , etc. Idest, et ista instrumenta in vociferando sunt
similia animalibus; hec enim tria existunt in animali in rei veritate,
in istis vero per similitudinem. Deinde dixit: Et plura animalia
non habent vocem , etc. Idest, et recte accidit quod plura
animalia non habent vocem, ut animalia carentia sanguine,
et piscis de animalibus habentibus sanguinem, cum
sit declaratum quod sonus est motus factus a percutiente
et percusso in aere, et ista animalia carent aere qui percutiat
ea in suis interioribus, et carent instrumentis que
percutiant aerem. Et cum narravit hoc de istis animalibus,
induxit quod forte aliquis dubitabit in huiusmodi

[Page 264] ex hoc quod quidam modus piscium vociferat. Et dixit:
Sed ea que dicuntur vociferare , etc. Et intendit per
vias brancos. Et intendebat per hoc quod tale non dicitur
vociferatio nisi equivoce, cum non inveniantur in ea illa
tria genera, que sunt neuma et irah et litere,
aut similia literis. Textus/Commentum [88] Vox autem est sonus animalis, sed non per quodcunque
membrum, sed, quia omnis res non habet sonum
nisi percutiendo aliquid, scilicet aerem, necesse
est etiam ut ista tantum vociferent, scilicet recipientia
aerem. Natura enim utitur aere anelato in
duabus actionibus, sicut lingua in gustu et loquela;
sed gustus est necessarius et ideo est in
pluribus, loquela autem propter melius. Et sic utitur
anelitu in calore intrinseco, et hoc est necessarium
(et iam dedimus causam in hoc in alio libro),
et in vociferatione propter melius.
Cum declaravit quod vociferatio dicitur equivoce
in eis que vociferant per brancos et in animalibus
anelantibus, vult modo notificare genus animalium
in quo invenitur vera vox. Et dixit: Vox autem est , etc.
Idest, vox autem vera est sonus animalis proprii, et per
membrum proprium. Deinde incepit declarare sermonem
quod membrum est, et quod animal est hoc animal. Et dixit:
sed quia omnis res non habet vocem , etc. Idest, sed quia iam
declaratum est quod omne sonorum non habet sonum nisi per

[Page 265] percutiens et percussum in aere, manifestum est quod
impossibile est invenire animal sonorum nisi habeat membrum
ex quo fiat percutiens et percussum, et aerem
quem immittat in illud membrum et extrahat ab ipso,
et quod illud membrum habeat figuram et quantitatem
et situm terminatum. Unde necesse est ut
animalia vociferantia in rei veritate sint animalia que
recipiunt aerem in interioribus suis et extrahunt ipsum;
in istis enim inveniuntur illa tria ex quibus fit vox in
rei veritate. Deinde incepit declarare quod istud iuvamentum
per quod Natura utitur aere in animali anelanti
est aliud a iuvamento quod est infrigidatio, et
quod Natura utitur eodem membro ad duo, quorum
unum est utile et reliquum necessarium, ut declaratur
in Animalibus. Et dixit: Natura enim utitur aere anelato , etc.
Et intendit per duas actiones vociferationem et infrigidationem.
Deinde dixit: et gustus est necessarius , etc.
Idest, sed gustus ex hiis duobus est necessarius in essendo
animalia, et ideo invenitur in pluribus animalium;
iuvamentum autem suum in loquela est propter melius,
et ideo carent eo multa animalia. Deinde dixit: Et similiter
utitur anelitu in calore , etc. Idest, et Natura utitur immissione
anelitus propter calorem qui est interius, et
hoc fuit necessarium animalibus anelantibus; et utitur
eo propter melius in vociferatione. Et locus quem innuit
quod in eo fuit locutus de hac intentione est suus
tractatus quem fecit de Anelitu, et iste tractatus non
pervenit ad nos. Et oportet perscrutari de hoc singulariter;

[Page 266] videtur enim quod illud quod dicit Galienus in
hoc non est sufficiens. Textus/Commentum [89] Et trachea arteria est instrumentum anelitus
et vocis. Et illud propter quod fuit hoc
membrum est pulmo, quoniam per hoc membrum
excedit animal ambulans alia animalia
in calore. Et indiget anelitu propter cor
prius. Et ideo indiget necessario ut aer infrigidetur,
ut anelet ad interius.
Cum declaravit quod necesse est ut nullum animal habeat
vocem nisi sit anelans, et quod per idem membrum facit animal
utrunque, incepit dicere illud membrum. Et dixit: Et trachea
arteria , etc. Et intendit per tracheam arteriam epiglotim et
cannam. Et manifestum est quod hoc membrum est instrumentum vocis,
quoniam in extremo huius membri est corpus simile lingue
fistule. Et similiter est manifestum quod hoc membrum
est propter pulmonem, quia est via ad ipsum. Et dixit: per hoc
enim membrum excedit , etc. Idest, et quia hoc membrum invenitur
in animalibus habentibus sanguinem ambulantibus, ideo
sunt calidiora animalibus carentibus hoc membro. Deinde dixit: Et
indiget anelitu propter cor prius . Idest, et ista animalia
indigent anelitu propter calorem cordis prius, et secundo
propter calorem illius membri. Deinde dixit: Et ideo indiget
ut aer infrigidetur , etc. Idest, et propter calorem cordis indiget animal
ad immittendum aerem frigidum prius; et propter calorem
pulmonis secundo indiget ut extrahat ipsum. Et

[Page 267] hoc quod dixit necessarium est. Prima enim actio
in anelitu est ad immittendum, secunda ad extrahendum;
prima autem est propter cor, et secunda propter pulmonem,
quoniam, nisi esset calor pulmonis, non indigeret animal
ad extrahendum aerem frequenter. Et hoc est simile
ei quod invenitur in pluribus artificiis, scilicet quia indigent
mutare instrumentum per quod agunt, propter illud quod contingit
illi instrumento ab eo qui utitur. Instrumentum
enim non mutatur nisi quando consumitur, et consumptio
contingens ei aut est propter utentem, aut propter ipsum usum.
Si igitur pulmo desiderat ad extrahendum aerem calidum,
tunc motus eius non est ex pectore tantum, ut opinatur Galienus.
Et ista intentio indiget perscrutatione per se. Textus/Commentum [90] Oportet igitur ex hoc ut percussio aeris anelati
ab anima que est in istis membris ad illud
quod vocatur canna pulmonis sit vox.
Non enim omnis sonus qui fit in animalibus
est vox, ut diximus, (possumus enim facere sonum
per linguam sicut apud tussim), sed indigetur
ut percutiens sit animatum et cum aliqua
ymaginatione. Vox enim est sonus illius,
et non est aeris anelati sicut tussis, sed per
hoc percussit aerem qui est in canna. Et signum
eius est quod nos non possumus vociferare
in inspirando aut expirando, quoniam non movemus
per hoc membrum nisi cum clauserimus ipsum.

[Page 268] Oportet igitur ut percussio aeris anelati ab anima
que est in istis membris ad cannam sit illud quod
facit vocem. Necesse est igitur ut essentia vocis non sit
aliud nisi percussio aeris anelati ad membrum quod
canna dicitur, ab expulsione anime ymaginative voluntarie
que est in istis membris, quemadmodum fistulatio
est percussio aeris ad linguam fistule a fistulante
habente animam expellente apud ymaginationem
neumatum. Deinde dixit: Non enim omnis sonus ,
etc. Idest, et diximus quod necesse est in essendo vocem
ut percutiens habeat animam ymaginativam quia
non omnis sonus factus ab animali est vox (ut sonus qui
fit sine voluntate apud tussim et apud motum lingue),
sed vox est sonus qui fit cum ymaginatione et voluntate.
Et ideo dixit: animatum et cum ymaginatione . Innuit
enim quod ista actio completur duabus virtutibus
anime, quarum una est concupiscibilis et altera ymaginativa.
Deinde dixit: Vox enim est sonus illius , etc.
Idest, primum enim movens in voce est anima ymaginativa
et concupiscibilis. Et ideo vox est sonus illius
primo moventis, et non est sonus moventis aerem
anelatum, ut sonus qui fit apud tussim, sed movens in
voce est aliud ab isto movente, licet non moveat nisi per
ipsum. Et hoc intendebat cum dixit: sed per hoc percutit aerem
qui est in canna . Idest, sed istud primum movens quod est
proprium voci percutit aerem qui est in canna apud
vocem per illud quod movet aerem anelatum. Deinde
dixit: Et signum eius est quod nos non possumus vociferare , etc.

[Page 269] Idest, et signum eius quod primum movens in voce movet
aerem mediante primo movente aerem in anelitu
est quod nos non possumus vociferare dum inspiramus
aut expiramus. Movens enim in anelitu
instrumento non utitur in illa hora alio ab instrumento prime
motionis in percussione que facit sonum; sed impossibile
est ut uno instrumento utatur in diversis actionibus
in una hora. Deinde dixit: et nos non movemus per istud
membrum nisi cum concluserimus ipsum . Idest, et ideo
nos non movemus aerem motu vocis per hoc membrum
quod inspirat et expirat nisi quando incluserimus
anelitum et reddiderimus ipsum ociosum ab ista
actione que est anelitus. Textus/Commentum [91] Et manifesta est etiam causa propter quam
pisces carent voce; carent enim canna, quia non
anelant aerem (et qui dicit hoc esse peccat).
Causa autem in hoc dicenda est in alio loco.
Dicit quod cause propter quas pisces non habent vocem
sunt tres. Et primo incepit de remotiori, et dixit:
quia non habent pulmonem neque cannam. Deinde dedit causam
huius cause. Et dixit: quia non recipiunt aerem , idest quia non
indigent immissione aeris aut emissione. Deinde dixit: Causa autem
in hoc dicenda est in alio loco . Idest, causa autem istius
cause (et est causa propria propinqua huic accidenti)
dicenda est in alio libro, scilicet de Animalibus.

[Page 270] Textus/Commentum [92] Odor autem et odoratum determinantur
quam predicta. Odor enim non declaratur
quid sit, sicut de voce aut luce aut colore. Et
causa eius est quod iste sensus non est in nobis
verus, sed minus quam in multis animalibus.
Olfactio enim hominis est valde debilis, et
nichil sentit de rebus odoratis sine delectatione
aut contristatione, quia sensus iste non
est in nobis verus.
Cum complevit sermonem de auditu, vult loqui de
odoratu. Et dixit: Odor autem et odoratum , etc. Idest, cognoscere
autem quid sit odor et quid sit odorabile, ex quo
possumus pervenire ad sciendum istum sensum quid sit secundum
quod dat doctrinam Naturalis, difficilius est quam scire vocem quid
sit aut colorem. Et causa difficultatis in hoc est quia non
declaratur de odore cuius odor sit, et que sunt differentie
proprie unicuique eorum, sicut declarantur differentie
colorum et vocum. Et cum declaravit quod causa difficultatis
in sciendo odorem quid sit est quia differentie specifice non bene
comprehenduntur a nobis, dedit causam in hoc. Et dixit: Et causa
in hoc est quia iste sensus non est verus in nobis , etc.
Idest, et causa propter quam non perfecte intelligimus differentias odoris
est quia iste sensus debilior est in nobis quam in multis
animalibus. Et intendebat per hoc demonstrare causam
propter quam intellectus difficile comprehendit differentias
odorum, et est quia iste sensus debiliter comprehendit
differentias odorum sensibiles. Comprehensio enim differentiarum
rerum sensibilium a sensu est causa in comprehensione earum

[Page 271] ab intellectu, et ideo qui caret sensu caret intellectu
illius generis sensibilium. Deinde dixit: sed est debilius in nobis quam in
multis animalibus , idest in comprehendendo differentias odorum. Multa enim
animalia videntur cognoscere sua nutrimenta per differentias odorum
sicut nos per saporem: Et non in hoc tantum excedunt nos animalia,
scilicet in comprehendendo differentias odorum, sed in comprehendendo
eas a remoto spatio. Deinde dixit: et non sentimus
odoratum sine delectatione et tristitia . Idest, et non sentimus
de differentiis odorati nisi illud quod est delectabile
aut contristabile; idest, non sentimus de eis nisi differentias
magis communes. Delectabile enim multos habet modos,
et similiter contristabile; et delectabile et contristabile non
inveniuntur nisi in remotissimis extremis. Textus/Commentum [93] Et videtur quod sic sentiunt animalia duri oculi
colores, et quod apud ea non declarantur modi colorum
nisi conveniens oculo et inconveniens, sicut
genus hominum sentit odores. Videtur enim,
propter consimilitudinem quam habet odor cum gustu,
quod modi saporum sunt sicut modi odorum.
Et videtur quod ita sentiunt homines differentias odorum sicut
animalia duri oculi differentias colorum. Quemadmodum
enim illa non comprehendunt de differentiis colorum nisi convenientem
et inconvenientem, ita homines non comprehendunt
de differentiis odorum nisi delectabile et contristabile. Visum

[Page 272] est enim, propter consimilitudinem que est inter gustum et
odorem, ut differentie odorum sint secundum numerum differentiarum saporum.
Sed differentie saporum apud nos sunt comprehensibiles, et ille
non, cum in hoc sensu excedimus omnia animalia, quia quoquo
modo est tactus. Et consimilitudo que est inter sapores
et odores est quia non invenitur odor nisi in habente
saporem, ut declaratum est in Sensu et Sensato. Textus/Commentum [94] Sed gustus est in nobis magis verus, quia
est aliquis tactus. Et si iste sensus est in homine valde
verus, in aliis diminuitur a multis animalibus; in
tactu autem excedit omnia; et ideo est subtilior
omnibus animalibus. Et signum eius est
quod in genere humano etiam propter istum sensum
est homo discretus, et homo non est hoc propter
aliud omnino. Dure enim carnis non est
discretum, et mollis carnis est discretum.
Et sensus gustus est in nobis perfectior sensu odoratus,
quia gustus est tactus quoquo modo, et sensus tactus
est in nobis perfectior quam in omnibus aliis animalibus. Deinde
dixit: Et si iste sensus , etc. Idest, et licet iste sensus sit perfectior
in homine quam in aliis animalibus, tamen non consequitur ex
hoc ut hoc sit in aliis sensibus; immo diminuitur
in eis a multis animalibus. Deinde dixit: in tactu autem excedimus ,
etc. Idest, in bonitate autem sensus tactus excedimus
omnia animalia. Et propter bonitatem istius sensus est homo
subtilior et discretior omnibus animalibus, scilicet quod complexio

[Page 273] conveniens bonitati istius sensus convenit discretioni intellectus.
Deinde dixit: Et signum eius est , etc. Idest, et signum convenientie
complexionis istius sensus ad complexionem
intellectus est quod etiam in genere hominum, quando iste
sensus fuerit bonus, tunc homo erit discretus, et econtrario.
Deinde dixit: et non hoc propter aliud . Idest, et bonitas
discretionis non videtur consequi bonitatem aliorum
sensuum; boni enim visus homo potest esse indiscretus, et similiter
boni auditus, sed boni tactus semper videtur discretus.
Deinde dixit: Dure enim carnis , etc. Idest, et signum quod bonitas
discretionis sequitur bonitatem tactus est quod mollis carnis,
idest boni tactus, semper videtur discretus et intelligens,
et econtrario. Et hoc quod dixit verum est, et
cum inspexeris intelligentes homines, semper invenies
eos talis dispositionis. Et ideo homo est mollioris carnis
quam cetera animalia. Textus/Commentum [95] Et quemadmodum in sapore est dulce et
amarum, sic in odoribus; sed in quibusdam
odor et sapor sunt convenientes, v. g.
odor dulcis et sapor dulcis, et in quibusdam
contrarii. Et ideo invenitur odor acutus et
ponticus et acetosus et delectabilis. Sed sicut
diximus quod odores non ita sunt manifesti sicut
sapores, ita isti non dicuntur istis nominibus
nisi secundum similitudinem ad sapores. Odor enim
dulcis est odor croci et mellis; et acutus est odor allii
et similium; et sic de aliis.

[Page 274] Vult declarare quomodo consequuntur differentie
odorum differentias saporum. Et dixit: Et quemadmodum
in saporibus est dulce et amarum , etc. Idest, et quemadmodum
in saporibus est prima contrarietas, scilicet amaritudo
et dulcedo, ex quibus alii componuntur, sic est opinandum
quod in odoribus est prima contrarietas, ex qua
componuntur medii. Et cum narravit quod iste differentie
debent esse secundum numerum illarum, et quemadmodum
in illis est prima contrarietas, sic est in istis,
incepit narrare quod non semper consequitur unaqueque
illarum in altero duorum generum suum simile in
altero genere. Et dixit: sed in quibusdam odor et sapor ,
etc. Idest, sed in quibusdam simile consequitur simile, et in
quibusdam non, scilicet quod odor et sapor non erunt
eiusdem speciei, v. g. quod sapor erit dulcis et odor acutus. Deinde dixit: Et ideo invenitur odor acutus . Idest, et quia
differentie odorum sunt convenientes differentiis saporum,
invenitur odor acutus, idest cuius proportio ad odores est sicut
proportio acuti ad sapores; et sic de aliis. Et cum
declaravit quod nos non comprehendimus differentias
odorum nisi propter consimilitudinem earum cum differentiis
saporum, vult narrare quod ista est causa propter
quam transumpta sunt ad eas nomina saporum. Et dixit:
Sed sicut diximus quia odores , etc. Idest, sed sicut diximus quod
differentie odorum non sunt apud nos manifeste, sicut
saporum, ita quod possumus comprehendere eas absque
comparatione et assimilatione ad alias, hec fuit causa
propter quam transumpsimus ad eas secundum similitudinem
nomina saporum; et non imposuimus eis nomina
propria quia non intelleximus in eis intentiones proprias

[Page 275] nisi per similitudinem. Deinde dixit: Odor enim dulcis , etc. Idest,
manifestum est enim apud nos quod odor dulcis est sicut odor
croci aut mellis, idest quod proportio odoris croci et odoris
mellis ad alios odores est sicut proportio dulcis ad alios
sapores; et sic est de aliis odoribus. Textus/Commentum [96] Et quemadmodum auditus et unusquisque
sensuum, hic autem est audibilis et non audibilis,
hic vero visibilis et non visibilis, sic etiam
odoratus est odorabilis et non odorabilis. Et
non odorabile dicitur non odorabile aut quia
est impossibile ut habeat odorem, aut quia habet
odorem debilem, aut quia habet malum.
Et sic dicitur non gustabile.
Vult narrare hic aliquod commune isti sensui et aliis
sensibus, et est quod omnis sensus comprehendit suum
sensibile proprium et eius privationem. Et dixit: Et quemadmodum
auditus , etc. Idest, et quemadmodum auditus
et unusquisque sensuum comprehendit suum sensibile
proprium et eius privationem, v. g. quia auditus
comprehendit audibile et non audibile, et visus visibile
et non visibile, sic etiam sensus odoratus comprehendit
odorabile et non odorabile. Deinde incepit
narrare secundum quot modos dicuntur hec nomina
privativa. Et dixit: Et non odorabile dicitur , etc. Idest, et
non odorabile et non visibile et non gustabile dicuntur
tribus modis: aut de eo quod omnino caret illo

[Page 276] sensibili, aut de eo in quo invenitur debile, aut in quo
invenitur male; v. g. non odorabile; dicitur enim de
carente odore omnino, et de habente debile, et male.
Et sic de gustabili. Textus/Commentum [97] Et odorare etiam fit per medium, v. g.
aerem et aquam. Animalia enim habitantia
in aqua existimantur sentire odorem (et similiter
habentia sanguinem et carentia sanguine) sicut
sentiunt animalia que sunt in aere; quedam enim
moventur ad suum cibum in remoto.
Cum declaravit hic de odore illud quod potuit declarare,
declarat in hoc loco quod iste sensus ita etiam indiget
medio sicut duo sensus predicti. Et sermo eius manifestus
est, sed debet ita legi: et odorare fit per medium,
et hoc medium est aer aut aqua; animalia enim habitantia
in aqua videntur sentire odorem sicut animalia habitantia
in aere, et secundum hunc modum videtur quod animalia
viventia in aere et non viventia sentiunt odorem.
Et signum eius est quod istorum multa moventur ad suum
cibum a remoto, licet non videant. Apes enim moventur
ad nutrimentum a loco remotissimo; in quacunque enim regione fuerint,
in quodam tempore certo singulis annis petunt litus maris ut ex limo
vigorem sui alimenti recipiant; et sunt
ex animalibus carentibus sanguine. Et similiter in piscibus
et in multis animalibus aque. Et ratio super hoc
quod dixit de medio est ratio predicta, scilicet quod, cum
odorabile fuerit positum super sensum odoratus, non
sentietur. Et quod dixit de visione, quod natura media que

[Page 277] servit visui non est aer secundum quod est aer, aut aqua secundum quod est
aqua, sed natura communis, ita est intelligendum hic in
natura que est media, scilicet quia est natura communis aque
et aeris; et quod odores sunt extranei in
ista natura, et quod ista natura caret odoribus sicut diaffonum coloribus,
ita quod, sicut color habet duplex esse, scilicet esse in corpore
colorato (et hoc est esse corporale) et esse in diaffono
(et hoc est esse spirituale), ita odor habet duplex esse, scilicet
esse in corpore odorabili et esse in medio; et illud
est esse corporale et hoc spirituale, et illud naturale et
hoc extraneum. Et cum hoc ignoraverunt quidam,
et existimaverunt quod odor non separatur a corpore odorabili,
et quod non habet nisi unum esse tantum, dixerunt
quod a corpore odorabili dissolvitur corpus odorosum,
habens corpus subtile et odorem subtilem, et quod movetur
in aere donec perveniat ad sensum odoratus. Et
hoc destruitur multis modis. Videmus enim quod multa
animalia moventur ad suum nutrimentum per spatium multarum
dietarum, sicut apparet in vulturibus, et sicut
apparet de tigribus, que venerunt ad locum prelii
quod accidit in terra Grecorum a remotis regionibus.
Et quod iam posuimus quod omne sensibile quod
comprehenditur per medium equaliter debet sentiri
ex omnibus partibus, nisi aliquid impediat, unde necesse
est ut istud corpus vaporosum sit semper unum,
et quod suus semidiameter sit secundum longitudinem linearum

[Page 278] unde veniunt ista animalia ad suum cibum, ut dicitur
quod vultures moventur a quingentis miliaribus.
Sed impossibile est ut corpus parvum extendatur donec
recipiat tales dimensiones, cum impossibile est ut
materia recipiat extensionem ad tale ultimum; maxima
enim remotio quam materia recipit est dimensio
ignis, deinde aeris; si igitur corpus odorabile alteretur
totum in ignem aut aerem, impossibile est ipsum recipere
dimensionem mille miliariorum. Minima enim
dimensionum quam materia recipit est dimensio terre,
et maxima dimensio ignis; et inter has duas dimensiones
non sentitur ex diversitate hec quantitas,
scilicet ut magnitudo unius palme terre fiat mille
miliaria; hoc enim est impossibile. Et etiam si ita esset,
tunc illud corpus spericum odorabile necesse
esset ut penetraret aerem secundum totum, aut quod aer recederet
a loco suo. Et cum hoc est impossibile, et etiam impossibile
est ut odor sit in aere sicut in corpore composito;
simplicia enim non recipiunt odores. Remanet
igitur ut sit in eo sicut color in diaffono. Sed tamen
apparet quod esse coloris magis est spirituale quam esse
odoris. Venti enim videntur adducere odores, et hoc
est ex quo fuit existimatum odorem esse corpus. Sed
ita est de odore in hac intentione sicut de sono. Sonus
enim fit a passione in aere, sed etiam impeditur a ventis;
sed tamen non consequitur ex hoc ut sit corpus.
Quasi igitur necesse est in hiis duabus passionibus, scilicet soni
et odoris, cum fuerint in aere, ut non sint motus illic
in aere ad aliquam partem sine alia.

[Page 279] Textus/Commentum [98] Et ideo apparet quod iste est locus dubitationis,
scilicet quod omnia animalia olfaciunt eodem
modo, et quod homo non olfacit nisi quando
anelat inspirans; quando autem expirat
aut retinet, non olfacit neque a remoto neque a
propinquo, neque etiam si odorosum poneretur
in naso. Hoc autem quod, cum sensibile fuerit positum
super ipsum sentiens, non sentietur commune
est omnibus; hoc vero quod sentire non fit sine
inspiratione est proprium hominibus. Et hoc
manifestabitur experimentatoribus.
Et cum dixerimus quod animalia habitantia
in aqua et animalia non sanguinea olfaciunt, accidit
questio quando concesserimus has duas propositiones,
scilicet quod omnia animalia debent olfacere eodem
modo, et posuerimus quod homo olfacit quando inspirat
et non quando expirat aut retinet anelitum. Consequitur
enim ex hoc quod, si aliquod animal fuerit non
anelans, ut sit non olfaciens. Deinde dixit: Hoc autem
quod, si sensibile fuerit positum , etc. Idest, hoc autem
quod necessarium est in omnibus sensibus et in omnibus animalibus ut
sit medium, et quod sentire non fiet quando sensibile
fuerit positum super ipsum sentiens, commune est omnibus;
hoc enim opinatur Aristoteles de tactu et gustu,
sicut post apparebit. Deinde dixit: hoc vero quod sentire
non fit absque inspiratione , etc. Idest, hoc vero quod homo
et alia animalia anelantia impossibile est ut olfaciant

[Page 280] absque inspiratione manifestum est per se volentibus
considerare et experimentari. Textus/Commentum [99] Oportet igitur ex hoc ut animalia carentia sanguine,
cum non anelant, habeant alium sensum.
Sed hoc est impossibile, cum sentiant odorem;
sentire enim bonum odorem et malum
est olfacere. Et etiam videmus quod fortes odores qui corrumpunt
homines nocent eis, ut putrefactionis et sulphuris
et similium. Unde necesse est ut olfaciant,
sed non inspirando.
Et cum posuerimus quod omnia animalia eodem
modo olfaciunt, et est manifestum quod homo non olfacit
sine inspiratione, necesse est ut animalia carentia sanguine,
cum non anelant, et videntur venire ad suum nutrimentum
a remoto, ut habeant alium sensum a sensu olfactus.
Deinde dixit: Sed hoc est impossibile , etc. Idest, sed
ponere ea habere alium sensum a sensu olfactus impossibile
est, cum posuerimus quod nichil comprehendit odorem
nisi per istum sensum; comprehendere enim bonum
odorem et malum est olfacere, et olfacere est actio istius
sensus, non alterius. Deinde dixit: Odores enim fortes
qui nocent homini nocent eis . Et ista est secunda ratiocinatio;
et est quod ista animalia infirmantur et dolent a malis
odoribus et fugiunt eos, sicut homines, et quia homines
fugiunt eos propter sensum olfactus, oportet ut
sic sit de aliis animalibus. Deinde dixit: Unde necesse
est ut olfaciant, sed non inspirando

[Page 281] . Idest, necesse est igitur, ex
hoc quod diximus scilicet, quod ista animalia olfaciant, cum
videntur moveri ad odores et fugere eos, et, quod impossibile
est ut ista actio sit per alium sensum a sensu olfactus,
ut ista animalia necessario olfaciant; et non est necesse
ut omnia animalia olfaciant eodem modo. Textus/Commentum [100] Videtur igitur quod iste sensus in hominibus differt
a se in aliis animalibus, sicut oculi differunt ab
oculis animalis duri oculi; isti enim habent
coopertoria, scilicet palpebras, que cum non aperiuntur,
non videt homo; animalia autem duri
oculi non habent aliquod tale, sed vident subito
illud quod fit in diaffono. Et sic videtur
quod est sensus olfactus etiam, scilicet quod in
quibusdam animalibus est non coopertus, ut
oculus; in animalibus vero recipientibus aerem
habet coopertorium. Et cum ista animalia inspirant,
ampliantur vene et vie, et auferetur illud.
Et ideo ea que anelant non olfaciunt in humido;
inspiratio enim necessaria est in olfactu,
unde impossibile est hoc facere in humido. Et
odor est sicci, sicut sapor humidi. Et sentiens et olfaciens
est illud quod est in potentia istius dispositionis.
Et cum declaratum est quod animalium quedam sentiunt
odorem sine inspiratione et quedam cum inspiratione,

[Page 282] visum est quod causa in hoc est quod iste sensus in hominibus
et in animalibus anelantibus differt in creatione et
forma a se in aliis animalibus non anelantibus, quemadmodum
oculi in homine et in aliis differunt in creatione
ab oculis animalium duri oculi, scilicet carentium
palpebris. Et cum narravit consimilitudinem inter ea
in hac intentione, dedit modum consimilitudinis. Et dixit:
isti enim habent coopertoria , etc. Idest, et sicut oculi
in homine et in aliis habent palpebras quibus cooperiuntur,
et est impossibile ut homo videat quousque aperiat
palpebras, et in animalibus duri oculi non habent
palpebras, sed vident subito colores factos in diaffono
sine aliquo coopertorio, ita videtur quod dispositio sensus
olfactus in animalibus anelantibus differt a se in
non anelantibus. In anelantibus enim habet coopertorium;
in non anelantibus autem non habet coopertorium.
Et sic animalia anelantia indigent apud olfactum
anelitu ad aperiendum vias clausas olfactus, per
quas impossibile est ut olfaciant antequam aperiantur,
quemadmodum impossibile est ut animalia boni
visus videant quousque palpebre aperiantur; sed animalia
non anelantia non indigent hoc. Et ista erit causa propter quam
animalia anelantia non olfaciunt in aqua. Sed est questio
in hoc quod dixit; animalia enim duri oculi sunt debilioris
visus aliis animalibus, sed animalia multa non
anelantia videntur fortioris odoratus homine, et oporteret,
si palpebre in oculis essent sicut nasus in animalibus
anelantibus, ut animalia anelantia essent verioris

[Page 283] olfactus quam non anelantia. Et ideo perscrutandum
est utrum nasus in animalibus olfacientibus
per nasum sit propter melius, sicut palpebre sunt in animalibus
habentibus palpebras, aut propter necessitatem.
Si igitur est propter necessitatem, non oportet ut
anelantia sint verioris olfactus quam non anelantia;
si autem propter melius, erit econtrario. Sed hoc quod
dixit: ampliantur vene et vie , demonstrat quod hoc est
propter necessitatem, non propter melius, et quod animalia
duri oculi non assimilantur olfacientibus sine inspiratione
nisi secundum diversitatem creationis tantum, non quod
iuvamentum palpebrarum est de modo iuvamenti inspirationis.
Deinde dixit: Et odor est sicci, sicut sapor
humidi . Idest, et odor attribuitur abundantie partis sicce
in odorabili, sicut sapor attribuitur abundantie partis
humide in gustabili; et hoc declarabitur in libro de
Sensu et Sensato. Deinde dixit: Et olfaciens est illud
quod est istius dispositionis . Idest, et cum
declaratum est quid sit odor, et quomodo comprehenditur
per sensum, tunc sensus olfactus est illud quod innatum
est recipere odores. Textus/Commentum [101] Gustus autem est aliquis tactus; et est illud
quod est in potentia istius dispositionis non
per medium quod sit corpus extraneum; tactus
enim etiam non est sic. Et corpus in quo
est sapor, gustus in eo est in humiditate sicut
res in materia, et hoc est aliquid tangibile. Et
ideo, si nos fuerimus in aqua, et in aqua fuerit
aliquid dulce, sentietur a nobis non per medium,
sed admiscendo se cum humido, sicut est de vino.
Color autem non videtur eo quod admiscetur,
neque quia aliquid currit ab eo.

[Page 284]
Cum complevit sermonem de olfactu, et sensus gustus
est illud quod debet consequi nunc secundum ordinem
qui incipit a meliori et procedit ad magis necessarium,
incepit loqui de eo et declarare quod est aliquis
tactus, et quod propter hoc non indiget comprehendere
suum sensibile per medium quod sit corpus extraneum,
sed per medium quod sit pars animalis. Et dixit: Gustus
autem est aliquis tactus; et hoc non est in potentia istius
dispositionis per medium quod sit corpus extraneum;
tactus enim non est etiam sic . Idest, et iste sensus est illud
quod non est in potentia istius dispositionis per medium
quod est corpus extraneum, sed per medium quod est
corpus non extraneum. Deinde dixit: tactus enim etiam
non est sic . Idest, tactus enim etiam comprehendit suum sensibile
non per medium quod est corpus extraneum sicut
est de sensibus tribus predictis. Et quasi inducit istum
sermonem pro ratione quod gustus est aliquis tactus.
Et quasi dicit: gustus autem est aliquis tactus, cum comprehendit
suum sensibile non per medium quod sit corpus
extraneum, sicut tactus. Et hoc est manifestius in
secunda translatione, ubi dicit: Sensus autem gustus
comprehendit per tactum; et causa illius est quod sensibile
per gustum non comprehenditur per medium inter
gustans et gustatum quod est corpus extraneum; neque
etiam tactus ita comprehendit

[Page 285] . Deinde dixit: Et corpus
in quo est sapor , etc. Idest, et alio modo etiam dicimus
quod iste sensus est aliquis tactus. Corpus enim
in quo existit sapor non est gustabile nisi secundum quod ille
sapor existit in eo in humore cuius proportio ad illum saporem
est sicut materie ad formam. Et ideo iste sensus
non comprehendit saporem nisi comprehendat humorem,
cum sit impossibile ut denudetur ab eo; et comprehendere
humorem est aliquod tangere; unde iste sensus
videtur aliquis tactus. Deinde dixit: Et ideo, si
nos fuerimus in aqua , etc. Idest, et quia gustus non indiget
medio extraneo, ideo, cum nos fuerimus in aqua, et
in aqua invenitur aliquod dulce, sentietur a nobis admiscendo
se cum aqua, non quia aqua recipit saporem
abstractum a materia et reddit eum isti sensui, sicut est
de mediis extraneis que reddunt sensibilia sensibus;
illa enim non recipiunt sensibilia cum corporibus in
quibus existunt, sed abstracta a materia. Et hoc
demonstrat quod ipse opinatur quod odor non est corpus;
si enim esset corpus, esset aliquis tactus.
Deinde dixit: Color autem non videtur , etc. Idest,
color autem non videtur quod aliquid ex eo admisceatur
cum aqua aut aere, neque quod aliquid currat
ab eo in aquam aut aerem, sed tantum recipiunt ab eo so
intentionem coloris abstractam a materia; unde dicimus
in hoc et similibus quod comprehenduntur per
medium extraneum.

[Page 286] Textus/Commentum [102] Secundum autem hunc modum
non est medium; sed quemadmodum color
est visibile, sic sapor est gustabile. Et nichil recipit
sensum saporis absque humiditate, sed in eo
est in actu aut potentia humiditas; v. g.
salsum; est enim velocis dissolutionis, et
cum hoc dissolvit linguam.
Iste autem sensus differt a sensibus qui comprehendunt
per medium extraneum in hoc quod non comprehendit
suum sensibile per medium; sed quemadmodum
color est visibile in rei veritate proprium visui,
ita sapor est gustabile in rei veritate proprium gustui.
Deinde dixit: Et nichil recipit sensum saporis , etc.
Idest, et nichil recipit sensum saporis, qui dicitur gustus,
nisi sapor sit in humore, et humor est in saporoso aut
in actu aut in potentia, v. g. salsum, quod est
humidum in potentia propinqua, cum velociter dissolvitur
et dissolvit humores qui sunt in lingua. Et ideo
preparavit Natura salivam in ore, et preparavit brancos
in homine ad congregandum istam humiditatem,
ut ea mediante gustarentur sicca. Unde dicimus quod sapor
non est sapor in actu nisi in corpore humido in actu. Textus/Commentum [103] Et sicut visus est visibilis rei et non visibilis
(nam obscuritas est non visibilis, et etiam
distinguitur a visu), et est etiam manifestum
in eo quod est valde fulgorosum et resplendens
(hoc enim quoquo modo est non visibile, sed
tamen alio modo ab obscuritate), et similiter
auditus est soni et silentii, quorum unum est
audibile et aliud non audibile, et est maximi
soni, sicut visus est resplendentis (quemadmodum
enim minimus sonus est non audibilis,
ita aliquo modo est maximus sonus etiam),
et non visibile quoddam dicitur sic universaliter,
sicut in omnibus carentibus hoc, et quoddam
est innatum videri sed non habet, aut
habet sed diminute, ut carens pede: et similiter
gustus est gustabilis et non gustabilis (et
hoc est cuius sapor est debilis aut malus aut
corrumpens gustum). Et similiter existimatur
de potabili et non potabili; sunt enim gustus
quoquo modo, sed istud malum corrumpens
gustum, et illud naturale. Et potabile est
commune tactui et gustui.

[Page 287]
Sermo eius in hoc capitulo est manifestus. Et abbreviatio
eius est quod non sensibile dicitur in unoquoque sensuum
tribus modis: aut de eo quod caret sensato proprio
illi sensui de eis sensatis que innatus est habere,
aut de eo quod est sensibile intensum in se respectu illius
sensus, aut de eo quod est sensibile debile; v. g.
obscuritas, que est non sensibilis secundum privationem in
visu, et color splendens, qui est non sensibilis secundum
intensionem, et color latens, qui est non sensibilis secundum

[Page 288] debilitatem; et in auditu silentium secundum privationem, et
maximus sonus secundum intensionem, et sonus latens secundum
debilitatem; et in gustu insipidum secundum privationem, et horribile
secundum malitiam, et debile secundum diminutionem. Omnia enim
ista dicuntur non sensibilia, quoniam unumquodque istorum est
privatio alicuius dispositionis naturaliter sensibilis illius
sensus. Deinde dixit: et non visibile quoddam dicitur , etc. Idest, et non
visibile dicitur universaliter, sicut dicitur in aliis sensibus, multis
modis: aut quia non est innatum videri omnino, ut dicimus quod
sonus est invisibilis, et in colore non auditus, aut quia
innatum est videri sed non videtur, quia caret colore aut quia habet colorem
sed alio modo ab eo secundum quem innatum est habere, scilicet quod aut
propter intensionem aut propter debilitatem hoc dicitur non
visibile, sicut dicitur in eo quod est debilis pedis quod non
habet pedem. Deinde dixit: Et potabile est commune tactui
et gustui , idest quia secundum humiditatem que est in eo est
tangibile, et secundum saporem est gustabile. Textus/Commentum [104] Et quia gustabile est humidum, fuit necesse
ut suus sensus non esset humidus in perfectione,
neque impossibilis ut humefiat. Gustus enim
quoquo modo patitur a gustabili secundum quod est
gustabile; unde necesse est ut humefiat illud quod
possibile est ut humefiat (et est salvatum),
sed non est humidum sensus gustus. Et
signum eius est quod lingua non sentit cum fuerit
valde sicca aut valde humida; tactus enim
ipse erit per primum humorem, sicut qui prius
gustavit saporem fortem, deinde gustavit
alium saporem, et sicut egroti sentiunt omnia
amara, quia sentiunt ea per linguam submersam
in tali humore.

[Page 289]
Cum declaravit ea que sunt communia isti sensui et sensui
tactus et aliis sensibus, incepit dicere quoddam proprium
membro istius sensus, scilicet lingue. Et dixit: Et quia gustus est
humidus , etc. Idest, et quia materia saporis est humor, ut
declaratum est in Sensu et Sensato, necesse fuit ut recipiens
saporem recipiat humorem cum sapore, unde necesse est
ut iste sensus non sit humidus in actu, neque sit etiam impossibile
ut recipiat humorem, cum sit innatus recipere saporem,
quod est impossibile sine receptione humoris.
Et dixit quod est necesse ut sit non humidus in actu quia
illud quod est aliquid in actu non est innatum recipere
illud quod est in eo in actu secundum quod est in eo in actu.
Visus enim, si haberet aliquem colorem in actu, non reciperet
colores. Deinde dixit: Gustus enim patitur quoquo
modo , etc. Idest, et est necesse ut iste sensus sit innatus
humefieri. Membrum enim gustans patitur quoquo
modo a gustabili, et quia gustabile semper associatur
humido, necesse est ut gustans patiatur ab humore
qui est cum sapore; unde necesse est ut hoc membrum
gustans sit in ea dispositione qua possibile est ut humefiat;

[Page 290] et hoc erit ut non sit humidum in se, et quod sit cum
hoc salvatum ab accidentibus. Et hoc intendebat cum
dixit: unde necesse est ut humefiat , etc. Idest, et quia
necesse est ut hoc membrum humefiat, necesse est ut sit
innatum humefieri, scilicet ut sit salvatum a siccitate
intensa, et ut non sit humidum. Deinde dixit: Et signum
eius est quod lingua , etc. Idest, et signum eius quod lingua
apud comprehensionem saporum debet salvari ab intensa
siccitate et dominio humoris est quod ipsa non sentit
sapores quando fuerit intense siccitatis aut intense
humiditatis, sed tantum sentit cum fuerit in naturali dispositione
secundum quam innata est recipere humiditatem saporis.
Deinde dixit: tactus enim ipse , etc. Idest, et cum lingua
innata est recipere saporem cum eius humiditate,
necesse est ut super ipsam non dominetur alia humiditas.
Prima enim humiditas dominans in lingua impediet
eam in recipiendo secundam humiditatem; quemadmodum
qui gustaverit aliquem saporem fortem et
postea gustaverit alium saporem; tunc enim non sentiet
secundum saporem propter dominium primi super linguam.
Deinde dixit: et sicut infirmi sentiunt omnia amara , etc. Idest, et sicut
infirmi sentiunt omnes sapores
amaros, quia sentiunt eos per linguam submersam
in humore amaro, ita qui gustaverit aliquem saporem
et sua lingua fuerit humefacta in humore accidentali
tunc non comprehendet humorem saporis proprium,
nisi admixtum cum qualitate illius primi humoris. Et
sic accidet necessario ut non comprehendat saporem,
quia non comprehendit materiam saporis in dispositione
secundum quam est materia illius saporis.

[Page 291] Textus/Commentum [105] Et modi saporum sunt sicut in coloribus.
Simplices autem sunt contrarii, dulcis et amarus.
Sequentes autem sunt illum vero unctuosus,
istum autem salsus. Et que sunt inter ea
sunt acutus, et stipticus, et ponticus, et acetosus.
Isti enim modi fere videntur esse modi saporum.
Unde necesse est ut gustans
sit illud quod est in potentia istius dispositionis,
et gustabile sit agens.
Et dispositio modorum saporum adinvicem est sicut
dispositio colorum adinvicem. Quemadmodum igitur
colores simplices sunt albus et niger, ex quibus componuntur
alii, quorum quidam sunt propinquiores simplicibus
quibusdam, ita est de saporibus, scilicet quod simplices eorum
sunt contrarii, scilicet dulcis et amarus. Et sequitur dulcem
unctuosus, et salsus amarum. Et inter istos sunt acutus,
et stipticus, et acetosus. Et hoc quod dixit in coloribus
autem manifestum est; in saporibus vero habet questionem.
Galienus enim opinatur quod ponticus et acetosus sunt
frigidi, et quod acutus est calidior amaro. Et si nos
concesserimus quod isti sapores consequuntur calorem et
frigus, necesse est quod contrarietas in istis sit in illo quod
est ultimo calidum et in illo quod est ultimo frigidum. Et
si concesserimus quod ita est de saporibus sicut de coloribus,
scilicet quod idem color sit a caliditate vel a frigiditate,
tunc non accidet impossibile. Et videtur quod opinio

[Page 292] Galieni sit error. Videmus enim quod amaritudo quandoque
invenitur cum frigiditate, v. g. quod amaritudo
que est in fructibus in primo cremento demonstrat
frigus; et amaritudo que est in rebus combustis
demonstrat calorem. Et similiter non est impossibile ut
aliqua dulcedo sit frigida; videtur enim quod plante amari
saporis apud complementum sunt dulces aut insipide
in principio. Et signum eius quod isti sapores sunt ita
est quod plante habentes sapores non transferuntur
ex amaritudine ad dulcedinem, in eis que innate
sunt esse dulces in fine, nisi mediante aliquo illorum saporum;
et hoc erit secundum quod pertinet illi amaro existenti
in illa planta et illi dulci existenti in ea. Quemadmodum
albedo non transfertur ad nigredinem vel econtrario
nisi mediante aliquo colorum mediorum; in aliquo igitur
transfertur mediante karopo, et in aliquo mediante
kiano; non enim est necesse ut translatio ex extremis
sit super omnia media. Et universaliter per se manifestum
est quod amarum et dulce sunt in fine contrarietatis,
inquantum sunt sapores; quapropter necesse est
ut alii sapores sint medii inter hos duos, et compositi
ex extremis. Secundum hoc igitur debemus ponere
hoc, et non debemus advertere sermonem Galieni;
suus enim sermo non est verus in complexionibus saporum
secundum suas naturas. Et si concesserimus quod
omne dulce est calidum, et omne amarum etiam est calidum,
debemus etiam dicere quod hoc non est nisi respectu
corporis hominis, non respectu nature ipsius rei. Experientia
enim licet testetur hoc in corpore humano, tamen

[Page 293] hoc non demonstrat naturam ipsorum saporum.
Et videtur quod sapor magis sequitur humiditatem
et siccitatem quam caliditatem et frigiditatem. Necesse
est enim opinari aliquam complexionem terminari
ex qua fit amaritudo, et aliam ex qua dulcedo, et quod
iste due complexiones sunt contrarie secundum hunc modum.
Et locus de hac perscrutatione est in libro de Sensu et Sensato,
et etiam de numero modorum saporum. Deinde dixit:
Quapropter necesse est ut gustans sit illud , etc. Idest, declaratum
est igitur ex predictis quod iste sensus est illud quod est
in potentia omnes isti sapores, et quod sapor et gustus est
agens et movens istum sensum de potentia in actum. Textus/Commentum [106] De tangibili autem et de tactu idem est sermo.
Tactus enim si non fuerit unum genus,
sed plus, necesse est ut tangibilia etiam sint plura
uno. Sed est dubium utrum sint unum aut plura.
Modo vult loqui de tactu. Et dixit: De tangibili autem
et de tactu , etc. Idest, utrum autem tangibile sit unum
aut plura uno est dubium, sicut est de tactu; et sermo in
eis idem est. Et innuit per hoc causam propter quam latet
hoc in hoc sensu, et non latet in aliis sensibus; de illis enim,
quia manifestum fuit quod sensibile eorum est unum in genere,
fuit etiam manifestum eos esse unum in genere;
in hoc sensu autem, quia ignoratum est de suis sensibilibus,
fuit etiam ignoratum de suo sensu. Deinde dixit: Tactus
enim si non fuerit unum genus , etc. Idest, et sermo de eis in hac
intentione idem est. Notum est enim nobis quod, si tactus

[Page 294] non est unum genus, sed plura, necesse est ut tangibilia
sint plura uno, et quod, si tangibilia sint plura uno, necesse
est ut iste sensus sit plus uno. Sed licet consecutio in
istis duobus sillogismis sit manifesta, tamen destructio
vel positio in eo est ignorata. Textus/Commentum [107] Sensus autem tactus utrum est in carne aut
in alio simili, aut non, sed ista est medium, primum
autem sentiens est aliud intrinsecum? Omnis
enim sensus existimatur esse eiusdem contrarietatis,
v. g. visus albi et nigri, et auditus
gravis et acuti, et gustus dulcis et amari. In tangibilibus
autem sunt plura contraria: calidum et
frigidum, et siccum et humidum, et durum
et molle, et asperum et lene, et alia similia.
Cum narravit quod dubium est utrum sensus tactus sit
eadem virtus aut plures, incepit dicere sermones
dubitabiles in hoc. Et dixit: Sensus autem tactus , etc. Idest,
et principium considerationis in hoc est utrum sensus
tactus sit in carne aut in simili carni in animalibus carentibus
carne, aut sensus tactus non est in carne, sed caro
est quasi medium. Et dixit hoc quia, si fuerit declaratum
quod sensus tactus est in carne, ita quod proportio
carnis ad ipsum sit sicut proportio oculi ad visum,
manifestum est quod sensus tactus est una virtus, quoniam
unum instrumentum non est nisi unius virtutis.
Si autem fuerit declaratum quod ista virtus fuerit plures

[Page 295] una, necesse est ut caro sit quasi medium, et ut
non sit quasi instrumentum. Et cum narravit hoc, incepit
inducere sermones dubitabiles. Et incepit ab eis que
demonstrant virtutem tactus esse plures una, quia post
inducet ea que demonstrant ipsam esse unam ex hoc quod
apparet quod, cum sensibile fuerit positum super carnem, statim
sentiet, ex quo existimatur quod ista virtus est una. Et dixit:
sed ista est medium , etc. Idest, utrum autem sensus tactus est in carne,
ita quod sit una virtus, aut non est in carne, sed intra, et
est plus quam una virtus, est dubium. Potest enim aliquis dicere
quod caro est medium, et quod primum sentiens, quod est instrumentum
istius virtutis, est instrumentum aliquod intrinsecum, et
quod est plus quam unum instrumentum. Et signum eius est
quia manifestum est quod idem sensus non comprehendit
nisi eandem contrarietatem, et eius media; visus enim comprehendit
album et nigrum et media, et auditus grave
et acutum et media, et gustus dulce et amarum et
media; tactus autem multa contraria, v. g. calidum
et frigidum, et humidum et siccum, et asperum
et lene, et durum et molle, et alia contraria; unde necesse
est ut ista virtus sit plures una, et quod caro sit quasi
medium. Et hoc quod dixit manifestum est; quoniam,
si una virtus est que comprehendit unam contrarietatem,
contingit oppositum converti cum opposito, scilicet
ut que non comprehendit unam contrarietatem,
sed plura, non sit una virtus, sed plures.

[Page 296] Textus/Commentum [108] Sed est hic aliquid per quod dissolvitur ista questio.
In aliis enim sensibus sunt modi contrarietatis
plures uno; v. g. in sono, cum acuto
et gravi, est magnum et parvum etiam, et sonus
lenis et asper, et alia similia; et in colore etiam
sunt alii similes istis. Sed tamen non est manifestum
quid est illud unum subiecturn, sicut
est sonus auditus, sic tactus.
Cum dedit sermonem facientem credere quod sensus tactus
sit plus uno, dedit alium sermonem, quasi dubitationem
super hunc sermonem. Et dixit: Sed est aliquid ,
etc. Idest, sed potest aliquis dicere aliquid esse per quod
dissolvitur iste sermo per quem probatur quod sensus tactus
est plus uno; et est quod in aliis sensibus etiam sunt modi
contrarietatis plures uno; v. g. quod auditus comprehendit
grave et acutum, et magnum et parvum, et
lene et asperum; et similiter visus comprehendit multa, scilicet
album et nigrum, et splendens et non splendens; quapropter
non est necesse ex hoc quod tactus comprehendit
plus uno ut sit plures, et quod caro sit quasi medium. Et
cum dedit hanc dubitationem super sermonem probantem
quod iste sensus est plus uno, incepit excitare modum
debilitatis eius. Et dixit: Sed non est manifestum , etc.
Idest, sed iste sermo non sequitur. Quoniam, si magna contrarietas
que est in tactu sit similis maxime contrarietati existenti
in unoquoque sensu, necesse est ut subiectum modorum
contrarietatis que est in tactu sit unum, sicut est in visu
et in auditu. Sonus enim est subiectum illorum contrariorum
predictorum, et similiter color est subiectum

[Page 297] modorum contrarietatis comprehensibilium per visum.
Sed non est manifestum quid est unum subiectum contrariorum
sensus tactus; immo apparet quod subiectum multiplicatur
secundum multiplicationem contrariorum. Et intendit
per subiectum hic genus quod dividitur in hec
contraria. Et hoc quod dixit manifestum est. Necesse
est enim, si posuerimus quod unus sensus comprehendit multos
modos contrarietatis, ut genus subiectum illis modis
sit unum; quoniam necesse est aliquid esse commune
illi multitudini quod comprehendatur ab illo uno sensu;
et si non, non erit illic aliquid per quod ille sensus poterit
dici unus, quoniam unus sensus non est unus nisi per unam
intentionem. Et cum contraria fuerint diversa in generibus,
tunc virtutes erunt diverse, et ideo illud quod recipit
contrarietatem colorum aliud est a recipiente contrarietatem odorum et a recipiente
contrarietatem saporum, cum ista contraria sint diversa in genere.
Unde necesse est, si tactus sit una virtus, ut modi contrariorum
quos comprehendit sit unum genus subiectum eis quod dicatur de
eis univoce, ut sonus , qui dicitur
univoce de modis sonorum, et color de modis
colorum. Sed contraria tactus non videntur habere genus
quod dicatur de eis nisi equivoce. Quale enim
quod dicitur de calido et frigido et gravi et levi non
dicitur nisi pure equivoce et, illud quod dictum est, de
equivocatione in hoc nomine quale quod dicitur de sapore
et de calore et frigore et colore et odore; omnia enim hec
nominata sunt in predicamento quale , et grave et leve
in predicamento substantie. Et ideo necesse est ut virtus

[Page 298] comprehendens contrarietatem que est in gravi et levi
sit quoquo modo virtus comprehendens contrarietatem
que est in calido et frigido, et quoquo modo
non, cum illa que comprehendit grave et leve non
comprehendit ea nisi mediante motu, scilicet quod non
comprehendit grave nisi quando movet eam corpus grave,
aut leve. Et ideo oportet opinari quod velit Aristoteles quod
sensus tactus est plus quam unus, et quod caro est quasi ei medium.
Licet iste sermo sit contrarius sermoni in libro
de Animalibus; sed tamen forte ille sermo fuit secundum quod
apparuit illic, scilicet quod scivit de membris animalium in illo
tempore; tunc enim adhuc nesciebat nervos, et dixit
quod instrumentum istius sensus est caro. Et iste sermo dat
instrumenta esse illis animalibus tangibilibus intra carnem,
et hoc convenit ei quod post apparuit per anatomiam,
scilicet quod nervi habent introitum in tactu et motu. Quod
igitur scivit Aristoteles ratione apparuit post sensu. Textus/Commentum [109] Utrum autem sensus sit intra, aut non, sed
est primum quod apparet, scilicet caro, existimatur
quod istud signum nichil est, scilicet quod sensus
est quando tangitur. Quoniam, si tu acceperis
membranam et induas carnem ea, tunc eodem
modo apparebit sensus quando tangitur;
licet manifestum est quod sentiens non est in
istis rebus; si igitur fuerit consolidatum cum
eo, tunc sensus citius proveniet etiam.

[Page 299]
Cum dedit sermonem necessarium ex quo apparet quod
sensus tactus est plus uno, et quod caro est quasi medium,
ut exposuimus, (licet sit contra opinionem Alexandri et expositionem
Themistii, quamvis Themistius dicat aperte quod
ista est opinio Aristotelis, scilicet quod caro est quasi medium; sed isti
non videntur scire rationem super quam sustentabatur Aristoteles in
hoc, et est quod, quia sensibilia tactus non communicant in eodem
genere quod de eis dicatur univoce, necesse est ut sit plus uno;
et nos post dicemus rationem Alexandri in hoc, et dissolvemus
eam), et cum iam complevit hoc declarare et dissolvere
questionem contingentem in hoc, reversus est ad destruendum
illud ex quo existimatur quod caro est instrumentum
istius virtutis. Et dixit: Utrum autem sentiens est intra ,
etc. Idest, dicere autem quod tangens non est intra, sed in primo
eorum que apparent, scilicet in carne (caro enim, cum fuerit positum
super ipsam aliquod tangibile, statim comprehendet ipsum),
nichil est; scilicet quod istud argumentum non tenet, scilicet quod
sensus tactus sit quando tangibile tangit carnem. Deinde debilitavit
hoc argumentum. Et dixit: Quoniam, si tu acceperis
membranam , etc. Idest, quoniam, si tu acceperis membranam
non spissam, et indueris ea carnem, et posueris super
eam aliquod tangibile, tunc statim comprehendetur a sensu
ac si esset absque illa membrana. Deinde dixit: licet sit manifestum
quod sentiens non est in istis rebus . Idest, licet sit manifestum
quod primum sentiens non est in cute. Unde non est impossibile

[Page 300] ut caro sit talis dispositionis, scilicet ut sit medium quasi
cutis. In apparentibus autem in carne nulla dubitatio
est super ea que iam declarata sunt ratione. Deinde dixit: si igitur
fuerit consolidatum , etc. Idest, et nulla differentia est in hac
intentione sive caro fuerit continua cum sentiente, sive membrana
fuerit non continua. Cutis enim si esset continua, tunc
citius redderet sensum. Continuatio igitur non dat carni
nisi facilitatem pertransitus sensus, non quia continuatio
det ut caro sit instrumentum istius sensus. Textus/Commentum [110] Et ideo istud membrum est de corpore quasi
aer si esset applicatus cum corpore in circuitu;
tunc enim existimaremus quod per idem sentiremus
sonum et colorem et odorem, et quod
visus et auditus et o factus esset unus sensus.
Modo autem, quia aer per quem fiunt isti motus,
scilicet videre et audire et olfacere, est distinctus,
apparent sensus quos diximus esse diversi.
Cum declaravit quod tactus est plus uno sensu, et quod
propter hoc caro debet esse media istis sensibus, et quod dubitatio
super hoc ex eo quod apparet sensui, que fecit multos
homines dicere quod caro est instrumentum istius sensus
et quod iste sensus est unus, non sufficit, incepit deciarare
modum ex quo contingit ista existimatio communis
omnibus; et forte ipse est unus eorum, in libro de Animalibus,
qui hoc existimaverunt. Et dixit: Et ideo hoc
membrum de corpore

[Page 301] , etc. Idest, et ista existimatio accidit
omnibus quia hoc membrum, scilicet caro, assimilatur
aeri si esset applicatus cum corpore; quoniam, si aer, secundum
quod est medium, fuisset applicatus cum corpore sicut est caro,
idest esset pars corporis, tunc existimaremus quod per idem
sentiremus sonum et colorem et odorem, et quod hec tria
sunt unus sensus. Et hoc idem accidit sensibus tactus cum
carne, ita quod fuit existimatum eos esse unum sensum.
Deinde dixit: Modo autem, quia aer , etc. Idest, sed apparet quod tres
sensus isti sunt diversi, licet sint per idem medium, quia medium
non est pars nostri; caro autem quia est pars nostri,
non apparuit hoc in sensibus tactus, et fuit existimatum
eos esse unum sensum. Sed demonstratio cogit quod sint plures
uno sensu; sentit enim plura uno sensibili in genere. Textus/Commentum [111] In tactu autem hoc modo latet. Impossibile
est enim ut constitutio corporis animati sit
ex aere aut ex aqua; indiget enim ut sit durum;
remanet igitur ut sit ex terra et ex istis in carne
et similibus. Unde necesse est ut corpus
medium tangens sit applicatum, per cuius mediationem
erunt sensus plures quam unus.
Cum declaravit modum ex quo contingit ista existimatio
in sensibus tactus, et non contingit in aliis sensibus,
incepit narrare causam et necessitatem in hoc quod
medium in tactu est applicatum et in aliis non applicatum.
Et dixit: In tactu autem , etc. Idest, tactui autem accidit hoc

[Page 302] ita quod ista intentio latet in eo, scilicet quod est plus quam unus sensus,
ex hoc quod omnis sensus indiget medio; et animalia indigent
in salute ut sentiant tangibilia; et ideo fuit necesse ut
medium esset pars eius. Et fuit impossibile ut hoc medium
quod est pars eius esset aqua aut aer; impossibile
est enim, sicut dixit, ut constitutio corporis esset ex aere aut
aqua. Animalia enim indigent necessario corpore duro, ex
quo contingit ut medium in sensibus tactus esset
corpus admixtum super quod habundaret terrestritas;
et est caro, et eius simile in animalibus carentibus carne.
Et sic est intelligendus iste sermo. Et ipse excitavit
nos super hoc quod diminuitur in sermone, per hoc quod
dixit: Necesse est igitur ut corpus medium tangens sit
applicatum . Idest, necesse est igitur quod omnis sensus sit per
medium, cum sensus non sentiant sua sensibilia nisi tangendo;
et animalia indigent, ut sentiant sensibilia occurrentia,
ut medium sit applicatum, et pars corporis.
Deinde dixit: per cuius mediationem erunt sensus, et sunt plures
uno , idest sensus tactus. Textus/Commentum [112] Et demonstrat eos esse plures uno tactus
lingue. Omnia enim tangibilia sentiuntur per
idem membrum, et sapor. Si igitur alia caro sentiret
saporem, tunc existimaretur quod gustus
et tactus essent idem sensus; modo autem
sunt duo, quia non convertitur.
Et demonstrat quod sensus tactus est plus quam unus,
et quod hoc latet quia caro est quasi medium, tactus qui

[Page 303] est in lingua; quoniam, quia sentimus omnia tangibilia per
hoc membrum, et etiam saporem, fuit necesse ut caro
que est in hoc membro sit quasi medium, non quasi
instrumentum; quoniam, si esset instrumentum saporis,
non comprehenderet tangibile, et si tangibilis, non
saporem; idem enim sensus idem habet instrumentum. Si
igitur alia caro que est in corpore sentiret saporem sicut
caro que est in lingua, tunc existimaretur quod gustus
et tactus essent idem sensus. Deinde dixit: modo autem sunt duo,
quia non convertitur . Idest, modo autem non accidit hoc,
quia non convertitur, scilicet quia omnis caro gustans est
tangens, sed non omnis caro tangens est gustans. Textus/Commentum [113] Et ex eis de quibus dubitat homo est quod omne
corpus habet profundum, et hoc est tertia
dimensio; et corpora inter que existit aliquod
corpus medium impossibile est ut tangant se
adinvicem; et humidum non est extra corpus,
neque humectatum; immo necesse est ut sit aqua
aut aliquid in quo est aqua; et ea que occurrunt
sibi in aqua adinvicem, cum sua extrema
non fuerint sicca, necesse est ut inter ea sit medium,
et est illud in quo ultima eorum sunt submersa;
et si hoc est verum, impossibile est ut aliquid
tangat aliud in aqua. Et similiter in aere;
aer enim ita est cum eis que sunt in eo sicut
aqua cum eis que sunt in aqua (sed magis ignoramus ea que sunt in aere), v. g.
animalia que sunt in aqua, si corpus humectatum
tangit corpus humectatum.

[Page 304] Cum declaravit quod tactus indiget carne pro medio,
et quod est plus quam unus, incepit querere etiam utrum iste
sensus, cum hoc quod indiget carne, indigeat etiam medio
extrinseco, aut sufficiat etiam caro sine medio extrinseco.
Et ista questio etiam accidit in gustu. Et dixit: Et
ex eis in quibus homo dubitat est ,etc. Idest, et dubitat homo
in hoc utrum tactus indigeat medio extrinseco, cum hoc
quod indiget medio quod est caro. Omne enim corpus habet
profundum, et est tertia mensura corporis. Deinde dixit: et corpora
inter que est medium , etc. Idest, et cum omne corpus
habet profundum, necesse est ut inter omnia duo corpora
non se tangentia sit corpus. Et cum ita sit, continget
ut corpora sicca inter que est medium corpus humidum
impossibile est ut tangant se adinvicem absque
eo quod sue superficies sint humefacte ab illo corpore humido,
et humiditas impossibile est ut sit extra illud corpus medium;
v. g. corpora humectata quoniam impossibile est
ut tangant se nisi inter ea sit aqua aut aliquid aque.
Deinde dixit: et ea que occurrunt sibi in aqua adinvicem, cum
extrema eorum fuerint non sicca , etc. Idest, et cum corpora
sicca non occurrunt sibi in corporibus humidis nisi
extrema eorum sint humectata, necesse est ut non
occurrant sibi nisi inter ea sit medium; et est corpus in
quo superficies eorum sunt submerse. Et cum ita sit, impossibile est
ut corpus siccum tangat corpus siccum in aqua aut in aere
nisi inter ea sit corpus aut ex aqua aut ex aere. Deinde dixit: Et
similiter etiam de aere; aer enim , etc. Idest, et ita est de aere sicut de
aqua in hoc. Sed humefactio eorum que sunt in aqua
est manifesta sensui; humefactio autem eorum que sunt in

[Page 305] aere non sentitur, sed ratio cogit eam esse eiusdem modi.
V. g. animal quod est in aqua; quoniam, cum manifestum
est quod impossibile est ut aliquid tangat nisi mediante
aqua, sic debet esse in animalibus que sunt in aere. Textus/Commentum [114] Utrum igitur sensus omnium rerum est eodem
modo, aut sensus rerum diversarum est
diversus, ut existimatur quod gustus et tactus sunt
per tangere, alia autem a remoto? Aut
non est ita, sed nos etiam non sentimus durum
et molle nisi mediantibus aliis rebus, sicut
sentimus faciens sonum et visibile et odorabile,
sed ista a remoto, et illa duo a propinquo,
et ideo non fuit perceptum? Et sic nos omnia
sentimus per aliquod medium, sed non
comprehenditur a nobis in hiis duobus. Iam
enim diximus etiam prius quod, si nos sentiremus
tangibilia membrana mediante ita quod non perciperemus
eam, tunc dispositio nostra esset
sicut dispositio nostra modo in aqua aut in
aere; modo enim existimamus tangere ea, et
non est illud.
Et cum fuerit concessum hoc quod diximus, quod corpora
sicca impossibile est ut tangant se in corporibus
humidis nisi inter ea sit aliquod corpus ex illo humido,
querendum est utrum sentire omnia sensibilia fiat eodem
modo, scilicet per medium, aut sentire res diversas sit diversum,
scilicet quod sentire quasdam non est per medium, ut

[Page 306] existimatur de tactu et gustu, et quasdam per medium
et sine tactu, sed a remoto, ut auditus et olfactus et visus;
aut non est ita, sed omnia tangibilia sentimus per hoc
idem medium per quod sentimus illa tria residua, sed
tantum differunt in hoc quod sensibilia in istis tribus
comprehenduntur a remoto, et in tactu et gustu a propinquo.
Et cum ita sit, non sentimus omnes res nisi per medium
extrinsecum, sed istud medium non percipitur a
nobis in tactu, quemadmodum si sentiremus tangibilia
mediante membrana absque eo quod perciperemus illam
membranam esse super nos; quoniam sicut dispositio nostra
esset cum hac membrana, per cuius mediationem sentiremus
tangibilia absque perceptione illius, sic esset dispositio
nostra in sentiendo res mediante aqua aut aere; scilicet,
quemadmodum accideret nobis existimare quod nos non sentimus
tangibilia nisi tangendo, non mediante illa membrana,
cum non percipimus illam esse omnino, sic possibile est
hoc accidere nobis in aqua aut aere, scilicet existimare quod
nos sentimus res sine mediatione eorum, sed nos in rei veritate
nichil tangimus nisi per mediationem eorum. Textus/Commentum [115] Sed tangibile differt a visibilibus et facientibus
sonum. Nos enim sentimus ista ita quod
medium agit quoquo modo in nobis, et nos
in tangibilibus non a medio sed cum medio,
v. g. ille cui accidit ictus mediante scuto; scutum
enim non est illud quod percussit ipsum
cum percutiebatur scutum, sed accidit quod percussio
amborum fuit simul.

[Page 307]
Sed licet consequitur ex hoc sermone quod tangibilia
non sunt nisi per medium, sicut tres sensus, tamen
opinandum est quod actio medii in hoc sensu non est sicut
actio medii in illis, sed tangibilia differunt a coloribus
et a sonis in hoc quod indigent medio; quia sensibilia in illis
tribus primo agunt in medium, deinde medium in
nos, tangibilia autem insimul agunt in nos et in medium.
Sed debes intelligere hic per simul non quia in
eodem tempore patitur medium et sensus a tangibilibus,
et in illis duobus temporibus, (existimatur enim quod visus
et aer alterantur a colore in eodem instante), sed intendit
hic per prioritatem et posterioritatem in illis
prioritatem secundum causam, scilicet quia sensibile est causa remota
in motione sensus, et medium est causa propinqua. In
tactu autem medium et sensus moventur insimul a tangibili,
sed medium nichil facit in hoc, sed est aliquod
accidens ex necessitate, non quia est necesse in esse sensus
sicut medium esse est necessarium in esse aliorum. Et ideo
assimilavit passionem nostram a tangibilibus passioni
nostre a percussione mediante scuto. Quemadmodum
igitur non debet aliquis dicere quod scutum est necessarium
in actione percussionis nostre, ita quod scutum sit causa
propinqua et percussio est causa remota, ita est de aere
cum tangibilibus, scilicet quod non debet aliquis dicere quod illud
necesse est in sentire tangibilia, sed dicimus quod insimul
patimur nos et scutum ab ictu. Per simul igitur debemus

[Page 308] intelligere privationem prioritatis et posterioritatis
in causa, non in tempore. Et intendebat per hoc
declarare quod istud non est medium quod est necessarium
omni sensui in sentiendo; sed medium quod est huiusmodi
in hoc sensu est caro, et hoc si dicetur medium,
erit secundum accidens. Si igitur est intelligendus iste locus,
non quod Aristoteles dubitavit in hoc et non complevit, neque
declaravit modum secundum quem dicitur quod tangibilia non
sentiuntur nisi per medium extraneum. Neque etiam
Aristoteles in hoc sermone fuit valde oblitus, sicut dicit
Themistius et alii. Dicunt enim quod nos, si concesserimus quod
tangibilia non comprehenduntur in aqua et aere
nisi mediantibus istis, quid possumus dicere in comprehensione
qualitatum tangibilium in istis duobus mediis
ipsis? Et ego dico quod oblivio fortis non fuit nisi a dicente
hunc sermonem, licet sit valde sufficiens secundum quod apparet.
Omne enim animal quod innatum est esse in aqua aut in
aere non sentit aliquam qualitatem calidi aut frigidi
in eis, si fuerint in simplicitate quam debent
habere, quia est locus eius naturalis, et locus est similis
locato, ut declaratum est in sermonibus universalibus,
et iam declaratum est quod sensibile est contrarium ante
passionem. Et cum ita sit, animal non sentit calorem aut
frigus in aere aut in aqua nisi quando cum eis admiscentur
corpora calida aut frigida; illa igitur corpora sunt alia
ab aqua et ab aere naturali. Et cum ita sit, illud quod
accidit ex hoc, quando sentimus quod aer aut aqua calefactus
est aut infrigidatus, illud idem accidit in corporibus

[Page 309] que apparent visui esse alia ab aere et aqua, scilicet quod nos non
sentimus ea nisi mediante aqua et aere naturali, ut declaratum
est ex sermone predicto. Et si aer et aqua continentes
animalia haberent qualitatem contrariam, tunc
impedirent comprehensionem qualitatum contrariarum
ab animalibus. Et propter hoc quod diximus non
est opinandum aquam calefieri dum fuerit aqua pura,
neque quod aer infrigidatur dum est aer purus, sed hoc accidit
propter corpora admixta cum eis calida aut frigida.
Et hoc fecit dubitare homines ita quod frigiditas non est
accidens inseparabile aque, sicut calor igni. Et ista existimatio
accidit quia vulgus consuevit vocare aquam dum
liquefactio remanet in ea, licet in rei veritate non est aqua
pura, sed admixta; ista enim qualitas est magis cognita
omnibus suis qualitatibus sensibilibus, sicut calor in igne.
Et ideo vulgus non absolute vocat ignem qui infrigidatus
est propter admixtionem corporum frigidorum, et forte
vocat ignem corpora calida, licet sint humefacta per
mixtionem, dum remanent calida calore igneo. Revertamur igitur ad
nostrum, et dicamus: Textus/Commentum [116] Et universaliter videtur quod caro et lingua est sicut
aer et aqua in visu et auditu et olfactu, et sic
est dispositio eorum apud sensum sicut dispositio
uniuscuiusque illorum duorum. Sed ipsum
sentiens cum tetigerit, non cadit illic neque hic
sensus, v. g. si aliquis posuerit aliquod corpus
album super visum ultimum. Dicamus igitur
quod manifestum est quod sensus tactus est interius,
et si non esset hoc, contingeret in eo quod contingit
in aliis, quod, cum poneretur super sentiens,
non sentiret. Caro autem sentit cum fuerit
positum super eam; unde sequitur ut
caro sit medium in tangente.

[Page 310]
Cum declaravit modum secundum quem dicitur quod aqua
et aer sunt media in tactu, si debeant dici media, reversus
est ad dicendum illud quod est medium in rei veritate
in hoc sensu, scilicet illud quod est impossibile ut sine eo
sentiat iste sensus; et est caro, cuius proportio ad ipsum
est sicut proportio aque et aeris ad alios tres. Et dixit: Et
universaliter videtur , etc. Idest, et universaliter opinandum
est quod caro et lingua sunt tactui et gustui sicut aer et
aqua visui et auditui et olfactui. Deinde dixit: et sic est dispositio
eorum apud sensum , etc, idest ita quod dispositio carnis et lingue
apud tangens et gustans sit sicut dispositio aque
et aeris apud alios tres sensus. Deinde dixit: Sed ipsum sentiens cum
tetigerit , etc. Idest, et in omnibus, cum super ipsum sentiens
fuerit positum sensibile, non sentiet omnino, aut si sentiet,
male, ut accidit cum super visum fuerit positum aliquod
corpus album. Deinde dedit aliam demonstrationem a
predicta quod caro est quasi medium, non quasi instrumentum.
Et dixit: Dicamus igitur quod manifestum est , etc. Idest, et manifestum
est quod sensus tactus est intra carnem, et quod caro
non est quasi primum instrumentum ei, quoniam, si ita

[Page 311] esset, contingeret in eo quod contingit in aliis, scilicet quod, cum
sensibile esset positum super carnem, non sentiretur a virtute
tangibili, quemadmodum color, cum fuerit positus
super visum, non sentietur; modo autem, quia videmus
quod virtus tangibilis non sentit nisi quando tangibile fuerit
positum super carnem, necesse est ut caro sit medium,
non instrumentum. Et hoc quod dixit manifestum
est per se. Quoniam hoc quod tres sensus indigent medio aut est
quia accidit suis sensibilibus quod sunt remota ab eis, aut
quia impossibile est ut recipiant sua sensibilia nisi sint
prius in medio, ut plura videntur contraria, scilicet quod non
transferuntur ad extrema nisi prius transferantur ad
medium. Et si hoc esset propter hoc quod sensibilia sunt
remota, contingeret ut sentirent quando essent posita
super eos; tunc enim non indigerent medio; sed non sentiunt;
ergo non indigent medio nisi propter ipsum sentire.
Et quia hoc accidens non potest attribui uni eorum
essentialiter, cum commune sit eis, remanet igitur ut
hoc sit commune eis per naturam communem tribus
sensibus. Sed nulla natura communis est causa in hoc accidente
nisi hoc quod sunt sensus; ergo indigentia medii
ad sensus est eis in hoc quod sensus, non secundum quod quidam
sensus. Ergo omnis sensus necessario indiget medio in
ipso sentire, non quod medium est istis tribus sensibus
tantum, quia sensibilia eorum sunt remota, ut putat
Alexander; quoniam, si ita esset, contingeret quod, cum essent
posita super eos, ut sentirent. Et hoc quod dixit Alexander
contradicendo huic opinioni, scilicet quod, si caro esset quasi

[Page 312] medium, contingeret ut sub carne esset aliquod membrum
per quod fieret iste sensus, aut
unum, si iste sensus esset unus, aut plura, si plures, nichil
est. Iam enim apparuit post Aristotelem in tempore eius, scilicet
Alexandri, quod in animalibus sunt quedam corpora que
dicuntur nervi, et habent introitum in sensum et motum.
Quod igitur apparuit Aristoteli ratione manifestatum
est post sensu. Et nichil est hoc quod dicunt posteriores
Peripatetici, scilicet quod nervi non habent introitum
in sensum tactus. Est enim sermo Aristotelis in propinquo
potentia, et est etiam sensibilis. Textus/Commentum [117] Tangibilia autem sunt differentie corporis
secundum quod est corpus. Et dico
quibus elementa determinantur, scilicet calidum
et frigidum et humidum et siccum, et sunt
ille de quibus locuti fuimus apud sermonem
de elementis. Illud autem quod est
sentiens et tangens, et in quo est primus sensus
qui dicitur tactus, est membrum quod est
in potentia talis dispositionis. differentias
Et tangibilia sunt differentie corporis secundum quod est
corpus . Idest, et tangibilia universaliter sunt differentie
existentes in omnibus corporibus, scilicet communes
omnibus corporibus generabilibus et corruptibilibus.
Deinde dixit: Et dico differentias , etc. Idest, et intelligo

[Page 313] per differentias differentias universales a quibus nullum
corpus fugit; et sunt prime differentie existentes in
quatuor elementis, scilicet calidum et frigidum, humidum
et siccum, et que fiunt ex eis, ut asperum et durum
et alie differentie tangibiles, et que sunt coniuncte
cum eis, ut grave et leve. Deinde dixit: de quibus prius locuti
fuimus apud sermonem de elementis , scilicet in libro
de Generatione et Corruptione; illic enim declaravit
modos tangibilium primos et secundos. Deinde dixit:
Illud autem quod est sentiens , etc. Idest, illud autem
quod sentit has differentias est membrum quod est in
potentia hee differentie, idest illud quod innatum est perfici
per has differentias. Et opinandum est quod hoc est
caro aut nervi. Textus/Commentum [118] Sentire enim est aliquod pati quoquo modo.
Unde necesse est ut illud quod agit sibi
simile in actu non agat nisi illud quod est in
potentia. Et ideo calidum non sentit sibi simile, neque
frigidum neque durum neque molle, sed ea que
sunt intensiora. Sensus enim est quasi medium
inter contrarietatem in sensibilibus. Et
ideo distinguit sensibilia; medium enim distinguit;
efficitur enim apud utrunque equaliter.
Cum dixit quod primum sentiens est illud quod est
in potentia iste differentie, incepit declarare hoc. Et dixit:

[Page 314] Sentire enim , etc. Idest, sentire enim, quia est aliqua passio
secundum modum dictum, et omne patiens habet agens, et
omne agens agit sibi simile in actu, necesse est ut non
agat sibi simile in actu nisi ex aliquo quod est sibi simile
in potentia, non in actu. Deinde dixit: Et ideo calidum non sentit
sibi simile , etc. Idest, et quia agens non agit in eo quod
est sibi simile in actu, sed in potentia, ideo necesse est ut
membrum sentiens non sentiat corpus calidum equale
sibi in calore, neque membrum frigidum corpus frigidum
sibi equale in frigore, et similiter de duro et molli.
Deinde dedit causam in hoc. Et dixit: Quoniam sensus est quasi
medium , etc. Idest, et sensus tactus comprehendit tantum
intensiora ex rebus tangibilibus, econtrario aliis sensibus
cum suis sensibilibus, quia sensus tactus invenitur in aliquo
quod est medium inter contrarietatem aliquam in sensibilibus,
cum impossibile est ut aliquod corpus denudetur
a qualitatibus tangibilibus, econtrario aliis qualitatibus
sensibilibus. Et intelligo quod sensus tactus impossibile
est ut careat simpliciter calido et frigido et
sicco et humido, sicut fuit in visu carere colore, et in auditu
carere sono. Et ideo isti sensus comprehendunt sua sensibilia
secundum totum; sensus autem tactus comprehendit extrema.
Deinde dixit: Et ideo distinguit sensibilia; medium enim
distinguit , etc. Idest, et ideo sensus tactus distinguit et
comprehendit sensibilia, quia est medium; medium enim
distinguit quia recipit utrunque extremum et assimilatur
ei et efficitur cum eo idem.

[Page 315] Textus/Commentum [119] Et sicut oportet ut illud quod est
innatum sentire album et nigrum sit neutrum,
sed utrunque in potentia, et sic de aliis, ita in tactu
debet esse neque calidum neque frigidum.
Et quemadmodum oportet ut illud quod innatum
est sentire album et nigrum sit neutrum, sed utrunque
in potentia, et sic in unoquoque sensu, sic etiam oportet
ut tangens sit neque calidum neque frigidum, secundum modum
qui est possibilis in eo, scilicet ut ista sint in eo secundum medium
aut prope, cum impossibile est ut denudetur ab eis omnino
sicut fuit possibile in illis aliis, scilicet ut denudarentur a suis
sensibilibus. Et debes scire quod illud quod consequitur
ex hoc in instrumento istius sensus, illud idem consequitur
in medio, et ideo non possumus dicere quod caro est instrumentum
istius virtutis secundum quod est media inter
contraria, sicut existimaverunt plures. Textus/Commentum [120] Et quemadmodum visus est quoquo modo
rei visibilis et non visibilis, et similiter de
aliis, sic est tactus tangibilis
et non tangibilis. Et non tangibile est illud in quo est de
dispositione tangibilium aliquid valde modicum,
sicut aer, aut valde intensum, sicut corrumpentia.
Cum notificavit naturam sensus tactus, et naturam rerum
tangibilium, et quomodo fit tactus, et per quot, reversus

[Page 316] est ad dicendum aliquod commune omnibus sensibus.
Et dixit: Et quemadmodum
visus , etc. Idest, et quemadmodum visus comprehendit
visibile et non visibile quoquo modo, et similiter
alii sensus comprehendunt privationes suorum
propriorum sensibilium, ita sensus tactus comprehendit
tangibile et non tangibile. Et dixit quoquo modo quia
non eodem modo comprehendit habitum et privationem;
comprehendunt enim alterum duorum oppositorum essentialiter et
alterum accidentaliter. Deinde posuit secundum quot modos dicitur non tangibile.
Et dixit: Et non tangibile est illud in quo est , etc.
Idest, et non tangibile dicitur duobus modis, quorum
unus est illud in quo existit de qualitatibus valde modicum,
sicut est de aere continente nos, et alter est
illud in quo existit de qualitatibus tangibilibus valde
intensum et corrumpens sensum, ut ignis et glacies. Textus/Commentum [121] In unoquoque igitur sensuum dictum est secundum
descriptionem. Et dicendum est universaliter de omni sensu
quod sensus est recipiens formas sensibilium
sine materia, v. g. quod cera recipit formam anuli
sine ferro aut auro, et recipit signum
quod est ex cupro aut ex auro, sed non secundum
quod est cuprum aut aurum. Et similiter
unusquisque sensuum patitur ab habente
colorem aut saporem aut sonum, sed hoc non
secundum quod dicitur unusquisque eorum, sed secundum quod est
in hac dispositione, et in intentione.

[Page 317]
Intendit per secundum descriptionem idest universaliter; in libro
enim de Sensu et Sensato loquitur de istis particulariter.
Et dixit: Et dicendum est de omni sensu , etc. Idest,
et opinandum est quod receptio formarum sensibilium ab
unoquoque sensu est receptio abstracta a materia. Si
enim reciperet eas cum materia, tunc idem esse haberent
in anima et extra animam. Et ideo in anima sunt intentiones
et comprehensiones, et extra animam non sunt
neque intentiones neque comprehensiones, sed res materiales
non comprehense omnino. Deinde dixit: v. g. quod cera
recipit , etc. Idest, et ista receptio que est in sensibus
abstracta a materia similis est receptioni cere ad figuram
anuli; recipit enim eam sine materia, cum eodem modo
recipit eam sive fuerit ferri sive auri sive cupri. Deinde dixit:
Et similiter unusquisque sensuum patitur , etc. Idest, et secundum hunc
modum patitur unusquisque sensuum ab eis a quibus naturaliter
innati sunt pati, sive colore sive sono, sed non patitur ab
eo secundum quod est color aut sonus; quoniam, si ita esset, contingeret
quod, cum reciperet ipsum, esset color aut sonus, non intentio.
Et hoc intendebat cum dixit: sed hoc non , etc, idest non secundum quod dicitur
unusquisque, sed secundum quod est intentio; intentio enim coloris
alia est a colore. Et dixit secundum quod est in hac dispositione ,
et in intentione observando se ab intentionibus
quas recipit intellectus; ille enim sunt universales,
iste vero tantum sunt iste.

[Page 318] Textus/Commentum [122] Et in quo est ista potentia est primum sentiens.
Sunt igitur idem, in esse autem diversa.
Illud enim quod sentit est aliqua magnitudo,
et non secundum quod sentit; neque sensus est magnitudo,
sed intentio et virtus illius.
Et quod recipit istam virtutem que est intentio abstracta
a materia est primum sentiens. Et cum receperit eam,
efficientur idem, sed in numero differunt. Illud enim quod
sentit est aliquod corpus, et non sentit quod est corpus; neque
sensus est corpus, sed intentio et potentia illius corporis
quod est primum sentiens. Textus/Commentum [123] Et manifesta est ex hoc causa propter quam
sensibilia intensa corrumpunt instrumenta
sensuum que sit etiam; quoniam, quando motus sentientis
fuerit fortior eo, dissolvetur sua
intentio (et hoc erit sensus), sicut dissolvitur
consonantia cordarum et neumata, cum
tanguntur fortiter.
Et ex hoc quod diximus, quod sensus est intentio,
declarabitur causa propter quam sensibilia intensa corrumpunt
instrumenta sensuum; quoniam, quando motus sentientis
a sensibili fuerit fortior quam sentiens possit tolerare,
dissolvetur illa intentio per quam sentiens est sentiens,
et remanebit corpus sine illa intentione que est
sensus, sicut dissolvitur consonantia cordarum et neumata,

[Page 319] que sunt intentio existens in eis,
quando fortiter tanguntur et movebuntur motu fortiori
quam motu quem possunt tolerare. Textus/Commentum [124] Et causa propter quam vegetabilia non sentiunt,
et in eis est aliqua pars animata, et recipit
passionem a tangibilibus, quia calefit et
infrigidatur; causa enim in hoc est quia non
habet medium, neque principium per quod
potest recipere formas sensibilium.
Laborat in hoc sermone ad dandam causam propter
quam vegetabilia non habent sensum tactus, licet
habeant animam nutritivam, et etiam patiuntur a tangibilibus
et calefiunt et infrigidantur. Et intendit per aliquam
partem animatam animam nutritivam . Et dixit:
causa enim in hoc est quia non habent medium , etc. Idest,
causa enim in hoc nichil aliud est nisi quod vegetabilia
non habent medium, quasi carnem, neque tale principium
per quod animalia possunt recipere formas sensibilium.
Et cum declaravit quod a tangibilibus patitur aliquid quod
non comprehendit ea, incepit narrare quod econtra
est de aliis sensibilibus sensuum. Textus/Commentum [125] Sed non patitur ab odoribus quod non potest
olfacere, neque a coloribus quod non potest
videre, et sic de aliis. Si igitur olfactum est
odor, contingit ut omnis res que
facit olfacere facit per odorem. Unde necesse est quod
nichil ex eis que non possunt olfacere patiatur
ab odore; et iste est sermo de
aliis; neque etiam aliquid ex eis que possunt, nisi secundum
quod quodlibet eorum est sentiens.

[Page 320]
Et licet aliquid quod non est innatum tangere
patiatur a tangibilibus, tamen non patitur ab odoribus
passione propria odoribus, idest secundum quod est odor, nisi illud
quod potest olfacere; neque patitur a coloribus passione
propria colori secundum quod est color nisi illud quod potest videre;
neque a sono nisi illud quod potest audire. Deinde dixit: et sic
de aliis . Et hoc facit existimare quod sapor est huius dispositionis.
Sed ipse dicet post quod quiddam patitur a sapore
quod non est innatum sentire ipsum. Et forte fecit hoc
quia est locus dubitationis. Deinde dixit: Si igitur olfactum ,
etc. Idest, si igitur natura olfactibilis, que non existit nisi
in olfaciente, sit odor ipse, non intentio comparativa que
contingit odori, manifestum est quod odor facit olfacere
omne olfactum; et omne in quo odor agit secundum quod
est olfactus est olfaciens; quoniam, si esse odoris non est nisi secundum quod
est olfactus, et olfactum non invenitur nisi in olfaciente,
manifestum est quod omne quod patitur ab odore est olfaciens.
Deinde dixit: Unde necesse est , etc. Idest, si igitur omne olfaciens
patitur ab odore, et omne quod patitur ab odore est olfaciens,
contingit secundum conversionem oppositi ut quod non est olfaciens
non patiatur ab odore. Et ipse non propalavit
in hoc sermone nisi postremum consequens, et primum
principium ex quo consequebatur, scilicet quod, si odor
est relativus, idest olfactus, necesse est ut olfactum sit
olfacientis. Et non propalavit propositionem dicentem quod
omne quod patitur ab odore est olfaciens, neque propalavit

[Page 321] conversionem sui oppositi. Et quasi opinatur quod tactus
est aliquod contingens rebus contrariis tangibilibus;
et non opinatur quod olfactibile est aliquod contingens
odori, neque visibile colori, sed opinatur quod olfactum est quasi
ipse odor, et visibile ipse color, et audibile ipse sonus.
Et ideo fuit necesse apud ipsum ut omne quod patitur
ab odore sit olfaciens, et a colore videns, et a sono audiens;
et non fuit necesse ut omne quod patitur a tangibili
sit tangens. Et hoc indiget magna inquisitione.
Ipse enim quasi opinatur quod sensuum quidam sunt in capitulo
relationis, et quidam sunt in capitulo actionis et
passionis per se et accidit eis relatio. Textus/Commentum [126] Et cum hoc, manifestum est etiam hoc modo. Neque
enim lux neque obscuritas neque sonus neque
odor agunt aliquid in corporibus, sed ea in
quibus sunt ista, v. g. quod aer, in quo est
tonitruum, findit lignum. Sed tangibilia et sapores
agunt; quoniam, si non agunt, a quibus
igitur patiuntur et alterantur corpora non
animata? † Ex illo etiam patiuntunt. †
Et cum hoc quod in sermone predicto, per quem declaravimus
hoc de sensibilibus, manifestum est, manifestum est per se. Apparet enim quod neque
lux neque obscuritas neque sonus neque odor agunt aliquid

[Page 322] in corporibus, sed non agunt nisi in rebus in quibus
sunt isti sensus. Deinde dixit: v. g. quod aer, in quo est tonitruum,
findit lignum . Sed sonus qui est tonitruum non est ipse
motus quem lignum recipit a motu aeris, sed sonus est
intentio que non invenitur nisi in audiente, et quasi
est in capitulo ad aliquid, non qualitatis, Et similiter
odor apud ipsum est, secundum quod exposuimus. Deinde
dixit: Sed tangibilia et sapores , etc. Idest, sed tangibilia et
sapores magis sunt in capitulo de agere et pati quam
in capitulo relationis; quoniam, si ab eis non patitur
nisi quod habet sensum gustus et tactus, a quo igitur
patientur alia corpora non animata? Continget enim agere
et pati non esse, quod est impossibile. Et hoc quod
dixit in tangibilibus est manifestum, sed in saporibus
indiget consideratione. Potest enim aliquis dicere
quod sapor est ipsum gustabile, sicut odor est ipsum
olfactum. Sed videmus, ut dicit Plato, quod sapores habent
in corporibus non animatis passiones diversas additas
calefactioni et infrigidationi, v. g. exasperare,
quod est pontici, et lenificare, quod est unctuosi,
et alia multa que sunt dicta in Thimeo, que
Galienus laborat exponere. Iste igitur actiones utrum
sint saporis, aut sint de sapore quasi motus aeris de sono,
indiget consideratione. Sed accepit hic quod sapor
est modus tangibilis, cum sit similis ei. Textus/Commentum [127] Dicamus igitur quod non omne corpus est innatum
pati a sono et ab odore, et quod patitur
non est determinatum neque permanens,
v. g. aer; est enim ventus, et propter hoc patitur.
Que est igitur differentia inter olfacere et pati?
Dicamus igitur quod olfacere est sentire; cum autem
aer patitur, velociter fit sensatus.

[Page 323]
Cum declaravit quod non patitur ab aliquo trium sensibilium
nisi sensus proprii eis, incepit dare differentiam
inter passionem corporum mediorum ab eis et inter
passionem rerum a tangibilibus. Et dixit: Dicamus igitur
quod non omne corpus , etc. Idest, et si aliquis finxerit quod
corpora patiuntur a sono et ab odore, et dederit rationem
super hoc de passione aeris at aque ab eis, dicemus ei
quod non omne corpus est innatum pati a sono et ab odore.
Non enim patitur ab eis ex corporibus nisi illud quod
est non determinatum in se, idest non habens figuram neque
propriam constitutionem, v. g. aer; aer enim non patitur
ab eis nisi quia est ventus, et ventus est corpus non
determinatum neque fixum; corpora autem que patiuntur a
tangibilibus sunt determinata et fixa. Deinde dixit: Que igitur
est differentia inter olfacere et pati ? Idest, si igitur aliquis
quesiverit et dixerit: Cum olfacere sit passio, et receptio
odoris a medio sit passio etiam, que igitur est differentia
inter utranque passionem?, dicemus ei quod, cum aer patiatur
velociter a sensibili, efficitur per hanc passionem
sensatum illi sensui; sensus autem fit per hanc passionem
sentiens, non sensibile. Textus/Commentum [128] Quoniam autem non est alius sensus preter
istos quinque, scilicet visus et auditus et olfactus
et gustus et tactus, ex istis creditur. Quoniam,
si omne quod tactus potest sentire possumus
modo sentire (quoniam passiones tangibilis, secundum
quod est tangibile, omnes sunt sensibiles
a nobis per tactum), et necesse est, si nobis deficiat
aliquis sensus, ut deficiat nobis
aliquod sentiens.

[Page 324]
Cum complevit sermonem de unoquoque sensuum
quinque existentium in animali perfecto, incepit declarare
quod impossibile est invenire animal habens sextum
sensum. Et dixit: Quoniam autem non est alius sensus , etc. Idest, quoniam
autem impossibile est invenire animal habens sextum sensum,
preter istos sensus existentes in homine et in
animali perfecto, ex istis demonstrationibus creditur.
Deinde incepit declarare hoc. Et dixit: Quoniam, si omne quod tactus ,
etc. Idest, quoniam, quia manifestum est quod omne quod sensus
tactus potest comprehendere ex sensibilibus nos possumus
comprehendere, et nichil deficit nobis ex eis que
innata sunt comprehendi ab hoc sensu; et similiter de
unoquoque sensu, scilicet quod non deficit nobis in aliquo animali
habente istum sensum aliquod sensibilium que
innata sunt comprehendi ab eo, ita quod nullus potest dicere
quod potest inveniri aliquis tactus in animali qui comprehendit
tangibile quod nos non possumus comprehendere
(manifestum est enim per se quod omnes qualitates
tangibiles, secundum quod sunt tangibiles, sunt sensibiles a nobis
et comprehense per tactum; et similiter est de qualitatibus
visibilibus et audibilibus et olfactibilibus); et
cum posuit hunc sermonem quasi antecedens, induxit consequens.

[Page 325] Et dixit: et necesse est, si deficit a nobis aliquis
sensus ,etc. Idest, et cum posuerimus quod isti quinque sensus non
deficiunt nobis, neque in animali in quo invenitur aliquid
eorum que innata sunt comprehendi ab istis sensibus
secundum quod sunt isti sensus, necesse est, si deficit in nobis aliquis
sensus, ut deficiat in nobis aliquod sentiens, cum iam
posuimus quod istis sensibus non deficit in nobis sentire
aliquid eorum que innata sunt sentiri. Et cum ita sit,
ille sensus quem ponimus deficere, cum non deficit propter
aliquem sensuum existentium in nobis, necesse est, si defectus
eius sit, ut sit propter hoc quia a nobis deficit sensus sextus. Textus/Commentum [129] Et omne quod sentimus nos tangendo
ipsum est sensibile a nobis per tactum qui est
in nobis; et omne quod sentimus per media,
non quia nos tangimus ipsum, est per simplicia,
v. g. per aerem aut per aquam. Et ita est, scilicet
quod, si per unum fiunt sensibilia plura uno que
differunt abinvicem in genere, necesse est ut habens
istum sensum quod sentiat utrunque, v. g.
quod si sentiens est ex aere, et aer est soni et coloris;
et si per plura uno fit unum, v. g.
color per aerem et aquam (sunt enim equales),
manifestum est quod habens unum tantum sentit quod
sentit per utrunque.
Cum declaravit quod, si deficit in nobis aliquis sensus,
necesse est ut deficiat in nobis aliquod sentiens, et etiam fuit

[Page 326] manifestum ex hoc quod, si deficit in nobis aliquod sentiens,
necesse est ut deficiat in nobis aliquis sensus qui differat
in genere a sensibus istarum virtutum, cum istis virtutibus
non deficit sentire aliquid ex eis que innata
sunt inveniri in eis, et patet quod hec duo convertuntur, scilicet
quorum utrumlibet fuerit, erit alterum, et si unum auferatur,
auferetur et reliquum, incepit declarare quod impossibile
est sextam virtutem esse, quia impossibile est ut sit
sentire extrinsecum in genere ab istis sensatoribus. Et
hoc declaratur tribus demonstrationibus, quarum prima
est accepta a mediis, et secunda ab instrumentis quibus
fit sentire; et causa data in istis duabus demonstrationibus
est quasi materialis; tertia autem est accepta
a sensibilibus ipsis, et est magis firma illis duabus, cum
causa accepta in ea est finalis. Et incepit a demonstratione
que est accepta a medio, sed tacuit quasdam propositiones,
et conclusionem. Et ista demonstratio fundatur
super propositiones, quarum una est quod omne quod sentit animal, aut
sentit ipsum per contactum, aut mediante
corpore extraneo. Et omne quod sentimus per contactum,
aut sentimus ipsum mediante carne, aut per ipsam carnem,
si posita fuerit instrumentum. Et hoc intendebat cum dixit: Et omne
quod sentimus , etc. Et omne quod sentimus non per contactum
sed mediante corpore extraneo, sentimus ipsum
mediante altero istorum duorum elementorum, aut utroque,
scilicet aqua aut aere. Et hoc intendebat cum dixit: Et omne
quod sentimus per media

[Page 327] , etc. Et cum ita sit sicut diximus,
manifestum est quod necessario sequitur ex hoc ut
omne habens sensum per carnem, aut per alterum istorum
duorum elementorum, aut per utrunque, non invenitur
ei de sensu nisi illud quod potest fieri per hec duo, scilicet per
carnem aut per medium. Omne igitur animal non
habet de sensibus nisi qui possunt fieri per hec duo, scilicet per
carnem aut per medium extraneum. Et cum declaravit
quod omne animal necesse est ut non sentiat nisi per carnem
aut per media, incepit declarare quod sequitur ex hoc
quod omne animal habens aliquod medium ex istis mediis necesse
est ut habeat de sensibilibus sensibilia quibus servit illud
medium et reddit ea, non aliud. Et dixit: Et ita est, scilicet quod,
si per unum , etc. Idest, manifestum est quod, cum posuerimus
quod omne animal non sentit nisi per medium quod est caro
aut aer aut aqua, si per unum istorum mediorum caderent
sensibilia plura uno in genere, necesse est ut omne
animal sentiens per illud medium non habeat de sensibilibus
nisi ea que innata sunt reddi ab illo medio, si
duo, duo, si tria, tria. Et intendebat per hoc quod, cum media
sint determinata in numero, scilicet aut caro aut aer
aut aqua, et sensibilia etiam que reddunt ista media sunt
determinata in numero, necesse est ut virtutes sint
secundum numerum istorum sensibilium que reddunt media
animalibus que innata sunt sentire per hec media. Et
manifestum est quod omne quod redditur per carnem est
aut tangibile aut gustabile. Et omne quod redditur per
aerem aut aquam aut per utrunque est aut sonus aut color

[Page 328] aut odor. Omne igitur sentire est aut gustare aut tangere
aut audire aut videre aut olfacere. Deinde dixit: Et si per plura
uno fit idem , etc. Idest, et si per plura uno medio fit unum
sensibile, ut color per aerem aut aquam, que sunt equales
in hoc, manifestum est quod animal habens alterum eorum
sentit de sensibilibus sicut quod habet utrunque. Et intendebat
per hoc quod animal quod est in aqua debet habere virtutes
sensus secundum numerum virtutum sensus animalis quod est
in aere, et animalis quod sentit in aqua et in aere. Textus/Commentum [130] Et sensus ex simplicibus sunt ex aere aut
ex aqua. Visus enim est ex aqua, et auditus ex
aere, et olfactus ex altero istorum duorum.
Ignis autem aut est communis
eis, quoniam nullum sentiens est extra calorem.
Et terra aut non est ullius eorum, aut proprie
est admixta cum tactu. Remanet igitur quod
non est sensus extra aquam et aerem.
Hec est demonstratio accepta ex instrumentis sensuum.
Et dixit: Et sensus ex simplicibus , etc. Idest, et instrumenta
sensuum, que propter suam compositionem et naturam attribuuntur
elementis secundum dominium, sunt tria tantum, scilicet instrumentum
quod est ex aere, scilicet auditus, ut declaratum fuit prius,
et instrumentum quod est ex aqua, scilicet visus, et tertium
est quod fit ex utroque, scilicet olfactus. Et dixit in hoc sensu quod
fit ex altero istorum duorum, scilicet aut aqua aut aere,
quia animalia que sunt in aqua olfaciunt per aquam

[Page 329] sicut olfaciunt animalia que sunt in aere per aerem.
Deinde dixit: Ignis autem , etc. Idest, igni autem aut non attribuitur
aliquis sensus hoc modo, aut attribuitur communiter;
apparet enim quod nullus sensus potest facere suam actionem
cum infrigidatur. Et hoc diminute demonstratur per hanc particulam aut , que
notat iterationem. Et dixit hoc quia respectus eius ad
aliquid preter ignem est sicut proportio alicuius ad materiam,
et proportio eius ad ignem est sicut proportio
alicuius ad suam formam. Deinde dixit: Et terra aut non est alicuius ,
etc. Idest, et terra aut non attribuitur alicui instrumento
instrumentorum istorum sensuum, cum non videtur
servire sensibilibus aliquo modo, aut si attribuitur, attribuitur
carni, quia istud medium, aut istud instrumentum,
indiget constitutione et confirmatione; quapropter
terra dominatur in eo. Deinde dixit: Remanet ergo , etc. Idest, remanet
igitur quod non est sensus sextus extrinsecus ab aqua et aere, cum
non sit corpus extrinsecum ab istis duobus corporibus;
quia impossibile est invenire instrumentum sensus
ex igne aut ex terra, sed tantum possibile est ex aqua aut ex
aere aut ex utroque. Et cum materie instrumentorum sensuum
sint terminate in numero, necesse est ut sensus sint
ita. Si igitur esset sensus sextus, contingeret quintum elementum
esse; sensus enim qui sunt ex aere aut ex aqua sunt
aut visus aut auris aut nasus.

[Page 330] Textus/Commentum [131] Et hec duo sunt modo in quibusdam animalibus,
ita quod omnes sensus sunt distincti in eis que s
unt non diminuta neque habent occasionem.
Talpa enim videtur habere oculos sub cute.
Et sensus attributi hiis duobus elementis non inveniuntur
nisi in quibusdam animalibus, scilicet perfectis propter
melius, adeo quod, propter sollicitudinem Nature circa
hoc, oportet ut omnes sensus sint distincti existentes
in animali perfecte creationis quod non habet occasionem,
et quod ab animali perfecto, ut homine, non deficiat
sensus. Talpa enim videtur habere oculos sub cute, licet
non videat. Et quasi intendit per hoc quod, si sensus
sextus esset, oporteret ut inveniretur in homine, qui est
completissimum animalium; esset enim necessario propter
melius. Et hoc manifestum est de sollicitudine Nature in
dando sensus animalibus, adeo quod propter hoc dedit talpe
oculos et cooperuit eos cute, cum non indigeat eis in maiori
parte sue operationis, cum hoc quod materia eius non posset
plus recipere; et si posset, forte esset superfluum. Textus/Commentum [132] Oportet igitur, si non est aliud corpus, aut
passio que non est alicuius corporum que
sunt apud nos, ut non deficiat aliquis sensus.
Hec est tertia demonstratio. Et deficit antecedens;
et sillogismus sic componitur perfecte: Si sextus sensus
sit, necesse est corpus sensibile esse aliud ab omnibus
corporibus sensibilibus que sentiunt isti quinque sensus, et

[Page 331] passionem esse et qualitatem quam sentiens recipiat
a sensibilibus, ut qualificetur per eam, aliam ab istis qualitatibus
et passionibus; sed nullum corpus sensibile est aliud ab istis
corporibus sensibilibus, neque passio extra istas passiones neque
qualitas; ergo nullus sensus est extra hos quinque sensus. Textus/Commentum [133] Et etiam impossibile est ut aliquod sentiens sit communibus
que sentimus, nisi per unumquenque sensuum
accidentaliter, v. g. motui et quieti et figure
et quantitati et numero et uni. Omnia enim ista sentiuntur
per motum, v. g. quantitas per motum; quapropter
figura etiam; figura enim est aliqua quantitas;
quies autem per non motum; numerus
vero per negationem continui et per eius proprietates;
unusquisque enim sensuum sentit unum.
Et etiam impossibile est aliud sentiens esse a quinque sensibus,
ita quod sensibile eius sit aliquod unum sensibilium
communium, sub quibus sunt sensibilia propria unicuique sensuum
quinque, nisi sensibilia communia essent unicuique sensuum
accidentaliter. Et dixit hoc quia, si essent eis accidentaliter,
contingeret ut essent alicui sensui essentialiter; quod
enim invenitur alicui accidentaliter debet inveniri alii essentialiter.
Deinde dixit: v. g. motui , etc. Idest, et sensibilia communia non
sunt comprehensa a quinque sensibus accidentaliter, v. g.
motus et quies et figura et quantitas et numerus;

[Page 332] omnia enim ista sentiuntur a quinque sensibus per aliquam motionem
et passionem; et quod est ita necesse est ut sit essentialiter.
Deinde dixit: v. g. quantitas , etc. Idest, v. g. quantitas; sensus enim innati
sunt comprehendere eam per aliquam passionem et motum; et
similiter est de figura; figura enim est quantitas cum aliqua qualitate.
Deinde dixit: quies autem per non motum , etc. Idest, comprehensio autem
quietis est per comprehensionem privationis motus; cum enim
comprehenderit motum essentialiter, comprehendet
privationem eius essentialiter, scilicet quietem. Comprehensio
vero numeri et multitudinis a sensibus est per comprehensionem
privationis continui quod est magnitudo; et iam
declaratum est quod continuum comprehenditur essentialiter;
ergo et sua privatio comprehenditur essentialiter. Textus/Commentum [134] Manifestum est igitur quod impossibile est ut
sensus instrumentum sit proprium alicui istorum,
v. g. motui. Esset enim sicut nos modo sentimus
dulce per visum; et hoc fuit quia est in nobis sensus
in quo est utrunque, qui, cum sint ambo coniuncta,
scit ea; et si non esset ita, non sentiremus
ipsum nisi accidentaliter; v. g. filius Socratis;
nos enim non sentimus filium Socratis, sed album, et
contingit huic quod fuit filius Socratis. Rebus autem communibus
habemus sensum communem non accidentaliter; non
igitur habent sensum proprium. Et nisi hoc esset,
non sentiremus ea omnino, nisi sic sicut diximus
quod nos videmus filium Socratis. Et sensus quidam
non sentit sensibilia quorundam nisi accidentaliter.
Et non est unius cum sensus fuerint
insimul in eodem; v. g.: Colera est; est enim amara
et citrina. Iudicium enim quod utrunque est eiusdem
non est alterius. Et ideo cadit error etiam, ita quod
citrinum existimatur esse colera.

[Page 333]
Et cum declaratum est quod communia sensibilia comprehenduntur
a quinque sensibus essentialiter, manifestum est quod
impossibile est sensum proprium esse alicuius istorum sensibilium
communium, v. g. motus, aut quantitatis; quoniam, si ita esset,
tunc sentiremus motum, aut sibi simile de sensibilibus
communibus, non per se, sed per medium, sicut comprehendimus
per visum hoc esse dulce mediante colore. Deinde dixit: et hoc est
quia est nobis sensus ,etc. Idest, et accidit nobis talis comprehensio,
scilicet iudicare per aliquem sensum super sensibile alterius
sensus, quia contingit quod illi duo sensus fuerint coniuncti in
comprehendendo illa duo sensibilia ex eodem in aliquo tempore.
Et cum post acciderit ut comprehendamus per
alterum duorum sensuum alterum sensibile ex eadem re, iudicabimus
per illum sensum super sensibile alterius per
coniunctionem precedentem, v. g. quoniam nos non scimus per
visum quod hoc est dulce, nisi prius acciderit nobis in aliquo
tempore quod comprehendimus per visum quod mel est
citrinum, et per gustum esse dulce. Cum igitur secundo sentiemus
ipsum per solum visum esse citrinum, statim comprehendemus
ipsum esse dulce, et mel. Deinde dixit: et si non esset ita, non sentiremus , etc. Idest,
et si non esset concessum a nobis quod, si unumquodque istorum

[Page 334] sensibilium communium haberet sensum proprium, contingeret ut sentire
ea esset sicut sentire per visum quod hoc est dulce, necesse
esset ut sentire ea esset de genere sensus qui proprie dicitur
accidentaliter , v. g. sentire per visum quod iste est filius Socratis,
quia sentiremus ipsum esse album, et quia accidit quod filius Socratis
fuit albus. Deinde dixit: Communia autem habent sensum communem , etc.
Idest, et cum declaratum est quod, si aliquod sensibilium communium
haberet sensum proprium, tunc sentiretur a nobis accidentaliter
(quemadmodum sentimus per visum istum esse filium
Socratis, quia est albus, aut quemadmodum iudicamus hoc
esse dulce, quia est citrinum; hec enim duo sunt duo modi
accidentaliter), et iam declaratum est quod sensibilia communia
comprehenduntur essentialiter, ergo nullum sensibilium communium
habet sensum proprium, sed communem. Quoniam, si haberet sensum proprium,
tunc sentiretur aut sicut sentimus per visum istum esse filium
Socratis quia est albus, aut sicut quidam sensus sentit sensibile proprium
cuiusdam. Et iste modus etiam est accidentalis, sed differt
a primo modo, qui simpliciter dicitur accidentalis (et est
comprehendere per visum istum esse filium Socratis), licet uterque
numeratus sit accidentalis. Differunt scilicet in hoc: quia
comprehendere per visum hoc esse dulce fuit quia cum visu fuit
coniuncta in eadem re virtus unius generis cum virtute visus,
scilicet sensus gustus; iudicare autem per visum istum esse filium
Socratis accidit quia in aliquo tempore fuit coniuncta cum
visu alia virtus a virtute sensus; virtus enim qua comprehendimus
istum esse Socratem aut filium Socratis est superior
ad virtutem sensus. Et ideo iste modus videtur magis accidentalis

[Page 335] quam secundus, unde simpliciter dixit ipsum esse accidentalem,
et non secundum. Deinde dixit: Et non est unius , etc. Idest, et iudicium
non est unius virtutis illarum quando duo sensus fuerint coniuncti
ad iudicandum super eandem rem esse eandem,
sed illud iudicium est utriusque sensus, non alterius
sensus ab eis, sicut existimare potest aliquis; sed si dicatur
unius ex hoc modo, dicetur accidentaliter. Deinde dixit: v. g.:
Colera , etc. Idest, v. g. hoc esse coleram, quia est amarum citrinum.
Iudicare enim quod hec duo sunt eiusdem, scilicet colere,
non est alterius virtutis ab hiis duabus. Et quia iudicium
super hanc rem esse unam est duarum virtutum, non unius,
accidit ei error in iudicando aliquam non coleram esse
coleram, quia citrinum. Textus/Commentum [135] Et debet homo perscrutari quare habemus
sensus plures uno, et non unum tantum. Dicamus
igitur: ut non ignoremus consequentia communia,
ut motum et quantitatem et numerum.
Quoniam, si non haberemus nisi visum solum, tunc
ipse visus esset magis dignus ut ignoraret album,
adeo ut existimaret hoc esse omnia; color
enim et quantitas consequuntur adinvicem insimul.
Modo autem, quia communia sunt sensibilia ab alio,
manifestatur quod quodlibet eorum est aliud.
Vult dare causam propter quam hec sensibilia communia
non comprehenduntur ab uno sensu. Et dixit: Et debet homo
perscrutari , etc. Idest, et querendum est quare hec
sensibilia communia comprehenduntur a pluribus sensibus uno,

[Page 336] et non comprehenduntur tantum ab uno. Deinde dedit responsionem.
Et dixit:
Dicamus igitur: ut non ignoremus ,etc. Idest, ut non
ignoremus alietatem sensibilium communium a sensibilibus
propriis. Deinde dixit: Quoniam, si haberemus solum visum ,etc. Idest, et
hoc necesse est quoniam, si poneremus quod solus visus comprehendit
ista, et quod ipse solus est in nobis in hac intentione,
tunc accideret visui ut ignoraret et non distingueret
album ab alio, adeo quod existimaret colorem et
quantitatem et figuram esse eadem. Et hoc accideret ex
eo quod color et quantitas consequuntur sibi adinvicem, scilicet
quod color non invenitur nisi in superficie, et superficies in
corpore. Deinde dixit: Modo autem, quia communia , etc. Idest, nunc autem, quia
videmus quod communia, ut quantitas et magnitudo, comprehenduntur
per alium sensum a visu . . . Secundum hoc igitur est
intelligendus suus sermo in hoc loco, non secundum quod sonant
verba eius superficietenus, scilicet quod loquitur de quare sensus
sunt plures uno. Causa enim formalis in hoc manifesta
est, scilicet multitudo sensibilium; et hoc iam dictum est. Et
causa finalis perscrutanda est post in fine istius libri. Textus/Commentum [136] Quoniam autem sentimus nos audire et videre,
necesse est quod sentire quod nos videmus aut
est per hunc visum, aut per aliud; sed illud
erit visus, et coloris subiecti. Aut duo unius,
aut idem sui. Et etiam, si sensus quo sentimus nos videre sit
alius, aut erit hoc in infinitum, aut erit idem
sui. Oportet igitur ut hoc faciat primo.

[Page 337]
Cum complevit sermonem de quinque sensibus, et declaravit
sextum sensum non esse, incepit declarare quod isti
quinque sensus habent virtutem communem. Et incepit prius dubitare
secundum suam consuetudinem. Et dixit: Et quia nos sentimus
nos videre , etc. Idest, et quia nos videmus, et sentimus nos
videre, et audimus, et sentimus nos audire, et sic in
unoquoque sensuum, necesse est ut hoc fiat per virtutem
visus, aut per aliam virtutem. Deinde dixit: sed illud erit visus et
coloris ,etc. Idest, sed si hoc, scilicet sentire nos videre, fuerit
alterius sensus a visu, continget ut ille sensus habeat duplicem
comprehensionem; comprehendet enim visum comprehendere,
et comprehendet colorem quem visus comprehendit;
impossibile enim est ut comprehendat visum comprehendere
colorem nisi etiam ipse comprehendat colorem.
Deinde dixit: Aut duo eiusdem, aut idem sui . Idest, consequetur igitur
ex hoc alterum duorum. Quoniam, si posuerimus duas virtutes
esse, continget ut duo sensus sint eiusdem intentionis,
sensus scilicet qui sentit eam, et sensus qui sentit quod ille
sensus sentit eam; uterque enim sentit illam; aut ponemus quod
idem sentit seipsum, ita quod agens est patiens, quod est
inopinabile. Deinde dixit: Et etiam, si sensus visionis , etc. Idest,
et si posuerimus duas virtutes esse, scilicet quod sensus qui
comprehendit nos videre est alius ab eo qui videt, continget

[Page 338] etiam in illo sensu quod contingit in primo; necesse est enim
ut habeat duplicem comprehensionem, scilicet comprehensionem
sui primi subiecti, quod sentit, et comprehensionem quod
comprehendit. Et si etiam posuerimus hoc duarum virtutum, continget
in tertia quod contingit in secunda; et sic in infinitum,
quod est impossibile. Quapropter necesse est nobis ponere
eandem virtutem que comprehendat utrunque, scilicet suum primum
subiectum, et que comprehendat quod comprehendit.
Et cum necesse est abscindere infinitum, melius est
hoc facere in primo, et ponere quod per eandem virtutem
comprehendimus colorem et comprehendimus etiam quod
comprehendimus ipsum. Quod enim continget nobis posterius
faciendum est prius. Et hoc intendebat cum dixit:
Necesse est igitur hoc facere primo ; aut ponere quod idem
patitur a se et comprehendit se. Textus/Commentum [137] Et in hoc est questio, et est quoniam, si visio est
sentire per visum, et videt colorem, et homo
non videt illud quod habet colorem nisi
quando videt aliquid, continget ut illud quod
videt primo habet etiam colorem.
Sed iste sermo etiam habet questionem, scilicet ponere quod per
eandem virtutem comprehendimus colorem et comprehendimus
nos comprehendere colorem. Quoniam,
si visio est sentire per visum, et visus comprehendit colorem,
et homo non videt ipsum videre colorem nisi
quando videt aliquid, continget ut illud quod primo
videt, quando iudicat ipsum videre, habeat etiam colorem.

[Page 339] Et intendebat per hoc quod, si necesse est ut omne comprehensibile
a visu sit coloratum, et visus comprehendit
comprehensionem coloris, ergo continget ex hoc ut
ipsa comprehensio sit colorata; quod est inopinabile. Textus/Commentum [138] Dicamus igitur quod manifestum est quod sentire
per visum non est unum. Iudicamus enim per
visum nos, non videndo, obscuritatem et lucem,
sed non eodem modo. Et etiam videns est quasi
coloratum; sentiens enim recipit sensibile extra
materiam quidlibet quodlibet; et ideo, cum fuerint
sensibilia abstracta, erunt sensus et ymaginationes
in sentiente. Et actio sensibilis et sensus
eadem est; in esse autem non sunt eadem in
eis; v. g. sonus qui est in actu, et auditus qui
est in actu. Possibile est enim ut aliquid habeat
auditum sed non audiat, et ut aliquid habeat
sonum sed non semper sonet; cum autem fecerit
illud quod est in sua potentia ut audiat,
et sonaverit illud quod est in sua potentia ut
sonet, tunc erunt insimul auditus et sonus. Et
potest aliquis dicere quod primum istorum est
audire et secundum est sonare.
Cum dedit sermonem dubitativum, incepit dissolvere
eum. Et dixit: Dicamus igitur quod manifestum est
quod sentire , etc. Idest, dicamus igitur quod manifestum
est quod sentire per visum non est eiusdem intentionis
ita quod consequatur ab eo ut omne comprehensibile

[Page 340] a visu sit coloratum. Deinde dixit: Iudicamus enim per visum , etc.
Idest, et signum eius est quod nos iudicamus per visum
non videndo coloratum, cum iudicamus obscuritatem
esse obscuritatem et lucem esse lucem, sed neutrum habet
colorem. Sed non eodem modo iudicamus per visum
obscuritatem et lucem; iudicamus enim lucem per
se, et obscuritatem quia est privatio lucis. Et cum dedit
hunc modum dissolutionis, dedit secundam dissolutionem
questioni dicenti quod visio debet esse colorata
si virtus visibilis comprehendit visionem. Et dixit: Et
etiam videns est quasi coloratum , etc. Idest, et etiam possumus
concedere visionem esse coloratam; videns enim,
quando comprehendit colorem, efficitur quasi coloratum
quoquo modo. Et causa in hoc est quia sentiens recipit
sensibile et assimilatur ei. Visus itaque recipit colorem
quem recipit corpus extra animam; sed differunt in
hoc quod receptio sentientis est non materialis, et receptio
corporis extra animam est materialis. Deinde dixit: quidlibet
quodlibet . Idest, sentiens enim recipit sensibile non materialiter,
quilibet sensuum quodlibet sensibilium. Et quia
sensus recipiunt sensibilia quoquo modo, dicuntur etiam
de eis quoquo modo. Deinde dixit: et ideo, cum fuerint sensibilia
abstracta , etc. Idest, et quia sensus recipiunt sensibilia
extra materiam, ideo, quando sensibilia fuerint abstracta
a materia, efficiuntur in sentientibus sensus et ymaginationes,
non colores sensibiles neque sapores neque
alie qualitatum sensibilium que sunt extra animam in
materia. Deinde dixit: Et actio sensibilis et sensus , etc. Idest, et
actio sensibilis extra animam in movendo sentiens, et

[Page 341] actio sensus qui est in sentiente, scilicet
qualitas qua sentiens qualificatur in movendo etiam virtutem visionis,
est eadem actio, licet modus esse sensibilis extra animam
differat a modo sui esse in sentiente; v. g. quod
sonus qui est in actu extra animam ita movet instrumentum
auditus sicut auditus qui est in actu movet
virtutem auditus; et similiter dispositio coloris in movendo
videntem est sicut dispositio qualitatis que provenit
in vidente a colore in movendo virtutem visibilem.
Deinde dixit: Possibile est enim ut aliquid habeat auditum ,
etc. Idest, et hoc fuit ita quia possibile est ut aliquid
habeat auditum in potentia sicut habet sonum in
potentia, et ut habeat sonum in actu sicut habet auditum
in actu. Et cum habuerit auditum in actu, habebit
comprehensionem auditus in actu, idest comprehensionem
quod audit. Et dixit: Possibile est enim dicere quod aliquid
habeat auditum et habeat sonum, licet non semper sonet ,
propter hoc quia sunt sic in potentia . . . Textus/Commentum [139] Et si actio et passio et motus sunt in passivo,
necesse est ut sonus et auditus qui sunt in
actu sint in eo quod est in potentia. Actio enim
agentis et moventis sunt in patiente; et propter hoc
non est necesse ut moveatur quod movet.
Et actio sonantis aut est sonus aut sonare, et
actio audientis aut est auditus aut audire;
auditus enim est duobus modis, et sonus
duobus modis.
Cum posuit quod actio sentientis et sensibilis est eadem,
licet differant in esse, incepit declarare hoc ex rebus

[Page 342] universalibus predictis. Et dixit: Et si actio et motus , etc.
Idest, et si necesse est ut omnis actio que provenit ab
agente, et omnis motus qui provenit a movente, non
inveniantur nisi in re patienti et mota, sensus autem
patiuntur a sensibilibus et sensibilia agunt in eos, necesse
est ut actio sensibilis sit in ipso sentiente, quod est
in potentia sensibile. Sonus itaque et auditus qui sunt
in actu sunt in eo quod est in potentia sonans, scilicet percussum,
et quod est in potentia audiens, scilicet sensus audiens.
Deinde dixit: et ideo non est necesse ut moveatur quod movet . Idest,
et quia motus est in patiente, et non in agente, non est
necesse ut omne agens sit patiens, ut declaratum est in
sermonibus universalibus. Et induxit omne hoc ad declarandum
quod sensus movent virtutes sicut sensibilia que sunt extra
animam movent sensus. Deinde dixit: sonus enim est duobus modis ,
etc. Idest, et fuit necesse quod ita esset de sono sicut de auditu,
scilicet quod eodem modo movent, et quod actio fit in recipiente,
non in agente, propter hoc quod utrunque invenitur duobus
modis: modo in potentia, et modo in actu. Textus/Commentum [140] Et iste idem sermo est de aliis sensibus et
aliis sensibilibus. Quemadmodum enim actio
et passio sunt in patiente, non in agente, ita
actio sensuum et sensibilium sunt in sentiente.
Sed in quibusdam habent nomina, ut sonare
et audire ; in quibusdam autem alterum
non habet nomen. Actio enim visus dicitur
visio; actio autem coloris non habet nomen
in lingua Greca.
Et iste idem sermo quem diximus in sono et auditu,
scilicet quod actio eorum est in patiente, est de aliis sensibus.

[Page 343] Deinde iteravit propositionem a qua incepit hanc
declarationem. Et dixit: Quemadmodum enim actio et passio ,
etc. Idest, et causa in hoc est quoniam, sicut actio et passio sunt
in patiente, non in agente, ita actio sensuum et sensibilium
sunt in primo sentiente, cum sensibilia sint virtutes agentes,
sensus autem agentes et patientes, primum autem
sentiens est patiens tantum. Et quia hoc latet, scilicet sensibilia
esse virtutes agentes, et sensus esse patientes, propter
nominationem (plura enim sensibilia carent nominibus secundum quod
sunt agentia, et nomina plurium eorum passiva sunt
in figura nominum virtutum agentium), dixit: Sed in
quibusdam habent nomina , etc. Idest, sed in quibusdam sensibus
ponebantur actioni ipsius sensibilis et
passioni ipsius sentientis utrique nomina; v. g. sonare et audire ;
sonare enim est actio soni, audire autem est passio sensus
audientis. Et in quibusdam alterum eorum caret nomine;
v. g. in visu; passio enim visus habet nomen, et est videre
(licet sit in figura nominis agentis); actio autem sui sensibilis
(quod est color) caret nomine in Greca lingua.
Et dico quod in Arabica actiones habituum sensuum provenientium
in eis a sensibilibus in primas virtutes sentientes
non videntur habere nomina in aliquo ydiomate,
cum hoc non sciatur a vulgo; non enim comprehenduntur
a sensu, neque in primo aspectu. Textus/Commentum [141] Et quia actio sensibilis et sentientis est eadem,
sed differunt in esse, necesse est ut insimul
corrumpantur et insimul serventur auditus
qui dicitur hoc modo, et sonus;
et similiter sapor et gustus et alia. In eis autem
que dicuntur in potentia non est necesse.

[Page 344]
Et quia actio sensibilis eadem est cum actione sentientis,
scilicet quod habitus qui ab eo provenit in sentiente
est idem cum habitu quo sensibile agit in
sentiente, in subiecto, licet differant in essentia et forma,
necesse est ut corruptio duorum habituum sit insimul
et salvatio insimul, scilicet habitus per quem sensibile
est movens in actu postquam fuit in potentia, et
habitus per quem sentiens est sentiens in actu postquam
fuit in potentia. Deinde dixit: auditus qui dicitur secundum
hunc modum, et sonus . Idest, et hoc sequitur in
sono qui dicitur secundum hunc modum, et est sonus
in actu. Et similiter contingit in sapore qui est in actu,
et in gustu qui est in actu, et in omnibus sensibus. In
sensibili autem quod est in potentia, et in sentiente quod
est in potentia, non sequitur, scilicet quod, cum alterum
eorum corrumpitur, et reliquum corrumpatur, aut
quando unum fuerit, ut sit reliquum. Textus/Commentum [142] Sed antiqui Naturales non bene dixerunt
in hoc, cum existimaverunt quod nichil est album
aut nigrum absque visu, neque sapor absque gustu.
Hoc enim uno modo est verum et alio
modo non verum. Quoniam, quia sensus et
sensibile dicuntur duobus modis, in potentia
et in actu, illud quod fuit dictum sequitur
in istis, in illis autem non. Sed illi dixerunt
simpliciter quod non dicitur simpliciter.

[Page 345]
Sed antiqui Naturales non recte dixerunt in hac
intentione. Dicebant enim quod nullus est color sine visu, neque
sapor sine gustu. Et hoc dixerunt absolute, idest quod
opinati fuerunt quod sensibile et sentiens sunt relata simpliciter,
et cum alterum fuerit, reliquum erit, et cum
alterum corrumpetur, reliquum corrumpetur. Deinde dixit: Hoc enim
est verum uno modo , etc. Idest, et hoc quod Antiqui dixerunt
uno modo est verum et alio modo non verum.
Sensus autem et sensibile quandoque dicuntur in potentia
et quandoque in actu. Sed sermo Antiquorum sequitur in eis que sunt
in actu; in eis autem que sunt in potentia
non sequitur, scilicet ut esse eorum et corruptio sit semper
insimul. Sed error Antiquorum fuit in hoc quod locuti fuerunt
absolute in eo quod indiget determinatione. Textus/Commentum [143] Si igitur consonantia est sonus, et sonus et
auditus sunt quasi idem, et consonantia est proportio,
necesse est etiam ut audire sit aliqua
proportio. Et ideo corrumpitur quidilibet
quando auditus fuerit intensus, scilicet aut acutus
aut gravis. Et similiter in saporibus corrumpitur
gustus, et in coloribus corrumpitur visus a luce
intensa et obscuritate, et in olfacto ab odore
forti, et dulci et amaro, quia sensus est aliqua
proportio. Et propter hoc, acetosum et
dulce et salsum, quando fuerint posita cum
simili, essendo pura, non admixta, tunc erunt
delectabilia. Et universaliter admixta sunt magis
digna ut sint consonantia quam acutum et grave.
Et in tactu possibile est ut calefiat et infrigidetur;
et sensus est similis proportio; et cum fuerint
intensa, nocebunt et corrumpent.

[Page 346]
Cum posuit quod sensus qui est in actu est quoquo modo
relativus, incepit declarare hoc, et dare ex eo causas
plurium accidentium in sensu. Et dixit: Si igitur consonantia
est sonus , etc. Idest, si igitur neumata consonantia
in auditu, idest admixta mixtione delectabili,
fuerit sonus, et sonus in actu est auditus in actu, et consonantia
que est in neumatibus non est nisi
proportio temperata inter extrema, scilicet inter sonum
gravem et acutum, qui dicuntur in respectu auditus,
necesse est ut illud temperamentum existens inter ea
(et est consonantia) sit ipse auditus, cum esse auditus in
actu non est nisi in hac proportione que est temperantia.
Et quia temperans et temperatum sunt relativa,
et esse auditus in actu naturale est in sono temperato,
contingit quod auditus et audibile erunt in capitulo relationis.
Et dixit quod necesse est ut auditus sit aliqua proportio,
et non dixit proportio simpliciter, quia existimatur
quod ista proportio, quamvis sit in capitulo relationis, tamen est

[Page 347] proportio agens; et proportiones in eo quod sunt proportiones
non sunt agentes, sed in eo quod qualitates. Sensus igitur
numerantur in relatione uno modo, et in qualitate
alio modo. Et sic intelligetur. Deinde dixit: Et ideo corrumpitur
quodlibet , etc. Idest, et propter hoc quod diximus accidit
ut quilibet sensuum corrumpatur quando ista proportio
transmutabitur intense in exeundo ad alterum extremorum,
v. g. corruptio auditus apud sonum intensum
in acuitate et gravitate, et corruptio gustus apud saporem
intensum, et corruptio visus apud lucem intensam
et obscuritatem intensam, et corruptio olfactus apud
odores intensos. Et causa in hoc est quod esse sensus naturalis
est in proportione temperata. Et cum illa proportio
fuerit corrupta, corrumpetur sensus, cum ista proportio
sit forma sensus; quemadmodum sanitas est in proportione
temperata inter quatuor qualitates, et cum illa
proportio fuerit corrupta, corrumpetur sanitas, cum forma
sanitatis est in hac proportione temperata. Deinde dixit: Et
propter hoc, acetosum , etc. Idest, et quia sensus est aliqua intentio
et aliqua proportio, ideo acetosum et dulce et salsum
adiuncta ad suum simile, non admixta cum alio,
erunt delectabilia, quoniam, cum occurrent similibus, essendo
pura, erunt delectabilia; tunc enim erunt magis abstracta
a materia. Deinde dixit: Et universaliter admixta sunt , etc. Idest,
et universaliter admixta ex contrariis que sunt in unoquoque
sensuum sunt magis digna ut sint proportio ipsis
contrariis; v. g., sonus qui est inter acutum et gravem

[Page 348] magis dignus est ut sit proportio quam acutus et
gravis. Et similiter est de tactu cum calido et frigido et
humido et sicco, licet corpus tangens possit calefieri
et infrigidari, econtrario aliis sensibus, ut iam prediximus;
temperatum tamen magis est dignum ut sit proportio
quam extrema. Textus/Commentum [144] Et unusquisque sensuum est rei sensibilis subiecte
illi, et est existens in suo sentiente secundum
quod est sentiens, et iudicat differentias sensibilis sibi
subiecti, v. g. visus album et nigrum, et gustus
dulce et amarum, et sic de aliis.
Cum incepit perscrutari de virtute qua sentimus
nos sentire, utrum sit eadem cum virtute sensuum propria unicuique
sensui, an alia, dedit in primo sermonem ex quo consequitur
eam esse unam, et post alium ex quo consequitur eam
esse plures, deinde sermonem concludentem eam esse unam,
et dissolutionem ex qua exivit ad declarandum quod sensus
et sensibile sunt unum in actu, non diversa (propter
quod contingeret ut illud quod iudicaret super ipsum
sensum esset aliud ab eo quod iudicaret super ipsum sensibile).
Et cum hoc fecit, reversus est postea ad illam eandem
perscrutationem. Et dixit: Et unusquisque sensuum , etc.
Idest, et manifestum est per se quod unusquisque sensuum iudicat
suum subiectum proprium quod est ei secundum quod est illud
sentiens, et iudicat cum hoc differentias proprias
que sunt in illo subiecto proprio, v. g. quia visus iudicat

[Page 349] colorem, qui est subiectum proprium ei secundum
quod est visus, et iudicat differentias contrarias existentes
in eo, v. g. album et nigrum et media, et similiter auditus
iudicat sonum, qui est suum subiectum, et grave et
leve et media, que sunt differentie soni. Textus/Commentum [145] Et quia iudicamus etiam album et dulce
et unumquodque sensibilium comparando ea
adinvicem, per quid igitur sentimus ea esse diversa?
Necesse est quidem ut illud sit per sensum;
sunt enim sensibilia.
Et cum sensus comprehendunt differentias contrarias
que sunt in subiectis propriis unicuique sensui, per quam
igitur virtutem iudicamus istas esse diversas, cum fecerimus
comparationem inter eas adinvicem? Apparet
quidem quod consequitur ex hoc sermone illud quod a
primo, et est quod virtus qua visus iudicat
album esse aliud a dulci est alia a virtute visus, quemadmodum
virtus qua iudicat ipsum videre videtur
alia a virtute visibili. Differentia enim inter sensibilia est sensibilis. Textus/Commentum [146] Dicamus igitur quod manifestum est quod caro
non est ultimum sentiens. Contingeret enim,
cum tangeret, quod iudicaret. Sed impossibile
est ut iudicans iudicet dulce esse aliud ab albo
per duo diversa, sed necesse est ut sint ambo
eiusdem per duo instrumenta. Et nisi hoc esset,
esset possibile, quando ego sentirem hoc et
tu illud, quod ego intelligerem ea esse diversa.
Sed necesse est ut unum dicat hoc esse aliud ab
hoc, et dulce aliud ab albo. Dicens igitur est
idem. Quapropter necesse est ut, sicut dicimus,
sic agamus et sentiamus. Quoniam autem
impossibile est iudicare diversa et per diversa
manifestum est. Quoniam vero hoc non fit
in tempore diverso ex hoc declarabitur. Quemadmodum
enim idem dicit bonum esse aliud a malo,
sic, cum dixerit in aliquo esse aliud, in illo
eodem instante dicit in alio etiam; et non accidentaliter,
sicut dico nunc esse aliud non quia
nunc est aliud, sed dico sic instans et quod
est instans. A quo igitur erit? Erit non divisibile,
et in tempore indivisibili.

[Page 350] Dicamus igitur quod manifestum est ex hoc quod dico
quod ultimum sentiens in tactu non est in carne, neque
in visu in oculo, et sic de aliis. Quoniam, si ultimum sentiens
esset in oculo, aut in lingua in gustu, tunc necesse esset, cum
iudicaremus dulce esse aliud ab albo, iudicare per duo
diversa. Illud enim quod comprehendit dulce secundum
hanc positionem aliud est ab eo quod comprehendit
colorem omnino. Illud enim est in oculo solum, et hoc
in carne solum, aut sibi simili; sed caro in tactu non est sicut
oculus in visu. Deinde declaravit hoc esse impossibile.
Et dixit: sed necesse est ut ambo sint eiusdem , etc.
Idest, sed necesse est ut sint comprehensa ab eodem, et

[Page 351] per duo instrumenta, et nisi hoc esset,
non poterit iudicare hoc esse aliud ab hoc. Si
enim esset possibile iudicare hec duo esse diversa per
duas virtutes diversas quarum utraque singulariter
comprehenderet alterum illorum duorum, tunc necesse
esset ut, quando ego sentirem hoc esse dulce et tu illud esse
album, et ego non sensi quod tu sensisti neque tu quod
ego, ut ego comprehenderem meum sensibile esse aliud a
tuo, licet non sentiam tuum, et ut tu comprehenderes
tuum esse aliud a meo, licet nullo modo comprehendas meum; et hoc
est manifeste impossibile.
Deinde dixit: Sed necesse est ut unus dicat hoc esse aliud
ab hoc, et quod dulce est aliud ab albo , etc. Idest, sed
quemadmodum necesse est ut idem homo dicat hoc
esse aliud ab hoc, sic necesse est ut virtus qua idem homo iudicat
dulce esse aliud ab albo sit una eadem virtus; ita enim est
in hoc de individuis sicut de membris sensus, cum sint
etiam plura in numero. Et hoc intendebat cum dixit:
Quapropter necesse est ut, sicut dicimus, sic agamus et
sentiamus . Idest, quapropter necesse est ut, sicut ille
qui dicit hoc esse aliud ab hoc est idem homo, sic illud
quod sentit et intelligit hoc esse aliud ab hoc sit eadem
virtus. Deinde dixit: Quoniam autem impossibile
est , etc. Idest, manifestum est igitur ex hoc sermone
quod non iudicamus diversa esse sensibilia per diversas
virtutes. Deinde dixit: Quoniam vero hoc , etc. Idest, quoniam autem
ista comprehensio, cum

[Page 352] hoc quod est unius virtutis, debet esse etiam in eodem
instante manifestum est quoniam, quemadmodum
unus homo dicit bonum esse aliud a malo, sic, cum dixerit
in altero duorum esse aliud in aliquo instante,
manifestum est quod, in instante in quo dicit quod alterum
eorum est aliud, in illo eodem dicit in altero esse
aliud, cum alietas sit aliqua relatio, et relativa insimul
existunt in actu. Deinde dixit: et non accidentaliter , etc.
Idest, et non intelligo per instans hoc instans quod dicitur
accidentaliter in eo quod illud est divisibile, sicut
instans in quo dicimus ratione extrinseca esse aliud
instans, cum fuerit comprehensum ratione intrinseca
esse aliud (instans enim de quo dicitur ipsum esse aliud
est aliud ab instante in quo comprehenditur ipsum esse
aliud; et hoc intendebat cum dixit: non quia instans
est aliud ; idest, non ins stans de quo dixi esse aliud
est instans in quo comprehenditur ipsum esse aliud);
sed dicimus hoc instans esse aliud et quod nunc est
aliud; et illud instans est aliud ab instante comprehensionis.
Deinde dixit: A quo igitur , etc. Idest, a quo igitur erit hoc
iudicium? Dico: erit a virtute indivisibili et una, et in
tempore indivisibili et uno. Textus/Commentum [147] Sed impossibile est ut idem moveatur motibus
contrariis insimul, secundum quod est indivisibile et
in tempore indivisibili. Hoc enim, si fuerit dulce,
movebit sensum aut intellectum aliquo modo
motus, amarum autem econtrario, album
vero alio modo. Utrum igitur est possibile
iudicans ea insimul esse in numero indivisibile et
in esse divisibile, ita quod alio modo, idest modo divisionis,
sentit divisibilia, et alio modo sentit indivisibile,
quoniam secundum esse est divisibile, et secundum locum
et numerum est indivisibile

[Page 353] ?
Cum declaravit quod ultimum sentiens in omnibus sensibus
debet esse eadem virtus, incepit querere modum
secundum quem potest esse eadem et iudicare
contraria in eodem tempore. Et dixit: Sed impossibile est
ut idem moveatur , etc. Idest, sed impossibile est ponere ut
idem recipiat contraria in eodem instante, secundum quod est
idem et indivisibile. Deinde dixit: Hoc enim, si fuerit dulce , etc.
Idest, v. g. quod, si hoc fuerit dulce, movebit sentiens primum
aliquo genere motus, et cum fuerit amarum, movebit ipsum
econtrario; et similiter de albo et nigro. Cum igitur
sensus iudicaverit hoc esse aliud ab hoc (hoc enim est dulce
illud amarum essendo), eadem virtus et indivisibilis
tunc patietur a contrariis insimul secundum quod est unum et
indivisibile; quod est impossibile. Deinde dixit: Utrum igitur
possibile est ut iudicans , etc. Idest, an igitur possibile est ut ista
virtus iudicans contraria simul sit eadem subiecto et
indivisibilis, sed per intentiones quas recipit est divisibilis,
ita quod per hoc dissolvetur questio sic? Quoniam
ista virtus inquantum est divisibilis comprehendit res
numeratas divisibiles, et inquantum est eadem iudicat

[Page 354] ea unico iudicio. Deinde dixit: est enim secundum esse divisibile,
sed secundum locum et numerum indivisibile . Idest, forte iudicans
diversa et contraria est secundum essentiam et formam
divisibile, sed secundum subiectum et secundum
materiam est indivisibile, ut dicimus de pomo
quod est indivisibile subiecto et divisibile secundum
entia diversa in eo, scilicet colorem
et odorem et saporem. Textus/Commentum [148] Dicamus igitur quod hoc est impossibile.
Est enim idem indivisibile duo contraria potentia,
esse autem non, sed actu est divisibile,
et impossibile est ut insimul sit album et nigrum.
Quapropter necesse est ut neque formas
eorum recipiat, si sentire et intelligere sunt talia.
Cum posuit illum modum ad dissolvendum predictam
questionem, reversus est modo ad narrandum
quod hoc non sufficit in dissolutione. Et dixit: Dicamus igitur quod
hoc est impossibile , etc. Idest, dicamus igitur quod hoc est
impossibile, scilicet ut ista virtus sit unica in subiecto et plures
secundum essentias et formas. Non enim est possibile ut idem sit
indivisibile subiecto et recipiens contraria insimul nisi
in potentia, non in actu et esse; v. g. quod idem corpus possibile
est dici esse calidum et frigidum insimul potentia,
actu autem non, nisi secundum quod est divisibile, scilicet quia quedam
pars eius est calida et quedam frigida. Et hoc intendebat

[Page 355] cum dixit: sed actu est divisibile , etc. Et cum declaravit
hoc, dixit: Quapropter necesse est ut neque formas eorum
recipiat , etc. Idest, quapropter necesse est ut ista virtus non
recipiat formas sensibilium contrarias, si ista virtus eadem,
scilicet sensitiva, est talis, scilicet unica in subiecto et plures in
essentia. Et dixit et intelligere quia intelligere in hac intentione
simile est ad sentire, scilicet quia in utroque est virtus recipiens
et iudicans, et hec iudicat contraria insimul, ut declarabimus
in virtute rationali. Et intendit per omnia hec declarare
quod hec virtus non est eadem secundum quod est in potentia,
sicut est prima materia, sed est unica in intellectu et in
esse et in actu, et multa secundum instrumenta, ut post declarabimus. Textus/Commentum [149] Sed illud quod dicitur a quibusdam punctus
unius secundum quod est duo est divisibile. Et secundum
quod est indivisibile, iudicans est unum,
et secundum quod est divisibile, utitur eodem puncto bis.
Secundum igitur quod utitur extremo pro extremis
duobus, iudicat duo que sunt diversa; hoc
igitur erit per divisibile; et secundum quod est unum, per unum.
Hoc modo igitur determinemus principium
quo dicimus animal esse sentiens.
Cum narravit quod impossibile est ut hec potentia
sit una in subiecto et multa in virtutibus, incepit dare
modum secundum quem est una, et modum secundum

[Page 356] quem est multa. Et quia hoc difficile est ad dicendum,
et est magis leve ad declarandum per exemplum,
induxit sermonem in via exempli. Et dixit: Sed quasi illud ,
etc. Idest, sed ista virtus est una et multa ut punctus
qui est centrum circuli quando ab eo fuerint extracte
multe linee a centro ad circunferentiam. Et hoc
intendebat cum dixit punctus unius, hoc est punctus qui
continetur ab una linea. Deinde dixit: secundum quod
est duo est divisibile . Idest, secundum igitur quod ista
virtus est duo et plures per sensus qui copulantur cum
ea, quemadmodum punctus est duo et plures per extrema
linearum exeuntium ab ea, est divisibilis ad patiendum
a sensibilibus diversis. Deinde dixit: Secundum igitur
quod est indivisibile, iudicans est unum . Idest, et secundum
quod ista virtus est aliquod indivisibile, scilicet secundum
quod est finis motuum sensuum a sensibilibus, quemadmodum
punctus est aliquod indivisibile secundum
quod est finis linearum exeuntium ad ipsum a circunferentia,
potest iudicare diversa que copulantur cum ea a
sensibus. Et cum declaravit modum secundum
quem potest intelligi quod ista virtus est indivisibilis, et
modum secundum quem potest intelligi quod est divisibilis,
incepit distinguere opus eius secundum quod est divisibilis,
et opus eius secundum quod est indivisibilis. Et dixit:
Secundum igitur quod est divisibile, utitur , etc. Idest, secundum
igitur quod ista virtus est divisibilis per sensus,
operatur per illud unum quod est de ipsa quasi punctus
duabus operationibus diversis insimul, et secundum

[Page 357] quod utitur rebus que sunt de ea quasi extrema
de lineis, scilicet sensibus inquantum habent hanc consimilitudinem,
iudicat res diversas iudiciis diversis; et secundum
quod est una, iudicat res diversas unico iudicio. Et
quasi opinatur quod virtus primi sentientis melius est
ut dicatur esse una forma et multa instrumentis copulatis
cum ea, per que transeunt ad ipsam motus sensibilium quousque
copulentur cum ea, quam dicere ipsam esse unam
subiecto et multa secundum formas que describuntur
in ea. Illud enim esse est dignius ei secundum quod
est iudicans, istud autem secundum quod est recipiens. Sed tamen, cum
non posuerimus illic eandem intentionem propter formam,
non possemus invenire aliquid per quod iudicet diversa
esse diversa; iudicium enim dignius est attribui isti
potentie secundum quod est actus quam secundum quod
est potentia, quemadmodum motio eius passiva a sensibus
dignior est attribui ei secundum quod est subiectum recipiens
quam secundum quod est agens. Est igitur apud ipsum ut videtur so recipiens
secundum sensus, et agens secundum iudicium; recipere
enim aliquid est aliud a iudicare illud, et hec duo debent
inveniri in aliquo duobus modis diversis. Et ideo videmus
quod ista virtus iudicat intentiones quas proprie
recipit, et earum privationes. Et similiter est de virtute
rationabili, sed differunt in hoc quod ista virtus est
intentionum materialium, illa autem est intentionum non mixtarum
cum materia, ut post declarabitur.

[Page 358] Textus/Commentum [150] Et quia determinabant animam hiis duabus
differentiis proprie, scilicet moveri in loco, et
intelligere et iudicare et sentire, existimando
quod intelligere est quasi sentire corporale quoquo
modo (anima enim in hiis duobus modis iudicat
aliquid et cognoscit ipsum), et Antiqui
dicebant quod intelligere idem est cum sentire, ut
Empedocles cum dixit quod consilium in hominibus recipit
secundum presens, et dixit in alio loco quod propter
hoc transmutatur intellectus in eo semper; et hoc
idem intendebat Homerus cum dixit quod ita est de intellectu.
Quia Antiqui conveniunt in diffiniendo animam per
has duas differentias proprie, scilicet per motum localem et
per cognitionem et comprehensionem, que videntur esse
intelligere et sentire. Deinde dixit: existimando quod intelligere , etc.
Idest, et existimabant quod intelligere est genus sensus, qui
est aut corpus aut corporalis; anima enim in hiis duobus iudicat
res et cognoscit eas. Et quia Antiqui dicebant quod intelligere
et sentire sunt eiusdem virtutis et potentie, ideo oportet nos
perscrutari de hoc. Deinde dixit: ut Empedocles ,
etc. Idest, ut dixit Empedocles quod intellectus in hominibus iudicat rem presentem
sensibilem; et in alio loco dixit quod sensus est idem cum intellectu,
et propter hoc intellectus semper transmutatur
in eis sicut transmutatur sensus. Et intendit per transmutationem

[Page 359] errorem qui accidit utrique virtuti, aut oblivionem,
et alia accidentia in quibus existimantur habere
communicationem. Et hoc intendebat Homerus cum
dixit quod sensus similis est intellectui. Textus/Commentum [151] et omnes isti existimant quod intelligere
est corporale, sicut sentire, et quod sentire et intelligere
sunt a simili ad simile, ut prius determinavimus;
quamvis debebant dicere, cum
hoc, in errore etiam; hoc enim magis est proprium
animalibus, et mora anime in eo est longo tempore;
et ideo necesse est ut sit, sicut quidam dicunt, quod
omnia que transeunt per mentem sunt vera, aut
error sit tangere dissimile; hoc enim est contrarium,
et simile cognoscitur per suum simile; et existimatur
quod error in contrariis sit idem.
Cum declaravit quod oportet post sermonem de virtute
sensus perscrutari de differentia inter hanc virtutem
et virtutem intellectus, dixit quod existimatum est intellectum
esse corporalem, sicut est sensus; et est quia multi
Antiquorum credebant quod sentire et intelligere idem
sunt. Deinde narravit causam ducentem eos ad hoc dicere,
et declaravit quantum deficit eis in hoc. Et dixit: omnes
igitur isti existimant ,etc. Idest, isti igitur homines existimabant
quod intelligere et sentire utrunque est corpus quia credebant

[Page 360] quod intelligere et sentire fiunt per simile, et quia
hee due virtutes comprehendunt corpus, necesse est ut
sint corporee, ut prius determinavimus de hoc in opinione
Antiquorum in hoc. Deinde dixit: quamvis debebant dicere , etc.
Idest, quamvis oportebat eos dicere causam erroris ex hoc
modo; error enim magis invenitur in animalibus, et
anima in maiori tempore invenitur ignorans et errans
quam sciens. Deinde dixit: et ideo necesse est , etc. Idest, et propter
hoc quod dant istam causam in cognitione, contingit eis aut concedere
hoc quod dicunt Sophiste, scilicet quod omnia transeuntia
per mentem, idest omnia ymaginata, sunt vera, aut dicere
quod verum est animam tangere simile, cum est corpus,
et error tangere dissimile; dissimile enim est contrarium,
et error est contrarium vero. Et hoc quod dixit
manifestum est, scilicet quod, si anima comprehendit res
per res existentes in ea, sicut dicunt, contingit eis, si
dixerint eam esse similem omnibus quia in ea sunt omnia, ut non
sit error omnino, aut dicere eam esse compositam ex altero
duorum contrariorum existentium in rebus, et
sic inveniet veritatem quando comprehenderit contrarium
simile, et errabit quando comprehenderit contrarium
dissimile. Deinde dedit impossibile quod sequitur ex
hoc. Et dixit: et existimatur quod error in contrariis est idem .
Idest, sed contingit huic positioni ut error sit in proprio
contrario ex unaquaque rerum contrariarum; sed manifestum
est quod error potest accidere in utroque contrario
indifferenter, et quod non est proprius unico contrario tantum.

[Page 361] Textus/Commentum [152] dicamus igitur quod sentire non est intelligere.
Et hoc manifestum est. Hoc enim existit in
omnibus animalibus, et hoc non invenitur
nisi in paucis animalibus. Neque intelligere,
in quo existunt verum et non verum contraria
istis, est idem cum sentire. Sentire enim res proprias
semper est verum, et existit in omnibus
animalibus; distinguere autem potest falsari,
et non est in aliquo animali nisi existimet.
Iste sermo potest esse responsio ad hanc particulam
quia a qua superius incepit, cum indiget responsione;
et quasi dicit: et quia Antiqui determinabant animam
per motum et comprehensionem, et existimatum
est quod comprehensio per intellectum et sensum est eadem,
cum utraque sit cognitio, et etiam multi Antiquorum
credebant hoc propter hoc quod opinabantur quod tantum
simile cognoscit suum simile, et quia hoc dicebant, dicamus
nos quod sentire non est intelligere per intellectum.
Et potest intelligi ita quod responsio sit diminuta, et erit
iste sermo principium; et quasi dicit: et cum iam declaratum
est quod necesse est perscrutari de hac intentione, dicamus
quod sentire non est intelligere. Deinde dixit: Et hoc manifestum
est , etc. Idest, et hoc quod intellectus est alius a sensu manifestum
est per se. Sensus enim existit in omnibus animalibus,
intellectus autem in paucis, scilicet in homine. Et dixit paucis
propter hoc quod existimatur quod plura animalia communicant homini in hac virtute;
et quia hoc non fuit manifestum in hoc loco, accepit
concessum, et est quod non possumus dicere quod omnia

[Page 362] animalia intelligunt. Et cum hee due virtutes sint diverse
subiecto, necesse est ut sint diverse in esse; que enim
differunt subiecto differunt in esse. Deinde dixit: Neque
intelligere, in quo sunt , etc. Idest, neque res intellecte, in
quibus est verum in maiori parte et non verum in maiori
parte, secundum quod sunt contraria, sunt eadem
cum contrariis que sunt in sensu, scilicet in quorum altero
est verum in maiori parte, et in altero error in maiori
parte. Sensus enim semper dicit verum in rebus propriis,
et falsum in universalibus; intellectus autem econtrario
verum in universalibus, et falsum in propriis.
Et etiam sensus in rebus propriis magis durat sua veritas
quam intellectus in rebus universalibus. Et ideo
dixit semper cum dixit: Sentire enim propria verum est semper ;
et dixit post: distinguere autem potest falsari . Textus/Commentum [153] Ymaginatio autem est aliud a sensu et aliud
a distinctione. Et hoc non fit sine sensu, et sine
hoc non fit consilium. Quoniam autem non
est cum intelligere et consiliari idem manifestum
est. Ista enim passio nobis est quando voluerimus;
possumus enim ponere in directo oculorum nostrorum,
sicut res deposite in conservatione,
et fingere formas. Existimare autem
non est nobis; necesse est enim aut falsari
aut verari.
Cum declaravit quod distinctio non est nisi in habente
rationalitatem, incepit declarare quod distinctio que

[Page 363] reputatur in quibusdam animalibus esse ratio non est
nisi distinctio que fit ab ymaginatione, et quod ymaginatio
non est neque sensus neque intellectus. Et dixit: Ymaginatio
autem aliud est a sensu , etc. Idest, et distinguere non invenitur
nisi in habente rationem; ymaginari enim aliud est a sentire
et a distinguere per intellectum, et ymaginari non fit
absque sentire, et absque ymaginari non fit consiliari. Et
quasi innuit hic alietatem istarum trium virtutum secundum
prius et posterius in Natura. Si enim sensus fuerit, non
sequitur ut sit ymaginatio, sed si ymaginatio erit, sensus
erit; et similiter, si intellectus fuerit, erit ymaginatio, et non
econtrario. Deinde dixit: Quoniam autem non est cum intellectu et
consilio idem , etc. Et iste sermo manifestus est. Deinde dixit: Ista
enim passio est nobis , etc. Idest, ymaginatio enim est voluntaria
nobis; cum enim voluerimus ymaginari res depositas
in virtute conservativa quas prius sensimus, poterimus
facere. Et hoc intendebat cum dixit: possumus enim ponere ,
etc. Idest, et possumus etiam per hanc virtutem fingere
formas ymaginabiles, quarum individua nunquam sensimus. Deinde dixit:
Existimare autem , etc. Idest, existimare autem non est voluntarium.
Et hoc intendebat cum dixit: necesse est enim aut verum aut falsum .
Idest, contingit enim nobis necessario aut existimare
verum aut falsum, et non est sic in ymaginatione. Et
ista est una rationum ex quibus apparet ymaginari
esse aliud ab intelligere.

[Page 364] Textus/Commentum [154] Et etiam, cum nos existimaverimus aliquod
valde timorosum, statim patiemur; et similiter
si existimaverimus aliquod audactivum.
Per ymaginationem autem dispositio nostra erit
sicut dispositio nostra si viderimus res in formis
rerum timorosarum aut audactivarum.
Et differentie ipsius consilii sunt scientia et
existimatio et intellectus, et contraria istis. Et sermo
de differentiis istorum sit in alio loco.
Hoc quod dixit manifestum est. Et est alia ratio
quod ymaginatio est alia a consilio et existimatione.
Quoniam, cum nos existimaverimus aliquod timorosum
futurum, quoquo modo nos patimur passione aliqua, sed non passione ac
si illud timorosum esset presens. Et similiter cum nos
existimaverimus aliquod audactivum futurum, statim
patiemur, sed non passione quali illo audactivo existente
in presenti. Cum autem ymaginati fuerimus illud timorosum,
statim patiemur quasi esset presens. Et intendit
hic per consilium fidem. Et locus in quo promisit
loqui de istis differentiis videtur michi esse liber de Sensu
et Sensato; illic enim loquitur de rebus particularibus
istarum virtutum, et in omnibus accidentibus earum
postremis. Textus/Commentum [155] Et quia intelligere aliud est a sentire, et
existimatur quod intelligere quoddam est ymaginari et
quoddam consiliari, determinandum est prius de
ymaginatione; deinde loquemur de alia intentione.
Dicamus igitur quod, si ymaginatio est que fit
que dicitur ymaginari non secundum similitudinem,
est aliqua virtus istarum virtutum, aut dispositio,
per quam innuimus et
dicimus verum aut falsum. Et ex istis est sensus
et existimatio et scientia et intellectus.

[Page 365]
Cum complevit sermonem de sensu, incepit post loqui
de virtute ymaginativa. Et dixit: Et quia intelligere , etc. Idest,
et quia manifestum est, aut prope, quod intelligere est aliud
a sentire, sed non est ita manifestum intelligere esse
aliud ab ymaginatione (existimatur enim quod actionum
intellectus quedam est ymaginari, quedam credere, et
quod nulla est differentia inter ymaginationem et intellectum);
quapropter determinandum est prius de virtute
ymaginationis; deinde postea loquemur de virtute rationabili.
Deinde dixit: Dicamus igitur quod, si est ymaginatio , etc. Idest,
dicamus igitur quod, si est actio que fit in nobis que dicitur
ymaginatio non secundum similitudinem, sicut dicitur sensus
falsus multotiens, necesse est ut sit aut aliqua istarum
virtutum comprehensivarum distinctivarum, scilicet aut sensus
aut existimatio aut scientia aut intellectus, aut virtus
alia ab istis virtutibus et dispositio alia ab istis
dispositionibus, per quam experimentamur entia, idest eligimus
ea; et est unum eorum per que debemus dicere
verum aut falsum. Deinde incepit declarare quod non

[Page 366] est aliqua istarum virtutum. Et intendit per intellectum ,
ut michi videtur, primas propositiones, et per
scientiam illud quod provenit ab eis. Textus/Commentum [156] Quoniam autem non est sensus declaratum
est ex istis rebus, si sensus est aut potentia
aut actus, v. g. visus aut visio, et quandoque
ymaginatur aliquid quod est neutrum,
v. g. quod ymaginatur in sompno. Et amplius,
sensus semper est presens, ymaginatio autem
non. Et si esset in actu idem, tunc esset possibile
ut ymaginatio esset omnibus bestiis et
reptilibus, quod non existimatur, v. g. formicis
apibus et vermibus. Et amplius, ille semper
est verus; ymaginatio autem est falsa in maiori
parte. Et amplius, cum in rei veritate scimus
hoc sensibile esse hominem, non dicimus
nos ymaginari hoc esse hominem; hoc enim non
dicimus nisi quando non manifeste fuerit homo,
et tunc erit aut verum aut falsum. Et ex
eis que prius diximus est quod etiam clausis
oculis ymaginatur ymaginationibus.
Quoniam autem ymaginatio non est sensus declarabitur
ex istis rebus quas dicemus. Quarum una est
quia sensus est duobus modis, scilicet aut in potentia (v. g. visus
quando non agit), aut in actu (v. g. visio). Et est aliqua ymaginatio

[Page 367] que non est sensus in actu neque in potentia, scilicet ymaginatio
que fit in sompno. Manifestum est enim quod ymaginatio
que est in sompno secundum quod est in actu non est sensus
in potentia, et secundum quod iste actus est ei sine presentia
rerum sensibilium, non est etiam sensus in actu. Deinde dixit:
Et amplius, sensus semper est presens , etc. Hoc est secundum
argumentum, et est quod sensus semper fit cum
presentia sensibilis, ymaginatio autem non, sed cum absentia.
Deinde dixit: Et si in actu esset idem , etc. Hoc est tertium
argumentum. Existimatur enim quod non omne animal
ymaginatur, et est animal quod non movetur ad sensibilia
nisi apud presentiam eorum in actu, ut vermes
et musce. Apes autem et formice necessario ymaginantur,
apes vero propter artificium, formice autem
propter depositionem; sed non curat de exemplo.
Deinde dixit: Et amplius, ille semper est verus , etc. Hoc est aliud
argumentum, et est quod sensus sunt veri semper, idest in maiori
parte, ymaginatio autem falsa est in maiori parte.
Deinde dixit: Et amplius, cum in rei veritate , etc. Hoc est quintum
argumentum, et est manifestum per se. Non enim dicimus,
quando sentimus aliquid esse tale in rei veritate, quod
ymaginamur ipsum, sed quando sensus non vere comprehendit
ipsum esse tale. Et si sensus esset idem cum ymaginatione,
oporteret quod ubi dicitur sensus ibi diceretur
ymaginatio. Deinde dixit: Et ex eis que prius diximus , etc. Idest,
et est alia ratio, et propinqua predictis, scilicet quod multotiens
ymaginantur forme clausis oculis.

[Page 368] Textus/Commentum [157] Et etiam non est aliquod istorum que semper
veridicant, sicut scientia et intellectus; est enim
ymaginatio falsa. Remanet igitur considerare
utrum sit existimatio, cum existimatio quandoque
est vera, quandoque falsa. Sed existimationem
consequitur fides; impossibile est enim ut qui
existimat non credat quod existimat. Et nullum
brutum et reptile habet fidem; ymaginatio
autem est in pluribus eorum. Omnem
igitur existimationem consequitur fides; fidem
autem consequitur sufficientia; su cientiam
autem rationabilitas. Et reptilium et brutorum
quedam habent ymaginationem, rationem autem non.
Cum destruxit ymaginationem esse sensum, incepit
destruere eam esse scientiam aut intellectum aut existimationem.
Et dixit: Et etiam non est unum istorum , etc. Idest,
et si ymaginatio esset scientia aut intellectus, semper
veridicaret, idest diceret verum; sed non est ita; ergo non est scientia neque
intellectus. Deinde dixit: Remanet igitur , etc. Idest, remanet igitur
considerare utrum sit existimatio, cum utrunque dicatur
veridicans quandoque et quandoque falsans, et hoc
facit existimare eas esse eandem virtutem, secundum
duas affirmativas in secunda figura. Deinde dixit: Sed existimationem
consequitur , etc. Idest, sed existimationem semper
consequitur fides, quare, si ymaginatio esset existimatio,

[Page 369] contingeret ut omne ymaginans haberet fidem. Sed multa
ymaginantur, tamen non habent fidem; nullum enim
brutorum habet fidem, licet plura eorum ymaginentur.
Deinde dixit: Omnem igitur existimationem , etc. Idest, et quia omne
existimans est credens, et omne credens sibi sufficit,
et omne quod sibi sufficit habet rationem, necesse est
ut omne existimans habeat rationem. Et si ymaginatio
esset existimatio, tunc omne ymaginans haberet rationem;
sed multa brutorum et reptilium videntur habere
ymaginationem sed non rationem omnino; ergo
ymaginatio non est existimatio. Textus/Commentum [158] Et manifestum est quod ymaginatio impossibile
est ut sit existimatio cum sensu, neque
compositio existimationis et sensus, ex
istis rebus et ex hoc quoniam manifestum est quod
existimatio non est alicuius alterius ab eo cuius est
sensus etiam, scilicet si compositio que fit ex
existimatione albi et sensu eius est ymaginatio.
Impossibile est enim ut sit ex existimatione boni et
sensu albi, sed ymaginatio est existimatio eius
quod sentitur non accidentaliter.
Cum declaravit quod impossibile est ut ymaginatio sit
existimatio aut sensus aut scientia aut intellectus, et
universaliter aliqua virtutum rationis, incepit declarare
etiam quod non est compositum ex existimatione et sensu,
ut dicebant quidam Antiquorum. Et dixit: Et manifestum
est quod ymaginatio

[Page 370] , etc. Idest, et manifestum est quod ymaginatio non est
existimatio coniuncta cum sensu, neque virtus composita ex
existimatione et sensu, ex sermonibus predictis in quibus
declaravimus quod ymaginatio non est aliqua istarum
virtutum. Quoniam, si esset composita ex eis, contingeret
ut vere dicerentur de ea proprietates illarum virtutum
ex quibus componitur modo medio. Compositum
enim ex aliquibus necesse est ut in eo existant quoquo
modo existentia in componentibus. Et ex hoc
etiam quia manifestum est quod existimatio vere non esset alicuius
nisi eius cuius est sensus, sed deberent esse eiusdem
intentionis, scilicet si compositio que fit ex existimatione albi
et eius sensu, ut quidam dicebant, esset ymaginatio. Et
innuit Platonem opinantem, ut reputo, quod ymaginatio
est ut in eodem componantur nobis existimatio et sensus
insimul. Deinde dixit: Impossibile est enim ut sit , etc. Idest,
existimatio enim est boni, et sensus albi, et impossibile est
ut ymaginatio sit composita ex existimatione eius
quod est idem esse album et bonum. Existimatio enim
et sensus, secundum hunc modum, non erunt eiusdem
nisi accidentaliter; ymaginatio autem apud eos est existimatio
et sensus eiusdem rei non accidentaliter. Et est
necessarium ut sit ita, quoniam, si ymaginatio est eiusdem
rei (et hoc manifestum est), et componitur ex existimatione
et sensu, necesse est ut existimatio et sensus
sint eiusdem rei essentialiter. Textus/Commentum [159] Et ymaginamur etiam res falsas, et cum hoc habemus
in eis opinionem veram, v. g. quoniam
nos ymaginamur quantitatem solis esse pedalem,
et credimus ipsum esse maiorem terra.
Contingit igitur aut ut homo proiiciat existimationem
quam habebat, et est salva salute
rei, sine vigilia et sine sufficientia econtrario,
aut, si fuerit permanens adhuc in ipsa,
necessario hoc idem erit verum et falsum. Sed
non efficitur falsum nisi quando res transmutatur
absque eo quod sit percepta.

[Page 371]
Et signum eius quod existimatio et sensus non sunt
eiusdem rei comprehensibilis est quod multotiens contradicunt
sibi in eadem re. Sentimus enim res falsas, et
cum hoc habemus in eis opinionem veram, v. g.
quod visibiliter sentimus quantitatem solis esse pedalem,
et cum hoc opinamur vere solem esse maiorem
terra. Deinde dixit: Contingit igitur aut ut homo proiiciat ,
etc. Idest, contingit igitur, si existimatio et sensus in talibus
rebus sint eiusdem comprehensibilis, aut ut homo proiiciat
opinionem veram in istis rebus, licet opinio sit salva,
non transmutata propter rei transmutationem de
qua est opinio ab aliqua dispositione in aliam, neque propter
hoc quod opinans etiam transmutatur propter aliquam
infirmitatem aut vigiliam aut argumentum
quod induxit conclusionem contrarii, sed transmutata
per se, cum sensus et existimatio quasi sunt idem, quia
sunt eiusdem; dico, ut proiiciat, aut ut remaneat in ea

[Page 372] credendo duo contraria insimul, et erit res in se vera et
falsa insimul in eodem tempore. Deinde dixit: Sed non efficitur
falsa nisi quando res transmutatur . Idest, et impossibile
est ut opinio vera revertatur et fiat falsa per se, sed
non fit falsa nisi quando res transmutatur in se absque eo quod
illa sit percepta. Et cum impossibile est ut eadem res sit
vera et falsa, et est impossibile ut verum transmutetur
ex se sine transmutatione rei, ergo impossibile est ut
existimatio et sensus sint eiusdem rei. Textus/Commentum [160] Ymaginatio igitur non est aliqua istarum,
neque ex eis, sed sicut aliquid movetur per motum
alterius, et ymaginatio existimatur esse
motus, et impossibile est ut sit sine sensu, sed
in eis que sentiuntur et in eis que habent sensum,
et fit etiam motus ab actione sensus.
Cum destruxit ymaginationem esse aliquam istarum
virtutum aut compositam ex eis, incepit demonstrare
substantiam et essentiam eius. Et dixit: Ymaginatio ergo ,
etc. Idest, declaratum est igitur ex hoc sermone quod
ymaginatio non est aliqua istarum virtutum, neque composita
ex eis, sed substantia istius virtutis est quod dico.
Quoniam, si sunt quedam que moventur ab aliis et
movent alia, et ymaginatio videtur esse virtus mobilis
et passiva ab alio, et impossibile est ut sit sine sensu, sed
est in rebus sensibilibus et in animalibus habentibus
sensum perfectum, et possibile est ut motus fiat a sensu
qui est in actu, necesse est ut ymaginatio in actu nichil
aliud sit nisi perfectio istius virtutis per intentiones

[Page 373] sensibiles existentes in sensu secundum modum secundum
quem sensus perficiuntur per sensibilia que sunt extra
animam, et quod prima perfectio istius partis anime
sit virtus que innata est se assimilare sensationibus
que sunt in ipso sensu communi. Sed Aristoteles propalavit
in hoc sermone precedens, et tacuit consequens,
quia est manifestum, et quia post declarabit ipsum modo
perfectiori; et ideo dimisit illud in hoc loco. Textus/Commentum [161] Et oportet ut iste sit similis sensui (iste enim
motus impossibile est ut sit extra sensum, aut ut
sit in carente sensu), et ut sit illud quod habet
ipsum agens et patiens multas res; et erit verus
et falsus. Et contingit hoc propter hoc
quod narrabo. Sensus rerum propriarum est
verus, et fere non cadit in ipsum falsitas. Deinde
post sensus rei quam sequuntur ista; et
in hoc loco potest falsari; v. g. hoc esse album;
in hoc enim non falsat; quoniam autem album
est hoc aut aliud falsatur. Deinde tertius sensus,
et est sensus communium consequentium res
quas consequuntur propria, et sunt ea quorum
esse est propriorum in eis, et dico motum
et quantitatem, et sunt ea que contingunt
sensibilibus. Et in istis proprie cadit error. Sensus
igitur et motus qui fiunt ab actu differunt
a sensu, et differunt ab istis tribus modis
sensus. Primus igitur, quando sensus fuerit
presens, erit verus; et alius falsatur sive fuerit
presens sive absens, et maxime quando sensibile
fuerit remotum. Si igitur quod narravimus
non est alio mode quam diximus, et illud
quod narratum est est ymaginatio, ymaginatio
igitur est motus a sensu qui est in actu.

[Page 374]
Et necesse est, si ymaginatio est motus a sensu in actu,
ut iste motus qui est ymaginatio sit similis sensui in eis
que contingunt sensui, et quod sit impossibile ut iste
motus sit extra sensum aut extra animalia, et sint ea
que habent hanc virtutem ex animalibus agentia per
illam et patientia multas res, et sit vera et falsa, sicut
est de sensu. Deinde dixit: Et contingit hoc , etc. Idest,
et contingit ut in ymaginatione accidat verum et falsum,
cum sit motus a sensu qui est in actu, ex hoc quod
narrabo de hoc quod accidit in sensu. Sensus enim quidam
est verus in maiori parte, et est sensus qui est rerum
propriarum, v. g.: hoc est album aut nigrum. Et
quidam est falsus in maiori parte, et est duobus modis, scilicet
sensus sensibilium accidentalium, v. g. quod iste albus est
Socrates vel Plato, et sensus sensibilium communium,
v. g. quantitatis et motus; quoniam in hiis duobus
modis sensibilium cadit error. Et cum ita sit, necesse
est ut ymaginationi accidat de hoc illud quod accidit
sensui, et plus. Primo autem quia motus qui fit in ymaginatione
a sensu qui est in actu differt a motu qui fit
in sensu a sensibilibus apud absentiam sensibilium, et
propter hoc accidit falsitas ymaginationi. Secundo vero
quia motus istorum trium modorum sensus ad virtutem
ymaginativam differunt abinvicem: ymaginatio
autem que est sensibilium propriorum, quando sensus

[Page 375] comprehendit ea prius, omni modo est vera; ymaginatio
autem que est aliorum modorum sensibilium, licet
comprehendat ea, est falsa, cum sensus errat in eis.
Deinde dixit: Sensus igitur et motus qui fiunt ab actu
differunt a sensu . Idest, ut michi videtur, comprehensio
igitur et motus qui fit a sensu in actuque sunt ymaginatio
differunt a sensu in actu in eo quod invenitur de
veritate et in sensu. Et intendebat per hoc quod sensus est
verus, et cum sensibile absentaverit se, forte transmutabuntur
illa signa remanentia ex eo in sensu communi, et hoc erit
causa erroris virtutis ymaginative, licet sensus fuerit verus.
Deinde dixit: et differunt ab istis tribus , etc. Idest, et
differt iste motus qui fit ex tribus modis sensus in actu,
scilicet qui fit in virtute ymaginativa, ab istis tribus modis
sensus. Motus igitur qui fit a sensu qui fit a primis
sensibilibus propriis erit verus, quando sensus fuerit
presens, idest quando sensus eorum in actu precedit
ymaginationem; duo autem alii motus, qui fiunt a duobus
aliis modis sensus in actu, qui fit a duobus aliis modis
sensibilium, falsatur, licet sit presens sensus et senserit
illa ante ymaginationem, et maxime quando tempus
comprehensionis sensibilis a sensu fuerit remotum.
Et quia necesse est, si ymaginatio est motus a sensu in
actu, ut ymaginatio sit similis sensui in omnibus suis
dispositionibus, et ut sit possibile reddere causas omnium
apparentium in ea per sensum, et si fuerit similis sensui
in omnibus suis dispositionibus, ut sit motus a sensu in actu;
et apparet quod est similis; et iam apparuit etiam ex hoc
sermone quod causas omnium apparentium in ea possumus

[Page 376] reddere secundum quod est motus a sensu, et quod impossibile est
reddere eas per aliam virtutem; et tunc, quia necesse
est hoc totum, congregavit omnia que dixit, et dedit
conclusionem quam intendebat. Et dixit: Si igitur quod
narravimus , etc. Idest, si igitur hoc quod narravimus
de hac parte anime videtur esse, et omnia que contingunt
in ea non contingunt in ea nisi secundum quod est motus a
sensu qui est in actu tantum, non per aliam virtutem
anime (sed si posuerimus ipsam esse aliam virtutem virtutum
anime comprehensivarum, aut compositum ex
pluribus una earum, continget impossibile, ut declaratum
est ex hoc sermone; illud autem quod narravimus
est illud quod dicitur ymaginatio in rei veritate), ergo
ymaginatio est motus a sensu qui est in actu. Et debes
scire quod ymaginatio videtur esse motus a sensu in actu per
alterum duorum. Quorum unum est quod, cum fuerit
positum quod non est modus quem possibile est dicere nisi
modi predicti, scilicet aut ut sit scientia aut intellectus aut
existimatio aut sensus aut compositum ex eis aut motus
factus a sensu, et ex omnibus accidit impossibile
nisi ab eo quod sit motus a sensu (ex hoc enim nullum accidit
impossibile), necesse est ut ymaginatio sit motus a
sensu in actu. Secundum autem est quod, cum fuerit
positum ipsam esse cum sensibili et in sensibili, et similem
ei in omnibus suis dispositionibus, poterimus reddere
causas omnium apparentium in ea ex hoc modo;
unde necesse est ut sit motus a sensu in actu. Et Aristoteles
congregavit ambo, et conclusit quod necesse est ut substantia
ymaginationis sit ista substantia. Et sic debemus
intelligere sermonem Aristotelis in hoc loco.

[Page 377] Textus/Commentum [162] Et quia visus proprie est sensus, derivatum
fuit ei nomen a luce; impossibile est enim videre
sine luce. Et quia sensationes figuntur in
eo, et ipse est eodem modo, ideo animal agit
per ipsum multa, quorum quedam sunt
quia non habent intellectum, ut bruta, et quedam
quia forte intellectus in eo sincopizatur
ab aliquo accidente aut infirmitate aut sompno,
ut homines. Hoc igitur sit finis nostrisermonis
de ymaginatione, que est, et quare.
Et quia visus proprie est illud quod dicitur sensus
primo, cum est nobilissimus sensuum, et non perficitur
nisi a luce, ideo nomen istius virtutis derivatur a nomine
lucis in lingua Greca. Deinde incepit narrare
utilitatem istius virtutis in animalibus, scilicet causam
finalem. Et dixit: Et quia sensationes figuntur in ea , etc. Idest,
et quia sensationes figuntur et remanent in animali
ymaginanti post absentiam sensibilium in eo modo secundum
quem erant apud presentiam sensibilium, ideo
animal movetur ab istis sensationibus per hanc virtutem
apud absentiam sensibilium multis motibus ad sensibilia
et non sensibilia, querendo utile et fugiendo nocivum,
quemadmodum movebatur per sensus a sensibilibus,
ita quod animal non caret utilitate in presentia sensibilium
apud absentiam eorum, sed ista virtus remanet
in eo modo secundum quem erat apud presentiam sensibilium.
Et universaliter utilitas sensuum apud presentiam sensibilium

[Page 378] data est huic virtuti apud absentiam sensibilium,
ita quod animal per hoc habet esse nobilissimum in
habendo salutem. Deinde dixit: quorum quedam
quia non habent intellectum , etc. Idest, et quedam
animalia agunt per hanc virtutem quia non habent intellectum,
et habent istam virtutem loco intellectus in
acquirendo salutem; et quedam agunt per illam quando
intellectus fuerit sincopizatus ab infirmitate aut
alio, et sunt animalia habentia intellectum, ut homines;
tunc enim est eis loco intellectus. Hic igitur est sermo
deymaginatione, quid est, et quare; et hec duo naturaliter
sunt desiderata. AVERROIS CORDVBENSIS COMMENTARIVM MAGNVM IN ARISTOTELIS DE ANIMA LIBRVM TERTIVM

[Page 379] AVERROIS CORDVBENSIS
COMMENTARIVM MAGNVM
IN ARISTOTELIS DE ANIMA LIBRVM TERTIVM Textus/Commentum [1] De parte autem anime
per quam anima cognoscit et intelligit (utrum
est differens aut non differens in magnitudine,
sed in intentione) perscrutandum
est de differentia que sit, et quomodo sit formare
per intellectum.
Cum complevit sermonem de virtute
ymaginativa, que sit, et quare, incepit
perscrutari de rationabili, et querere
in quo differt ab aliis virtutibus
comprehensivis, scilicet virtute sensus
et ymaginationis; et hoc in prima et
ultima perfectione, et in actione et passione propria,
cum necesse est ut virtutes diverse diversentur in hiis
duobus, et cum in hiis duobus fuerint diverse, manifestum
est quod necesse est ut diversentur in qualitate
actionis, si fuerint active, aut passionis, si passive, aut
in utroque, si utrunque. Et quia intentio eius est talis,
incepit primo demonstrare quod esse istius virtutis,
scilicet ipsam esse diversam ab aliis virtutibus anime,
manifestum est per se, cum per hanc virtutem differt
homo ab aliis animalibus, ut dictum est in multis
locis. Et hoc quod est dubium, utrum differt ab
aliis virtutibus in subiecto sicut in intentione, aut tantum
differt in intentione, non est necessarium ad presciendum

[Page 380] in hac perscrutatione, sed forte ex hac perscrutatione
declarabitur quomodo est. Et dixit: De parte
autem anime , etc. Idest, pars autem anime qua comprehendimus
comprehensione que dicitur cognoscere
et intelligere, cum manifesta est esse diversa ab aliis
virtutibus, et ignorare primo utrum differt ab aliis
virtutibus anime subiecto et intentione (ut Plato et
alii dicebant quod subiectum istius virtutis in corpore
aliud est a subiecto aliarum), aut non differt ab aliis in
subiecto, sed tantum in intentione, non nocet in hac perscrutatione
quam intendimus, modo perscrutandum
est de differentia qua ista virtus differt ab aliis. Deinde
dixit: et quomodo est formare per intellectum . Idest,
et prius est perscrutandum quomodo est formare per
intellectum, utrum sit actio aut receptio; scire enim actiones
anime prius est apud nos quam scire eius substantiam.
Et videtur quod intendebat hic per cognoscere
cognitionem speculativam, et per intelligere cognitionem
operativam, cum intellectus sit communis omnibus,
cognitio autem non. Textus/Commentum [2] Dicamus igitur quod, si formare per intellectum
est sicut sentire, aut patietur quoquo modo
ab intellecto, aut aliud simile.
Cum narravit quod principium perscrutationis de
substantia huius virtutis est perscrutari de genere huius
actionis que est formare per intellectum, et scire genus
precedit scire differentiam, incepit primo dubitare

[Page 381] in hoc utrum formare per intellectum sit de virtutibus
passivis, sicut est sensus, aut de activis; et si est de passivis,
utrum est passivum propter hoc quod est materiale
quoquo modo et mixtum cum corpore, idest virtus
in corpore, sicut sensus est passivus, aut nullo modo
est passivum, quia non est materiale neque mixtum cum
corpore omnino, sed de intentione passionis tantum habet
receptionem. Et dixit: Dicamus igitur quod, si formare ,
etc. Idest, dicamus igitur quod, si posuerimus quod
formare per intellectum est sicut sentire, scilicet de virtutibus
passivis, adeo quod prima virtus intellectiva
recipiat intellecta et comprehendat ea quemadmodum
virtus sentiens recipit sensibilia et comprehendit ea,
necesse est alterum duorum: aut ut accidat ei aliqua
transmutatio et passio ab intellecto similis transmutationi
que accidit sensui a sensato, quia perfectio sensus
est virtus in corpore, aut ut non accidat ei transmutatio
similis transmutationi sensuum et passioni eorum
a sensato, quia prima perfectio intellectus non est virtus
in corpore; immo hoc non accidit ei omnino. Et hoc
intendebat cum dixit: aut aliud simile . Idest, aut non patiatur
passione equali passioni sensus; scilicet, non accidit
ei transmutatio similis transmutationi que accidit sensui,
sed solum assimilatur sensui in receptione, quia non
est virtus in corpore. Textus/Commentum [3] Oportet igitur ut sit non passivum, sed recipit
formam, et est in potentia sicut illud, non
illud. Et erit dispositio eius secundum similitudinem:
sicut sentiens apud sensibilia, sic intellectus
apud intelligibilia.

[Page 382] Cum narravit quod primo necesse est perscrutari de
hac actione que est formare per intellectum utrum
est passiva aut activa, incepit ponere illud quod vult
declarare, scilicet ipsum esse de virtute passiva quoquo
modo, et quod non est transmutabile, quia
neque est corpus neque virtus in corpore. Et dixit: Oportet igitur
ut sit non passivum , etc. Idest, et cum bene fuerit perscrutatum
de hoc, apparebit quod necesse est quod ista
pars anime per quam fit formare est virtus non transmutabilis
a forma quam comprehendit, sed non habet
de intentione passionis nisi hoc tantum quod recipit formam
quam comprehendit, et quia est in potentia illud
quod comprehendit, sicut sentiens, non quia est aliquid
hoc in actu, aut corpus aut virtus in corpore, sicut est
sentiens. Et hoc intendebat cum dixit: et est in potentia
sicut illud, non illud . Idest, et est in potentia sicut sensus, non
quia illa virtus est aliquid hoc, aut corpus aut virtus
in corpore. Deinde dixit: Et erit essentia eius secundum
exemplum sicut sensus apud sensibilia . Et potest intelligi
sic: et necesse est ut sit de virtutibus passivis ita
quod proportio sensus ad sensibilia sit sicut proportio
intellectus ad intelligibilia. Et secundum hoc in ordine
sermonis erit transpositio, et tunc debet legi sic: Oportet
igitur ut dispositio eius sit secundum similitudinem: sicut
sensus apud sensibilia, sic intellectus apud intelligibilia;
et ut non sit passivum passione sicut passione sensuum,
sed recipit formam et est in potentia sicut illud, non illud.
Et potest intelligi: et dispositio eius erit secundum
hunc modum: sicut sentiens apud sensibilia, sic intellectus
apud intelligibilia, idest quod ponere ipsum non

[Page 383] passivum non contradicit huic quod proportio eius ad
intellectum sit sicut proportio sentientis ad sensatum,
sed forte concedendo ipsum habere hanc proportionem,
erit necesse ut sit non transmutabile. Et coegit nos ad
illam expositionem hoc quod intellectum habere hanc
proportionem manifestum est per se, aut prope, cum hoc
quod est quasi principium ad sciendum ipsum esse non
passivum neque transmutabile. Textus/Commentum [4] Oportet igitur, si intelligit omnia, ut sit
non mixtum, sicut dixit Anaxagoras, ut imperet,
scilicet ut cognoscat. Si enim in eo apparuerit,
apparens impediet alienum, quia
est aliud.
Cum posuit quod intellectus materialis recipiens debet
esse de genere virtutum passivarum, et quod cum hoc
non transmutatur apud receptionem, quia neque est corpus
neque virtus in corpore, dedit demonstrationem
super hoc. Et dixit: Necesse est igitur, si intelligit , etc.
Idest, necesse est igitur, si comprehendit omnia existentia extra
animam, ut ante comprehensionem sit nominatus
ex hoc modo in genere virtutum passivarum, non activarum,
et ut sit non mixtus cum corporibus, scilicet
neque corpus neque virtus in corpore naturalis aut animalis,
sicut dixit Anaxagoras. Deinde dixit: ut cognoscat ,
etc. Idest, et necesse est ut sit non mixtus, ut comprehendat
omnia et recipiat ea. Si enim fuerit mixtus,
tunc erit aut corpus aut virtus in corpore, et si fuerit

[Page 384] alterum istorum, habebit formam propriam, que forma
impediet eum recipere aliquam formam alienam.
Et hoc intendebat cum dixit: Si enim apparuerit in
eo , etc. Idest, si enim habuerit formam propriam,
tunc illa forma impediet eum a recipiendo formas diversas
extraneas, quia sunt alie ab ea. Et modo considerandum
est in hiis propositionibus quibus Aristoteles
declaravit hec duo de intellectu, scilicet ipsum esse in
genere virtutum passivarum, et ipsum esse non transmutabile,
quia neque est corpus neque virtus in corpore.
Nam hec duo sunt principium omnium que dicuntur
de intellectu. Et sicut Plato dicit, maximus sermo debet
esse in principio; minimus enim error in principio
est causa maximi erroris in fine, sicut dicit Aristoteles. Dicamus igitur: quoniam autem formare per intellectum
est aliquo modo de virtutibus receptivis, sicut
est de virtute sensus, manifestum est ex hoc. Virtutes
enim passive sunt mobiles ab eo cui attribuuntur; active
autem movent illud cui attribuuntur. Et quia res
non movet nisi secundum quod est in actu, et movetur
secundum quod est in potentia, necesse est, inquantum
forme rerum sunt in actu extra animam, ut moveant
animam rationalem secundum quod comprehendit eas, quemadmodum
sensibilia, inquantum sunt entia in actu, necesse
est ut moveant sensus et ut sensus moveantur
ab eis. Et ideo anima rationalis indiget considerare intentiones
que sunt in virtute ymaginativa, sicut sensus
indiget inspicere sensibilia. Sed cum videtur quod
forme rerum extrinsecarum movent hanc virtutem ita
quod mens aufert eas a materiis, et facit eas primo intellecta

[Page 385] in actu postquam erant intellecta in potentia,
ex hoc modo videtur quod ista anima est activa, non
passiva. Secundum igitur quod intellecta movent eam,
est passiva, et secundum quod moventur ab ea, est activa.
Et ideo dicet Aristoteles post quod necesse est ponere
in anima rationali has duas differentias, scilicet virtutem
actionis et virtutem passionis. Et dicit aperte quod
utraque pars eius est neque generabilis neque corruptibilis,
ut post apparebit. Sed hic incepit notificare substantiam
huius virtutis passive, cum hoc est necesse in doctrina.
Ex hoc igitur declaratur quod hec differentia, scilicet
passionis et receptionis, existit in virtute rationali.
Quoniam autem substantia recipiens has formas necesse
est ut non sit corpus neque virtus in corpore manifestum
est ex propositionibus quibus Aristoteles usus est in
hoc sermone. Quarum una est quod ista substantia recipit
omnes formas materiales; et hoc notum est de
hoc intellectu. Secunda autem est quod omne recipiens
aliquid necesse est ut sit denudatum a natura recepti,
et ut sua substantia non sit substantia recepti in specie.
Si enim recipiens esset de natura recepti, tunc res reciperet
se, et tunc movens esset motum. Unde necesse est
ut sensus recipiens colorem careat colore, et recipiens
sonum careat sono. Et hec propositio est necessaria et sine
dubio. Et ex hiis duabus sequitur quod ista substantia
que dicitur intellectus materialis nullam habet in sui
natura de formis materialibus istis. Et quia forme materiales
sunt aut corpus aut forme in corpore, manifestum
est quod ista substantia que dicitur intellectus materialis

[Page 386] neque est corpus neque forma in corpore; est igitur
non mixtum cum materia omnino. Et debes scire quod
illud quod dedit hoc necessario est, quia ista substantia
est, et quod est recipiens formas rerum materialium vel materiales
non habet in se formam materialem, scilicet compositam
ex materia et forma. Neque est etiam aliqua forma
formarum materialium; forme enim materiales non
sunt separabiles. Neque est etiam ex formis primis simplicibus;
ille enim sunt separabiles, sed non . . . recipit
formas nisi diversas, et secundum quod sunt intellecte in potentia,
non in actu. Est igitur aliud ens a forma et materia
et congregato ex eis. Utrum autem hec substantia
habeat formam propriam diversam in esse a formis materialibus
adhuc non declaratur ex hoc sermone. Propositio enim
dicens quod recipiens debet esse denudatum a natura recepti
intelligitur a natura speciei illius recepti, non a natura
sui generis, et maxime remoti, et maxime eius
quod dictum est per equivocationem. Et ideo diximus
quod in sensu tactus invenitur medium inter contraria que
comprehendit; contraria enim alia sunt in specie a mediis.
Et cum talis est dispositio intellectus materialis,
scilicet quod est unum entium, et quod potentia est abstracta,
et non habet formam materialem, manifestum est ipsum
esse non passivum, cum passiva, scilicet transmutabilia, sunt sicut
forme materiales, et quod est simplex, sicut dicit Aristoteles, et
separabilis. Et sic intelligitur natura intellectus materialis
apud Aristotelem; et post loquemur de eius dubiis.

[Page 387] Textus/Commentum [5] Et sic non habebit naturam nisi istam, scilicet
quod est possibilis. Illlud igitur de anima
quod dicitur intellectus (et dico intellectum
illud per quod distinguimus et cogitamus)
non est in actu aliquod entium antequam
intelligat.
Cum declaravit quod intellectus materialis non habet
aliquam formam materialium, incepit diffinire ipsum
hoc modo, et dixit quoniam non habet naturam secundum hoc
nisi naturam possibilitatis ad recipiendum formas intellectas
materiales. Et dixit: Et sic nullam habet naturam ,
etc. Idest, illud igitur ex anima quod dicitur intellectus
materialis nullam habet naturam et essentiam qua constituatur
secundum quod est materialis nisi naturam
possibilitatis, cum denudetur ab omnibus formis materialibus et intelligibilibus.
Deinde dixit: et dico intellectum , etc. Idest, et intendo per
intellectum hic virtutem anime que dicitur intellectus
vere, non virtutem que dicitur intellectus large, scilicet
virtutem ymaginativam, in lingua Greca, sed virtutem qua
distinguimus res speculativas et cogitamus in rebus
operativis futuris. Deinde dixit: non est in actu aliquod entium
antequam intelligat . Idest, diffinitio igitur intellectus materialis
est illud quod est in potentia omnes intentiones formarum
materialium universalium, et non est in actu
aliquod entium antequam intelligat ipsum.
Et cum ista est diffinitio intellectus materialis,
manifestum est quod differt apud ipsum a prima materia
in hoc quod iste est in potentia omnes intentiones formarum

[Page 388] universalium materialium, prima autem materia
est in potentia omnes iste forme sensibiles non
cognoscens neque comprehendens. Et causa propter
quam ista natura est distinguens et cognoscens,
prima autem materia neque cognoscens neque distinguens,
est quia prima materia recipit formas diversas,
scilicet individuales et istas, ista autem recipit
formas universales. Et ex hoc apparet quod ista
natura non est aliquid hoc, neque corpus neque virtus
in corpore; quoniam, si ita esset, tunc reciperet
formas secundum quod sunt diversa et ista, et si ita
esset, tunc forme existentes in ipsa essent intellecte
in potentia, et sic non distingueret naturam formarum
secundum quod sunt forme, sicut est dispositio
in formis individualibus, sive spiritualibus sive corporalibus.
Et ideo necesse est, si ista natura que
dicitur intellectus recipit formas, ut recipiat formas modo alio receptionis ab eo
secundum quem iste materie recipiunt formas
quarum conclusio a materia est terminatio
prime materie in eis. Et ideo non est necesse ut
sit de genere materiarum istarum in quibus forma
est inclusa, neque ipsa prima materia. Quoniam, si ita
esset, tunc receptio in eis esset eiusdem generis;
diversitas enim nature recepti facit diversitatem nature
recipientis. Hoc igitur movit Aristotelem ad imponendum
hanc naturam que est alia a natura materie
et a natura forme et a natura congregati.

[Page 389] Et hoc idem induxit Theofrastum et Themistium et
plures expositores ad opinandum quod intellectus materialis
est substantia neque generabilis neque corruptibilis.
Omne enim generabile et corruptibile est hoc; sed iam
demonstratum est quod iste non est hoc, neque corpus neque forma in
corpore. Et induxit eos ad opinandum, cum hoc, quod ista est sententia
Aristotelis. Ista enim intentio, scilicet quod iste intellectus est
talis, bene apparet intuentibus demonstrationem Aristotelis
et sua verba; de demonstratione autem secundum quod exposuimus;
de verbis vero quia dixit ipsum esse non passivum,
et dixit ipsum esse separabile et simplex. Hec enim tria verba
usitantur in eo ab Aristotele, et non est rectum, immo est
remotum, uti aliquo eorum in doctrina demonstrativa
de generabili et corruptibili.
Sed cum post viderunt Aristotelem dicere quod necesse est, si
intellectus in potentia est, ut etiam intellectus in actu sit,
scilicet agens (et est illud quod extrahit illud quod est
in potentia de potentia in actum), et ut intellectus sit extractus
de potentia in actum (et est ille quem intellectus
agens ponit in intellectum materialem secundum quod artificium ponit
formas artificiales in materia artificis), et cum post hoc
viderunt, opinati sunt quod iste tertius intellectus, quem ponit
intellectus agens in intellectum recipientem materialem
(et est intellectus speculativus), necesse est ut sit
eternus; cum enim recipiens fuerit eternum et agens
eternum, necesse est ut factum sit eternum necessario. Et quia opinati sunt hoc, contingit ut in rei veritate

[Page 390] non sit intellectus agens, neque factum, cum agens et factum
non intelligantur nisi cum generatione in tempore.
Aut dicatur quod dicere hoc agens et hoc factum non
est nisi secundum similitudinem, et quod intellectus speculativus
nichil aliud est nisi perfectio intellectus materialis per
intellectum agentem, ita quod speculativus sit aliquod compositum
ex intellectu materiali et intellectu qui est in
actu; et hoc quod videtur, quod intellectus agens quandoque
intelligit quando fuerit copulatus nobis, et quandoque
non intelligit, accidit ei propter mixtionem, scilicet propter
mixtionem eius cum intellectu materiali; et quod ex hoc
modo tantum fuit coactus Aristoteles ad ponendum intellectum
materialem, non quia intelligibilia speculativa
sunt generata et facta.
Et confirmaverunt hoc per hoc quod propalavit Aristoteles
quod intellectus agens existit in anima nobis, cum videmur
denudare formas a materiis primo,
deinde intelligere eas. Et denudare eas nichil aliud est nisi
facere eas intellectas in actu postquam erant in potentia,
quemadmodum comprehendere eas nichil aliud est
quam recipere eas.
Et cum viderunt hanc actionem que est creare intellecta
et generare ea esse reversam ad nostram voluntatem,
et augmentabilem in nobis secundum augmentationem
intellectus qui est in nobis, scilicet speculativi,
et iam fuit declaratum quod intellectus qui creat et
generat intelligibilia et intellecta est intelligentia agens,
ideo dixerunt quod intellectus qui est in habitu est iste
intellectus, sed accidit ei debilitas quandoque, et quandoque
additio, propter mixtionem. Hoc igitur movit Theofrastum

[Page 391] et Themistium et alios ad opinandum hoc de intellectu
speculativo, et ad dicendum quod hec erat opinio
Aristotelis.
Et super hoc sunt questiones non pauce. Quarum
prima est quod hec positio contradicit huic quod Aristoteles
posuit, scilicet quod proportio intellecti in actu ad intellectum
materialem est sicut proportio sensati ad sentiens.
Et contradicit veritati in se. Si enim formare per intellectum
esset eternum, oporteret ut formatum per intellectum
esset eternum, quapropter necesse esset ut forme
sensibiles essent intellecte in actu extra animam, et
non materiales omnino; et hoc est contra hoc quod
invenitur in istis formis.
Et etiam Aristoteles aperte dicit in hoc libro quod proportio
istius virtutis distinguentis rationabilis ad intentiones
formarum ymaginatarum est sicut proportio sensuum
ad sensata; et ideo anima nichil intelligit sine ymaginatione,
quemadmodum sensus nichil sentiunt sine presentia
sensibilis. Si igitur intentiones quas intellectus
comprehendit ex formis ymaginatis essent eterne,
tunc intentiones virtutum ymaginativarum essent eterne.
Et si iste essent eterne, tunc sensationes essent eterne;
sensationes enim sunt de hac virtute sicut intentiones
ymaginabiles de virtute rationabili. Et si sensationes essent
eterne, tunc sensata essent eterna, aut sensationes
essent intentiones alie ab intentionibus rerum existentium
extra animam in materia. Impossibile enim est ponere
eas easdem intentiones quandoque eternas et quandoque
corruptibiles, nisi esset possibile quod natura corruptibilis
transmutaretur et reverteretur eterna. Et

[Page 392] ideo necesse est, si iste intentiones que sunt in anima
fuerint generabilium et corruptibilium, ut ille etiam
sint generabiles et corruptibiles. Et in hoc fuit prolixus
sermo in alio loco.
Hoc igitur est unum impossibilium que videntur
contradicere huic opinioni, scilicet huic quod posuimus quod
intellectus materialis est virtus non facta de novo. Existimatur
enim quod impossibile est ymaginari quomodo
intellecta erunt facta, et ista non erit facta; quando
enim agens fuerit eternum et patiens fuerit eternum,
necesse est ut factum sit eternum. Et etiam, si posuerimus
factum esse generatum (et est intellectus qui est in
habitu), quomodo possumus dicere in eo quod generat
et creat intellecta? Et est secunda questio magis difficilis valde. Et est
quod, si intellectus materialis est prima perfectio hominis,
ut declaratur de diffinitione anime, et intellectus speculativus
est postrema perfectio, homo autem est generabilis
et corruptibilis et unus in numero per suam postremam
perfectionem ab intellectu, necesse est ut ita sit per
suam primam perfectionem, scilicet quod per primam perfectionem
de intellectis sim alius a te, et tu alius a me (et
si non, tu esses per esse mei, et ego per esse tui, et universaliter
homo esset ens antequam esset, et sic homo non
esset generabilis et corruptibilis in eo quod homo, sed, si
fuerit, erit in eo quod animal). Existimatur enim quod, quemadmodum
necesse est quod, si prima perfectio fuerit
aliquid hoc et numerabilis per numerationem individuorum,

[Page 393] ut postrema perfectio sit huiusmodi, ita etiam
necesse est econtrario, scilicet quod, si postrema perfectio
est numerata per numerationem individuorum hominum,
ut prima perfectio sit huiusmodi.
Et alia multa contingunt impossibilia huic positioni.
Quoniam, si prima perfectio esset eadem omnium
hominum, et non numerata per numerationem
eorum, contingeret quod, cum ego acquirerem aliquod
intellectum, et tu etiam acquireres illud idem, et quando
ego obliviscerer aliquod intellectum, ut tu etiam. Et alia
multa impossibilia contingunt huic positioni. Existimatur
enim quod nulla differentia est inter utranque positionem
in hoc quod contingit de impossibili, scilicet ex
hoc quod ponimus quod postrema et prima perfectio sunt huiusmodi,
scilicet non numerate per numerationem individuorum.
Et cum nos fugerimus omnia ista impossibilia,
continget nobis ponere quod prima perfectio est hec intentio,
scilicet individualis in materia et numerata per numerationem
individuorum hominis et generabilis et corruptibilis.
Et iam declaratum est ex demonstratione
Aristotelis predicta quod non est aliquid hoc,
neque corpus neque virtus in corpore. Quomodo igitur possumus
evadere ab hoc errore, aut qualis est via dissolutionis
istius questionis?
Alexander autem sustentatur super hunc sermonem postremum,
et dicit quod magis convenit Naturalibus, scilicet sermonem
concludentem quod in tellectus materialis

[Page 394] est virtus generata, ita quod existimamus de eo quod opinatur
et in aliis virtutibus anime, esse preparationes
factas in corpore per se a mixtione et complexione.
Et dicit hoc non esse inopinabile, scilicet ut ex mixtione
elementorum fiat tale esse nobile mirabile, licet sit
remotum a substantia elementorum propter maximam
mixtionem.
Et dat testimonium super hoc esse possibile ex hoc
quod apparet quod compositio que primo cecidit in elementis,
scilicet compositio quatuor qualitatum simplicium, cum
hoc quod est parva illa compositio, est causa maxime diversitatis,
in tantum quod unum est ignis et aliud est aer.
Et cum ita sit, non est remotum ut per multitudinem
compositionis que est in homine et in animalibus fiant
illic virtutes diverse in tantum a substantiis elementorum.
Et hoc aperte et universaliter propalavit in initio
libri sui de Anima, et precepit ut considerans primo de anima
debeat prescire mirabilia compositionis corporis
hominis. Et dixit etiam in tractatu quem fecit de Intellectu
secundum opinionem Aristotelis quod intellectus materialis
est virtus facta a complexione. Et hec sunt verba eius: Cum igitur ex hoc corpore, quando fuerit mixtum
aliqua mixtione, generabitur aliquid ex universo mixti
ita quod sit aptum ut sit instrumentum istius intellectus
qui est in hoc mixto, cum existit in omni corpore, et
istud instrumentum est etiam corpus, tunc dicetur esse
intellectus in potentia; et est virtus facta a mixtione
que cecidit in corporibus, preparata ad recipiendum
intellectum qui est in actu.

[Page 395] Et ista opinio in substantia intellectus materialis maxime
distat a verbis Aristotelis et ab eius demonstratione;
a verbis autem ubi dicit quod intellectus materialis est
separabilis, et quod non habet instrumentum corporale,
et quod est simplex et non patiens, idest non transmutabilis,
et ubi laudat Anaxagoram in hoc quod dixit quod est non
mixtus cum corpore; a demonstratione vero sicut scitum
est in hoc quod scripsimus.
Alexander autem exponit demonstrationem Aristotelis a qua
conclusit intellectum materialem esse non passivum, neque
aliquid hoc, neque corpus neque virtutem in corpore, ita
quod intendebat ipsam preparationem, non subiectum preparationis.
Et ideo dicit in suo libro de Anima quod intellectus
materialis magis assimilatur preparationi que
est in tabula non scripta quam tabule preparate; et dicit
quod ista preparatio potest dici vere quod non est aliquid
hoc, neque corpus neque virtus in corpore, et quod
non est passiva.
Sed hoc quod dixit Alexander nichil est. Hoc enim vere
dicitur de omni preparatione, scilicet quod neque est corpus
neque forma hec in corpore. Quare igitur appropriavit
Aristoteles hoc preparationi que est in intellectu inter
alias preparationes, si non intendebat demonstrare
nobis substantiam preparati sed substantiam preparationis?
Sed impossibile est dicere quod preparatio est
substantia, cum hoc quod dicimus quod subiectum istius
preparationis neque est corpus neque virtus in corpore.
Et est illud quod conclusit demonstratio Aristotelis alia intentio
ab ea secundum quam dicitur quod preparatio
neque est corpus neque virtus in corpore.
Et hoc manifestum est ex demonstratione Aristotelis.

[Page 396] Propositio enim dicens quod omne recipiens aliquid necesse
est ut in eo non existat in actu aliquid ex natura recepti
manifesta est ex eo quod substantia preparati et natura
eius querit habere hoc predicatum secundum quod est preparatum.
Preparatio enim non est recipiens, sed esse preparationis
a recipiente est sicut accidentis proprii. Et
ideo, cum fuerit receptio, non erit preparatio, et remanebit
recipiens. Et hoc manifestum est et intellectum
ab omnibus expositoribus ex demonstratione Aristotelis.
Aliquid enim esse non corpus neque virtutem in corpore
dicitur quatuor modis diversis. Quorum unus est
subiectum intellectorum, et est intellectus materialis,
cuius esse demonstratum est quid sit. Secundum est ipsa
preparatio existens in materiis, et est propinquum modo
secundum quem dicitur quod privatio simpliciter neque est corpus
neque virtus in corpore. Tertium autem est prima
materia, cuius etiam esse demonstratum est. Quartum
est forme abstracte, quarum esse est etiam demonstratum.
Et omnia ista sunt diversa.
Et induxit Alexandrum ad hanc expositionem remotam
manifesti erroris fugere, scilicet a questionibus predictis. Et
videmus etiam Alexandrum sustentari in hoc quod prima perfectio
intellectus debet esse virtus generata super universales
sermones dictos in diffinitione anime, scilicet quia
est prima perfectio corporis naturalis organici. Et dicit
quod ista diffinitio est vera de omnibus partibus anime
eadem intentione. Et dat rationem super hoc: quoniam
dicere quod omnes partes anime sunt forme est univocum,
aut prope, et quia forma, in eo quod est finis habentis

[Page 397] formam, impossibile est ut separetur, necesse est, cum prime
perfectiones anime sint forme, quod non separentur.
Et per hoc destruit ut in primis perfectionibus anime
sit perfectio separata, sicut dicitur de nauta cum nave,
aut universaliter erit in ea aliqua pars que dicitur perfectio
intentione diversa ab intentione qua dicitur in aliis.
Et hoc quod ipse fingit quod manifestum est de sermonibus
universalibus in anima, manifeste dixit Aristoteles quod hoc non
est manifestum in omnibus partibus anime; dicere enim
formam et primam perfectionem est dicere equivoce
de anima rationali et de aliis partibus anime.
Abubacher autem videtur intendere in manifesto
sui sermonis quod intellectus materialis est virtus ymaginativa
secundum quod est preparata ad hoc quod intentiones
que sunt in ea sint intellecte in actu, et quod non est alia
virtus subiecta intellectis preter istam virtutem. Abubacher
autem videtur intendere istud fugiendo impossibilia
contingentia Alexandro, scilicet quod subiectum recipiens formas
intellectas est corpus factum ab elementis, aut virtus
in corpore; quoniam, si ita fuerit, continget aut ut esse
formarum in anima sit esse earum extra animam, et sic
anima erit non comprehensiva, aut ut intellectus habeat
instrumentum corporale, si subiectum ad intellecta sit
virtus in corpore, sicut est de sensibus.
Et magis inopinabile de opinione Alexandri est hoc
quod dixit quod prime preparationes ad intellecta et ad
alias postremas perfectiones de anima sunt res facte a
complexione, non virtutes facte a motore extrinseco
ut est famosum ex opinione Aristotelis et omnium
Peripateticorum. Ista enim opinio in virtutibus anime

[Page 398] comprehensivis, si est secundum quod nos intelleximus, est falsa.
A substantia enim elementorum et a natura eorum
non potest fieri virtus distinguens comprehensiva;
quoniam, si esset possibile ut a natura eorum et sine extrinseco
motore fierent tales virtutes, tunc esset possibile
ut postrema perfectio, que est intellecta, esset aliquod
factum a substantia eorum elementorum ut color
et sapor fiunt. Et ista opinio est similis opinioni negantium
causas agentes et non concedentium nisi causas
materiales; et sunt illi qui dicunt casum. Sed
Alexander est maioris nobilitatis quam ut credat hoc; sed
questiones que opponebantur ei in intellectu materiali
coegerunt ipsum ad hoc.
Revertamur igitur ad nostrum, et dicamus
quod forte iste questiones sunt que induxerunt Avempeche
ad hoc dicendum in intellectu materiali. Sed quod accidit
ei impossibile manifestum est. Intentiones enim ymaginate
sunt moventes intellectum, non mote. Declaratur
enim quod sunt illud cuius proportio ad virtutem distinctivam
rationabilem est sicut proportio sensati ad
sentiens, non sicut sentientis ad habitum qui est sensus.
Et si esset recipiens intellecta, tunc res reciperet se, et
movens esset motum. Et iam declaratum est quod intellectus
materialis impossibile est ut habeat formam in
actu, cum substantia et natura eius est ut recipiat formas
secundum quod sunt forme.

[Page 399] Et cum omnia que possunt dici in natura intellectus
materialis videntur impossibilia, preter hoc quod
dixit Aristoteles, cui etiam contingunt questiones non pauce;
quarum una est quod intellecta speculativa sunt eterna; secunda
autem est fortissima earum, scilicet quod postrema perfectio in
homine sit numerata per numerationem individuorum
hominis, et prima perfectio sit una in numero omnibus. Tertia autem est questio Theofrasti, et est quod
ponere quod iste intellectus nullam habet formam necessarium
est, et ponere etiam ipsum esse aliquod ens
necessarium est; et si non, non esset receptio neque preparatio.
Preparatio enim et receptio est ex hoc quod non
inveniuntur in subiecto. Et cum est aliquod ens, et non habet
naturam forme, remanet ut habeat naturam prime
materie, quod est valde inopinabile; prima enim
materia neque est comprehensiva neque distinctiva.
Et quomodo dicitur in aliquo cuius esse sit tale quod
est abstractum?
Et cum omnia ista sint, ideo visum est michi scribere
quod videtur michi in hoc. Et si hoc quod apparet michi
non fuerit completum, erit principium complementi.
Et tunc rogo fratres. videntes hoc scriptum scribere
suas dubitationes, et forte per illud invenietur verum
in hoc, si nondum inveni. Et si inveni, ut fingo, tunc
declarabitur per illas questiones. Veritas enim, ut dicit
Aristoteles, convenit et testatur sibi omni modo.
Questio autem dicens quomode intellecta speculativa
erunt generabilia et corruptibilia et agens ea et

[Page 400] recipiens erit eternum, et que est indigentia ad imponendum
intellectum agentem et recipientem si non est illic
aliquod generatum, illa questio non contingeret si
non esset hic aliud quod est causa esse intellecta speculativa
generata. Modo autem, quia ista intellecta constituuntur
per duo, quorum unum est generatum et
aliud non generatum, quod dictum fuit in hoc est secundum
cursum naturalem. Quoniam, quia formare per intellectum,
sicut dicit Aristoteles, est sicut comprehendere per sensum,
comprehendere autem per sensum perficitur per
duo subiecta, quorum unum est subiectum per quod
sensus fit verus (et est sensatum extra animam), aliud autem
est subiectum per quod sensus est forma existens
(et est prima perfectio sentientis), necesse est etiam ut
intellecta in actu habeant duo subiecta, quorum unum est
subiectum per quod sunt vera, scilicet forme que sunt ymagines
vere, secundum autem est illud per quod intellecta
sunt unum entium in mundo, et istud est intellectus
materialis. Nulla enim differentia est in hoc inter sensum
et intellectum, nisi quia subiectum sensus per quod
est verus est extra animam, et subiectum intellectus
per quod est verus est intra animam. Et hoc dictum est ab
Aristotele in hoc intellectu, ut videbitur post.
Et hoc subiectum intellectus quod est motor illius
quoquo modo est illud quod reputavit Avempeche esse
recipiens, quia invenit ipsum quandoque intellectum in
potentia et quandoque intellectum in actu, et ista est dispositio
subiecti recipientis, et existimavit conversionem.

[Page 401] Et ista proportionalitas magis invenitur perfecta inter
subiectum visus quod movet ipsum et inter subiectum
intellectus quod movet ipsum. Quemadmodum
enim subiectum visus movens ipsum, quod est color,
non movet ipsum nisi quando per presentiam lucis efficitur
color in actu postquam erat in potentia, ita intentiones
ymaginate non movent intellectum materialem
nisi quando efficiuntur intellecte in actu postquam erant
in potentia. Et propter hoc fuit necesse Aristoteli imponere
intellectum agentem, ut videbitur post; et est extrahens
has intentiones de potentia in actum. Quemadmodum igitur
color qui est in potentia non est prima perfectio coloris
qui est intentio comprehensa, sed subiectum quod perficitur
per istum colorem est visus, ita etiam subiectum
quod perficitur per rem intellectam non est intentiones
ymaginate que sunt intellecte in potentia, sed intellectus
materialis est qui perficitur per intellecta; et est † cuius proportio
ad ea † est sicut proportio intentionis coloris ad virtutem
visibilem. Et cum omnia ista sint sicut narravimus, non contingit
ut ista intellecta que sunt in actu, scilicet speculativa, ut sint
generabilia et corruptibilia nisi propter subiectum
per quod sunt vera, non propter subiectum per quod
sunt unum entium, scilicet intellectum materialem.
Questio autem secunda, dicens quomodo intellectus materialis
est unus in numero in omnibus individuis hominum,
non generabilis neque corruptibilis, et intellecta existentia
in eo in actu (et est intellectus speculativus) numeratus
per numerationem individuorum hominum, generabilis

[Page 402] et corruptibilis per generationem et corruptionem
individuorum, hec quidem questio valde est difficilis,
et maximam habet ambiguitatem.
Si enim posuerimus quod iste intellectus materialis est
numeratus per numerationem individuorum hominum,
continget ut sit aliquid hoc, aut corpus aut virtus in corpore.
Et cum fuerit aliquid hoc, erit intentio intellecta in
potentia. Intentio autem intellecta in potentia est subiectum
movens intellectum recipientem, non subiectum
motum. Si igitur subiectum recipiens fuerit positum esse
aliquid hoc, continget ut res recipiat seipsam, ut diximus,
quod est impossibile.
Et etiam, si concesserimus ipsam recipere seipsam, contingeret
ut reciperet se secundum quod diversa. Et sic erit virtus intellectus
eadem cum virtute sensus, aut nulla differentia erit
inter esse forme extra animam et in anima. Hec enim
materia individualis non recipit formas nisi has et
individuales. Et hoc est unum eorum que attestantur
Aristotelem opinari quod iste intellectus non est intentio
individualis.
Et si posuerimus quod non numeratur per numerationem
individuorum, continget ut proportio eius ad omnia individua
existentia in sua perfectione postrema in generatione
sit eadem, unde necesse est, si aliquod istorum individuorum
acquisierit rem aliquam intellectam, ut illa acquiratur
ab omnibus illorum. Quoniam, si continuatio illorum
individuorum est propter continuationem intellectus materialis
cum eis, quemadmodum continuatio hominis cum intentione
sensibili est propter continuationem prime perfectionis

[Page 403] sensus cum eo qui est recipiens intentionem sensibilem
(continuatio autem intellectus materialis cum omnibus
hominibus existentibus in actu in aliquo tempore in perfectione
eorum postrema debet esse eadem continuatio; nichil
enim facit alietatem proportionis continuationis
inter hec duo continua), si, inquam, hoc ita est, necesse est,
cum tu acquisieris aliquod intellectum, ut ego etiam acquiram
illud intellectum; quod est impossibile.
Et indifferenter sive posueris quod postrema perfectio
generata in unoquoque individuo est subiecta isti intellectui,
scilicet per quam copulatur intellectus materialis, et est
ex ea quasi forma separabilis a suo subiecto cum quo
continuatur, si aliquid est tale, et sive posueris eam perfectionem
esse virtutem virtutum anime aut virtutum
corporis, idem est in sequendo impossibile.
Et ideo opinandum est quod, si sint aliqua animata quorum
prima perfectio est substantia separata a suis subiectis,
ut existimatur de corporibus celestibus, quod impossibile
est ut inveniatur ex una specie eorum plus uno individuo.
Quoniam, si ex eis, scilicet ex eadem specie, inveniretur
plusquam unum individuum, v. g. de corpore moto ab eodem
motore, tunc esse eorum esset ociosum et superfluum,
cum motus eorum esset propter eandem intentionem
in numero, v. g. quod esse plus una navi in numero
uni naute in eadem hora est ociosum, et similiter esse
plus uno instrumento in numero uni artifici eiusdem speciei
instrumentorum est ociosum. Et hec est intentio eius quod fuit dictum in primo
de Celo et Mundo, scilicet quod, si esset alius mundus, esset aliud
corpus celeste; et si esset aliud corpus celeste, haberet alium

[Page 404] motorem in numero a motore istius corporis celestis; et si hoc
esset, tunc motor corporis celestis esset materialis et numeratus
per numerationem corporum celestium, scilicet
quia impossibile est quod unicus motor in numero sit duorum
corporum diversorum in numero. Et ideo artifex
non utitur plus uno instrumento, cum ab eo non proveniat
nisi unica actio. Et universaliter existimatur quod impossibilia
contingentia huic positioni contingunt huic
quod ponimus quod intellectus qui est in habitu est unus
in numero. Et iam enumeravit plura eorum Avempeche in
sua epistola quam appellavit Continuationem Intellectus
cum Homine. Et cum ita sit, qualis igitur est via ad
dissolvendum hanc questionem difficilem?
Dicamus igitur quod manifestum est quod homo non est intelligens
in actu nisi propter continuationem intellecti
cum eo in actu. Et est etiam manifestum quod materia et forma
copulantur adinvicem ita quod congregatum ex eis sit unicum,
et maxime intellectus materialis et intentio intellecta
in actu; quod enim componitur ex eis non est aliquod
tertium aliud ab eis sicut est de aliis compositis ex materia
et forma. Continuatio igitur intellecti cum homine
impossibile est ut sit nisi per continuationem alterius
istarum duarum partium cum eo, scilicet partis que
est de eo quasi materia, et partis que est de ipso (scilicet
intellecto) quasi forma.
Et cum declaratum est ex predictis dubitationibus
quod impossibile est ut intellectum copuletur cum unoquoque
hominum et numeretur per numerationem eorum per
partem que est de eo quasi materia, scilicet intellectum

[Page 405] materialem, remanet ut continuatio intellectorum cum nobis
hominibus sit per continuationem intentionis intellecte
cum nobis (et sunt intentiones ymaginate), scilicet partis
que est in nobis de eis aliquo modo quasi forma. Et
ideo dicere puerum esse intelligentem in potentia potest
intelligi duobus modis, quorum unus est quia forme
ymaginate que sunt in eo sunt intellecte in potentia,
secundus autem est quia intellectus materialis, qui innatus
est recipere intellectum illius forme ymaginate, est
recipiens in potentia et continuatus cum nobis in
potentia.
Declaratum est igitur quod prima perfectio intellectus
differt a primis perfectionibus aliarum virtutum
anime, et quod hoc nomen perfectio dicitur de eis modo
equivoco, econtrario ei quod existimavit Alexander. Et ideo
dixit Aristoteles in diffinitione anime quod est perfectio prima
corporis naturalis organici, quod nondum est manifestum
utrum per omnes virtutes perficitur corpus eodem
modo, aut est ex eis aliqua per quam corpus non
perficitur, et si perficitur, erit alio modo.
Preparatio autem que est in virtute ymaginativa
intellectorum similis est preparationibus que sunt in
aliis virtutibus anime, scilicet perfectionibus primis aliarum
virtutum anime, secundum hoc quod utraque preparatio generatur
per generationem individui, et corrumpitur per
corruptionem eius, et universaliter numeratur per
numerationem eius.
Et differunt in hoc quod illa est preparatio in motore
ut sit motor, scilicet preparatio que est in intentionibus

[Page 406] ymaginatis; secunda autem est preparatio in recipiente,
et est preparatio que est in primis perfectionibus
aliarum partium anime.
Et propter hanc similitudinem inter has duas preparationes
existimavit Avempeche quod nulla est preparatio
ad rem intellectam fiendam nisi preparatio existens
in intentionibus ymaginatis. Et hee due preparationes
differunt sicut terra a celo; una enim est preparatio
in motore ut sit motor, alia autem est preparatio
in moto ut sit motum et recipiens.
Et ideo opinandum est, quod iam apparuit nobis ex sermone
Aristotelis, quod in anima sunt due partes intellectus,
quarum una est recipiens, cuius esse declaratum est hic,
alia autem agens, et est illud quod facit intentiones
que sunt in virtute ymaginativa esse moventes intellectum
materialem in actu postquam erant moventes in
potentia, ut post apparebit ex sermone Aristotelis; et quod hee
due partes sunt non generabiles neque corruptibiles;
et quod agens est de recipienti quasi forma de materia,
ut post declarabitur. Et ideo opinatus est Themistius
quod nos sumus intellectus
agens, et quod intellectus speculativus nichil est aliud
nisi continuatio intellectus agentis cum intellectu materiali
tantum. Et non est sicut existimavit, sed opinandum est quod in
anima sunt tres partes intellectus, quarum una est intellectus
recipiens, secunda autem est efficiens, tertia autem factum.
Et due istarum trium sunt eterne, scilicet agens et recipiens;
tertia autem est generabilis et corruptibilis uno
modo, eterna alio modo.
Quoniam, quia opinati sumus ex hoc sermone quod
intellectus materialis est unicus omnibus hominibus, et etiam

[Page 407] ex hoc sumus opinati quod species humana est eterna, ut
declaratum est in aliis locis, necesse est ut intellectus
materialis non sit denudatus a principiis naturalibus communibus
toti speciei humane, scilicet primis propositionibus
et formationibus singularibus communibus omnibus; hec enim
intellecta sunt unica secundum recipiens, et multa secundum
intentionem receptam.
Secundum igitur modum secundum quem sunt unica, necessario
sunt eterna, cum esse non fugiat a subiecto recepto, scilicet motore,
qui est intentio formarum ymaginatarum, et non est illic impediens
ex parte recipientis. Generatio igitur et corruptio non
est eis nisi propter multitudinem contingentem eis, non propter modum
secundum quem sunt unica. Et ideo, cum in respectu alicuius
individui fuerit corruptum aliquod intellectum
primorum intellectorum per corruptionem sui subiecti
per quod est copulatum cum nobis et verum, necesse
est ut illud intellectum non sit corruptibile simpliciter,
sed corruptibile in respectu uniuscuiusque individui. Et ex
hoc modo possumus dicere quod intellectus speculativus
est unus in omnibus.
Et cum consideratum fuerit de istis intellectis secundum quod
sunt entia simpliciter, non in respectu alicuius individui,
vere dicuntur esse eterna, et quod non intelliguntur quandoque
et quandoque non, sed semper. Et quasi istud esse est eis medium
inter esse amissum et esse remanens. Secundum enim multitudinem
et diminutionem contingentem eis a postrema
perfectione sunt generabilia et corruptibilia, et secundum quod
sunt unica in numero sunt eterna.
Hoc erit si non fuerit positum quod dispositio in
postrema perfectione in homine est sicut dispositio in

[Page 408] intellectis communibus omnibus, scilicet quod esse mundanum non
denudatur a tali individuo esse. Hoc enim esse impossibile non est
manifestum; immo dicens hoc potest habere rationem
sufficientem et facientem animam quiescere. Quoniam,
cum sapientiam esse in aliquo modo proprio hominum
est, sicut modos artificiorum esse in modis propriis hominum,
existimatur quod impossibile est ut tota habitatio
fugiat a Philosophia, sicut opinandum est quod impossibile
est ut fugiat ab artificiis naturalibus. Si enim aliqua
pars eius caruerit eis, scilicet artificiis, v. g. quarta septentrionalis
terre, non carebunt eis alie quarte, quia declaratum
est quod habitatio est possibilis in parte meridionali
sicut in septentrionali. Forte igitur Philosophia invenitur in maiori
parte subiecti in omni tempore, sicut homo invenitur ab
homine et equus ab equo. Intellectus igitur speculativus
est non generabilis neque corruptibilis secundum hunc modum.
Et universaliter ita est de intellectu agenti creante
intellecta sicut de intellectu distinguenti recipiente.
Quemadmodum enim intellectus agens nunquam quiescit a generando
et creando simpliciter, licet ab hac, scilicet generatione,
evacuatur aliquod subiectum, ita est de intellectu
distinguenti.
Et hoc innuit Aristoteles in primo istius libri, cum dixit: Et
formare per intellectum et considerare sunt diversa ita quod intus
corrumpatur aliquid aliud, ipsum autem in se nullam habet
corruptionem . Et intendit per aliquid aliud formas
ymaginatas humanas. Et intendit per formare per intellectum

[Page 409] receptionem que est semper in intellectu materiali,
de qua intendebat dubitare in hoc tractatu et in
illo, cum dixit: Et non sumus memores, quia iste est non
passivus; intellectus autem passivus est corruptibilis, et
absque hoc nichil intelligit .
Et intendit per intellectum passivum virtutem ymaginativam,
ut post declarabitur. Et universaliter ista intentio
apparuit a remotis, scilicet animam esse immortalem, scilicet
intellectum speculativum.
Unde Plato dixit quod universalia sunt neque generabilia
neque corruptibilia, et quod sunt existentia extra mentem.
Et est sermo verus ex hoc modo, et falsus secundum
quod sonant verba eius (et est modus quem Aristoteles laborabat
destruere in Metaphysica). Et universaliter
ista intentio anime est pars vera in propositionibus
probabilibus que dant animam esse utrunque, scilicet mortalem
et non mortalem; probabilia enim impossibile est
ut sint falsa secundum totum. Et hoc apologizaverunt Antiqui,
et in representatione illius conveniunt omnes leges.
Tertia autem questio (et est quomodo intellectus materialis
est aliquod ens, et non est aliqua formarum materialium
neque etiam prima materia) sic dissolvitur. Opinandum
est enim quod iste est quartum genus esse. Quemadmodum
enim sensibile esse dividitur in formam et materiam,
sic intelligibile esse oportet dividi in consimilia
hiis duobus, scilicet in aliquod simile forme et
in aliquod simile materie. Et hoc necesse est in omni intelligentia
abstracta que intelligit aliud; et si non, non esset multitudo

[Page 410] in formis abstractis. Et iam declaratum est in Prima
Philosophia quod nulla est forma liberata a potentia
simpliciter, nisi prima forma, que nichil intelligit extra
se, sed essentia eius est quiditas eius; alie autem forme
diversantur in quiditate et essentia quoquo modo. Et
nisi esset hoc genus entium quod scivimus in scientia
anime, non possemus intelligere multitudinem in rebus
abstractis, quemadmodum, nisi sciremus hic naturam intellectus,
non possemus intelligere quod virtutes moventes
abstracte debent esse intellectus.
Et hoc latuit multos Modernos, adeo quod negaverunt
illud quod dicit Aristoteles in tractatu undecimo Prime Philosophie, quod necesse est
ut forme abstracte moventes corpora celestia sint secundum
numerum corporum celestium. Et ideo scire
de anima necessarium est in sciendo Primam Philosophiam.
Et iste intellectus recipiens necesse est ut intelligat
intellectum qui est in actu. Cum enim intellexerit
formas materiales, dignior est ut intelligat formas non
materiales; et illud quod intelligit ex formis abstractis,
v. g. ex intelligentia agenti, non impedit ipsum intelligere
formas materiales.
Propositio autem dicens quod recipiens nichil debet habere
in actu ex eo quod recipit non dicitur simpliciter, sed cum
conditione, scilicet quod non est necesse ut recipiens non sit
in actu aliquid omnino, sed ut non sit in actu aliquid ex eo quod
illud recipit, sicut prediximus. Immo debes scire quod
respectus intellectus agentis ad istum intellectum est respectus
lucis ad diaffonum, et respectus formarum materialium

[Page 411] ad ipsum est respectus coloris ad diaffonum. Quemadmodum
enim lux est perfectio diaffoni, sic intellectus
agens est perfectio materialis. Et quemadmodum
diaffonum non movetur a colore neque recipit
eum nisi quando lucet, ita iste intellectus non recipit
intellecta que sunt hic nisi secundum quod perficitur per illum
intellectum et illuminatur per ipsum. Et quemadmodum
lux facit colorem in potentia esse in actu ita quod
possit movere diaffonum, ita intellectus agens facit intentiones
in potentia intellectas in actu ita quod recipit eas
intellectus materialis. Secundum hoc igitur est intelligendum
de intellectu materiali et agenti.
Et cum intellectus materialis fuerit copulatus secundum
quod perficitur per intellectum agentem, tunc
nos sumus copulati cum intellectu agenti; et ista dispositio
dicitur adeptio et intellectus adeptus , ut post videbitur.
Et iste modus secundum quem posuimus
essentiam intellectus materialis dissolvit omnes questiones
contingentes huic quod ponimus quod intellectus
est unus et multa. Quoniam, si res intellecta
apud me et apud te fuerit una omnibus modis, continget
quod, cum ego scirem aliquod intellectum, ut tu scires
etiam ipsum, et alia multa impossibilia. Et si posuerimus
eum esse multa, continget ut res intellecta apud
me et apud te sit una in specie et due in individuo; et
sic res intellecta habebit rem intellectam, et sic procedit
in infinitum. Et sic erit impossibile ut discipulus addiscat
a magistro, nisi scientia que est in magistro sit virtus
generans et creans scientiam que est in discipulo,
ad modum secundum quem iste ignis generat alium

[Page 412] ignem sibi similem in specie; quod est impossibile. Et hoc
quod scitum est idem in magistro et discipulo ex hoc
modo fecit Platonem credere quod disciplina esset rememoratio.
Cum igitur posuerimus rem intelligibilem que
est apud me et apud te multam in subiecto secundum quod est
vera, scilicet formas ymaginationis, et unam in subiecto
per quod est intellectus ens (et est materialis),
dissolvuntur iste questiones perfecte.
Modus autem per quem existimavit Avempeche dissolvere
questiones advenientes super hoc quod intellectus est
unus aut multus, scilicet modus quem dedit in sua epistola
intitulata Continuatio Intellectus cum Homine, non
est modus conveniens ad dissolvendum istam questionem.
Intellectus enim quem demonstravit in illa epistola
esse unum, quando laboravit in dissolvendo istam questionem,
alius est ab intellectu quem demonstrat etiam
illic esse multa, cum intellectus quem demonstravit esse unum
est intellectus agens inquantum est forma necessario intellectus
speculativi; intellectus vero quem demonstravit
esse multum est ipse intellectus speculativus.
Hoc autem nomen, scilicet intellectus , equivoce dicitur
de speculativo et agenti.
Et ideo, si illud quod intelligitur de hoc nomine intellectus
in duobus sermonibus oppositis, scilicet concludente
intellectum esse multum et concludente intellectum esse
unum, est intentio non equivoca, tunc illud quod post
dedit in hoc, scilicet quod intellectus agens est unus et
speculativus multi, non dissolvit hanc questionem. Et si

[Page 413] illud quod intelligitur in illis duobus sermonibus oppositis
de hoc nomine intellectus sit intentio equivoca,
tunc dubitatio erit sophistica, non disputativa. Et ideo
credendum est quod questiones quas dedit ille vir in illa
epistola non dissolvuntur nisi ex hoc modo, si ille dubitationes
non sunt sophistice, sed disputative. Et per istum
modum dissolvetur questio in qua dubitabat in intellectu
materiali utrum sit extrinsecus aut copulatus.
Et cum hoc sit declaratum, revertamur ad exponendum
sermonem Aristotelis. Textus/Commentum [6] Et ideo necesse est ut non sit mixtus cum corpore.
Quoniam, si esset mixtus cum corpore,
tunc esset in aliqua dispositione, aut calidus,
aut frigidus, aut haberet aliquod instrumentum
sicut habet sentiens. Modo autem non est ita. Recte
igitur dixerunt dicentes quod anima est locus
formarum; sed non universa, sed intelligens;
neque forme in endelechia, sed in
potentia.
Hec est alia demonstratio quod intellectus materialis
non est aliquid hoc, neque corpus neque virtus in corpore.
Et dixit: Et ideo fuit necesse , etc. Idest, et quia natura
eius est ista quam narravimus, recte et necesse fuit ut
non admisceretur cum corpore, idest quod non est virtus in eo
secundum quod admiscetur cum corpore, ut declaratum est. Deinde dedit

[Page 414] secundam rationem super hoc. Et dixit: Si enim esset admixtus , etc. Idest,
si enim esset virtus in corpore, tunc esset aliqua dispositio
et aliqua qualitas corporalis; et si haberet
qualitatem, tunc illa qualitas aut attribueretur calido aut frigido (scilicet complexioni
in eo quod est complexio), aut esset qualitas existens in
complexione tantum addita complexioni, sicut est de
anima sensibili et sibi similibus, et sic haberet instrumentum
corporale. Deinde dixit: Sed non est ita . Idest, sed non habet
qualitatem attributam calido et frigido, neque habet
instrumentum; ergo non est mixtum cum corpore. Et debemus
considerare in consecutione et destructione utrum
indigeant demonstratione aut non. Dicamus igitur:
quoniam autem consecutio consequentis ad precedens est vera
manifestum est ex predictis; declaratum est enim
quod omnis virtus in corpore composito aut attribuitur
primis qualitatibus, scilicet forme complexionis, aut erit virtus
existens in forma complexionali, et sic necessario
erit anima organica. Destructio vero manifesta est etiam ex
predictis; declaratum est enim quod nullum est instrumentum
aliud ab instrumentis quinque sensuum (ubi fuit
declaratum quod nullus est sensus sextus); et universaliter, si
intellectus esset virtus animalis in corpore, tunc aut esset
sextus sensus, aut consequens sextum sensum, scilicet aliquid
cuius proportio ad sextum sensum esset sicut proportio ymaginationis
ad communem sentientem. Quoniam autem intellectus materialis
non est virtus attributa complexioni manifestum

[Page 415] est ex predictis, quoniam, cum anima sensibilis non est virtus
attributa complexioni, quanto magis intellectus!
Et si esset attributa complexioni, tunc, sicut dicit Aristoteles,
esse forme lapidis in anima esset idem cum eius esse extra
animam, et sic lapis esset comprehendens, et alia multa
impossibilia contingentia huic positioni. Et quidam
dubitaverunt in hoc quod fuit dictum (scilicet quod intellectus
non habet instrumentum) ex hoc quod dicitur quod virtus
ymaginativa est in anteriori cerebri, et cogitativa
in medio, et rememorativa in posteriori. Et hoc non tantum
dictum est a Medicis, sed dictum est in Sensu et Sensato. Galienus autem et alii Medici ratiocinantur super
hoc quod iste virtutes sunt in istis locis per locum
concomitantie, et est locus faciens existimare, non verus.
Sed iam declaratum est in libro de Sensu et Sensato quod
talis est ordo istarum virtutum in cerebro per demonstrationem
dantem esse et causam. Sed illud non contradicit
illi quod dictum est hic. Virtus enim cogitativa
apud Aristotelem est virtus distinctiva individualis, scilicet
quod non distinguit aliquid nisi individualiter, non universaliter.
Declaratum est enim illic quod virtus cogitativa non est
nisi virtus que distinguit intentionem rei sensibilis a
suo idolo ymaginato; et ista virtus est illa cuius proportio
ad has duas intentiones, scilicet ad idolum rei et ad intentionem
sui idoli, est sicut proportio sensus communis ad intentiones
quinque sensuum. Virtus igitur cogitativa est de
genere virtutum existentium in corporibus. Et hoc aperte
dixit Aristoteles in illo libro, cum posuit virtutes distinctivas
individuales in quatuor ordinibus: in primo posuit

[Page 416] sensum communem, deinde ymaginativam,
deinde cogitativam, et postea rememorativam.
Et posuit rememorativam magis spiritualem, deinde
cogitativam, deinde ymaginativam, et post sensibilem.
Licet igitur homo proprie habeat virtutem cogitativam,
tamen hoc non facit hanc virtutem esse rationabilem
distinctivam; illa enim distinguit intentiones universales,
non individuales. Et hoc fuit aperte dictum ab
Aristotele in illo libro. Virtus igitur distinctiva rationalis,
si esset virtus in corpore, contingeret ut esset una
istarum virtutum quatuor, quapropter haberet instrumentum
corporale; aut esset alia virtus individualis distincta
ab istis quatuor; sed iam declaratum est illic hoc
esse impossibile. Et quia Galienus existimavit quod virtus
cogitativa est rationalis materialis, fecit ipsum errare
in hoc locus consequentis. Quia enim virtus rationalis
appropriatur homini, et cogitativa appropriatur ei, existimatur
propter conversionem affirmative universalis
quod cogitativa est rationalis. Et unus eorum qui erraverunt
in hoc est Abelfarag Babilonensis in suo commento in
libro de Sensu et Sensato. Deinde dixit: Recte igitur dixerunt
dicentes animam esse locum formarum . Idest, et cum declaratum
sit quod non est mixtus alicui corpori, tunc recte dixerunt
describentes animam esse locum formarum, cum non acceperunt
in notificando substantiam eius plusquam istam consimilitudinem
et convenientiam que est inter ipsam
et locum. Deinde dixit: sed non universa, sed intelligens .

[Page 417] Idest, sed ista consimilitudo non debet accipi in intelligendo
omnes partes anime, sed tantum in anima rationali; alie enim partes
anime sunt forme in materiis, rationalis autem non. Deinde dixit: et
forme non in perfectione, sed in potentia . Idest, sed locus differt
ab anima distinctiva intelligenti in hoc quod locus nichil
est eorum que existunt in eo; anima autem rationalis materialis est
forme existentes in ea, non actu, sed potentia. Et fecit
hoc ne aliquis intelligat ex hac descriptione quod genus
acceptum in ea sit genus verum, non rethoricum. Sed cogetur homo
in talibus rebus, que non intelliguntur nisi per consimilitudinem,
ut notificet eas per talia genera rethorica. Textus/Commentum [7] Quoniam autem privatio passionis in sentiente
et in formatione per intellectum non est
consimilis manifestum est in sensu. Sensus enim
non potest sentire post forte sensatum, v. g.
post sonos magnos aut post colores fortes
aut post odores fortes; intellectus autem, cum
intellexerit aliquod forte intelligibilium,
tunc non minus intelliget illud quod est sub
primo, immo magis. Sentiens enim non est extra
corpus; iste autem est abstractus.
Cum declaravit quod intellectus materialis non admiscetur
materie, incepit notificare quod hoc convenit apparentibus.
Hec enim est conditio necessaria necessariis
demonstrationibus, scilicet ut apparentia sensui non differant
ab eo quod videtur per rationem. Et dixit: Quoniam autem
privatio passionis , etc. Idest, quoniam autem privatio transmutationis

[Page 418] existentis in sensu non est similis privationi transmutationis
existentis in intellectu, ut demonstratum fuit ratione,
manifestum est etiam ex apparentibus. Privatio enim
transmutationis in intellectu debet esse pura, et non est
ita privatio transmutationis in sensu, cum sensus sit virtus
materialis. Deinde dixit: Sensus enim non potest sentire , etc.
Idest, et signum eius est quoniam sensus non potest sentire
sua sensibilia convenientia sibi quando senserit aliquod
forte et recesserit ab eo subito ad aliud sensibile,
v. g. quando sensus auditus recesserit a magno
sono, aut visus a forti colore, aut olfactus a forti odore. Et
causa in hoc est passio et transmutatio que accidit
sentienti a forti sensato; et causa huius transmutationis
est quia est virtus in corpore. Et cum demonstravit
hoc quod videtur de transmutatione in sensu, incepit
notificare quod contrarium est de intellectu. Et dixit: sed
intellectus, quando intellexerit aliquod forte , etc. Idest, intellectus
autem, cum intellexerit aliquod forte intelligibile, tunc
facilius intelliget intelligibile non forte; unde sequitur
quod non patitur neque transmutatur a forti intelligibili.
Et cum demonstravit eos esse diversos in
hoc, dedit causam. Et dixit: Sentiens enim non est extra corpus;
iste autem est abstractus . Idest, et causa in hoc est quod
prius fuit declaratum, scilicet quod sentiens non est extra corpus,
intellectus autem est abstractus. Et possumus ponere
hunc sermonem demonstrationem tertiam per se, sed

[Page 419] diminutam. Quia, cum dixerimus quod, si intellectus
transmutatur essentialiter, et non accidentaliter et mediante
alio (hoc enim concessum est in intellectu), necesse
est ut transmutatio contingat ei apud suam actionem
propriam (que est intelligere), sicut est in sensu. Et si non
transmutatur per se et essentialiter, necesse est ut non sit
virtus in corpore omnino; omnis enim virtus recipiens
in aliquo corpore debet transmutari secundum quod est recipiens.
Et ideo non oportet obiicere huic argumento ex eo
quod accidit in intellectu de transmutatione propter
transmutationem virtutum ymaginationis, et maxime
cogitative; intellectui enim existimatur accidere fatigatio
hoc modo; et non est ita nisi accidentaliter. Virtus
enim cogitativa est de genere virtutum sensibilium.
Ymaginativa autem et cogitativa et rememorativa
non sunt nisi in loco virtutis sensibilis, et ideo non
indigetur eis nisi in absentia sensibilis. Et omnes iuvant
se ad presentandum ymaginem rei sensibilis, ut aspiciat
eam virtus rationalis abstracta et extrahat intentionem
universalem et postea recipiat eam, idest comprehendat
eam. Et forte, sicut diximus, induxit hunc
sermonem ad verificandum predictas demonstrationes. Textus/Commentum [8] Et cum quodlibet eorum fuerit sic, scilicet sicut
dicitur scientia in actu (et hoc continget quando
poterit intelligere per se), tunc etiam erit in potentia
quoquo modo, sed non eodem modo
quo ante erat, antequam scivit aut invenit. Et ipse
tunc potest intelligere per se.

[Page 420] Et cum in eo fuerit unumquodque intellectorum tali
modo sicut dicitur in sciente quod est sciens in actu,
idest quando intellecta fuerint in eo entia in actu (et
hoc continget intellectui quando poterit intelligere
per se, non quando intellexerit per aliud). Et hoc quod
dixit est differentia inter virtutes agentes propinquas
et remotas; propinque enim actui sunt que agunt
per se et non indigent extrahente eas de potentia in
actum; remote autem indigent. Et ideo dixit quod, cum
intellectus fuerit in hac dispositione, tunc erit potentia
quoquo modo; idest, tunc dicetur de eo hoc nomen potentia
non vere sed modo simili. Deinde dixit: Et ipse tunc
poterit intelligere per se . Idest, et cum intellectus fuerit
in hac dispositione, tunc intelliget se secundum quod ipse non est
aliud nisi forme rerum, inquantum extrahit eas a materia.
Quasi igitur se intelligit ipse modo accidentali, ut
dicit Alexander, idest secundum quod accidit intellectis rerum quod fuerint
ipse, idest essentia eius. Et hoc est econtrario dispositioni
in formis abstractis; ille enim, cum intellectum earum non
est aliud ab eis in intentione per quam sunt intellecta
istius intellectus, ideo intelligunt se essentialiter, et non
accidentaliter. Et hoc perfectius invenitur in primo
intelligente, quod nichil intelligit extra se. Et possumus
exponere istum locum secundum quod Alfarabius dicit
in suo tractatu de Intellectu et Intellecto. Et est
quod, cum intellectus fuerit in actu, erit unum entium,
et poterit intelligere seipsum per intentionem quam
abstrahet a se, secundum quod abstrahit intentiones rerum que sunt
extra animam. Et sic intellectum habebit intellecta. Et nos post
perscrutabimur de hoc utrum sit possibile aut non.

[Page 421] Textus/Commentum [9] Et quia magnitudo est aliquid et esse magnitudinis
aliud, et aqua est aliquid et esse aque
aliud, et sic in multis aliis (sed non in omnibus;
in quibusdam enim esse carnis idem est
cum carne), necesse est ut experimentetur aut
per duo, aut per diversam dispositionem. Caro
enim non est extra materiam, sed, sicut simitas,
est aliquid hoc et in aliquo hoc.
Cum complevit demonstrationem de notificatione substantie
intellectus materialis, et dedit differentiam inter
ipsam et substantiam sentientis materialis, incepit dare
etiam differentiam inter intellectum in actu et ymaginationem
in actu. Existimatur enim quod ymaginatio
ipsa est intellectus, et precipue cum dicimus
quod proportio eius ad intellectum est sicut proportio
sensibilis ad sensum, scilicet quia movet ipsum, et
existimatur quod motor et motum debent esse eiusdem
speciei. Et incepit dicere: Et quia magnitudo est aliquid ,
etc. Idest, et quia hoc individuum est aliquid,
et intentio per quam hoc individuum est ens, scilicet quiditas
et forma eius, est aliud; v. g. quod hec aqua est aliquid,
et intentio, idest forma, per quam hec aqua est ens aliud
est ab aqua. Deinde dixit: et sic in multis aliis . Idest, et hoc accidit
similiter in multis rebus, scilicet in omnibus compositis
ex materia et forma. Et dixit sed non in omnibus ad excipiendum
res abstractas, et universaliter res simplices
non compositas. Deinde dixit: in quibusdam enim esse carnis
idem est cum carne . Idest, et causa propter quam hee due
intentiones non inveniuntur in omnibus entibus est

[Page 422] quod quiditas et essentia in entibus simplicibus est idem, ita,
v. g., quod esse carnis idem est cum carne quia intentio
carnis in eis non est in materia. Et cum induxit precedens
in hoc sermone, dedit consequens. Et dixit: necesse
est ut experimentetur , etc. Idest, et cum fuerit declaratum
quod entia sensibilia dividuntur in duplex esse,
scilicet in hoc singulare et suam formam, necesse est ut
virtus experimentativa, idest comprehensiva, comprehendat
ea aut per duas virtutes, aut per unam sed
duabus dispositionibus diversis. Cum duabus autem
virtutibus erit quando comprehenderit utrunque istorum per
se, scilicet formam singulariter et individuum singulariter;
per unam vero virtutem et dispositionem diversam
erit quando comprehenderit alietatem que est
inter has duas intentiones. Quod enim comprehendit
alietatem inter duo necesse est, ut declaratum
est, ut sit unum uno modo et multa alio modo.
Et ista est dispositio intellectus in comprehendendo
alietatem que est inter formam et individuum;
comprehendit enim formam per se, et comprehendit
individuum mediante sensu. Comprehendit igitur alietatem
inter ea per dispositionem que diversatur, quemadmodum
sensus communis comprehendit alietatem inter sensibilia per
dispositionem diversam, scilicet sensus particularis; sed quia
istas formas non comprehendit intellectus nisi cum materiis,
ideo comprehendit eas per dispositionem que diversatur.
Et cum notificavit quod necesse est ut anima
comprehendat has duas intentiones per virtutem diversam,
et comprehendat alietatem earum per unicam

[Page 423] virtutem sed secundum diversam dispositionem, dedit causam propter
quam indiget anima in comprehendendo has duas intentiones
diversa dispositione. Et dixit: Caro enim non
est extra materiam . Idest, et causa propter quam forma non
comprehenditur ab intellectu nisi cum materia, quod facit
ipsum comprehendere eam diversa dispositione,
est quod forme non sunt extra materiam. Forma
enim carnis nunquam denudatur a materia, sed semper intelligitur
cum materia, sicut simitas cum naso, cum simitas
sit aliquid hoc in aliquo hoc. Et sic est de formis sensibilibus,
scilicet quod sunt aliquid hoc in aliquo hoc. Textus/Commentum [10] Ipsa igitur per sentiens experimentatur calidum
et frigidum. Et res que sunt in carne assimilantur
eis que sunt illius. Et experimentatur
per aliud, aut secundum dispositionem linee spiralis,
quamdiu durat, quid est esse carnis.
Et cum necesse est experimentari
res diversas per virtutes diversas (per sentiens
autem et per sibi similia experimentatur anima calidum et frigidum
et sibi similia), necesse est, secundum exemplum, ut res
existens in carne per quam caro est quod est, non illud
per quod est calida aut frigida, sit similis virtuti
comprehendenti eam, et ut experimentetur per aliam
virtutem. Et dixit: assimilantur eis gue sunt illius , quia
necesse est ut proportio que est intentionis ad intentionem,

[Page 424] scilicet individualis ad universalem, sit sicut proportio virtutis
comprehendentis alteram earum ad virtutem comprehendentem
alteram. Et cum necesse est ut due intentiones
sint diverse, necesse est ut virtutes sint diverse. Intelligens
igitur non est ymaginativa, cum iam declaratum est
quod comprehensum virtutis ymaginative et sensibilis idem
est. Deinde dixit: Et experimentatur per aliud, aut secundum
dispositionem linee , etc. Idest, et necesse est ut formam
experimentetur per aliam virtutem. Et hoc erit ex hac virtute
aut per dispositionem similem linee recte (cum intellexerit
primam formam existentem in hac re singulari)., aut
secundum dispositionem similem linee spirali, quando fuerit
reversa, querendo intelligere etiam quiditatem illius
forme, deinde quiditatem illius quiditatis, quousque
perveniat ad simplicem quiditatem in illa re; v. g. quod primo
intelligit quiditatem carnis, deinde querit intelligere
quiditatem istius quiditatis, deinde quiditatem istius quiditatis;
et hoc erit dum inveniet quiditatem in quiditate, et
non cessabit quousque perveniat ad formam simplicem; et
hoc intendebat cum dixit: quamdiu durat, idest quod istud
intelligere intellectum erit similiter in carne dum erit possibile
in carne quod quiditas eius habeat quiditatem. Textus/Commentum [11] Et etiam in rebus existentibus in Mathesi, rectum est
sicut simitas; est enim cum quanto continuo. Secundum
autem esse, esse recti aliud est ab eo. Si igitur
experimentatur, tunc igitur per aliud, et quia dispositio eius
sit alia. Et universaliter dispositio rerum que sunt in
intellectu currit secundum quod res abstracte a materia.

[Page 425]
Et istud intelligere intellectus non tantum invenitur in
rebus materialibus, sed etiam in mathematicis. Rectum enim
quia est in continuo, sicut simitas in naso, necesse est,
quemadmodum intellectus intelligit simitatem compositam
cum naso, ita intelligat quiditatem recti compositam
cum continuo. Et dixit: Et etiam in rebus , etc. Idest,
et esse recti et eius similis ex rebus mathematicis est
simile ad esse simitatis in naso; rectum enim est in continuo,
sicut simitas in naso. Deinde dixit: secundum autem esse,
esse est in recto aliud a quiditate continui, licet alterum
eorum non inveniatur nisi in alio. Deinde dixit: Si igitur , etc.
Idest, cum igitur posuerimus quod in mathematicis etiam sunt
duo quorum unum est in altero, tunc anima non experimentatur
ea nisi per aliam virtutem, aut per eandem sed
tamen per dispositionem que diversatur, cum non intelligit
ea nisi cum re, licet non intelligat ea cum materia sensibili.
Sciendum est enim quod dispositio habita ab intellectu
que diversatur in eo quando comprehendit formas
rerum primas sensibiles est ei per sensus; et dispositio
que diversatur in eo per comprehensionem quiditatis
et forme est ei dispositio diversa in se, non per sensus. Et
ideo assimilat ipsum Aristoteles linee spirali in hac dispositione,
Plato autem linee girative, et per hanc dispositionem
intelligit formas rerum mathematicarum, cum
non accepit intelligendo eas magnitudinem sensibilem.

[Page 426] Deinde dixit: Et universaliter dispositio rerum , etc.
Idest, ut michi videtur, et universaliter dispositio rerum
quas comprehendit intellectus invenitur in eo in modo
secundum quem sunt in se in propinquitate et distantia ab
abstractione a materia. Quod igitur eorum fuerit remotum
a materia poterit abstrahi ab intellectu absque materia,
licet non habeat esse nisi in materia, sicut est in mathematicis;
et quod eorum fuerit propinquum materie
non poterit. Cum igitur dixit secundum quod res abstracte a materia ,
intendit secundum modum essendi in rebus abstractis a
materia in ordine in quo sunt de abstractione, si iste sermo
sit completus in scripto. Textus/Commentum [12] Et dubitabit homo quod intellectus est simplex,
non patiens, et quod impossibile est ut habeat aliquam
communicationem cum alia re, sicut dixit Anaxagoras.
Quomodo igitur intelligitur quod formare per
intellectum est aliqua passio? Quoniam, propter
hoc quod aliquid est commune utrique, existimatur
quod alterum eorum agit et alterum patitur.
Cum dedit differentiam inter intelligere et ymaginari,
reversus est ad dubitandum de intellectu passibili.
Et dixit: Et dubitat homo , etc. Idest, et dubitat
homo in hoc quod dictum est quod intellectus materialis
est simplex et non passibilis quia non existimatur ipsum
habere aliquam communicationem cum re materiali,
sicut dixit Anaxagoras, et sicut declaratum fuit prius.
Questio autem est quomodo intelligatur quod formare per
intellectum sit passio, idest de genere virtutum passivarum,

[Page 427] et nullam habeat communicationem cum re a qua
patitur. Quoniam per aliquod commune agenti et patienti
existimatur hoc agere et hoc pati. Nisi enim esset
materia, non esset passio; et cum posuerimus intellectum
non esse materiam neque in materia, quomodo igitur
intelligemus, cum hoc, quod intelligere est passio, non
actio? Sumus igitur inter duo: aut ut non ponamus
quod intelligere est in capitulo passionis, aut ponamus
quod intellectus materialis communicat corpori, quemadmodum
forma ymaginationis movens ipsum communis
est corpori. Textus/Commentum [13] Et etiam utrum est in se intelligibile? Quoniam aut
intellectus erit aliarum rerum (si non est intellectum
alio modo, sed illud formatum per intellectum fuerit
unum in sua forma), aut erit in eo mixtio ab aliquo
quod fecit ipsum intellectum, sicut est de aliis.
Ista est secunda dubitatio de intellectu materiali, et
est utrum est in se intelligibilis, non per naturam existentem
in eo, adeo quod intellectus et intellectum in eo
erunt idem omnibus modis, sicut est dispositio in rebus
abstractis; aut intellectum ex eo est aliud quoquo
modo ab ipso. Et dixit: Et etiam utrum est in se , etc. Idest,
et etiam utrum ipsum est illud quod est intellectum ex eo.
Necesse est enim alterum duorum: aut ut alie res, que
sunt extra animam, habeant intellectum (si intellectus
est intellectum ex eo omnibus modis, et non est alius
modus de intelligere res, sed intelligere est idem in omnibus

[Page 428] rebus), aut ut non sit intellectum per se, sed per intentionem
in eo que fecit ipsum intelligibilem, sicut est
dispositio in rebus que sunt extra animam. Et tacuit,
ut videtur, illud quod consequitur hanc positionem;
et est quod intellectus in se est non intelligens. Et
abbreviatio dubitationis est talis, ut videtur: aut enim
erit intellectum sicut alie res abstracte intellecte, et sic
res que sunt extra animam erunt intelligentes, aut erit
intellectum sicut alie res que sunt extra animam, et sic
erit in se non intelligens neque comprehendens. Textus/Commentum [14] Dicamus igitur quod passio, secundum quod prius
videbatur, est universalis, et quod intellectus est
in potentia quoquo modo intellecta, in perfectione
autem non, quousque intelligat. Et quod
accidit in intellectu debet currere tali cursu,
scilicet sicut tabula est aptata picture, non picta
in actu omnino.
Cum dedit has duas questiones de intellectu materiali,
incepit dissolvere eas, et primo primam, dicens:
quomodo intelligimus quod intellectus materialis est
aliquod simplex et non mixtum cum aliquo, opinando
quod intelligere est aliqua passio, et iam declaratum
est in universalibus sermonibus quod ea que agunt
et patiuntur communicant in subiecto? Et dixit: Dicamus
igitur quod passio , etc. Idest, et ista questio dissolvetur
sciendo quod passio qua prius utebamur in
questione est magis universalis quam aliquod dictum
in rebus materialibus quod sit passivum. Deinde exposuit

[Page 429] quid significat hoc nomen passio in intellectu. Et dixit:
quod intellectus est in potentia , etc. Idest, et ista intentio
universalis de passione in intellectu nichil aliud
est nisi quod est in potentia in intellectu, non in actu,
quousque intelligat. Et dicere etiam ipsum esse in potentia
est alio modo ab eis secundum quos dicitur quod
res materiales sunt in potentia. Et hoc est quod diximus
prius, quod intelligendum est hic quod hec nomina,
scilicet potentia et receptio et perfectio , modo equivoco
dicuntur cum eis in rebus materialibus. Diversitas
enim istius intentionis, scilicet receptionis que est
in intellectu, a receptione que est in rebus materialibus
res est ad quam ducit ratio. Unde non est opinandum quod
prima materia est causa receptionis simpliciter, sed causa receptionis
transmutabilis, et est receptio huius singularis; causa
autem receptionis simpliciter est ista natura. Et ex hoc
modo fuit possibile quod corpora celestia reciperent
formas abstractas et intelligerent eas, et fuit possibile
ut intelligentie abstracte perficerentur per se adinvicem.
Et si non, non esset possibile ut illic intelligeretur
recipiens neque receptibile. Unde videmus quod illud
quod est liberatum ab hac natura est primum intelligens.
Et ponendo istam naturam dissolvetur questio dicens:
quomodo intelligitur multitudo, et quomodo intelliguntur
multe ex formis abstractis, et intellectus
idem est in eis cum intellecto? Et cum notificavit modum
passionis in intellectu, et quod equivoce dicitur in intellectu
et in rebus materialibus, incepit dare ex rebus
sensibilibus exemplum per quod intelligitur ista intentio
in intellectu materiali. Et licet non sit verum, tamen est via

[Page 430] ad intelligendum; et iste modus doctrine necessarius
est in talibus rebus, licet sit rethoricus. Et dixit: Et quod
accidit in intellectu ,etc. Idest, et intelligendum est hoc quod
diximus de hac intentione universali, scilicet passione que est in
intellectu, quod est tantum receptio sine transmutatione,
sicut receptio picture in tabula. Quemadmodum enim
tabula non patitur a pictura, neque accidit ei ab hoc transmutatio,
sed tantum invenitur in ea de intentione passionis
quod perficitur per picturam postquam erat in potentia
picta, ita est dispositio in intellectu materiali. Et hoc
exemplum quod induxit valde est simile dispositioni
intellectus qui est in potentia cum intellectu qui est in
actu. Quemadmodum enim tabula nullam picturam habet
in actu neque in potentia propinqua actui, ita in intellectu
materiali non est aliqua formarum intellectarum
quas recipit, neque in actu neque in potentia propinqua
actui. Et voco hic potentiam propinquam actui dispositionem
mediam inter remotam potentiam et postremam
perfectionem; et hoc est ut non sit in eo intentio
que sit in potentia intellecta. Et hoc est proprium soli
intellectui. Perfectio enim prima sentientis est aliquid
in actu respectu potentie remote, et est aliquid in potentia
respectu postreme perfectionis. Et ideo assimilavit
Aristoteles primam perfectionem sensus Geometre
quando non utitur Geometria. Scimus enim certe quod habemus
virtutem sensibilem existentem in actu, licet tunc
nichil sentiamus. Declaratus igitur est modus consimilitudinis
istius exempli huic quod dictum fuit ab Aristotele
in intellectu materiali. Dicere autem quod intellectus
materialis est similis preparationi que est in tabula,
non tabule secundum quod est preparata, ut exponit

[Page 431] Alexander hunc sermonem, falsum est. Preparatio
enim est privatio aliqua, et nullam habet naturam propriam
nisi propter naturam subiecti, et propter hoc fuit
possibile ut preparationes diversentur in unoquoque ente.
O Alexander, reputas Aristotelem intendere demonstrare nobis
naturam preparationis tantum, non naturam preparati (et
non est natura istius preparationis propria ei, si fuerit
possibile sine cognitione nature preparati), sed naturam
preparationis simpliciter, in quocunque sit? Ego autem
verecundor ex hoc sermone et ex hac mirabili expositione.
Si enim Aristoteles intendebat demonstrare naturam
preparationis que est in intellectu per omnes sermones predictos
in intellectu materiali, necesse est aut ut intendat
demonstrare per eos naturam preparationis simpliciter, aut
naturam preparationis proprie. Naturam autem preparationis
proprie intellectui impossibile est demonstrari sine
natura subiecti, cum preparatio propria unicuique subiecto
currit cursu perfectionis et forme ex eo; sed oportet
necessario per cognitionem nature preparationis scire naturam
preparati. Et si intendebat per illos sermones demonstrare
naturam preparationis simpliciter, tunc illud non est
proprium intellectui, et omne hoc est perturbatio. Omnis enim
preparatio, in eo quod est preparatio, vere dicitur nichil esse
in actu ex eis que recipit, et quod est non passibile, et
vere dicitur esse non corpus neque virtus in corpore. Quomodo
igitur possumus exponere illud quod Aristoteles intendebat
hic demonstrare nobis de natura intellectus materialis
illud quod est commune omnibus recipientibus,
scilicet in quibus est preparatio ad recipiendum

[Page 432] unumquodque genus formarum, et non ad demonstrandum
naturam preparati per cognitionem nature preparationis
proprie ei? Nisi intellectus materialis esset solummodo
preparatio, sine aliquo subiecto; quod est impossibile;
preparatio enim ostendit preparatum. Unde
Aristoteles, cum invenit preparationem que est in intellectu
esse diversam ab aliis, iudicavit precise quod natura subiecta
ei differt ab aliis naturis preparatis. Et quod est proprium
isti subiecto preparationis est quod non
est in eo aliqua intentionum intellectarum in potentia aut
in actu; unde necesse fuit ipsum non esse corpus neque
formam in corpore. Et cum non fuerit corpus neque virtus
in corpore, non erit etiam forme ymaginationis; ille enim
sunt virtutes in corporibus, et sunt intentiones intellecte
in potentia. Et cum subiectum istius preparationis
neque est forma ymaginationis, neque mixtio ex elementis,
ut Alexander intendit, neque possumus dicere quod
aliqua preparatio denudetur a subiecto, recte videmus quod
Theofrastus et Themistius et Nicolaus et alii antiquorum
Peripateticorum magis retinent demonstrationem Aristotelis et magis conservant verba eius. Cum
enim intuerentur sermones Aristotelis et eius verba, nullus
potuit ferre ea super ipsam preparationem tantum, neque
super rem subiectam preparationi si posuerimus ipsam
esse virtutem in corpore, dicendo eam esse simplicem
et abstractam et non passibilem et non mixtam corpori.
Et si istud non esset opinio Aristotelis, oporteret opinari
eam esse opinionem veram. Sed propter hoc quod
dico nullus debet dubitare quin ista opinio sit Aristotelis.

[Page 433] Omnes enim hoc opinantes non credunt nisi propter
hoc quod dixit Aristoteles; quoniam ita est difficile hoc adeo
quod, si sermo Aristotelis non inveniretur in eo, tunc valde esset
difficile cadere super ipsum, aut forte impossibile, nisi
inveniretur aliquis talis ut Aristoteles. Credo enim quod iste homo
fuit regula in Natura, et exemplar quod Natura invenit
ad demonstrandum ultimam perfectionem humanam
in materiis. Et forte opinio attributa Alexandro fuit
ficta ab eo solo, et in tempore eius erat inopinabilis et
abiecta ab omnibus. Et ideo videmus Themistium dimittentem
eam omnino, et fugere eam sicut caventur
inopinabilia. Et hoc contrarium est ei quod contingit
Modernis; nullus enim est sciens et perfectus apud eos nisi
qui est Alexandreus. Et causa in hoc est famositas istius
viri, et quia creditur esse vere unus de
bonis expositoribus. Licet Alfarabius, cum hoc quod maximus
erat in istis, sequitur Alexandrum in hac intentione, et
addidit huic opinioni quoddam inopinabile. In libro enim
de Nichomachia videtur negare continuationem esse
cum intelligentiis abstractis, et dicit hoc esse opinionem
Alexandri, et quod non est opinandum quod finis humanus
sit aliud quam perfectio speculativa. Avempeche autem
exposuit sermonem eius, et dixit quod opinio eius est opinio
omnium Peripateticorum, scilicet quod continuatio est possibilis,
et quod est finis. Et forte hoc est una causarum propter quas
videmus quod consuetudo et mos plurium dantium se Philosophie
in hoc tempore sunt corrupti. Et hoc habet alias causas
non latentes considerantes in Philosophia Operativa.

[Page 434] Textus/Commentum [15] Et est etiam intelligibilis, sicut intellecta.
Formare enim per intellectum et formatum per
intellectum, in eis que sunt extra materiam, idem
sunt. Scientia enim speculativa et scitum secundum
hunc modum idem sunt.
Cum dubitavit de intellectu materiali utrum intellectum
ex eo est ipse intellectus aut aliud aliquo modo,
et oportet, si intellectus in eo est ipsum intellectum, ut sit
intellectum per se, non per intentionem in eo, et si fuerit
aliud aliquo modo, ut sit intellectum per intentionem in
eo, incepit declarare quod est intellectum per intentionem
in eo, sicut alie res intellecte, sed differt ab eis in hoc quod
illa intentio est in se intellectus in actu, et in aliis rebus
est intellectus in potentia. Et dixit: Et est etiam intellectum,
sicut intellecta . Idest, et est intellectum per intentionem
in eo, sicut alie res intellecte. Deinde dedit demonstrationem
super hoc. Et dixit: Formare enim per intellectum ,
etc. Idest, et necesse est ut sit intellectum per intentionem
in eo, quia formare per intellectum et formatum
idem sunt in rebus non materialibus. Et si iste intellectus
esset intellectus per se, contingeret ut scientia speculativa
et scitum essent idem, quod est impossibile. Textus/Commentum [16] Et perscrutanda est causa propter quam non semper
intelligit. In eo autem quod habet materiam, quodlibet
intellectorum est in potentia tantum; istis
igitur non erit intellectus (intellectus enim ad
ista non est nisi potentia istorum abstracta a materia),
illi autem, quia est intellectum.

[Page 435] Et oportet perscrutari de causa propter quam non
semper intelligit ita quod intellecta eius sint intellectus in se. Et causa
in hoc est quod illud ex intellectis quod non habet materiam,
suum intellectum est intellectus in se, et ipse semper
intelligit; quod autem habet materiam, unumquodque
intellectorum est in ipso in potentia, et ideo res intellecte
materiales non intelligunt. Et hoc intendebat cum
dixit: istorum igitur non est intellectus . Idest, et ideo intellecta
materialia non habent intellectum. Et quod diminuitur a
sermone intelligitur per suum oppositum, et per hanc particulam
autem , que notat divisionem. Et quasi dicit: et causa in hoc est
quia intellectum eius quod non habet materiam est semper et in
actu; intellectum autem eius quod habet materiam est in potentia.
Deinde dixit: istis igitur non est intellectus , etc. Idest, ista igitur intellecta
propter hoc, scilicet quia sunt intellecta in potentia, non habent
intellectum. Intellectus enim attributus istis non est nisi
forme istorum abstracte a materia. Et ideo iste forme
respectu eorum non erunt intellecte in actu, idest non
comprehense ab eis, neque per eas erunt intelligentia; et in
respectu illius quod abstrahit ea a materiis suis erunt
intellecta in actu, et per ea erit intelligens, et illa per illam
eandem intentionem erunt non intelligentia. Et
hoc est complementum sermonis in dissolutione predicte
questionis. Ille enim sermo coegit nos ad alterum
duorum: si autem intellectus fuerit idem cum intellecto
in intellectu materiali, ut sint alie res que
sunt extra animam intelligentes; si vero aliud, ut sit intellectum
per intentionem in eo, quapropter indiget in essendo
intellectum intellectu, et hoc procedit in infinitum.

[Page 436] Dissolutio igitur istius questionis est quoniam intentio per
quam intellectus materialis fit intellectus in actu est quia
est intellectum in actu; intentio vero per quam res que
sunt extra animam sunt entia est quia sunt intellecte in
potentia, et si essent in actu, tunc essent intelligentes. Textus/Commentum [17] Et quia, quemadmodum in Natura, est aliquid
in unoquoque genere quod est materia
(et est illud quod est illa omnia in potentia), et
aliud quod est causa et agens (et hoc est illud
propter quod agit quidlibet, sicut dispositio
artificii apud materiam), necesse est ut in anima
existant hee differentie.
Cum declaravit naturam intellectus qui est in potentia,
et qui est in actu, et dedit differentiam inter ipsum et
virtutem ymaginationis, incepit declarare quod necesse
est tertium genus intellectus esse, et est intelligentia
agens, que facit intellectum qui est in potentia esse
intellectum in actu. Et dixit quod ita est in ponendo
intelligentiam agentem in hoc genere entium sicut est dispositio
in omnibus rebus naturalibus. Quemadmodum enim necesse
est in unoquoque genere rerum naturalium generabilium
et corruptibilium esse tria ex natura illius generis et ei
attributa, agens scilicet et patiens et factum, ita debet esse in
intellectu. Et dixit: Et quia, quemadmodum in Natura , etc. Idest, et quia
ita est hoc sicut in rebus naturalibus; idest, et quia consideratio
de anima est consideratio naturalis, quia anima est unum
entium naturalium, rebus autem naturalibus commune est ut habeant

[Page 437] in unoquoque genere materiam (et est illud quod est in
potentia omnia que sunt in illo genere), et aliud quod est causa et
agens (et est illud propter quod generatur omne quod est
illius generis, sicut est artificium apud materiam), necesse
est ut hee tres differentie sint in anima. Textus/Commentum [18] Oportet igitur ut in ea sit intellectus qui est
intellectus secundum quod efficitur omne, et intellectus
qui est intellectus secundum quod facit ipsum intelligere
omne, et intellectus secundum quod intelligit omne,
quasi habitus, qui est quasi lux. Lux enim
quoquo modo etiam facit colores qui sunt
in potentia colores in actu.
Et cum necesse est inveniri in parte anime que dicitur
intellectus istas tres differentias, necesse est ut in ea sit
pars que dicitur intellectus secundum quod efficitur omne modo
similitudinis et receptionis, et quod in ea sit etiam secunda
pars que dicitur intellectus secundum quod facit istum intellectum
qui est in potentia intelligere omne in actu (causa enim propter
quam facit intellectum qui est in potentia intelligere omnia
in actu nichil aliud est nisi quia sit in actu; hoc enim, quia
est in actu, est causa ut intelligat in actu omnia), et quod in ea etiam
sit tertia pars que dicitur intellectus secundum quod facit omne
intellectum in potentia esse intellectum in actu. Et dixit:
Oportet igitur , etc. Et intendit per istum intellectum
materialem; hec igitur est sua descriptio predicta. Deinde dixit:
et intellectus secundum quod facit ipsum intelligere omne . Et intendit

[Page 438] per istum illud quod fit, quod est in habitu. Et hoc
pronomen ipsum potest referri ad intellectum materialem,
sicut diximus; et potest referri ad hominem intelligentem.
Et oportet addere in sermone: secundum quod facit ipsum intelligere
omne ex se et quando voluerit. Hec enim est diffinitio
habitus, scilicet ut habens habitum intelligat per ipsum
illud quod est sibi proprium ex se et quando voluerit,
absque eo quod indigeat in hoc aliquo extrinseco. Deinde dixit:
Et intellectus secundum quod intelligit , etc. Et intendit per istum
intelligentiam agentem. Et per hoc quod dixit: intelligit
omne quasi aliquis habitus, intendit quod facit omnem rem intellectam
in potentia intellectam in actu postquam erat in potentia, quasi
habitus et forma. Deinde dixit: quasi lux , etc. Modo dat modum
ex quo oportuit ponere in anima intelligentiam agentem.
Non enim possumus dicere quod proportio intellectus
agentis in anima ad intellectum generatum est sicut proportio
artificii ad artificiatum omnibus modis. Ars enim
imponit formam in tota materia absque eo quod in materia
sit aliquid existens de intentione forme antequam
artificium fecerit eam. Et non est ita in intellectu; quoniam, si
ita esset in intellectu, tunc homo non indigeret, in comprehendendo
intelligibilia, sensu neque ymaginatione;
immo intellecta pervenirent in intellectum materialem
ab intellectu agenti, absque eo quod intellectus materialis
indigeret aspicere formas sensibiles. Neque etiam possumus
dicere quod intentiones ymaginate sunt sole moventes
intellectum materialem et extrahentes eum de potentia
in actum; quoniam, si ita esset, tunc nulla differentia
esset inter universale et individuum, et tunc intellectus
esset de genere virtutis ymaginative. Unde necesse
est, cum hoc quod posuimus quod proportio intentionum

[Page 439] ymaginatarum ad intellectum materialem est
sicut proportio sensibilium ad sensus (ut Aristoteles post
dicet), imponere alium motorem esse, qui facit eas movere
in actu intellectum materialem (et hoc nichil est aliud quam
facere eas intellectas in actu, abstrahendo eas a materia).
Et quia hec intentio cogens ad ponendum intellectum
agentem alium a materiali et a formis rerum quas
intellectus materialis comprehendit est similis intentioni
propter quam visus indiget luce, cum hoc quod agens
et recipiens alia sunt a luce, contentus fuit in notificando
hunc modum per hoc exemplum. Et quasi dicit: et modus
qui coegit nos ad imponendum intellectum agentem
idem est cum modo propter quem indiget visus luce.
Quemadmodum enim visus non movetur a coloribus
nisi quando fuerint in actu, quod non completur nisi luce presente,
cum ipsa sit extrahens eos de potentia in actum, ita etiam
intentiones ymaginate non movent intellectum materialem
nisi quando fuerint intellecte in actu, quod non perficitur
eis nisi aliquo presente quod sit intellectus in actu. Et
fuit necesse attribuere has duas actiones anime in nobis, scilicet
recipere intellectum et facere eum, quamvis agens et recipiens
sint substantie eterne, propter hoc quia hee due actiones
reducte sunt ad nostram voluntatem, scilicet abstrahere intellecta
et intelligere ea. Abstrahere enim nichil est aliud quam facere
intentiones ymaginatas intellectas in actu postquam erant in potentia;
intelligere autem nichil aliud est quam recipere has intentiones.
Cum enim invenimus idem transferri in suo esse
de ordine in ordinem, scilicet intentiones ymaginatas, diximus
quod necesse est ut hoc sit a causa agenti et recipienti.
Recipiens igitur est materialis, et agens est efficiens.
Et cum invenimus nos agere per has duas virtutes intellectus

[Page 440] cum voluerimus, et nichil agit nisi per suam formam,
ideo fuit necesse attribuere nobis has duas virtutes intellectus.
Et intellectus qui est abstrahere intellectum
et creare eum necesse est ut precedat in nobis intellectum
qui est recipere eum. Et Alexander dicit quod rectius
est describere intellectum qui est in nobis per suam
virtutem agentem, non per patientem, cum passio et
receptio communes sint intellectui et sensibus et virtutibus
distinctivis, actio autem est propria ei; et est melius
quod res describatur per suam actionem. Dico: et hoc
non esset necesse omni modo, nisi si hoc nomen passio diceretur
in eis modo univoco; non enim dicitur nisi modo equivoco.
Et omnia dicta ab Aristotele in hoc sunt ita quod universalia
nullum habent esse extra animam, quod intendit Plato. Quoniam,
si ita esset, non indigeret ponere intellectum agentem. Textus/Commentum [19] Et iste intellectus etiam est abstractus, non
mixtus neque passibilis, et est in sua substantia
actio. Agens enim semper est nobilius patiente,
et principium nobilius materia. Et scientia
in actu eadem est cum re.
Cum declaravit secundum genus esse intellectus, et
est agens, incepit facere comparationem inter eum et
materialem. Et dixit: Et iste intellectus etiam , etc. Idest, et
iste etiam intellectus est abstractus, sicut materialis, et
est etiam non passibilis neque mixtus, sicut ille. Et cum
narravit ea in quibus communicat intellectui materiali, dedit
dispositionem propriam intellectui agenti. Et dixit:
et est in sua substantia actio , idest quod non est in eo potentia

[Page 441] ad aliquid, sicut in intellectu recipienti est potentia ad
recipiendum formas. Intelligentia enim agens nichil intelligit
ex eis que sunt hic. Et fuit necesse ut intelligentia
agens sit abstracta, et non mixta neque passibilis, secundum
quod est agens omnes formas intellectas. Si igitur esset
mixta, non esset agens omnes formas, sicut fuit necesse
ut intellectus materialis, secundum quod est recipiens omnes formas,
ut sit etiam abstractus et non mixtus (quoniam, si non
esset abstractus, haberet formam hanc singularem, et
tunc necesse esset alterum duorum, scilicet aut ut reciperet
se, et tunc motor in eo esset motum, aut ut non reciperet
omnes species formarum). Et similiter, si intelligentia
agens esset mixta cum materia, tunc necesse esset
aut ut intelligeret et crearet se aut ut non crearet omnes
formas. Que igitur est differentia inter has duas
demonstrationes in considerando per eas? Sunt enim
valde consimiles. Et mirum est quomodo omnes concedunt
hanc demonstrationem esse veram, scilicet de intellectu
agenti, et non conveniunt in demonstratione de
intellectu materiali; et licet etiam sint valde consimiles,
ita quod oportet concedentem alteram concedere
aliam. Et possumus scire quod intellectus materialis debet
esse non mixtus ex iudicio, et eius comprehensione.
Quia enim iudicamus per ipsum res infinitas in numero
in propositione universali, et est manifestum quod virtutes
anime iudicantes, scilicet individuales mixte,
non iudicant nisi intentiones finitas, contingit secundum
conversionem oppositi quod illud quod non iudicat intentiones
finitas necesse est ut non sit virtus anime mixta.
Et cum huic coniunxerimus quod intellectus materialis
iudicat res infinitas et non acquisitas a sensu, et quod non
iudicat intentiones finitas, continget ut sit virtus non

[Page 442] mixta. Avempeche autem videtur concedere hanc propositionem
esse veram in epistola Expeditionis, scilicet quod virtus
per quam iudicamus iudicio universali est infinita;
sed existimavit hanc virtutem esse intellectum agentem,
secundum manifestum sui sermonis illic. Et non est ita;
iudicium enim et distinctio non attribuuntur in nobis nisi
intellectui materiali. Et Avicenna certe utebatur hac propositione;
et est vera in se. Et cum notificavit quod intellectus
agens differt a materiali in eo quod agens semper est
pura actio, materialis autem est utrunque propter res que
sunt hic, dedit causam finalem in hoc. Et dixit: Agens enim semper
est nobilius patiente . Idest, et iste semper est in sua substantia
actio, et ille invenitur in utraque dispositione, et iam
declaratum est quod proportio intellectus agentis ad intellectum
patientem est sicut proportio principii moventis
quoquo modo ad materiam motam; agens autem semper est nobilius
patiente, et principium nobilius materia. Et
ideo opinandum est secundum Aristotelem quod ultimus intellectus
abstractorum in ordine est iste intellectus materialis.
Actio enim eius est diminuta ab actione illorum, cum actio
eius magis videtur esse passio quam actio, non quia est
aliud per quod differat iste intellectus ab intellectu agenti
nisi per hanc intentionem tantum. Quoniam, quemadmodum
non scimus multitudinem intellectuum abstractorum nisi
per diversitatem actionum eorum, ita etiam non scimus
diversitatem istius intellectus materialis ab intellectu
agenti nisi per diversitatem suarum actionum. Et
quemadmodum intellectui agenti accidit ut quandoque
agat in res existentes hic et quandoque non, ita isti accidit
ut quandoque iudicet res existentes hic et quandoque

[Page 443] non; sed differunt tantum in hoc quod iudicium est aliquid
in capitulo perfectionis iudicis, actio autem non est secundum
illum modum in capitulo perfectionis agentis. Considera
igitur hoc, quoniam est differentia inter hos duos
intellectus, et nisi hoc esset, nulla esset alietas inter eos.
O Alexander, si hoc nomen intellectus materialis non significasset
apud Aristotelem nisi preparationem tantum, quomodo
faceret hanc comparationem inter ipsum et intellectum
agentem, scilicet in dando ea in quibus conveniunt et ea
in quibus differunt? Deinde dixit: Et scientia in actu idem est cum
re . Et innuit, ut reputo, aliquod proprium intellectui agenti,
in quo differt a materiali, scilicet quod in intelligentia agenti
scientia in actu eadem est cum scito, et non est sic in intellectu
materiali, cum suum intellectum est res que non sunt in
se intellectus. Et cum notificavit quod sua substantia est sua
actio, dedit causam super hoc. Et dixit: Textus/Commentum [20] Et quod est in potentia prius est tempore in
individuo; universaliter autem non est neque in
tempore. Neque quandoque intelligit et quandoque
non intelligit. Et cum fuerit abstractus, est illud
quod est tantum, et iste tantum est immortalis semper. Et non
rememoramur, quia iste est non passibilis, et intellectus
passibilis est corruptibilis, et sine hoc
nichil intelligitur.
Istud capitulum potest intelligi tribus modis, quorum
unus est secundum opinionem Alexandri, et secundus secundum opinionem

[Page 444] Themistii et aliorum expositorum, et tertius
secundum opinionem quam nos narravimus (et est magis manifestum
secundum verba). Potest enim intelligi secundum Alexandrum quod
intendebat per intellectum in potentia preparationem existentem
in complexione humana, scilicet quod potentia et preparatio
que est in homine ad recipiendum intellectum in respectu
uniuscuiusque individui est prior tempore intellectu agenti;
simpliciter autem intellectus agens est prior. Et cum dixit:
Neque est quandoque intelligens et quandoque non , intendit
intellectum agentem. Et cum dixit: Et cum fuerit separatum,
est quod est tantum, non mortale , intendit quod iste intellectus,
cum fuerit copulatus in nobis et intellexerimus
per illum alia entia secundum quod est forma nobis, ipse solus
tunc inter partes intellectus est non mortalis. Deinde dixit: Et
non rememoramur , etc. Et hec est questio circa intellectum
agentem secundum quod copulatur nobis et intelligimus
per illum. Potest enim quis dicere quod, cum intellexerimus
per aliquod eternum, necesse est ut intelligamus per illud
post mortem sicut ante. Et dixit respondendo quod
iste intellectus non copulatur nobis nisi mediante esse
intellectus materialis generabilis et corruptibilis in nobis;
et cum iste intellectus fuerit corruptus in nobis,
neque rememorabimur. Forte igitur Alexander ita exposuit
hoc capitulum, licet non vidimus expositionem suam
in hoc loco. Themistius autem intelligit per intellectum
qui est in potentia intellectum materialem abstractum,
cuius esse demonstratum est. Et intendit per intellectum

[Page 445] cuius fecit comparationem cum hoc intellectum agentem secundum
quod continuatur cum intellectu qui est in potentia, et hoc
quidem est intellectus speculativus apud ipsum. Et cum dixit:
Et non quandoque intelligit et quandoque non , intelligit
intellectum agentem secundum quod non tangit intellectum materialem. Et
cum dixit: Et cum fuerit abstractus, est quod est tantum, non mortalis ,
intendit intellectum agentem secundum quod est forma intellectui
materiali, et hoc est intellectus speculativus apud
ipsum. Et erit illa questio circa intellectum agentem secundum quod
tangit intellectum materialem (et est speculativus),
scilicet cum dixit: Et non rememoramur . Dicit enim
quod remotum est ut ista dubitatio ab Aristotele sit circa intellectum
nisi secundum quod intellectus agens est forma nobis.
Dicit enim quod ponenti intellectum agentem esse eternum
et intellectum speculativum esse non eternum non contingit
hec questio, scilicet quare non rememoramur post mortem
quod intelligimus in vita. Et est sicut dixit; ponere
enim istam questionem circa intellectum agentem secundum
quod est adeptus, ut Alexander dicit, remotum est. Scientia enim
existens in nobis in dispositione adeptionis equivoce
dicitur cum scientia existente per Naturam et disciplinam.
Ista igitur questio, ut apparet, non est nisi in scientia existente
per Naturam. Impossibile enim est ut ista questio sit nisi circa
cognitionem eternam existentem in nobis, aut per Naturam,
ut dicit Themistius, aut per intellectum adeptum
in postremo. Quia igitur hec questio apud Themistium est
circa intellectum speculativum, et initium sermonis Aristotelis
est de intellectu agenti, ideo opinatus fuit quod intellectus
speculativus est agens apud Aristotelem secundum quod tangit
intellectum

[Page 446] materialem. Et testatur super omnia ista ex hoc quod dixit
in primo tractatu de intellectu speculativo. Fecit enim
illic eandem questionem quam hic, et dissolvit eam per hanc eandem
dissolutionem. Dixit enim in primo istius libri: Intellectus
autem videtur esse aliqua substantia existens in re, et non corrumpi.
Quoniam, si corrumperetur, tunc magis esset hoc apud fatigationem
senectutis . Et postea dedit modum ex quo possibile
est ut intellectus sit non corruptibilis et intelligere per
ipsum erit corruptibile, et dixit: Et formare per intellectum
et considerare sunt diversa ita quod intus corrumpetur
aliquod aliud; ipsum autem in se nullam habet occasionem.
Distinctio autem et amor non sunt esse illius, sed istius cuius
est hoc, secundum quod est eius. Et ideo etiam, cum iste corrumpetur,
non rememorabimur, neque diligemus . Themistius
igitur dicit quod sermo eius in illo tractatu in quo dixit: Intellectus
autem videtur esse substantia aliqua existens in re, et non
corrumpi , idem est cum illo in quo dixit hic: Et cum fuerit
abstractus, est quod est tantum, non mortalis, eternus .
Et quod dixit hic: Et non rememoramur, quia iste est
non passibilis, intellectus autem passibilis est corruptibilis,
et sine hoc nichil intelligitur , idem est cum eo quod illic dixit,
scilicet: Et formare per intellectum et considerare diversantur ,
etc. Et dicit propter hoc quod intendebat hic per intellectum
passibilem partem concupiscibilem anime; ista enim
pars videtur habere aliquam rationem; auscultat enim ad
illud quod respicit anima rationalis. Nos autem, cum
vidimus opiniones Alexandri et Themistii esse impossibiles,
et invenimus verba Aristotelis manifesta secundum nostram

[Page 447] expositionem, credimus quod ista est opinio Aristotelis quam nos
diximus, et est vera in se. Quoniam autem verba eius
apparentia sunt in hoc capitulo declarabitur sic. Cum enim
dixit: Et iste intellectus etiam est abstractus, non mixtus
neque passibilis , loquitur de intellectu agenti; et non possumus
aliud dicere. Et hec particula etiam ostendit alium intellectum
esse non passibilem neque mixtum. Et similiter, comparatio
inter eos manifestum est quod est inter intellectum
agentem et intellectum materialem, secundum quod intellectus
materialis communicat agenti in multis istarum dispositionum.
Et in hoc convenit nobiscum Themistius, et differt Alexander.
Et cum dixit: Et quod est in potentia est prius tempore
individuo , potest intelligi per tres opiniones eodem
modo. Secundum enim nostram opinionem, et Themistii,
intellectus qui est in potentia prius continuatur
cum nobis quam intellectus agens; et secundum Alexandrum intellectus
qui est in potentia erit prior in nobis secundum
esse aut generationem, non secundum continuationem.
Et cum dixit: universaliter autem non est neque
in tempore , loquitur de intellectu qui est in potentia;
quoniam, cum fuerit acceptus simpliciter, non respectu
individui, tunc non erit prior intellectu agenti aliquo
modo prioritatis, sed posterior ab eo omnibus modis.
Et iste sermo convenit utrique opinioni, scilicet dicenti quod
intellectus qui est in potentia est generabilis, aut non
generabilis. Et cum dixit: Neque est quandoque intelligens
et quandoque non intelligens , impossibile est ut iste
sermo intelligatur secundum suum manifestum neque secundum Themistium
neque secundum Alexandrum. Quoniam hoc verbum est , cum

[Page 448] dixit: Neque quandoque est intelligens et quandoque non
intelligens , refertur secundum eos ad intellectum agentem. Sed
Themistius, sicut diximus, opinatur quod intellectus agens
est speculativus, secundum quod tangit intellectum materialem.
Alexander autem opinatur quod intellectus qui est in habitu
(et est speculativus) est alius ab intellectu agenti. Et
hoc oportet credere; artificium enim aliud est ab artificiato,
et agens aliud ab acto. Secundum autem quod nobis
apparuit, sermo est iste secundum suum manifestum, et
erit illud verbum est relatum ad propinquissime dictum,
et est intellectus materialis cum fuerit acceptus
simpliciter, non in respectu individui. Intellectus enim
qui dicitur materialis, secundum quod diximus, non accidit ei ut
quandoque intelligat et quandoque non nisi in respectu formarum
ymaginationis existentium in unoquoque individuo, non in respectu
speciei; v. g. quod non accidit ei ut quandoque intelligat
intellectum equi et quandoque non nisi in respectu Socratis
et Platonis; simpliciter autem et respectu speciei semper
intelligit hoc universale, nisi species humana deficiat omnino,
quod est impossibile. Et secundum hoc sermo erit secundum suum
manifestum. Et cum dixit: universaliter autem non est neque
in tempore , etc., intendit quod intellectus qui est in potentia, cum
non fuerit acceptus in respectu alicuius individui, sed
fuerit acceptus simpliciter et in respectu cuiuslibet individui,
tunc non invenietur aliquando intelligens et aliquando
non, sed semper invenietur intelligens; quemadmodum
intellectus agens, cum non fuerit acceptus in respectu
alicuius individui, tunc non invenietur quandoque intelligens
et quandoque non intelligens, sed semper invenietur intelligere,
cum acceptus fuerit simpliciter; idem enim est modus in

[Page 449] actione duorum intellectuum. Et secundum hoc, cum dixit:
Et cum fuerit abstractus, est quod est tantum, non mortalis ,
intendit: et cum fuerit abstractus secundum hunc modum,
ex hoc modo est tantum non mortalis, non secundum quod accipitur
in respectu individui. Et erit sermo eius in quo dixit:
Et non rememoramur , etc, secundum suum manifestum. Contra
enim hanc opinionem surgit questio perfecte. Dicet enim
querens: Cum intellecta communia sint non generabilia neque
corruptibilia secundum hunc modum, quare non rememoramur
post mortem cognitionum habitarum in hac vita? Et dicetur
dissolvendo: quia rememoratio fit per virtutes comprehensivas
passibiles, scilicet materiales. Et sunt tres virtutes,
quarum esse declaratum est in Sensu et Sensato, scilicet
ymaginativa et cogitativa et rememorativa; iste enim
tres virtutes sunt in homine ad presentandam formam rei
ymaginate quando fuerit sensus absens, et ideo dictum fuit
illic quod, cum iste tres virtutes adiuverint se adinvicem,
forte representabunt individuum rei secundum quod est in suo esse,
licet autem non sentiamus ipsum. Et intendebat hic
per intellectum passibilem formas ymaginationis secundum quod
in eas agit virtus cogitativa propria homini. Ista enim virtus
est aliqua ratio, et actio eius nichil est aliud quam ponere
intentionem forme ymaginationis cum suo individuo
apud rememorationem, aut distinguere eam ab eo apud
formationem et ymaginationem. Et manifestum est quod intellectus qui
dicitur materialis recipit intentiones ymaginatas post
hanc distinctionem. Iste igitur intellectus passibilis necessarius
est in formatione. Recte igitur dixit: Et non rememoramur,
quia iste est non passibilis, et intellectus passibilis
est corruptibilis, et sine hoc nichil intelligit . Idest, et

[Page 450] sine virtute ymaginativa et cogitativa nichil intelligit
intellectus qui dicitur materialis; hee enim virtutes sunt quasi
res que preparant materiam artificii ad recipiendum actionem
artificii. Hec igitur est una expositio. Et potest
exponi alio modo, et est quod, cum dixit: Et non est quandoque
iste intelligens et quandoque non intelligens , intendit:
cum non fuerit acceptus secundum quod intelligit et informatur a
formis materialibus generabilibus et corruptibilibus,
sed fuerit acceptus simpliciter et secundum quod intelligit formas
abstractas liberatas a materia, tunc non invenietur quandoque
intelligens et quandoque non intelligens, sed invenietur
in eadem forma; v. g. in modo per quem intelligit intellectum
agentem, cuius proportio est ad ipsum, sicut diximus,
sicut lucis ad diaffonum. Opinandum est enim quod
iste intellectus qui est in potentia, cum declaratum est
quod est eternus et quod innatus est perfici per formas materiales,
dignior est ut sit innatus perfici per formas non
materiales, que sunt in se intellecte. Sed non in primo
copulatur nobiscum ex hoc modo, sed in postremo, quando
perficitur generatio intellectus qui est in habitu, ut declarabimus
post. Et secundum hanc expositionem, cum dixit: Et
cum fuerit abstractus, est quod est tantum, non mortalis , innuit
intellectum materialem secundum quod perficitur per intellectum
agentem, quando fuerit copulatus nobiscum ex hoc modo, deinde
abstrahetur. Et forte innuit intellectum materialem
in sua prima continuatione nobiscum, scilicet continuatione
que est per Naturam. Et appropriavit ipsum per hanc
particulam tantum , innuendo ad corruptionem intellectus qui est
in habitu, ex modo per quem est corruptibilis. Et universaliter, quando
quis intuebitur intellectum materialem cum intellectu

[Page 451] agenti, apparebunt esse duo uno modo.
Sunt enim duo per diversitatem actionis eorum; actio enim
intellectus agentis est generare, istius autem informari.
Sunt autem unum quia intellectus materialis perficitur per
agentem et intelligit ipsum. Et ex hoc modo dicimus quod
intellectus continuatus nobiscum, apparent in eo due virtutes,
quarum una est activa et alia de genere virtutum
passivarum. Et quam bene assimilat illum Alexander igni! Ignis
enim innatus est alterare omne corpus per virtutem existentem
in eo, sed tamen cum hoc patitur quoquo modo ab eo
quod alterat, et assimilatur cum eo aliquo modo similitudinis,
idest acquirit ab eo formam igneam minorem forma
ignea alteranti. Hec enim dispositio valde est similis dispositioni
intellectus agentis cum passibili et cum intellectis que
generat; est enim agens ea uno modo et recipiens ea alio
modo. Et secundum hoc erit sermo in quo dixit: Et non rememoratur ,
etc., dissolutio questionis que fecit antiquos expositores
credere intellectum qui est in habitu esse eternum,
et fecit Alexandrum opinari intellectum materialem esse
generabilem et corruptibilem, in qua dicebatur: Quomodo intellecta
a nobis sunt non eterna, cum hoc quod intellectus est eternus
et recipiens est eternum? Et quasi dicit respondendo quod causa in
hoc est quia intellectus materialis nichil intelligit sine intellectu
passibili, licet agens sitet recipiens sit, sicut comprehendere
colorem non est, licet lux sit et visus sit,
nisi coloratum sit. Et tunc, secundum quamcunque istarum expositionum dicatur,
litera erit conveniens verbis Aristotelis et suis demonstrationibus
sine aliqua ontradictione aut exitu a manifesto sui
sermonis. Et ideo non est recte uti in doctrina de verbis equivocis

[Page 452] nisi eis que, licet sint diversa, tamen conveniunt omnibus
intentionibus de quibus possunt dici. Et demonstrat quod
intendebat hic per intellectum passibilem virtutem ymaginativam
humanam hoc quod cecidit in alia translatione loco
eius quod dixit: quia est non passibilis, et intellectus passibilis
est corruptibilis . Dicit enim in illa translatione: et quod
induxit nos ad dicendum quod iste intellectus non alteratur
neque patitur est quod existimatio est intellectus
passibilis, et quod corrumpitur, et non comprehendit intellectum
et nichil intelligit sine ymaginatione . Hoc nomen igitur
intellectus secundum hoc dicitur in hoc libro quatuor modis.
Dicitur enim de intellectu materiali, et de intellectu qui est
in habitu, et de intellectu agenti, et de virtute ymaginativa.
Et debes scire quod nulla differentia est secundum expositionem
Themistii et antiquorum expositorum, et opinionem
Platonis in hoc quod intellecta existentia in nobis sunt
eterna, et quod addiscere est rememorari. Sed Plato dicit quod
ista intellecta sunt in nobis quandoque et quandoque non propter
hoc quod subiectum preparatur quandoque ad recipiendum ea
et quandoque non; et ipsa in se ita sunt antequam
recipiamus sicut post; et ita sunt extra animam sicut in anima.
Themistius autem dicit quod hoc, scilicet quod quandoque sunt copulata
et quandoque non, accidit eis propter naturam recipientis. Opinatur
enim quod intellectus agens non est innatus continuari nobiscum
in primo nisi secundum quod tangit intellectum materialem.
Et ideo accidit ei ex hoc modo diminutio ista, cum continuatio
cum intentionibus ymaginationis est uno modo quasi
receptio et alio modo quasi actio; et ideo intellecta sunt in eo
in dispositione diversa a suo esse in intellectu agenti. Et fiducia

[Page 453] in intelligendo hanc opinionem est quod causa movens Aristotelem
ad imponendum intellectum materialem esse non est quia
est hic intellectum factum, sed causa in hoc est aut quia, cum
fuerint inventa intellecta que sunt in nobis secundum dispositiones
non convenientes intellectibus simplicibus, tunc fuit
dictum quod iste intellectus qui est in nobis est compositus
ex eo quod est in actu, scilicet intellectu agenti, et ex eo quod
est in potentia; aut quia continuatio eius secundum hanc opinionem
est similis generationi, et quasi assimilatur agenti et patienti, scilicet
in sua continuatione cum intentionibus ymaginationis.
Secundum igitur hanc opinionem agens et patiens et factum
erunt idem, et est dictum ab istis tribus dispositionibus
per diversitatem que accidit ei. Nos autem opinamur
quod non movit ipsum ad imponendum intellectum agentem nisi
hoc quod intellecta speculativa sunt generata secundum modum quem
diximus. Considera ergo hoc, quoniam est differentia inter
tres opiniones, scilicet Platonis et Themistii et opinionem
nostram. Et secundum expositionem Themistii non indigetur in
istis intellectis nisi ad ponendum intellectum materialem
tantum, aut intellectum materialem et agentem secundum modum
similitudinis; ubi enim non est vera generatio, non est agens.
Et nos convenimus cum Alexandro in modo ponendi intellectum
agentem, et differimus ab eo in natura intellectus materialis.
Et differimus a Themistio in natura intellectus qui
est in habitu, et in modo ponendi intellectum agentem. Et
nos etiam quoquo modo convenimus cum Alexandro in natura
intellectus qui est in habitu, et alio modo differimus.
Hee igitur sunt differentie quibus dividuntur opiniones attribute
Aristoteli. Et debes scire quod usus et exercitium sunt cause eius
quod apparet de potentia intellectus agentis qui est in

[Page 454] nobis ad abstrahendum, et intellectus materialis ad recipiendum;
sunt, dico, cause propter habitum existentem per usum
et exercitium in intellectu passibili et corruptibili, quem
Aristoteles vocavit passibilem , et dixit aperte ipsum corrumpi.
Et si non, contingeret ut virtus que est in nobis agens
intellecta esset materialis et similiter virtus passibilis. Et
ideo nullus potest ratiocinari per hoc super hoc quod intellectus
materialis admisceatur corpori. Illud enim quod dicit opinans
ipsum esse admixtum in responsione istius sermonis in intellectu
agenti dicimus nos in responsione eius in intellectu materiali.
Et per istum intellectum quem vocavit Aristoteles passibilem
diversantur homines in quatuor virtutibus dictis in
Topicis, quas Alfarabius numeravit in Elenchis. Et per
istum intellectum differt homo ab aliis animalibus; et si non,
tunc necesse esset ut continuatio intellectus agentis et,
recipientis cum animalibus esset, eodem modo. Intellectus quidem
operativus differt a speculativo per diversitatem preparationis
existentis in hoc intellectu. His igitur declaratis
revertamur ad nostrum, et dicamus: Textus/Commentum [21] Formare autem res indivisibiles erit in istis rebus,
scilicet in quibus non est falsitas. Res autem in quibus
est falsum et verum, illud est aliqua compositio
tunc ad res intellectas secundum quod sunt entia; sicut
dixit Empedocles quod multa capita et colla
disponuntur . . . in postremo per compositionem
amicitie; ita etiam sunt separata per compositionem,
v. g. dicere assimetrum
et dicere diametrum.

[Page 455] Cum complevit notificare substantiam trium intellectuum,
scilicet materialis et eius qui est in habitu et agentis,
incepit considerare de actionibus et proprietatibus intellectus.
Et hoc est quod remansit de cognitione istius
virtutis. Et quia famosior differentiarum per quas dividitur
actio intellectus sunt due actiones, quarum una dicitur formatio
et alia fides , incepit hic notificare differentiam inter has
duas actiones. Et dixit: Formare autem res indivisibiles ,
etc. Idest, comprehendere autem res simplices non compositas
erit per intellecta que non falsantur neque veridicantur,
que dicitur informatio ; comprehendere autem ab eo
res compositas erit per intellecta in quibus est falsitas
et veritas. Et contentus fuit prima divisione sine secunda,
cum oppositum intelligatur per suum oppositum. Deinde dixit:
Res autem in quibus invenitur falsum et verum , etc. Idest, intellecta
autem in quibus invenitur veritas et falsitas, est in eis aliqua
compositio ab intellectu materiali et intellectu qui primo
intelligit singularia. Si igitur hec compositio fuerit conveniens
enti, erit vera; sin autem, erit falsa. Et ista actio intellectus
in intellecta similis est ei quod Empedocles dicit de
actione amicitie in entia. Quemadmodum enim dicit
Empedocles quod multa capita erant separata a collis, deinde
amicitia congregavit ea et composuit simile cum simili,
ita intellecta existunt primo divisa in intellectu materiali,
v. g. dicere diametrum quadrati et dicere assimetrum
laterum ; intellectus enim intelligit ista primo singularia,
deinde componit ea, scilicet simetrum aut assimetrum;
si igitur composuerit secundum ens, erit verum, si non, falsum.

[Page 456] Textus/Commentum [22] Et si fuerint preterita aut futura, tunc cum
hoc intelligit tempus, et componit ipsum. Falsitas
enim semper est in compositione; quoniam, cum
dixeris album esse non album, iam composuisti
album cum non albo, sicut dicens album.
Et possibile est dicere omnia esse divisionem. Sed
non hic solum est verum et falsum, scilicet Socratem
esse album, sed cum hoc quod fuit, aut erit. Et quod
hoc et suum simile facit unum est intellectus.
Et si illa intellecta singularia fuerint rerum que
innate sunt esse aut in preterito tempore aut in futuro, tunc
intellectus intelligit cum illis rebus tempus in quo sunt, et
postea componet ipsum cum eis, et iudicabit quod ille res fuerunt
aut erunt, sicut iudicat quod diametrum est assimetrum
coste. Et quia narravit primo quod veritas et falsitas inveniuntur
in compositione, incepit declarare quod falsitas
est compositio, et non invenitur in aliqua actione actionum intellectus.
Et dixit: Falsitas enim semper est in compositione . Et ratiocinatio
super hoc est quoniam est dicere hoc in re alba quod non est alba
est compositio similis ad dicere in re alba quod est alba, licet illud
sit falsum et hoc verum. Et quia apparet quod affirmatio
magis digna est compositioni, et negatio divisioni, dixit:
Et possibile est dicere in eis omnibus quod sunt divisio . Idest, et
sicut possumus dicere negationem et affirmationem esse
compositionem, sic possumus dicere utranque esse divisionem,
licet affirmatio magis videatur habere hoc nomen

[Page 457] compositio , et negatio hoc nomen divisio ; quoniam in affirmatione
componitur predicatum cum subiecto, in negatione
autem primo dividit intellectus predicatum a subiecto et
post componit ea. Et cum declaravit quod veritas et falsitas
accidunt compositioni rerum adinvicem, declaravit etiam quod hoc
idem accidit quando componit eas cum tempore. Et dixit: Sed non
istud solum est verum et falsum , etc. Idest, et veritas et falsitas
non accidunt solum compositioni in propositionibus in quibus
predicatum est nomen, sed in eis in quibus predicatum
est verbum, v. g. Socrates fuit aut erit . Deinde dixit: Et quod facit
hoc , etc. Idest, et quod facit hec intellecta singularia esse unum
per compositionem postquam erant multa est intellectus materialis.
Iste enim distinguit intellecta singularia, et componit
consimilia, et dividit diversa. Oportet enim ut virtus
comprehendens simplicia et composita sit eadem, quoniam
proportio istius virtutis ad intentiones formarum ymaginatarum
debet esse sicut proportio sentientis communis ad sensibilia
diversa, non secundum quod apparet de verbis Avempeche
in initio sui sermonis de Virtute Rationali, scilicet quod virtus
compositiva debet esse alia ab ymaginativa. Textus/Commentum [23] Et quia indivisibile est duobus modis, aut
in potentia aut in actu, nichil prohibet hoc quod, quando
intellexerit longitudinem, ut intelligat indivisibile
(et illud indivisibile in actu), et in tempore indivisibili;
tempus enim secundum hunc modum est divisibile
et indivisibile in longitudine. Nullus
enim potest dicere quod intelligit utrunque
modum esse aliquid, cum non sit, quousque dividatur,
sed in potentia. Cum autem intellexerit utrunque
duorum per se, tunc dividet tempus etiam,
et tunc erunt quasi due longitudines, congregate
autem in tempore quod est super eas.

[Page 458]
Cum declaravit quod actio intellectus indivisibilis est
in rebus indivisibilibus, incepit hic declarare ex quo
modo contingit ei intelligere divisibilia habentia quantitatem
intellectione indivisibili et in tempore indivisibili,
et ex quo modo contingit ei ut intelligat ea divisibiliter
et in tempore divisibili, sicut est dispositio in intelligendo res
multas. Et dixit: Et quia indivisibile est , etc. Idest, et quia
indivisibile dicitur duobus modis, potentia et actu, possibile
est dicere quod intellectus intelligit res ex rebus divisibilibus
potentia, indivisibilibus actu (sicut longitudo
et tempus latens quod est in eis est indivisibile actu),
et quod hoc fit intellectione indivisibili, et in tempore
indivisibili, quemadmodum intelligit res indivisibiles utroque
modo. Necesse est enim ut intelligat intentionem indivisibilem
indivisibiliter, sive illa intentio fuerit divisibilis aliquo
modo aut nullo modo. Et cum dixit: intelligat
indivisibile , etc, intendit: intelligat intentionem indivisibilem
(et illud intellectum est indivisibile), et in tempore indivisibili.
Deinde dixit: tempus enim secundum illum modum est divisibile
et indivisibile . Idest, tempus enim invenitur etiam uno modo divisibile
et alio modo indivisibile, sicut in longitudine.
Et cum declaravit quod intellectus intelligit magnitudinem
et tempus, et universaliter omne quod est indivisibile actu et

[Page 459] divisibile potentia, per intellectionem indivisibilem, et in
tempore indivisibili, declaravit etiam quod impossibile est aliquem
dicere quod intelligere talia fit per intellectionem divisibilem,
et in tempore divisibili. Et dixit: Nullus potest dicere ,
etc. Idest, nullus igitur potest dicere quod, cum intellectus
intelligit lineam, non subito intelligit eam, sed primo aliquam
partem et secundo aliam; ille enim due partes non sunt
due actu in linea, donec linea dividatur, sed tantum sunt
due in potentia. Et cum dixit utrunque modum, intendit
utranque partem linee. Et quasi dicit: nullus igitur potest dicere
quod, quando intellectus intelligit lineam, primo intelligit
utranque partem per se, deinde totum; ille enim due partes non
sunt in actu, quousque linea dividatur, sed sunt due in potentia.
Deinde dixit: Sed cum intellexerit utrunque , etc. Idest, sed accidit
ei ut intelligat utranque partem longitudinis per se
quando dividit longitudinem; et tunc ita intelligit illam
longitudinem sicut intelligit duas longitudines. Et hoc intellexit
cum dixit: et tunc sunt quasi due longitudines . Deinde dixit:
congregate autem , etc. Idest, quando autem intelligit eas congregatas,
idest partes, et quasi unam longitudinem, intelligit
eas in eodem tempore indivisibili et in eodem instante in quo
sunt insimul, non in duobus instantibus diversis. Et hoc
intendebat cum dixit (ut michi videtur): in tempore quod est super ea . Textus/Commentum [24] Quod autem non est indivisibile per quantitatem,
sed per formam, intelligit ipsum in tempore
indivisibili, et per indivisibile anime; sed accidentaliter;
sed illa duo sunt divisibilia, scilicet illud per
quod intelligit et tempus in quo intelligit, quia sunt
indivisibilia. Est enim in hiis duobus etiam aliquod indivisibile,
sed dignius est ut sit non separabile. Et
est illud quod facit tempus esse unum et longitudinem
esse unam. Et hoc eodem modo est in omni
continuo, et in tempore et in longitudine.

[Page 460]
Cum declaravit modum secundum quem intelligit intellectus
quod est indivisibile per quantitatem (et est illud
quod est indivisibile actu et divisibile potentia), incepit
etiam declarare modum secundum quem intelligit illud quod est
indivisibile per formam (et hoc est indivisibile actu et potentia,
nisi accidentaliter). Et dixit: Illud autem quod non est
indivisibile , etc. Idest, quod autem est indivisibile forma et
qualitate, non quantitate, (cum indivisibile dicitur hiis duobus modis),
comprehenditur ab intellectu in tempore indivisibili, et per
intellectionem indivisibilem. Deinde dixit: sed accidentaliter , etc. Et
iste sermo est diminutus et transpositus, et sic debet legi:
sed illa duo sunt divisibilia non essentialiter, sed accidentaliter,
scilicet tempus intamengit et res que intelligitur aut
per quod intelligit. Deinde dedit causam in hoc quod sunt divisibilia
accidentaliter. Et dixit: quia sunt indivisibilia , etc., idest quia
tempus in quo intelligit et res quam intelligit sunt indivisibilia
in se, sed tamen sunt in divisibilibus, scilicet instans in quo
intelligit et forma quam intelligit; instans enim est indivisibile
et est in tempore quod est divisibile; et forma etiam est indivisibilis
et est in magnitudine que est divisibilis. Deinde dixit: In
hiis enim etiam est aliquod indivisibile , idest in magnitudine et
tempore. Deinde dixit: sed dignius est ut sit non separabile . Idest, sed

[Page 461] illud quod est indivisibile in tempore et in magnitudine est
non separabile ab eis, et ideo fuit divisibile per accidens.
Deinde dixit: Et est illud quod facit tempus esse unum , etc. Idest, et hoc
indivisibile existens in istis rebus facit longitudinem esse unam
et tempus esse unum; et si non, non intelligeretur hic una longitudo
neque unum tempus, si non esset hec natura in eis. Hec
igitur natura est causa in hoc quod iste res sunt une cum hoc
quod sunt divisibiles. Et quia sunt in istis rebus, ideo contingit
eis ut sint divisibiles per accidens. Et hoc quod hec natura
est existens in istis rebus materialibus est causa quod intelligere
fuit unum tempore. Hec est summa eius quod intendebat in
hoc capitulo. Et deinde dixit: Et est eodem modo in omni continuo ,
etc. Idest, et ista natura existit eodem modo, scilicet in tempore et
longitudine, et in aliis speciebus, non separabilis ab eo in quo existit;
quoniam, si separaretur, tunc divisio per accidens non accideret. Textus/Commentum [25] Punctus autem, et omnis differentia, et quod
est indivisibile hoc modo, intelligitur quasi accidens.
Et sic de aliis; v. g. quomodo
cognoscit nigredinem et nigrum; quoniam quasi
per contrarium cognoscit ipsum. Et cognoscens
potentia debet esse unum in se. Si igitur
aliquod rerum est in quo non est contrarietas,
illud intelligit se tantum, et est in actu abstractum.
Cum declaravit quomodo intellectus intelligit indivisibilia
in actu et divisibilia potentia, scilicet magnitudines, et
quomodo etiam intelligit indivisibilia essentialiter divisibilia
accidentaliter, scilicet qualitates et formas, incepit hic declarare
etiam quomodo intelligit indivisibilia neque essentialiter neque

[Page 462] accidentaliter neque potentia neque actu, v. g. punctum et instans
et unitatem. Et dixit: Punctus autem ,etc. Idest, intelligere
autem punctum et sibi simile ex eis que dicuntur esse indivisibilia,
et universaliter omnem differentiam privativam, est per accidens, scilicet secundum
quod ei accidit carere re privata. Punctus enim non intelligitur
nisi secundum quod contingit ei de privatione divisibilitatis
existentis in magnitudine. Et similiter de instante et aliis. Deinde dixit:
et secundum hunc modum cognoscit nigredinem et nigrum;
ipse enim quasi per contrarium cognoscit . Sie cecidit albedo
in exemplari, scilicet inter hanc particulam secundum modum et hanc
particulam cognoscit . Et est sermo completus per se, sed si aliquid
deficit, forte est sic: et secundum hunc modum intellectus aut visus
cognoscit nigredinem aut nigrum; et universaliter omnes privationes
non cognoscuntur nisi per contraria, scilicet per cognitionem habitus
et per cognitionem defectus habitus. Et hic intendebat
per nigredinem privationem albedinis. Ita enim est de sensibus
in istis rebus sicut de intellectu. Quemadmodum enim
dictum fuit illic quod visus comprehendit obscuritatem per
comprehensionem defectus lucis, ita intellectus comprehendit
privationem per comprehensionem defectus forme.
Deinde dixit: Et cognoscens potentia debet esse unum in se . Idest, et
oportet ut intellectus cognoscens habitum et suam privationem
sit eadem virtus in se, quemadmodum cognoscens
obscuritatem et lucem est eadem virtus visus; et quod ista virtus
cognoscens comprehendat privationem comprehendendo
ex se esse in potentia, cum fuerit in potentia, cum comprehendit
ex se utrunque, scilicet esse potentia et esse actu. Et ista est
dispositio intellectus materialis. Possumus igitur dicere

[Page 463] tale esse preparationem tantum, et nichil aliud, ut dixit
Alexander? Deinde dixit: Si igitur aliquod rerum , etc. Idest, si igitur
fuerit aliquis intellectus in quo non est potentia contraria
actui existenti in eo, idest si fuerit aliquis intellectus qui non
invenitur quandoque intelligens in potentia et quandoque
intelligens in actu, tunc ille intellectus non intelliget
privationem omnino; immo nichil intelliget extra se.
Et hoc est unum eorum quibus dividitur iste intellectus
ab intellectu agenti, scilicet quod in hoc intellectu invenitur
utrunque, in agenti autem actus tantum, non potentia. Et
ideo recte vocavit Aristoteles istum intellectum materialem , non
quia est mixtus et habens materiam, ut Alexander opinabatur. Textus/Commentum [26] Et dicere aliquid de aliquo, sicut affirmatio,
et omne compositum, est verum vel falsum.
Et non omnis intellectus, sed qui dicit in quiditate
rei, est verus, non qui dicit aliquid de aliquo.
Sed quemadmodum actiones proprie
sunt vere, utrum autem album
est homo non semper est verum, ita etiam est
dispositio eius quod est abstractum a materia.
Et predicare per intellectum aliquid de aliquo,
sicut affirmatio et negatio, est compositio per actionem
intellectus. Et omne compositum est verum aut falsum. In
intellectu igitur materiali semper inveniuntur veritas et
falsitas admixte; et hoc est proprium huic intellectui.
Deinde incepit declarare quod hoc non est proprium omnibus
actionibus istius intellectus, sed tantum actioni que dicitur

[Page 464] fides, non formatio intellectiva. Et dixit: Et non omnis intellectus ,
etc. Idest, et non in omni actione istius intellectus inveniuntur
veritas et falsitas admixte, sed actio que est
informatio est semper vera, non actio que est predicare
aliquid de aliquo. Deinde incepit narrare quod hoc
quod accidit intellectui est simile ei quod accidit sensui,
et quod eadem est causa in hoc. Et dixit: Sed quemadmodum
actiones , etc. Idest, sed causa in hoc est eadem cum
causa in sensu; quemadmodum enim actiones proprie visui,
scilicet comprehendere colorem, sunt vere in maiori parte,
sentire autem album esse Socratem aut Platonem non
semper est verum, sed multotiens accidit in eo falsitas,
ita erit dispositio intellectus, scilicet quod semper est verus
in sua actione propria; fides enim non accidit ei nisi quia
intellectum eius est materiale, idest compositum. Et
cum dixit: ita est dispositio eius quod est abstractum a materia ,
intendebat: ita est dispositio intellectus materialis,
qui est abstractus a materia in suis comprehensionibus,
scilicet quia veridicat in propriis sibi, scilicet in
formatione, et falsat in eis que non sunt propria. Et
potest intelligi sic: ita est dispositio intellectuum quorum
intellectum est abstractum a materia, in hoc quod
semper veridicant, cum non inveniatur in eis actio que
est per accidens, quia suum intellectum est abstractum
a materia. Textus/Commentum [27] Et scientia que est in actu est ipsa res.
Et que est in potentia est prior tempore individuo,
sed universaliter neque in tempore;
omne enim quod generatur generatur ab
eo quod est in actu.

[Page 465]
Et scientia que est in actu est ipsum scitum. Et
scientia que est in potentia est prior tempore individuo
quam scientia que est in actu; universaliter autem et simpliciter
scientia que est in potentia non est prior scientia que est
in actu, cum scientia exiens de potentia in actum est generata,
et omne generatum generatur ab eo quod est
in actu speciei illius generati; unde necesse est ut scientia
que est in actu sit prior omnibus modis scientia que
est in potentia. Et forte intendebat hic per hunc sermonem
innuere causam propter quam comprehensio
intellectuum separatorum est formatio tantum, et veritas
in eis nunquam admiscetur cum falsitate; et est quod scientia
illorum est ipsum scitum omnibus modis, econtrario
dispositioni in scitis intellectus materialis. Textus/Commentum [28] Et videmus sensatum facere sentiens in
actu postquam erat in potentia, neque patiendo
alterationem. Et ideo iste est alius modus motus.
Motus enim est actio non perfecti;
actio autem simpliciter est alius motus, et est
actio perfecti. Sentire igitur videtur simile dici
tantum verbis, et intelligi per intellectum.
Si igiturfuerit delectabile aut tristabile,
sicut affirmatio aut negatio eius, queretur
aut fugietur.
Plus quod hic vult dare de dispositione istius virtutis,
scilicet rationalis, est propter assimilationem eius sensui;

[Page 466] hec enim in quibus assimilantur manifestiora sunt in
sensu quam in intellectu. Et primo incepit comparare
inter eas in re que dicitur in eis motus et passio.
Et dixit: Et videmus sensibile facere , etc. Idest, et quia videmus sensibile
facere sentiens in actu postquam fuit in potentia, non
ita quod sentiens, apud exitum de potentia in actum, transmutatur
aut alteratur secundum quod res materiales exeuntes
de potentia in actum transmutantur,
ideo opinandum est alium modum esse motus
et passionis a modo qui est in rebus mobilibus.
Quapropter non est inopinabile hoc quod dictum est
in intellectu, scilicet quod est exitus de potentia ad actum sine
transmutatione et sine alteratione. Deinde dixit: Motus enim est
actio non perfecta , etc. Idest, et causa propter quam isti motui
contingit transmutatio et alteratio, illi autem non, est
quia iste motus, cui accidit transmutatio, est actio non
perfecta et via ad complementum, ille autem est actio
perfecta, immo complementum. Et quasi intendebat
quod, cum ita sit, esse intellectum actionem imperfectam accidit
ei propter materiam, non secundum quod est actio. Et cum hoc
accidit actioni, necesse est aliquam actionem esse liberatam
ab hoc accidente; quod enim accidit alicui per accidens
necesse est ut non sit ei secundum quod est, et si non fuerit
ei secundum quod est, necesse est ut separetur ab eo. Et hoc quod
induxit hic quasi est dissolutio questionis maxime omnium
questionum advenientium in hac opinione. Potest
enim aliquis dicere: Quomodo possumus ymaginari receptionem
in substantia non mixta cum materia, cum declaratum
est quod causa receptionis est materia? Et quasi innuit

[Page 467] dissolutionem dicendo quod materia non est causa receptionis
simpliciter, sed causa receptionis transmutabilis, scilicet
receptionis huius entis individualis; unde necesse est ut illud
quod non recipit receptione individuali non sit materiale
aliquo modo. Et sic non remanet locus questioni.
Et cum declaravit modum consimilitudinis inter sensum
et intellectum in hoc modo passionis et motus, scilicet quod
in utroque est actio perfecta, incepit notificare consimilitudinem
inter sentire et intelligere. Et dixit: Sentire igitur
simile est ut tantum dicatur verbis, et ut intelligatur per intellectum .
Idest, et hoc quod sentire sit per se actio perfecta et sine
tempore, et absque eo quod precedat ipsum actio diminuta,
simile est ad intelligere intentionem intellectam quando
illa intentio pronunciatur ab aliquo, scilicet quia fit ab hoc
actio perfecta, absque eo quod precedat ipsam actio diminuta.
Et quasi intendit cum hoc declarare causam propter
quam intellectus intelligit sine tempore. Deinde dixit: Si
igitur fuerit delectabile , etc. Idest, si igitur illud comprehensum
fuerit delectabile apud sensum, aut tristabile, erit
quasi intellectum affirmare hoc esse hoc, aut negare hoc
non esse hoc; et tunc aut queretur aut fugietur per
comprehensionem intellectualem, sicut queretur aut fugietur
per comprehensionem sensibilem. Textus/Commentum [29] Et delectatio et contristatio sunt actio mediante
sensibili circa bonum aut malum secundum
quod sunt sic. Et hoc est desiderare et fugere que
sunt in actu. Et desiderans et fugiens non
differunt unum ab altero, neque a sentiente, sed
esse differt.

[Page 468]
Et contristatio et delectatio anime est actio ei mediante
virtute sensibili. Et motus eius ex hoc modo est circa
bonum aut malum secundum quod malum est contristabile
et bonum delectabile, non secundum quod bonum est bonum et
malum malum, sicut est dispositio in querere aut fugere
intellectus. Deinde dixit: Et hoc est fugere et desiderare
que sunt in actu . Idest, et hoc est desiderare rem presentem
secundum quod est presens et individualis, et fugere eam, scilicet
desiderium sensibile; quoniam hoc est proprium desiderio sensibili,
scilicet quod non movetur nisi cum presentia sensati in actu,
econtrario desiderio intellectuali. Deinde dixit: Et desiderans
et fugiens non sunt diversa , etc. Idest, et pars anime
que querit et fugit est eadem pars, non due diverse
neque in intellectu neque in sensu, sed est eadem pars in subiecto
et diverse in actione. Et hoc intendebat cum dixit: sed
esse differt . Et intendit per hoc animam concupiscibilem. Textus/Commentum [30] Et in anima sensibili inveniuntur ymagines
secundum modos sensuum. Et cum dicimus
in aliquo ipsum esse malum aut bonum non
secundum affirmationem et negationem, tunc
aut querimus aut fugimus. Et ideo nichil
intelligit anima sine ymaginatione.
Et in anima sensibili, idest in sensu communi, inveniuntur
ymagines, quarum modi sunt secundum modos sensuum

[Page 469] et sensibilium, ita quod proportio istarum ymaginum
ad intellectum materialem est sicut proportio sensibilium
ad sensus. Et hoc invenitur in alia translatione
manifestius. Dicit enim: apud autem animam rationabilem ymago
est quasi res sensibiles . Deinde dixit: Et cum dicimus in re , etc. Idest, et
cum anima rationabilis distinguit ymaginem et iudicat eam
esse bonam aut malam non secundum quod est nota
esse talis aut non talis tantum (et est differentia propria
intellectui speculativo), tune anima concupiscibilis aut
queret illud, si anima rationabilis iudicaverit ymaginem
eius esse bonam, aut fugiet, si malam. Et hoc est simile
ei quod accidit sensui cum contristabili et delectabili.
Deinde dixit: Et ideo nichil intelligit anima sine ymaginatione .
Idest, et quia proportio ymaginum ad intellectum
materialem est sicut proportio sensibilium ad sensum,
ideo necesse fuit ut intellectus materialis non intelligat
aliquod sensibile absque ymaginatione. Et in hoc
dicit expresse quod intellecta universalia colligata sunt cum
ymaginibus, et corrupta per corruptionem earum. Et
expresse etiam dicit quod proportio intelligibilium ad ymagines
est sicut proportio coloris ad corpus coloratum,
non sicut proportio coloris ad sensum visus
sicut existimavit Avempeche. Sed intellecta sunt intentiones
formarum ymaginationis abstracte a materia,
et ideo indigent necessario in hoc esse habere materiam
aliam a materia quam habebant in formis ymaginationis.
Et hoc manifestum est per se intuentibus. Et si
intentiones ymaginate essent recipientes intellecta,
tunc res reciperet se, et motor esset motum. Et declaratio
Aristotelis quod necesse est ut in intellectu materiali non
sit aliqua intentionum existentium in actu, sive fuerit

[Page 470] intentio intellecta in actu aut in potentia, sufficit in
destructione opinionis. Sed illud quod fecit illum hominem
errare, et nos etiam longo tempore, est quia Moderni
dimittunt libros Aristotelis et considerant libros expositorum,
et maxime in anima, credendo quod iste liber impossibile
est ut intelligatur. Et hoc est propter Avicennam, qui
non imitatus est Aristotelem nisi in Dialectica, sed in aliis
erravit, et maxime in Metaphysica; et hoc quia incepit
quasi a se. Textus/Commentum [31] Et quemadmodum aer est illud quod facit
visum talis dispositionis, et hoc ab alio; et
similiter auditus. Postremum enim in eo unum idem est, et
medium unum idem; in esse autem multa. Et iam dictum
fuit prius per quid iudicamus illud per
quod dulce differt a calido aut frigido; dicamus igitur
etiam secundum hunc modum. Quoniam, quemadmodum in esse est idem, ita
est in diffinitione.
Cum demonstravit similitudinem inter intellectum
et sensum in indigentia subiecti a quo recipiunt intentiones
quas comprehendunt, incepit modo declarare
quod proportio istius intellectus materialis ad ymagines
numeratas secundum species sensibilium est sicut proportio
sensus communis ad diversa sensibilia. Et dixit: Et
quemadmodum aer , etc. Idest, et sicut declaratum est quod aer
movet visum, et movetur ab alio, et similiter auditus
movetur ab aere, et aer ab alio, quousque motus perveniat

[Page 471] in omnibus sensibus ad unum finem, qui est in illis
motibus quasi punctus qui est medium circuli de lineis
exeuntibus a circunferentia, ita est de intellectu materiali
cum intentionibus ymaginum intellectis.
Deinde dixit: Ultimum enim est unum, et medium unum . Idest,
ultimum enim motuum sensibilium est unum, et illud
quod est ex eis quasi medium de circulo est etiam unum
(et hoc est sensus communis). Deinde dixit: Et iam dictum est
prius , etc. Idest, et universaliter dictum est prius quid
est illud per quod iudicamus diversitatem sensibilium
diversorum, v. g. diversitatem dulcis a calido, et coloris
a sono. Ergo secundum illum modum quo consequebatur
illic tale esse in sensu oportet hic esse in comprehendendo
res diversarum ymaginum ab intellectu. Et
hoc intendebat cum dixit: Quoniam, sicut in esse est unum,
ita est in diffinitione . Idest, quoniam demonstratum est a sermone
predicto quod, sicut iudicans esse diversum apud sensum
debet esse unum, ita iudicans ymagines rerum diversarum
debet esse unum. Et potest intelligi sic: et
sicut in esse rerum diversarum est una intentio que facit
ut comprehendens eas sit unum (et est proportio
quam accipit virtus comprehensiva quando facit comparationem
inter duas res diversas), ita in ymaginibus
diversis est una intentio que facit ut iudicans eas
sit unum. Et potest intelligi sic: idest, et causa in hoc, scilicet
in similitudine inter intellectum et sensum in hoc, est
quoniam, sicut in hoc esse singulari est unum quod est
ens apud sensum, ita in ymaginato est unum apud intellectum

[Page 472] quod est ymaginatum; et cum multa fuerint apud
ymaginatum, erunt multa apud ymaginationem. Et hoc
convenientius est sermoni sequenti. Textus/Commentum [32] Et hoc invenitur in numeris proportionalibus,
et dispositio eius apud eos est sicut dispositio
eorum adinvicem. Nulla enim est differentia
inter figuram et qualitatem considerationis
rerum inequalium in genere aut rerum
contrariarum, v. g. albi et nigri. Sit igitur
dispositio A albi ad B nigrum, et C ad D, sicut
dispositio illorum adinvicem, ut invenitur in
rebus contrariis. Si igitur C et D, existentes
in eadem re, non inveniuntur nisi per A et
B, sunt in hoc idem. Et si A fuerit quasi dulce
et B quasi album, tunc intellectus erit quasi
intelligens. Intelligit enim formas per primas
ymaginationes.
Et hec consecutio manifesta invenitur in eis secundum
proportionalitatem eorum in numero; et dispositio iudicantis
ex anima apud utrunque esse, scilicet sensibile et ymaginabile,
est sicut dispositio utriusque esse adinvicem.
Deinde dixit: Nulla enim est differentia , etc. Idest, et indifferenter
sive iudicium fuerit de rebus contrariis aut diversis; figura
enim et qualitas considerationis debet esse una
eadem apud virtutem sensibilem et rationabilem in rebus
diversis in genere et contrariis. Et cum declaravit
quod nulla est differentia in consideratione istorum
duorum generum apud virtutem sensibilem et rationabilem,
dedit demonstrationem super hoc ex proportionalitate

[Page 473] et equalitate quam habent in numero, scilicet ymagines
rerum cum suis individuis. Et dixit: Sit igitur dispositio
A albi , etc. Idest, sit igitur A album et B nigrum, et C ymago albi
et D ymago nigri; erit igitur proportio A ad B sicut album
ad nigrum, et proportio C ad D sicut ymago albi
ad ymaginem nigri. Et hoc intendebat cum dixit (ut michi
videtur): dispositio C apud D est sicut dispositio illorum
adinvicem, ut invenitur in duobus contrariis , idest
ut invenitur in duobus contrariis ex ymaginibus veris.
Et cum declaravit quod talem proportionalitatem
debent habere, dedit consequens conclusionem. Et dixit:
Si igitur C et D , etc. Idest, et cum proportio A ad B
est sicut C ad D, et A et B comprehenduntur ab eadem
virtute, ergo C et D debent comprehendi ab eadem
virtute. Et istam conclusionem diminuit a suo sermone.
Deinde dedit consequens illam. Et dixit: Si igitur C et D , etc.
Idest, si igitur C et D comprehenduntur ab eadem virtute
quia A et B sunt eiusdem virtutis, tunc due virtutes
in hac intentione et ex hoc modo sunt idem, et
non diversantur omnino, licet diversentur in suis naturis.
Et per hanc similitudinem inter virtutem rationabilem
et sensibilem existimaverunt plures Antiquorum,
secundum quod Aristoteles narravit in secundo tractatu, quod due
virtutes sunt eedem. Et cum declaravit quod dispositio
earum in comprehendendo res contrarias est eadem,
declaravit etiam quod ita est in comprehendendo
res diversas in genere. Et dixit: Et si A fuerit quasi
dulce , etc. Idest, et si posuerimus loco contrariorum
duas res diversas in genere, v. g. dulce et album,

[Page 474] tunc etiam intellectus comprehendet eas modo
simili comprehensioni earum a sensu; tunc enim intelliget
formas earum mediantibus primis suis ymaginibus,
idest veris, quemadmodum sensus comprehendit
intentiones earum per presentiam individuorum
ipsorum sensibilium. Textus/Commentum [33] Et ita est de quesito et fugito secundum hunc cursum
determinatum in his rebus. Et quandoque movetur
sine usu sensus, cum fuerit existens in
ymaginatione, ut quando ymaginatur quod ignis infilammatur
in turribus civitatum; commune est enim
quod res movens est ignis, et est principium preliatori.
Cogitat enim quasi videret rem per modos
ymaginationis, et cogitatio eius in rebus
futuris est secundum res presentes.
Et ita est de quesito et fugito apud intellectum
sicut de comprehensione. Quoniam, quemadmodum
comprehendit res mediantibus formis ymaginum, et
sensus comprehendit per presentiam rerum sensibilium,
ita intellectus movetur a rebus querendo aut fugiendo
quando forme ymaginum earum sunt presentes,
quemadmodum sensus querit aut fugit apud presentiam
ipsius sensibilis. Deinde dixit: Et quandoque movetur
sine usu sensus , etc. Idest, et ideo movetur homo
ad aliquid, licet non sentiat ipsum, quando ymaginabitur
ipsum, sicut preliator movetur quando ymaginatur
ignem inflammari in turribus, licet ignis nondum

[Page 475] inflammatus sit. Deinde dixit: commune enim est quod
movens est ignis, et est principium preliatoris . Idest,
et cum preliator intrinsecus ymaginabitur ignem in
turribus, statim cogitabit in destruendo illum ignem,
et preliator oppositus in inflammando ipsum; et communem
habent cogitationem; in hoc scilicet quod ignis
est finis positus et quesitus apud ipsos, sed secundum
modos duos diversos. Et potest intelligi hoc quod
dixit: commune enim , etc., idest, propositio enim communis,
ex qua possumus scire omnia consequentia, est primum
consequens existentiam ignis in turribus. Et ideo
dixit: est principium , per experientias preliatoris, idest principium
considerationis. Deinde dixit: Cogitat enim
quasi videns . Idest, principium enim sue cogitationis
in rebus erit presentando modos ymaginum ymaginationum
possibilium esse in illa re de qua cogitat, adeo
ac si videret illud de quo cogitat. Deinde dixit: et cogitatio
eius in futuris , etc. Idest et causa in hoc est quia homo
ponit principium sue considerationis in rebus possibilibus
de rebus presentibus quas videt. Et ideo possibile
est ut homo cogitet in aliqua re adeo quod inveniet
ex eo aliquod individuum quod ante non senserit,
sed senserit ei simile, non ipsum idem. Et innuit per hoc
modum secundum quem potest inveniri per cogitationem ymago
vera cuius individuum nunquam fuit sensatum ab aliquo
cogitante. Iam enim posuerat quod ymagines vere
sunt numerate secundum individua sensibilia; et quasi
declarat quod iste modus ymaginationum invenitur a cogitatione
ex ymaginationibus que sunt individua sensibilia.

[Page 476] Virtus enim cogitativa, sicut declaratum est in
libro de Sensu et Sensato, quando iuvabit se cum informativa
et rememorativa, innata est presentare ex ymaginibus
rerum aliquam quam nunquam sensit, in eadem
dispositione secundum quam esset si sensisset eam, fide et
informatione; et tunc intellectus iudicabit illas ymagines iudicio
universali. Et intentio cogitationis nichil aliud est
quam hoc, scilicet ut virtus cogitativa ponat rem absentem
a sensu quasi rem sensatam. Et ideo comprehensibilia
humana dividuntur in hec duo, scilicet in comprehensibile
cuius principium est sensus, et comprehensibile cuius
principium est cogitatio. Et iam diximus quod virtus
cogitativa non est intellectus materialis neque intellectus
qui est in actu, sed est virtus particularis materialis.
Et hoc manifestum est ex dictis in Sensu et Sensato.
Et oportet scire hoc, quoniam consuetudo est attribuere
intellectui virtutem cogitativam. Et non debet aliquis
dicere quod virtus cogitativa componit intelligibilia
singularia; et iam declaratum est quod intellectus materialis
componit ea; cogitatio enim non est nisi in distinguendo
individua illorum intelligibilium et presentare
ea in actu quasi essent apud sensum; et ideo,
quando fuerint presentia apud sensum, tunc cadet cogitatio,
et remanebit actio intellectus in eis. Et ex hoc
declarabitur quod actio intellectus est alia ab actione
virtutis cogitative, quam Aristoteles vocavit intellectum
passibilem, et dixit eam esse generabilem et corruptibilem.
Et hoc est manifestum de ea, cum habet instrumentum
terminatum, scilicet medium ventriculum cerebri. Et homo
non est generabilis et corruptibilis nisi per hanc virtutem,
et sine hac virtute et virtute ymaginationis nichil

[Page 477] intelligit intellectus materialis. Et ideo, sicut dicit Aristoteles,
non rememoramur post mortem, non quia intellectus
est generabilis et corruptibilis, sicut aliquis potest
existimare. Textus/Commentum [34] Et cum iudicaveris quod delectabile est illic aut
hic, tunc contristabile erit aut fugitum aut
quesitum; et sic universaliter in actionibus.
Falsitas enim et veritas sunt sine operatione.
Et sunt ambo in eodem genere, et in bono et
in malo; sed differt quia dicitur simpliciter
et in termino.
Et cum iudicaveris per sensum quod delectabile
est illic aut hic, tunc contristabile apud intellectum erit
aut fugitum, si intellectus existimaverit illud esse malum,
aut quesitum, si existimaverit illud esse bonum.
Et sic universaliter accidit intellectui cum sensu in omnibus
actionibus, scilicet aut contradicere ei videndo quod contristabile
est bonum et querendo illud quod fugit sensus, aut
convenire cum eo videndo delectabile esse bonum. Deinde dixit:
Falsitas enim et veritas sunt sine operatione. Et sunt in
eodem genere . Ita cecidit albedo in scriptura. Et potest
esse: Falsitas enim et veritas sunt , etc, idest, falsitas enim
et veritas existentes in intellectu speculativo sunt alie
a falsitate et veritate existentibus in intellectu operativo.
Deinde dixit: Et sunt in eodem genere, et in bono
et in malo . Et potest intelligi quod hec duo sunt in eodem
genere quia utrunque est cognitio, et quia veritas
est in genere boni et falsitas in genere mali. Et potest intelligi

[Page 478] hoc quod dixit: in bono et malo , ut sit expositio eius
quod dixit: et sunt in eodem genere . Et quasi dicit: et
sunt in eodem genere, idest in bono et malo. Et cum
declaravit quod ambo collocantur sub bono et malo,
declaravit illud per quod dividuntur. Et dixit: sed differt ,
etc. Idest, sed tamen dividuntur, quia veritas est in intellectu
speculativo bonum absolute et falsitas est in
eo malum simpliciter, in operativo autem veritas est
bonum in respectu et secundum conditionem (et hoc intendebat
cum dixit: et per terminum ), falsitas vero est malum
in respectu illius finis qui est inveniendus. Et potest
intelligi per hoc quod dixit: et per terminum , idest per
finem; scilicet et dividuntur quia hoc est bonum simpliciter,
et hoc bonum in respectu finis positi. Et intentio
propinqua est in istis duobus. Textus/Commentum [35] Et scit etiam res que dicuntur negative,
secundum quod simus in eo quod est simus non dividitur,
in eo autem quod est concavum, si intellectus
intellexerit, tunc intelliget intentionem
concavitatis denudatam a carne. Sed intentiones
mathematice non sunt singularia
hoc modo.
Intendit per res que dicuntur negative res mathematicas.
Et intendit per negationem abstractionem a
materia. Et intendit quod, quando intellectus intelligit
res secundum abstractionem a materia, non facit hoc

[Page 479] quia sunt in se non in materia, sicut quidam existimaverunt,
sed hoc quod facit, scilicet quia intelligit ea
non in materia licet sint in materia, est ac si intelligeret
simum, in eo quod est simum, divisum a materia; sed
simus in eo quod est simus impossibile est ut dividatur
a materia; genus autem eius, quod est concavitas,
possibile est ut dividatur a materia. Et innuit per hoc
quod ista possibilitas in abstractione istorum ab intellectu
est consequens naturas et quiditates eorum, non
quia accidit eis quia sunt non in materia. Deinde dixit:
Et intentiones mathematice , etc. Idest, et modus essendi
intentionum mathematicarum extra animam
non est sicut modus secundum quem sunt in anima.
Et iste sermo potest legi sic: et intellectus etiam potest
scire res mathematicas per aliquem modum diffinitionis;
intelligere enim diversatur secundum diversitatem
nature intellecti, v. g. quod simus in eo
quod est simus non dividitur quando intelligitur, in
eo autem quod est concavitas, tunc, si intellectus intellexerit
eum singularem per se, non intelliget intentionem
concavitatis nisi denudatam a carne. Et exemplum
quod induxit supplet illud quod diminuitur a
sermone. Textus/Commentum [36] Et sicut res abstracta intelligitur cum intelligit istas res (illud
enim quod est in actu universaliter est intellectus
qui est in actu), et cogitatio nostra in postremo
erit utrum possit intelligere aliquam rerum abstractarum,
cum hoc quod ipse est abstractus a
magnitudine, aut non.

[Page 480] Et quemadmodum res quam intellectus abstrahit
fit intellectus quando abstrahit et intelligit ipsam,
cum necesse est universaliter in intellectu ut illud quod est
intellectum in actu sit intellectus in actu, oportet nos perscrutari
et cogitare in postremo utrum iste intellectus
qui est in nobis possit intelligere aliquid quod est in se
intellectus, et abstractus a materia, sicut intelligit illud
quod facit ipsum intellectum in actu postquam erat intellectus
in potentia. Et dixit: cum hoc quod est abstractus
a magnitudine . Ita cecidit in hac scriptura. Et
si est vera, sic debet intelligi: idest, debemus in postremo
cogitare utrum sit possibile quod intellectus qui est in
nobis intelligat res abstractas a materia secundum quod
sunt abstracte a magnitudine, non secundum comparationem
ad alterum. Et cecidit in alia scriptura loco
istius sermonis sic: et in postremo perscrutabimur utrum
intellectus, essendo in corpore, non separatus ab eo, possit
comprehendere aliquod eorum que separantur a
corporibus, aut non . Et ista questio est alia a predicta.
Ista enim questio est concedentis quod intellectus qui
est in potentia intelligit formas abstractas a materia
simpliciter, non secundum quod est copulatus nobiscum;
et secundum hanc intentionem erit perscrutatio utrum
potest intelligere formas secundum quod est copulatus
nobiscum, non utrum possit intelligere formas simpliciter.
Et illa intentio est dicta a Themistio in suo libro
de Anima; et prima questio, quam intendebat in postremo, est dimissa.
Oportet igitur prius perscrutari utrum sit possibile
quod intellectus materialis intelligat res abstractas aut non;

[Page 481] et si intelligit eas, utrum est possibile ut intelligat eas
secundum quod est copulatus nobiscum, aut non. Et ideo possibile
est quod in exemplari a quo transtulimus hunc sermonem
ceciderit hec particula non, ita quod sic debeat
legi: et cogitatio nostra erit in postremo utrum possit
intelligere aliquam rerum abstractarum, cum hoc quod
est non abstractus a magnitudine , idest secundum quod
est tangens magnitudinem et copulatus nobiscum, ita
quod nos intelligamus illum intellectum quem ipse
intelligit. Et ista perscrutatio quam intendit valde est
difficilis et ambigua, et oportet nos perscrutari de hoc
secundum nostrum posse.
Dicamus igitur: qui autem ponit intellectum materialem
esse generabilem et corruptibilem nullum modum, ut michi
videtur, potest invenire naturalem quo possumus continuari cum
intellectibus abstractis. Intellectus enim debet esse intellectum
omnibus modis, et maxime in rebus liberatis a materia.
Si igitur possibile esset quod substantia generabilis et corruptibilis
intelligeret formas abstractas et reverteretur idem
cum eis, tunc possibile esset ut natura possibilis fieret necessaria,
ut Alfarabius dixit in Nichomachia; et hoc necessarium
est secundum fundamenta sapientum.
Nisi aliquis dixerit quod illa intentio quam intendit
Alexander, scilicet de existentia intellectus adepti, non est
informatio facta de novo in intellectu materiali, que ante
non erat, sed ipse copulatur nobiscum copulatione adeo
quod sit forma nobis per quam intelligimus alia entia, sicut
apparet ex sermone Alexandri. Licet non appareat ex eo
modus ex quo ista continuatio sit possibilis; quoniam, si posuerimus

[Page 482] quod ista continuatio est facta postquam non erat, sicut
est necessarium, continget ut, in illa hora in qua ponitur
esse, sit transmutatio in recipiente aut in recepto aut in
utroque. Et cum impossibile est ut sit in recepto, remanet
ut sit in recipiente; et cum in recipiente fuerit transmutatio
existens postquam non erat, necessario erit illic
receptio facta ex novo, et substantia recipiens facta
ex novo postquam non erat. Cum igitur posuerimus
receptionem factam ex novo, continget predicta questio.
Et si non posuerimus receptionem propriam nobis,
non erit differentia inter continuationem eius nobiscum
et continuationem eius cum omnibus entibus,
et inter continuationem eius nobiscum in hac hora et
in alia hora, nisi ponamus continuationem eius nobiscum
esse secundum modum alium a modo receptionis.
Quis igitur est iste modus?
Et propter latentiam istius modi secundum Alexandrum videmus
ipsum ambigere in hoc. Quandoque igitur dicit quod illud quod intelligit
intellectum abstractum non est intellectus materialis
neque intellectus qui est in habitu; et hec sunt
verba eius in libro de Anima. Intellectus igitur qui intelligit
hoc est ille qui non corrumpitur, non intellectus
subiectus materialis; intellectus enim materialis corrumpitur
per corruptionem anime, quia est una virtus illius, et
cum iste intellectus fuerit corruptus, corrumpetur sua
virtus et sua perfectio. Deinde, postquam declaravit quod necesse
est ut intellectus qui est in nobis qui intelligit formas
abstractas sit non generabilis neque corruptibilis,
narravit quod iste intellectus est intellectus adeptus secundum
opinionem Aristotelis, et dixit: Intellectus igitur qui non
corrumpitur est iste intellectus qui est in nobis abstractus,
quem vocat Aristoteles adeptum quia est in nobis ab
extrinseco, non virtus que est in anima neque habitus
per quem intelligimus alias res et intelligimus
etiam istum intellectum

[Page 483] .
Si igitur intendebat per intellectum adeptum , per quem intelligimus
intelligentias abstractas, intelligentiam agentem,
tunc sermo in modo continuationis istius intellectus
nobiscum adhuc remanet. Et si intendebat intellectum
abstractum alium ab agenti, ut apparet ex opinione
Alfarabii in sua epistola de Intellectu, et secundum
etiam quod possumus intelligere ex manifesto istius
sermonis, tunc questio etiam in modo continuationis
istius intellectus nobiscum eadem est cum questione in
modo continuationis intellectus agentis apud opinantem
quod agens est idem cum adepto. Et hoc est manifestius
de sermone Alexandri. Hoc igitur dixit in modo
continuationis intellectus qui est in actu nobiscum in
suo libro de Anima.
Quod autem dixit in quodam tractatu quem fecit
de Intellectu Secundum Opinionem Aristotelis videtur contradicere
ei quod dixit in libro de Anima. Et hec sunt
verba eius: Et intellectus qui est in potentia, cum fuerit
completus et augmentatus, tunc intelliget agentem;
quoniam, quemadmodum potentia ambulandi
quam homo habet in nativitate venit ad actum Post
tempus quando perficitur illud per quod fit ambulatio,
ita intellectus, cum fuerit perfectus, intelliget ea
que sunt per suam naturam intellecta, et faciet sensata esse
intellecta, quia est agens . Et manifestum istius sermonis

[Page 484] contradicit sermoni eius in libro de Anima, et est
quod intellectus qui est in potentia non intelligit illum
qui est in actu. Sed cum aliquis intuebitur omnes sermones istius
viri et congregabit eos, videbit ipsum opinari quod, quando
intellectus qui est in potentia fuerit perfectus, tunc
intelligentia agens copulabitur nobiscum, per quam
intelligemus res abstractas, et per quam faciemus
res sensibiles esse intellectas in actu, secundum quod ipse efficitur
forma in nobis. Et quasi intendit per hunc sermonem
quod, intellectus qui est in potentia quando fuerit perfectus
et completus, tunc copulabitur cum eo iste intellectus
et fiet forma in eo, et tunc intelligemus per ipsum
alias res; non ita quod intellectus materialis intelligat ipsum
et propter illud intelligere fiat continuatio cum hoc
intellectu, sed continuatio istius intellectus nobiscum
est causa eius quod intelligit ipsum et intelligimus per
ipsum alias res abstractas.
Et potes scire quod ista est opinio istius hominis per
hoc quod dixit in illo tractatu: Illud igitur intellectum per
suam naturam, quod est intellectus in actu, cum fuerit
causa intellectus materialis in abstrahendo et in formando
unamquanque formarum materialium ascendendo
apud illam formam, tunc dicetur quod est adeptus agens;
et non est pars anime neque virtus anime, sed fit in nobis
ab extrinseco quando nos intellexerimus per ipsum .
Manifestum est igitur quod intelligit per hunc sermonem
quod, quando intellectus qui est in actu fuerit causa
secundum formam intellectus materialis in actione
eius propria (et hoc erit per ascensionem intellectus materialis

[Page 485] apud illam formam), tunc dicetur intellectus adeptus,
quoniam in illa dispositione erimus intelligentes per
ipsum quoniam est forma nobis; quoniam tunc erit ultima forma nobis.
Sustentatio igitur istius opinionis est quod intellectus
agens est primo causa agens intellectum materialem
et intellectum qui est in habitu, et ideo non copulatur
nobiscum primo et intelligimus per ipsum res abstractas.
Cum igitur intellectus materialis fuerit perfectus,
tunc agens fiet forma materialis, et copulabitur
nobiscum, et intelligemus per ipsum alias res abstractas;
non ita quod intellectus qui est in habitu intelligat
hunc intellectum, cum intellectus qui est in habitu
est generabilis et corruptibilis, iste autem non est
generabilis neque corruptibilis.
Sed huic contingit questio predicta, et est quod hoc
quod modo est forma intellectui qui est in habitu, postquam
non erat, provenit ab aliqua dispositione facta de novo
in intellectu qui est in habitu que est causa quare
ille intellectus est forma intellectui qui est in habitu
postquam non erat. Et si ista dispositio non est receptio in
intellectu qui est in habitu ad intellectum agentem, quid
ergo est ista dispositio? Quoniam, si fuerit receptio, continget
ut generatum recipiat eternum et assimiletur ei,
et sic generatum fiet eternum; quod est impossibile.
Et ideo videmus Alfarabium in postremo, cum credidit
opinionem Alexandri esse veram in generatione intellectus
materialis, quod fuit necesse apud ipsum secundum hanc opinionem
opinari quod intelligentia agens non est nisi causa
agens nos tantum; et hoc manifeste dixit in Nichomachia.

[Page 486] Et est contra suam opinionem in epistola de Intellectu;
illic enim dixit esse possibile ut intellectus materialis
intelligat res abstractas; et est opinio Avempeche.
Iste igitur sunt questiones ponentibus intellectum materialem
esse generatum, et quod finis est continuari
cum abstractis. Et videmus etiam quod sequuntur ponentibus ipsum
virtutem abstractam questiones non minores istis.
Quoniam, si in natura istius intellectus materialis est quod intelligat
res abstractas, necesse est ut semper, in futuro et in preterito,
sit intelligens eas. Existimatur igitur quod consequitur hanc
positionem quod statim cum intellectus materialis nobiscum
continuatur statim continuatur nobiscum intellectus agens;
quod est inopinable, et contrarium ei quod homines ponunt.
Sed ista questio potest dissolvi per illud quod ante
posuimus, scilicet quod intellectus materialis non copulatur
nobiscum per se et primo, sed non copulatur nobiscum nisi
per suam copulationem cum formis ymaginalibus. Et
cum ita sit, possibile est dicere quod modus secundum quem
copulatur nobiscum intellectus materialis est alius a modo
secundum quem copulatur ipse cum intellectu agenti. Et
si est alius, tunc nulla continuatio est omnino;
et si idem, sed primo est in aliqua dispositione et post
in alia, quid igitur est illa dispositio? Si autem posuerimus
quod intellectus materialis abstractus non habet
naturam intelligendi res abstractas, tunc ambiguitas
erit maior. Iste igitur sunt omnes questiones contingentes

[Page 487] ponentibus quod perfectio humana est intelligere res abstractas.
Et oportet nos etiam narrare sermones ex quibus existimatur
consequi quod habemus naturam intelligendi
in ultimo res abstractas; isti enim sermones sunt valde oppositi
illis; et forte per hoc poterimus videre veritatem.
Causa autem istius ambiguitatis et laboris est quia nullum
sermonem ab Aristotele invenimus in hac intentione,
sed tamen Aristoteles promisit hoc declarare.
Dicamus igitur quod Avempeche multum perscrutabatur in
hac questione et laboravit in declarando hanc continuationem
esse possibilem, in sua epistola quam vocavit Continuationis
Intellectus cum Homine; et in libro de Anima et
in aliis multis libris videbitur quod ista questio non
recessit ab eius cogitatione, neque per tempus nutus unius
oculi. Et nos iam exposuimus illam epistolam secundum
nostrum posse. Hoc enim quesitum valde est difficile,
et cum talis fuit dispositio Avempeche in hac questione,
quanto magis alterius hominis! Et verbum Avempeche
in hoc est firmius aliorum, sed tamen occurrunt
ei questiones quas narravimus. Et oportet nos
narrare hic vias istius hominis, sed primo quod expositores
dixerunt in hoc.
Dicamus igitur quod Themistius sustentatus est in hoc per
locum a maiori. Dicit enim quod, cum intellectus materialis
habet potentiam ad abstrahendum formas a materiis
et intelligendi eas, quanto magis habet innatum intelligendi
ea que sunt primo denudata a materia. Et iste sermo
aut fiet ita quod intellectus materialis est corruptibile,

[Page 488] aut non corruptibile, scilicet separabile aut non separabile.
Secundum autem opinionem dicentium quod intellectus
materialis est virtus in corpore, et generatus, iste sermo
erit sufficiens quoquo modo, non probabilis. Non enim sequitur
ut illud quod est visibile in se sit magis visibile
apud nos, v. g. color et lumen solis; color enim
minus habet de intentione visibilitatis quam sol, cum
color non est visibilis nisi per solem, sed non possumus
ita aspicere solem sicut colorem; et hoc accidit visui
propter mixtionem materie.
Si vero posuerimus quod intellectus non
est admixtus materie, tunc certe ille sermo erit verus, scilicet
quod illud quod est magis intelligibile magis comprehenditur;
quoniam quod comprehendit minus perfectum
(ex eis comprehendentibus que sunt non admixta materie)
necesse est ut comprehendat perfectius, et non
econtrario. Sed si hoc est necessarium de natura eius et
substantia, continget questio predicta, que est: quomodo
non continuatur nobiscum in principio, scilicet statim
quando intellectus materialis continuatur nobiscum? Si igitur posuerimus quod in postremo continuatur
nobiscum, non in primo, debemus reddere causam.
Alexander autem sustentatur in hoc quesito super hoc
quod dico, et est quia omne ens generatum, quando
pervenerit ad finem in generatione et ad ultimam perfectionem,
tunc perveniet ad complementum et finem
in sua actione, si fuerit ex entibus agentibus, aut
in sua passione, si fuerit ex entibus passibilibus, aut in
utroque, si fuerit utriusque; v. g., non venit ad finem
in actione eius que est ambulare nisi quando venerit

[Page 489] ad finem in generatione. Et quia intellectus qui est
in habitu est unum entium generabilium, necesse est
ut, quando venerit ad finem in generatione, veniat ad
finem in sua actione; et quia actio eius est creare intellecta
et intelligere ea, necesse est, cum fuerit in ultima
perfectione, ut habeat has duas actiones perfecte.
Et perfectio in creando intellecta est facere omnia intellecta
in potentia esse intellecta in actu; et complementum
in intelligendo est intelligere omnia abstracta et
non abstracta. Necesse est igitur, quando intellectus
qui est in habitu venerit ad complementum in sua generatione,
ut habeat has duas actiones.
Et in hoc sunt questiones non parve. Non enim est
manifestum per se quod complementum actionis eius
que est intelligere est intelligere res abstractas, nisi hoc
nomen quod est ymaginari diceretur de eis et rebus materialibus
univoce, sicut dicitur hoc nomen ambulare
de imperfectiori et perfectiori.
Et etiam, quomodo attribuitur actio propria intellectui
agenti, que est facere intellecta, intellectui generabili
et corruptibili, scilicet qui est in habitu? Nisi ponat
quod intellectus qui est in habitu sit intellectus
agens compositus cum intellectu materiali, ut dicit
Themistius, aut ponat quod forma postrema nobis
qua abstrahimus intellecta et intelligimus est composita
ex intellectu qui est in habitu et intellectu agenti,
ut Alexander et Avempeche ponunt, et sicut nos reputamus
etiam esse apparens ex sermone Aristotelis.
Et si etiam hoc posuissemus esse ita, non contingeret
ex complemento actionis eius que est creare intellecta

[Page 490] nisi complementum actionis in intelligendo
ea, non in intelligendo res abstractas, cum intelligere
eas impossibile est ut attribuatur generationi, aut fieri
ab aliquo ente generato (v. g. ab intellectu qui
est in habitu) nisi per accidens; et si non, tunc generabile
efficietur eternum, sicut diximus.
Et contingit etiam sermoni dicenti quod forma qua extrahimus
intellecta est intellectus qui est in habitu compositus
cum intellectu agenti magna questio. Eternum
enim non indiget in sua actione generabili et corruptibili.
Quomodo igitur componitur eternum cum corruptibili
ita quod ex eis fiat una actio? Sed post loquemur de
hoc. Videtur enim quod ista positio est quasi principium
et fundamentum eius quod volumus dicere de possibilitate
continuationis cum rebus abstractis secundum Aristotelem, scilicet
positio quod forma postrema nobis qua extrahimus intellecta
et facimus ea per voluntatem nostram est composita
ex intellectu agenti et intellectu qui est in habitu.
Hoc igitur videmus de sermone expositorum Peripateticorum
in hunc finem esse possibilem, scilicet intelligere
in postremo res abstractas.
Avempeche autem multum loquebatur in hoc, et maxime
in epistola quam appellavit Continuationis Intellectus
cum Homine. Et illud super quod sustentatus
est in hac questione est hoc: primo enim posuit quod intellecta
speculativa sunt facta; deinde posuit quod omne
factum habet quiditatem; deinde posuit quod omne
habens quiditatem, intellectus innatus est extrahere illam
quiditatem; ex quibus concluditur quod intellectus
innatus est extrahere formas intellectorum et quiditates
eorum. Et in hoc convenit cum ipso Alfarabius in libro

[Page 491] de Intellectu et Intellecto, et inde extraxit hoc Avempeche,
et cum hoc conclusit quod intellectus innatus est extrahere
formas intellectorum et quiditates eorum.
Et ivit in hoc per duas vias, quarum una est in epistola,
secunda autem in libro de Anima, et sunt vicinantes
se. In libro autem de Anima coniunxit huic quod intellectis
rerum non contingit multitudo nisi per multiplicationem
formarum spiritualium cum quibus sustinebuntur
in unoquoque individuo, et per hoc fuerit intellectum
equi apud me aliud quam intellectum eius apud
te. Ex quo consequitur secundum conversionem oppositi
quod omne intellectum non habens formam spiritualem
a qua sustentatur, illud intellectum est unum
apud me et apud te. Deinde coniungit huic quod quiditas
intellecti et forma eius non habet formam spiritualem
individualem cui sustentatur, cum quiditas
intellecti non est quiditas individui singularis, neque
spiritualis neque corporalis; intellectum enim declaratum
est quod non est individuum. Ex quo consequitur ut intellectus
sit innatus intelligere quiditatem intellecti cuius
intellectus est unus omnibus hominibus; et quod est tale
est substantia abstracta.
In libro vero de Anima posuit primo quod quiditas
intellecti secundum quod est intellectum si non fuerit
concessum nobis quod non habet quiditatem, et quod
non est simplex, sed composita (sicut est dispositio in omnibus
quiditatibus factis), et fuerit dictum quod quiditas
etiam quiditatem, scilicet intellectum istius quiditatis,

[Page 492] tunc iste intellectus etiam erit innatus reverti et
extrahere illam quiditatem.
Et si non fuerit concessum nobis quod ista quiditas est
simplex et quod ens ex ea est idem cum intellecto, continget
in ea quod contingit in prima, et est quod etiam habeat quiditatem
factam. Et necesse est tunc aut ut hoc procedat
in infinitum, aut ut intellectus secetur ibi. Sed quia impossibile est hoc
procedere in infinitum (quia faceret quiditates et intellectus
infinitos diversos in specie esse, scilicet secundum quod quidam eorum sunt
magis liberati a materia quam quidam), necesse est ut intellectus
secetur. Et cum secabitur, tunc aut perveniet ad quiditatem
que non habet quiditatem, aut ad aliquid habens
quiditatem sed intellectus non habet naturam extrahendi
illam, aut ad aliquid non habens quiditatem neque est quiditas.
Sed impossibile est invenire quiditatem quam intellectus non est
innatus extrahere a quiditate, quoniam ille intellectus tunc non
diceretur intellectus nisi equivoce (cum sit positum quod
intellectus innatus est abstrahere quiditatem in eo quod est
quiditas). Et impossibile est etiam ut intellectus perveniat ad
aliquid non habens quiditatem neque est quiditas; hoc enim quod neque
est quiditas neque habet quiditatem est privatio simpliciter.
Remanet igitur tertia divisio, et est quod intellectus
perveniat ad quiditatem non habentem quiditatem;
et quod est tale est forma abstracta. Et confirmavit hoc per
illud quod consuetus est Aristoteles dicere in talibus demonstrationibus,
scilicet quoniam, quando necesse est abscindere infinitum,
melius est abscindere eum in principio.

[Page 493] Erit igitur conclusio istius demonstrationis eadem
cum conclusione predicte demonstrationis. Quoniam, si non
addiderit hoc, poterit aliquis dicere multos intellectus
esse medios inter intellectum qui est in habitu et inter
intellectum agentem: aut unum, ut intendit Alfarabius
in suo tractatu de Intellectu et Intellecto, quem vocavit
illic adeptum , aut plures uno. Et existimatur quod Alfarabius
concedit hoc in suo libro de Generatione et Corruptione,
ubi dicit: Quomodo consumuntur isti intellectus
medii ?, idest quorum esse posuimus inter intellectum speculativum
et inter intellectum agentem. Iste igitur sunt vie
magis firme per quas ivit iste homo in hac intentione.
Nos autem dicamus: si autem hoc nomen quiditas dicatur
de quiditatibus rerum materialium et de quiditatibus
intellectuum abstractorum modo univoco, tunc propositio
dicens quod intellectus innatus est abstrahere
quiditates in eo quod sunt quiditates erit vera; et similiter
si dicere intellecta esse composita et individua
composita fuerit univocum; si autem equivocum,
tunc demonstratio non erit vera. Quomodo autem
est valde difficile; manifestum est enim per se quod
hoc nomen quiditas non dicitur de eis pura univocatione
neque pura equivocatione. Utrum autem dicatur multipliciter
quod est medium indiget consideratione.
Sed si concesserimus hoc dici univoce, continget
predicta questio; et est quomodo corruptibile intelligit
quod non est corruptibile, secundum opinionem dicentium
quod intellectus materialis est corruptibilis

[Page 494] (et est opinio Avempeche), aut quomodo intelligit intellectione
nova quod innatum est semper intelligere ea in futuro et
in preterito, secundum opinionem dicentium
quod intellectus materialis non est generabilis
neque corruptibilis. Et etiam, si posuerimus quod intelligere
res abstractas est in substantia et in natura intellectus
materialis, quare igitur ista intellectio non currit cursu
intellectionum materialium nobis, ita quod hoc intelligere
sit pars partium scientiarum speculativarum,
et erit unum quesitorum in scientia speculativa?
Et Avempeche videtur ambigere in hoc loco. Dixit enim
in epistola quam vocavit Expeditionis quod possibilitas
est duobus modis: naturalis, et divina; idest quod
intellectio istius intellectus est de possibilitate divina,
non de possibilitate nature. In epistola autem Continuationis
dixit: Et cum Philosophus ascenderit alia ascensione,
considerando in intellecto inquantum intellectum, tunc
intelliget substantiam abstractam . Et manifestum est
ex hoc quod intelligere intellectum secundum illum est
pars scientiarum speculativarum, scilicet Scientia Naturalis; et
hoc apparuit etiam in illa perscrutatione ab eo.
Et cum ita sit, nos omnes homines, quod accidit nobis
de ignorantie istius scientie aut erit quia adhuc non
scimus propositiones que inducunt nos ad hanc scientiam
(ut dicitur de multis artificiis que videntur esse
possibilia sed sunt causarum ignoratarum, v. g.
Alkimie), aut hoc intelligere hoc acquiritur per exercitium
et usum in rebus naturalibus, sed nondum habemus
de exercitio et usu tantum per quod possumus

[Page 495] acquirere hanc intellectionem, aut erit hoc propter
diminutionem nostre nature naturaliter.
Si igitur hoc accidit propter diminutionem in natura,
tunc nos et omnes qui innati sunt acquirere hanc
scientiam dicimur homines equivoce. Et si hoc accidit
propter ignorantiam propositionum inducentium
in hanc scientiam, tunc scientia speculativa nondum
perfecta est; et forte Avempeche dicit hoc esse inopinabile,
sed non impossibile. Et si hoc accidit propter consuetudinem,
tunc sermo erit propinquus sermoni dicenti
quod causa in hoc est ignorantia propositionum
inducentium in hanc scientiam. Et omne hoc dicitur
cum hoc quod videtur esse remotum, licet non impossibile. Quomodo
ergo potest evadere ab illis questionibus
predictis?
Iste igitur sunt omnes questiones contingentes huic
quesito, et sunt ita difficiles sicut tu vides. Et oportet
nos dicere quod apparuit nobis in hoc. Dicamus igitur:
quoniam autem intellectus existens in nobis habet duas actiones
secundum quod attribuitur nobis, quarum una est de
genere passionis (et est intelligere), et alia de genere actionis
(et est extrahere formas et denudare eas a materiis,
quod nichil est aliud nisi facere eas intellectas in actu
postquam erant in potentia), manifestum est quoniam
in voluntate nostra est, cum habuerimus intellectum
qui est in habitu, intelligere quodcunque intellectum
voluerimus et extrahere quancunque formam voluerimus.
Et ista actio, scilicet creare intellecta et facere ea, est
prior in nobis quam actio que est intelligere, sicut dicit
Alexander. Et ideo dicit quod dignius est describere intellectum
per hanc actionem, non per passionem, cum in

[Page 496] passione communicet ei aliud ex virtutibus animalibus
(sed hoc est de opinione dicentium quod passio in
eis non dicitur equivoce).
Et propter istam actionem, scilicet extrahere quodcunque
intellectum voluerimus et facere ipsum in actu
postquam fuit in potentia, opinatus est Themistius quod
intellectus qui est in habitu est compositus ex intellectu
materiali et agenti. Et hoc idem fecit Alexandrum credere
quod intellectus qui est in nobis est compositus
aut quasi compositus ex intellectu agenti et ex eo
qui est in habitu, cum opinatur quod substantia eius qui est
in habitu debet esse alia a substantia intellectus agentis.
Et cum hec duo fundamenta sunt posita, scilicet quod intellectus
qui est in nobis habet has duas actiones, scilicet comprehendere
intellecta et facere ea, intellecta autem duobus modis fiunt in
nobis: aut naturaliter (et sunt prime propositiones, quas nescimus
quando extiterunt et unde et quomodo) aut voluntarie (et sunt
intellecta acquisita ex primis propositionibus); et fuit declaratum quod
necesse est ut intellecta habita a nobis naturaliter sint ab aliquo
quod est in se intellectus liberatus a materia (et est intellectus
agens); et cum hoc declaratum est, necesse est quod intellecta
habita a nobis a primis propositionibus sint aliquod factum
congregatum ex propositionibus notis et intellectu agenti. Non
enim possumus dicere quod propositiones non habent introitum in esse
intellectorum acquisitorum, neque etiam possumus dicere quod ipse
sole sint agentes ea (iam enim declaratum est agens esse
unum et eternum), ut intendebant quidam Antiquorum,
et opinati sunt quod eas intendebat Aristoteles per intellectum
agentem .
Et cum ita sit, necesse est ut intellectum speculativum

[Page 497] sit aliquod generatum ab intellectu agenti et a primis
propositionibus. Et contingit quod iste modus intellectorum
sit voluntarie, econtrario intellectis primis naturalibus.
Et omnis actio facta ex congregato duorum
diversorum, necesse est ut alterum duorum illorum sit
quasi materia et instrumentum, et aliud sit quasi forma
aut agens. Intellectus igitur qui est in nobis componitur
ex intellectu qui est in habitu et intellectu agenti,
aut ita quod propositiones sunt quasi materia et
intellectus agens est quasi forma, aut ita quod propositiones
sunt quasi instrumentum et intellectus agens
est quasi efficiens; dispositio enim in hoc est consimilis.
Sed si posuerimus quod propositiones sunt quasi instrumentum,
continget ut actio eterna proveniat a duobus
quorum unum est eternum et aliud non eternum
(aut ponatur quod instrumentum sit eternum; et sic intellecta
speculativa erunt eterna). Et hoc etiam magis
continget si posuerimus eas propositiones quasi materiam;
impossibile est enim ut aliquod generabile et corruptibile
sit materia eterni. Quomodo igitur poterimus
evadere ab hac questione? Dicamus igitur quod, si hoc quod diximus, quod necesse est quod
propositiones sint de intellectu agenti aut quasi materia
aut quasi instrumentum (si habent ingressum in esse intellectorum
speculativorum), non fuit sermo necessarie consequentie secundum quod materia
est materia et instrumentum est instrumentum, sed secundum quod necesse est hic
esse proportionem et dispositionem inter intellectum agentem et propositiones,

[Page 498] que assimilantur materie et instrumento aliquo modo, non quia est materia
vera aut instrumentum verum, tunc videtur nobis quod possumus scire
modum secundum quem est intellectus qui est in habitu quasi materia
et subiectum agentis. Et cum iste modus fuerit positus
nobis, forte facile poterimus scire modum secundum
quem continuatur cum intellectis separabilibus.
Dicamus igitur: sermo autem dicentis quod, si conclusiones
acquiruntur a nobis ab intellectu agenti et propositionibus,
necesse est ut propositiones sint de intellectu
agenti quasi vera materia et verum instrumentum, ille
inquam sermo non est necessarius; sed tantum necesse est illic
esse respectum secundum quem intellectus qui est in habitu
assimiletur materie et intellectus agens assimiletur
forme. Quid igitur est iste respectus, et ex quo accidit
intellectui agenti habere hunc respectum cum intellectu qui
est in habitu, et unus est eternus et alius generabilis
et corruptibilis? Omnes enim horum concedunt hunc
respectum esse; et quasi coget eos hoc quod intellecta
speculativa sunt existentia in nobis ex his duobus intellectibus,
scilicet qui est in habitu, et intellectu agenti.
Sed Alexander et omnes opinantes intellectum materialem
esse generabilem et corruptibilem non possunt
reddere causam huius respectus. Ponentes autem quod
intellectus operans est intellectus qui est in habitu, continget
eis ut intellecta speculativa sint eterna, et alia multa
impossibilia consequentia hanc positionem.

[Page 499] Nos autem cum posuerimus intellectum materialem esse eternum
et intellecta speculativa esse generabilia et corruptibilia eo modo
quo diximus, et quod intellectus materialis intelligit
utrunque, scilicet formas materiales et formas abstractas, manifestum
est quod subiectum intellectorum speculativorum et intellectus
agentis secundum hunc modum est idem et unum, scilicet materialis.
Et simile huic est diaffonum, quod recipit colorem
et lucem insimul; et lux est efficiens colorem.
Et cum fuerit verificata nobis hec continuatio que
est inter intellectum agentem et intellectum materialem,
poterimus reperire modum secundum quem dicimus quod
intellectus agens similis est forme et quod intellectus qui est in
habitu similis est materie. Omnia enim duo quorum subiectum
est unum, et quorum alterum est perfectius alio, necesse
est ut respectus perfectioris ad imperfectius sit sicut
respectus forme ad materiam. Et secundum hanc intentionem
dicimus quod proportio prime perfectionis virtutis ymaginative
ad primam perfectionem communis sensus
est sicut proportio forme ad materiam.
Iam igitur invenimus modum secundum quem possibile est
ut iste intellectus continuetur nobiscum in postremo,
et causam quare non copulatur nobiscum in principio.
Quoniam hoc posito, continget necessario ut intellectus
qui est in nobis in actu sit compositus ex intellectis
speculativis et intellectu agenti ita quod intellectus agens sit
quasi forma intellectorum speculativorum et intellecta
speculativa sint quasi materia. Et per hunc modum
poterimus generare intellecta cum voluerimus. Quoniam,
quia illud per quod agit aliquid suam propriam actionem
est forma, nos autem agimus per intellectum

[Page 500] agentem nostram actionem propriam, necesse est ut
intellectus agens sit forma in nobis.
Et nullus modus est secundum quem generetur forma
in nobis nisi iste. Quoniam, cum intellecta speculativa
copulantur nobiscum per formas ymaginabiles, et
intellectus agens copulatur cum intellectis speculativis
(illud enim quod comprehendit ea est idem, scilicet
intellectus materialis), necesse est ut intellectus agens
copuletur nobiscum per continuationem intellectorum
speculativorum. Et manifestum est quod, cum omnia intellecta speculativa
fuerint existentia in nobis in potentia, quod ipse erit copulatus
nobiscum in potentia. Et cum omnia intellecta speculativa
fuerint existentia in nobis in actu, erit ipse tunc
copulatus nobis in actu. Et cum quedam fuerint potentia
et quedam actu, tunc erit ipse copulatus secundum
partem et secundum partem non; et tunc dicimur
moveri ad continuationem.
Et manifestum est quod, cum iste motus complebitur, quod
statim iste intellectus copulabitur nobiscum omnibus
modis. Et tunc manifestum est quod proportio eius
ad nos in illa dispositione est sicut proportio intellectus
qui est in habitu ad nos. Et cum ita sit, necesse est
ut homo intelligat per intellectum sibi proprium omnia
entia, et ut agat actionem sibi propriam in omnibus
entibus, sicut intelligit per intellectum qui est in habitu,
quando fuerit continuatus cum formis ymaginabilibus,
omnia entia intellectione propria.

[Page 501] Homo igitur secundum hunc modum, ut dicit Themistius,
assimilatur Deo in hoc quod est omnia entia
quoquo modo, et sciens ea quoquo modo; entia enim
nichil aliud sunt nisi scientia eius, neque causa entium est
aliud nisi scientia eius. Et quam mirabilis est iste ordo,
et quam extraneus est iste modus essendi!
Et secundum hunc modum verificabitur opinio Alexandri
in hoc quod dicit quod intelligere res abstractas fiet
per continuationem istius intellectus nobiscum; non quod
intelligere invenitur in nobis postquam non erat, quod
est causa in continuatione intellectus agentis nobiscum,
ut intendebat Avempeche, sed causa intellectionis est
continuatio, et non econtrario.
Et per hoc dissolvitur questio quomodo antiquum intelligit
intellectione nova. Et est etiam manifestum ex
hoc quare non continuamur cum hoc intellectu in principio,
sed in postremo. Quoniam, dum fuerit forma nobis
in potentia, erit continuatus nobiscum in potentia, et
dum fuerit continuatus nobiscum in potentia, impossibile
est ut intelligamus per illum aliquid. Sed cum efficietur
forma nobis in actu (et hoc erit apud continuationem
eius in actu), tunc intelligemus per illum omnia que
intelligimus, et agemus per illum actionem sibi propriam.
Et ex hox apparet quod sua intellectio non est aliquid
scientiarum speculativarum, sed est aliquid currens cursu rei

[Page 502] generate naturaliter a disciplina scientiarum speculativarum.
Et ideo non est remotum ut homines adiuvent se in hac intentione,
sicut iuvant se in scientiis speculativis. Sed necesse
est ut inveniatur illud currens a scientiis speculativis,
non ab aliis. Intellecta enim falsa impossibile est ut
habeant continuationem, quoniam non sunt aliquid
currens cursu naturali, sed sunt aliquid quod non intendebatur,
sicut digitus sextus, et monstrum in creatura.
Et est etiam manifestum quod, cum posuerimus intellectum
materialem esse generabilem et corruptibilem, tunc
nullam viam inveniemus secundum quam intellectus agens copuletur
cum intellectu qui est in habitu copulatione propria, scilicet
copulatione simili continuationi formarum cum materiis.
Et cum ista continuatio non fuerit posita, nulla erit
diversitas inter comparare ipsum ad hominem et ad
omnia entia, nisi per diversitatem sue actionis in eis.
Et secundum hunc modum respectus eius ad hominem non
erit nisi respectus agentis ad hominem, non respectus forme,
et contingit questio Alfarabii quam dixit in Nichomachia.
Fiducia enim in possibilitate continuationis intellectus
nobiscum est in declarando quod respectus eius ad hominem
est respectus forme et agentis, non respectus
agentis tantum. Hoc igitur apparuit nobis in hoc
quesito modo. Et si post apparuerit nobis plus,
scribemus.

[Page 503] Textus/Commentum [37] Congregemus igitur secundum summam ea que
dicta sunt in anima. Dicamus igitur quod anima est
quoquo modo alia entia. Entia enim aut sunt
intellecta aut sensata. Scire vero res intellectas
est secundum modum sentiendi rem sensatam.
Et cum declaratum est que sunt genera virtutum
comprehensivarum anime, et quod sunt duo modi, scilicet
sensus et intellectus, oportet nos modo facere summam
de anima, et dicere secundum descriptionem quod est quoquo
modo omnia entia. Omnia enim entia aut sunt sensibilia
aut intelligibilia. Dispositio autem sensibilium
ad sensum est sicut dispositio intelligibilium ad intellectum,
et † sensus ad sensatum †. Ergo contingit necessario
ut anima sit omnia entia uno modorum secundum quos
possibile est dicere animam esse omnia entia. Textus/Commentum [38] Et sciendum est quomodo. Dicamus igitur quod scire et
sentire dividuntur secundum divisionem entium. Si igitur
fuerint in potentia, erunt potentia, si actu, actu,
intellectum et sensatum. Necesse est enim ut entia
sint aut ista, aut forme. Et non sunt ista; lapis enim
non existit in anima, sed forma. Et ideo anima est quasi
manus; manus enim est instrumentum instrumentis, et
intellectus forma formis, et sensus forma sensatis.
Cum declaravit quod anima est quoquo modo omnia entia,
incepit declarare illum modum. Et dixit: Dicamus igitur
quod scire , etc. Idest, quia differentie entium quibus dividuntur sunt

[Page 504] eedem cum differentiis anime (et sunt potentia et actus;
quemadmodum enim sensus et intellectus aut sunt potentia
aut actu, ita omne sensibile et intelligibile aut est
in potentia aut in actu, et cum ita sit, si sentiens fuerit
in potentia, sensatum erit in potentia, et si fuerit in actu,
sensatum erit in actu, et similiter est de intellectu cum
intellecto), necesse est ut vere dicatur quod illa pars anime
est illa pars entium. Res enim quarum differentie sunt eedem
ipse sunt eedem in illo modo secundum quem habent easdem
differentias. Intellectus igitur est intellectum, et
sensus est sensatum. Deinde dixit: Necesse est enim , etc. Idest, et quia
non sunt nisi duo modi, aut ut intellectus sit intellectum
existens extra animam, aut forma eius, et similiter sensus cum
sensato, et est impossibile ut ipsum ens sit intellectum
aut sensatum, scilicet per suam formam et suam materiam,
ut Antiqui opinabantur, (tunc enim, quando lapidem intelligeret,
anima esset lapis, et si lignum, esset lignum), remanet
igitur ut illud quod existit in anima de entibus
sit forma tantum, non materia. Et hoc intendebat cum
dixit: lapis enim , etc. Idest, lapis enim non existit in anima, sed tantum
forma eius.
Deinde narravit quod ista est causa quare anima recipit
multas formas diversas, ut manus, que est instrumentum
quod est recipiens omnia instrumenta. Et dixit: Et ideo anima
est quasi manus , etc. Textus/Commentum [39] Et quia, secundum quod existimatur, magnitudo est
† esse sensibilia sensibilium †, et est species sensibilium
singulariter, intelligibilia autem sunt que dicuntur
modo velocis, res autem existentes in sensibilibus
sunt secundum modum habitus et passionis.
Et ideo qui nichil sentit nichil addiscit et nichil
intelligit. Si igitur viderit, necessario videt
ymagines aliquas; ymagines enim similes sunt
sensibilibus, sed sine materia. Ymaginatio enim aliud
est ab affirmatione et negatione. Fides enim et
non fides inveniuntur per compositionem
quarundam creditionum cum quibusdam.
Prime autem creditiones per quid distinguuntur
ita quod non sunt ymagines? Iste enim, et
si non sunt ymagines, tamen non fiunt sine
ymaginibus.

[Page 505]
Et quia, secundum quod existimatur, corpus, quod est universalius
genus rerum sensibilium, existit in ipsis sensibilibus, et
est universalis forma sensibilibus secundum quod intellectus distinguit
et abstrahit eam a sensibilibus. Deinde dixit: Et intelligibilia
sunt ,etc. Idest, et cum corpus, quod est universalius intelligibilium,
abstrahitur ab intellectu, sed est existens in
rebus sensibilibus, necesse est ut forme sint existentes
in intellectu secundum velocitatem et rem velocis transmutationis,
non fixam, et quod ille eedem forme sint existentes
extra animam in rebus sensibilibus secundum quod habitus
existit in habente habitum, et res fixa in re patienti.

[Page 506] Deinde dixit: Et ideo qui nichil sentit nichil addiscit . Idest, et quia
intentio intellecta eadem est cum re quam sensus comprehendit
in sensato, necesse est ut qui nichil sentit nichil
addiscat secundum cognitionem et distinctionem per
intellectum. Deinde dixit: Si igitur viderit , etc. Idest,
et ista eadem est causa quare intellectus qui est in nobis,
cum viderit aliquid et intellexerit,
ipse non intelliget ipsum nisi coniunctum cum
sua ymagine. Ymagines enim sunt aliqua sensibilia
intellectui, et sunt ei loco sensibilium apud absentiam
sensibilium; sed sunt sensibilia non materialia.
Deinde dixit: Ymago enim aliud est , etc. Idest, et diximus quod
ymagines sunt de genere rerum sensibilium et non sunt
intellectus, quia intellectus habet propriam affirmationem
et negationem, affirmatio autem et negatio aliud est
ab ymaginatione. Fides autem et incredulitas existentes
in intellectu, non a sensu, sed a ratione, fiunt secundum
compositionem creditionum habitarum a sensu adinvicem. Et
dixit hoc quia est dubium de propositionibus naturalibus
(quas nescimus unde veniant aut quando) utrum sint provenientes
a sensu aut non; et dicitur: forte non proveniunt a
sensu sicut multe conclusiones. Deinde dixit: Prime autem
creditiones per quid distinguuntur ? Idest, ut michi videtur,
per quid igitur potest aliquis dicere quod prime propositiones
distinguuntur a sensibilibus, et non indigent eis omnino,
et ideo sunt alie ab ymaginatione? Prime enim propositiones,
et si concesserimus quod non sunt ymaginatio, tamen videntur

[Page 507] esse cum ymaginatione, et hoc ostendit eas indigere sensu.
Et hic est completus sermo de rationali. Textus/Commentum [40] Et quia anime animalium diffiniuntur per
duas virtutes, quarum una est distinguens, quod
est ad actionem sensus et intellectus, et alia ad
motum localem, et iam distinximus sermonem
de sensu et intellectu, modo oportet loqui
in motore quid sit de anima, et utrum sit una pars
eius distincta per magnitudinem aut per
diffinitionem, aut est tota anima; et si est pars
eius, utrum est aliquod proprium aliud a rebus assuetis
dici, aut ista dicta non sunt aliquid istorum.
Cum complevit sermonem de virtutibus distinguentibus,
reversus est ad sermonem de virtute motiva in
loco, et incepit dare causam quare incepit loqui de
hac virtute. Et dixit: Et quia anime animalium , etc. Idest, et quia
Antiqui assueti sunt diffinire animas animalium duabus virtutibus,
quarum una est comprehensiva distinctiva, alia
autem motiva in loco, et iam determinavimus sermonem
de virtute distinctiva per hoc quod diximus de virtute
sensus et intellectus, oportet nos dicere modo de motore
in loco quid sit de anima. Deinde dixit: et utrum est pars , etc.
Idest, et querendum est etiam de hac virtute utrum sit pars
anime aut tota anima, et si est pars anime, utrum est
separata ab aliis in quiditate et loco, ut multi Antiqui
opinabantur, aut tantum differt in quiditate et diffinitione.
Deinde dixit: et s.i est pars eius , etc. Idest, et si ista virtus est

[Page 508] pars anime, utrum est pars earum partium que dicte
sunt ab Antiquis, aut non est aliqua illarum, sed alia. Textus/Commentum [41] Et cum hoc sermone etiam oritur questio,
et est quomodo sunt partes anime, et quot
sunt. Videntur enim quoquo modo esse infinite,
et quod non sunt ille partes quas homines
numerant apud diffinitionem, scilicet rationabilis et
irascibilis et desiderabilis; et quidam dividunt
eam in rationabilem et non rationabilem. Dividi
videtur enim secundum differentias dividentes eam
etiam in partes diversas inter quas existit diversitas
maior quam inter istas de quibus loquimur
etiam, scilicet virtutem nutritivam existentem in
vegetabilibus, et virtutem sensibilem, quam nullus
vult numerare; non enim est irrationabilis
neque etiam rationabilis. Et virtus etiam per
quam fit ymaginatio differt per se ab aliis.
Oritur in hac perscrutatione questio communis omnibus
virtutibus anime, et est quomodo partes anime
sunt plures et unum, et quot sunt. Deinde dedit modum ex quo
difficile cognoscitur quot sunt partes eius. Et dixit: Videntur
enim , etc. Idest, videntur enim, quando aliquis voluerit
numerare eas, quod magis sunt infinite quam finite; partes enim
eius non sunt partes ille quas homines assueti sunt numerare

[Page 509] quando diffiniunt animam. Et dixit quoquo modo
quia, si aliquis voluerit numerare animam concupiscibilem
secundum numerum rerum quas concupiscit, tunc videtur
illam esse infinitam. Et innuit Platonem dicentem
partes anime esse tres: rationabilem et irascibilem et desiderativam;
et posuit irascibilem et desiderativam duas,
et sunt unius virtutis, scilicet anime concupiscibilis. Deinde dixit: Et
quidam dividunt , etc. Idest, et faciunt in hoc errorem et peccatum;
videtur enim quod anima dividitur secundum differentias
habendas in partes inter quas est maior diversitas quam
inter istas partes in quas dividunt animam. Deinde numeravit
illas partes. Et dixit: scilicet virtutem nutritivam , etc;
idest, v. g. hoc quod anima dividitur in virtutem
nutritivam et sensibilem. Nullus enim potest ponere
animam sensibilem in virtutem rationabilem neque in
virtutem irrationabilem, cum non sit de eis que carent
ratione, quia est aliquid comprehendens, neque
de habentibus rationem; ratio enim non existit in omnibus
animalibus. Et intendebat per hoc notificare errorem
duorum dividentium, scilicet dividentis eam
in rationabilem et irascibilem et desiderativam,
et dividentis eam in rationabilem
et non rationabilem. Qui enim dividit eam in
hec duo difficile potest ponere in utranque illarum virtutes
multas, v. g. sensum et ymaginationem.
Qui autem dividit eam in illas tres peccavit duobus modis;
dimisit enim multas differentias, v. g. nutriri et ymaginari,

[Page 510] et etiam divisit eandem virtutem, scilicet concupiscibilem,
in plures una. Et cum anima fuerit divisa tali divisione,
tunc partes anime erunt infinite, sicut innuit primo. Textus/Commentum [42] Et contingit magna questio in quacunque
istarum fuerit accepta, et utrum est eadem aut
diversa, et maxime si aliquis posuerit quod
partes anime sunt diverse. Et inopinabile est
etiam, cum hoc quod diximus, distinguere hoc
quod existimatur esse diversum ab omnibus
in diffinitione et actione. Principale enim existit
in parte cogitativa; desiderium autem et
ira inveniuntur in non rationabili. Si igitur anima
habet tres partes, tunc desiderium invenitur
in unaquaque illarum.
Et contingit nobis questio in quacunque istarum trium
virtutum aut duarum numeravimus virtutem ymaginationis,
scilicet utrum ista virtus sit una illarum virtutum
in quas divisimus partes anime, aut est diversa ab eis;
et maxime si aliquis posuerit quod partes anime sunt diverse
in diffinitione et loco. Deinde dixit: Et inopinabile
est ,etc. Idest, et inopinabile est dividere hanc virtutem
que existimatur esse diversa ab omnibus in diffinitione et
actione (et intendit virtutem desiderativam) et ponere
eam in habente rationem et in carente ratione, et
non ponere eam propriam alteri duorum modorum, sicut
est dispositio de aliis virtutibus anime, sed in utroque.
Virtus enim principalis non existit nisi in anima rationali
(et hoc intendebat cum dixit in parte cogitativa );

[Page 511] et non principalis, sicut desiderium et ira, existit in
non rationabili. Sed nos videmus istam virtutem numerari
secundum numerum virtutum, ita quod, si partes anime fuerint
tres, tunc desiderium invenietur in omnibus earum.
Et hoc intendebat cum dixit: Si igitur anima ,etc. Textus/Commentum [43] Illud autem ad quod pervenimus in sermone
est quid est illud quod movet animalia de loco in locum.
Et existimatur quod motus qui est secundum augmentum et
diminutionem existit in omnibus, et illud quod existit
in omnibus est illud quod existimatur movere
generativum et nutritivum. Et post considerabimus
de anelitu, et de sompno et vigilia; in istis
enim sunt multe questiones.
Sed nos non intendebamus istas questiones in hoc
loco. Intentio enim nostra est perscrutari de illo quod movet
animal in loco quid sit. Deinde dixit: Et existimatur quod motus , etc. Idest, et
existimatur quod motus animalis secundum augmentum et diminutionem
existit in omnibus animalibus; et quod est tale attribuitur virtuti
que movet ad generandum et ad nutriendum. Et intendebat
per hoc notificare quod iste motus est alius a motu locali
existente in moto localiter, licet uterque sit in loco, et quod motor
in eis est diversus. Deinde dixit: Et post considerabimus , etc. Idest, et
postquam locuti fuerimus de hac virtute, considerabimus
de anelitu, et sompno et vigilia, cum utrunque sit ab
anima motus, et habeat multas questiones. Textus/Commentum [44] Consideremus igitur de motu locali, et quid
est illud quod movet animal motu locali. Et
manifestum est quod hoc non est a virtute nutritiva;
ista enim virtus semper attribuitur illis,
illa autem aut est cum ymaginatione aut cum desiderio.
Nichil enim movetur nisi aut per desiderium
ad aliquid aut per fugam ab ipso, nisi motus
eius sit violentus. Et si ista esset etiam dispositio
plantarum, essent mote, et haberent membrum
organicum iuvans hunc motum.

[Page 512]
Et quia actio virtutis nutritive est semper, et attribuitur
vegetabilibus, actio autem istius virtutis non est
semper, neque est in vegetabilibus; et iste motus qui est
in loco semper est cum ymaginatione et desiderio ad aliquid
(nichil enim voluntarie movetur nisi aut desiderando
aliquid aut fugiendo ipsum); si igitur iste motus esset
ab anima nutritiva, contingeret ut ista anima esset desiderans
et ymaginans. Et si virtus nutritiva esset movens
in loco, contingeret ut plante moverentur in loco; et si plante
moverentur in loco, tunc haberent hanc dispositionem,
scilicet ymaginationem et desiderium, et haberent etiam
membrum organicum per quod fit motus. Textus/Commentum [45] Et etiam secundum hunc modum est aliud a sensu.
Multa enim animalia habent sensum et sunt
quiescentia in eodem loco et non moventur
omnino. Si igitur Natura nichil facit ociose, et
perfecte operatur in rebus necessariis, nisi sit
in rebus monstruosis, que non sunt perfecte,
(talia enim animalia sunt perfecta, non monstruosa,
et signum eius est quod generant, et habent
ascensum et descensum), et ideo non habent
membra organica per que fit motus localis.

[Page 513]
Et oportet etiam secundum hunc modum ut ista virtus
movens in loco sit alia a sensu. Multa enim animalia sentiunt
sed non moventur omnino. Et necesse est ut ista animalia
non moveantur omnino. Quoniam, cum Natura nichil facit
ociose, idest nullum membrum facit sine iuvamento, neque diminuit
in rebus necessariis, idest neque abstulit animali membrum
in quo habet iuvamentum necessarium (nisi hoc
sit propter occasiones contingentes in minori parte, ut
digitus sextus), et ista animalia non mota non habent
instrumentum ambulandi, et sunt cum hoc perfecta, non monstruosa,
(et signum eius est quod generant sibi similia, et habent etiam in
sua vita ascensum et descensum sicut alia entia naturalia
quorum esse est naturale), ergo necesse est ut ista animalia
sint non mota, et ideo non habent membra motus. Et debes
scire quod non utitur loco concomitantie in destruendo
has virtutes esse motivas nisi ita quia suum quesitum
est causa propinqua motus; et si non, tunc sensus est una
causarum istius motus, sed causa remota. Textus/Commentum [46] Sed illud quod movet neque est pars cogitativa
neque illa que dicitur intellectus. Pars enim
cogitativa non videt illud quod facit, neque dicit
aliquid in fugito neque in quesito; motus autem
semper invenitur auf in fugiente auf in querente.
Neque est etiam ex eis que, quando viderint
rem talem, mittent ad querendum aut fugiendum;
ut multotiens opinamur aliquid esse
delectabile aut timorosum et non mittimur
ad timorem; cor autem movetur quando aliud
membrum delectatur.

[Page 514]
Potest intelligi per partem cogitativam intellectus
speculativus, et per partem que dicitur intellectus intellectus
operativus. Et ideo dixit: Pars enim cogitativa non videt ,
etc. Idest, pars enim speculativa non considerat de rebus operativis,
neque de aliqua re utili quesita neque de aliqua re
nocenti fugita; motus autem in loco non invenitur nisi
aut in querente aut in fugiente. Deinde dixit: Neque est
etiam ex eis , etc. Idest, neque est etiam pars intellectus qui innatus
est considerare in quesito et fugito, et excitat membrum
mobile ad motum ad rem delectabilem, aut membrum
mobile in timore ad motum, ut accidit nobis quando
ymaginamur aliquod delectabile aut timorosum quod membrum
proprium illi delectabili movetur in nobis, et cor
constringitur tunc ex illo timoroso, et intellectus nichil
videt ex hoc, sed videmus ipsum non moveri ex illo timoroso
aut ad illud delectabile. Et hoc intendebat cum dixit:
cor autem , etc. Ita cecidit in scriptura. Et forte diminuitur
ex ea tantum quod intentio esset ista, scilicet: cor autem movetur
ex timore aut ex delectatione quando aliud membrum movetur ex
delectatione. Et demonstrat hoc quod invenimus in alia translatione,
scilicet: multotiens cogitat intellectus in aliquo
timoroso aut in aliquo delectabili, sed non propter hoc
erit timor aut delectatio; cor autem movetur motu timoris,
sed non ex intellectu; et cum cogitaverit in aliquo
delectabili, tunc membrum aliud a corde movetur motu
delectationis

[Page 515] . Textus/Commentum [47] Et cum intellectus miserit et cogitatio affirmaverit
fugere aliquid aut querere aliquid, non
movebitur, sed facit illud quod convenit delectationi,
sicut qui non potest se retinere. Et universaliter
videmus habentem artem Medicine non
sanare, quia aliud est principale actionum que
fiunt per cognitionem.
Et videmus etiam quod intellectus multotiens mittit ad
querendum aliquid aut fugiendum, sed tamen homo non movetur
ab eo quod affirmat intellectus, sed ex eo quod convenit
delectationi, ut accidit viro voluptuoso qui non refrenat
se. Deinde dixit: Et universaliter , etc. Idest, et universaliter videmus multotiens
quod multi scientes aliquam artem non agunt per illam artem, sicut
videmus multos Medicos non curare se cum infirmantur.
Et hoc non est nisi quia alius motor est principalis
actionis illarum actionum que aguntur per cognitionem et artem;
et si non, contingeret ut omne habens cognitionem alicuius
operationis, ut ageret illam rem quam scit. Textus/Commentum [48] Principalitas igitur in hoc motu non est cognitionis.
Neque etiam desiderii; heremite enim
desiderant et concupiscunt, sed non agunt ea
ad que moventur per desiderium, quia consequuntur
intellectum. Apparet igitur quod illud
quod facit motum est hec duo, desiderium scilicet
et intellectus, et si aliquis posuerit quod ymaginatio
est similis intellectui; in pluribus enim rebus
consequimur ymaginationem sine cognitione;
alia enim animalia non habent existimationem
neque cogitationem, sed ymaginationem.
Hec igitur duo, scilicet desiderium et intellectus,
sunt moventia de loco in locum.

[Page 516]
Quod igitur dominatur in isto motu et appropriatur
ei non est cognitio, cum multotiens moveamur a desiderio,
licet intellectus videat nos non debere moveri. Neque
etiam quod dominatur in isto motu est desiderium, quia multi homines
desiderant sed non consequuntur desiderium, sed intellectum.
Et cum declaravit quod motus localis impossibilis est attribui
alteri istarum virtutum singulariter, et apparet etiam
quod utraque illarum habet introitum in movendo (motus
enim non fit sine desiderio neque sine intellectu aut ymaginatione),
dixit: Apparet igitur , etc. Idest, apparet igitur ex hoc
quod diximus quod agens motum est duo, intellectus scilicet
et desiderium, aut ymaginatio, que est similis intellectui.
In pluribus enim rebus movemur ab ymaginatione
sine aliqua cognitione, sicut animalia moventur; alia
enim animalia non habent cogitationem, sed in loco
cogitationis habent ymaginationem. Iste igitur due virtutes
sunt moventes de loco in locum, scilicet desiderium, et
intellectus aut ymaginatio. Textus/Commentum [49] Et intellectus operativus (et est cogitans in
re) differt a speculativo in perfectione. Omne enim
desiderium est desiderium ad aliquid. Desiderium
enim non est principium intellectus
operativi, sed illud aliquid est principium intellectus.
Et ideo necessario apparet quod hec duo
sunt moventia, scilicet desiderium et cogitatio apud
actionem. Desideratum enim movet, et ideo
cogitatio movet, quia est desiderativa.

[Page 517]
Et intellectus per quem agitur (et est cogitativus
operativus) differt a speculativo in perfectione et fine.
Finis enim speculativi est scire tantum, operativi autem operari.
Deinde dixit: Et omne desiderium , etc. Idest, et quia omne
desiderium est desiderium ad aliquid, ideo desiderium non
est principium movens intellectum operativum, sed illud
desideratum movet intellectum, et tunc desiderabit intellectus,
et cum desideraverit, tunc movebitur homo,
scilicet a virtute desiderativa, que est intellectus aut ymaginatio.
Deinde dixit: Et ideo necessario , etc. Idest, et quia principium
motus est ex desiderato, apparet quod hec duo movent hominem,
scilicet desiderium et consensus qui sunt erga operationem,
secundum hunc modum, scilicet quod faciens desiderare et movens
quod est intellectus idem sunt, sed est movens quia facit
desiderare rem. Et hoc intendebat cum dixit: Desideratum
enim , etc. Idest, desideratum enim quia ipsum est
quod movet rem que comprehendit (et est intellectus
operativus aut ymaginatio), et intellectus, quando comprehendit
aliquid, desiderabit per scientiam et movebit per
desiderium, necesse est ut ipse intellectus sit movens secundum
quod est desiderans, non secundum quod est comprehendens, neque secundum

[Page 518] quod desiderium est alia virtus ab intellectu que est etiam
movens, secundum quod ipse declarabit post. Et hoc quod ipse dixit
de intellectu operativo intelligendum est de ymaginatione;
animalia enim universaliter moventur ab ymaginatione.
Si igitur forma fuerit ymaginata ex cogitatione, tunc
motus attribuetur intellectui operativo; et si non fuerit
ex cogitatione, tunc attribuetur ipsi virtuti ymaginative. Textus/Commentum [50] Et principium huius erit in tempore in quo
movetur ymaginatio. Nullus igitur motus est
extra desiderium. Motor igitur unus est, scilicet
desiderans. Movens enim si esset duo, scilicet intellectus
et desiderium, tunc moveret modo communi.
Modo autem intellectus non videtur
movere preter desiderium. Voluntas enim et
desiderium quando moventur in cogitatione,
tunc voluntas movet. Et desiderium movet
motu qui non intrat cogitationem. Et
desiderium est aliquis appetitus.
Et principium huius motus qui est ex re desiderata
erit in tempore in quo ymaginatio movetur a re
desiderata sine appetitu. Ymaginatio enim primo comprehendit
desideratum, scilicet patitur ab eo secundum comprehensionem; et cum
comprehendit ipsum, forte desiderabit; et cum desideraverit,
et non erit illic aliud desiderium contrarium neque alia virtus

[Page 519] anime contraria, tunc movebit animal in loco ad illud desideratum.
Deinde dixit: Motor igitur est unus . Idest, motor igitur qui
est desideratum quia est unus, continget ut illud quod
movetur ab eo, quod est movens animal, scilicet virtus desiderativa,
sit una etiam; et hoc est aut intellectus aut ymaginatio
secundum quod utrunque est desiderans. Et si movens animal esset
duo, scilicet intellectus per se et virtus desiderativa per se
secundum quod sunt diversa, tunc motus animalis non proveniret ab
eis nisi accidentaliter, scilicet per naturam communem istis duabus
virtutibus, que esset alia ab utraque illarum. Deinde dixit: Modo
autem intellectus , etc. Idest, et si ita esset, contingeret ut
intellectus per se moveret animal, et etiam desiderium per
se, et non est ita; intellectus enim non videtur movere
nisi voluntarie, sicut ymaginatio non videtur movere
sine desiderio. Et differentia inter voluntatem et desiderium
est quia, quando voluntas et desiderium movent,
tunc voluntas movet secundum cogitationem, desiderium
autem movet non secundum cogitationem. Deinde dixit: Et desiderium
est aliquis appetitus . Ita cecidit in scriptura, et
est falsum, et debet legi: Et appetitus est aliquod desiderium;
idest quod pars anime desiderans est movens universaliter;
si igitur desideraverit per cogitationem, dicetur
voluntas, et si fuerit sine cogitatione, dicetur appetitus.
Et demonstrat hunc errorem alia translatio, in qua dicitur:
Appetitus autem movet sine cogitatione, quia appetitus
est modus desiderii . Textus/Commentum [51] Omnis igitur intellectus est rectus; appetitus autem
et ymaginatio quandoque sunt recti et quandoque non. Et
ideo pars appetitiva movet semper, sed hoc aut
erit bonum aut existimabitur esse bonum. Sed non in
omnibus; illud enim actuale est laudabile; et actuale
est illud quod possibile est ut habeat rem alio modo.

[Page 520]
Et omnis actio ex intellectu est recta; actiones autem
que fiunt ex appetitu et ymaginatione quandoque sunt
recte, quandoque non. Et ideo pars appetitiva movet semper,
quia movet ad rectum et ad non rectum; intellectus
autem non movet nisi ad rectum tantum, et ideo non
movet semper. Deinde dixit: sed hoc aut est bonum , etc. Idest, sed hoc
erga quod movet virtus appetitiva aut est bonum, aut existimatur
esse bonum sed non est. Et hoc bonum ad quod movetur
ista virtus non est bonum commune omnibus; illud enim bonum
quod est in actu semper est laudabile simpliciter. Et hoc
intendebat cum dixit: Sed non in omnibus; illud enim actuale
est laudabile , idest illud bonum existens in omnibus; illud enim
bonum quod semper est actuale est laudabile. Deinde dixit: et
actuale est illud quod habet rem alio modo . Idest, et bonum quod est
pura actio est bonum quod movet alio modo a modo secundum
quem movent ista bona que quandoque sunt potentia, quandoque
actu. Et potest intelligi per hoc quod dixit Sed non in omnibus , idest, sed non in toto;
idest, et bonum ad quod movetur ista virtus non est bonum
secundum totum, idest semper et simpliciter; illud enim bonum quod
est actu ponitur esse laudabile. Vel aliter: Sed non in omnibus ;
idest, sed bonum quod comprehendit ista virtus non est bonum
existens laudabile ab omnibus, sed bonum intellectui
operativo est laudabile apud illam virtutem et bonum quod

[Page 521] potest inveniri alio modo ab eo secundum quem est bonum;
bonum autem commune omnibus est bonum purum. Et intentio in istis
est propinqua, et quasi ista postrema videtur convenientior. Textus/Commentum [52] Iam igitur apparuit quod talis virtus anime movet,
et est que dicitur appetitiva. Et dividentes
animam, si dividunt eam secundum virtutes, tunc
invenient multas partes valde, scilicet nutritivam
et sensibilem et intelligentem et cogitantem
et desiderativam; iste enim distincte sunt abinvicem,
et magis desiderativa, et similiter irascibilis.
Iam apparuit ex hoc sermone quod talis virtus virtutum
anime, que comprehendit rem et desiderat ipsam, est virtus
movens animal, et est que dicitur appetitiva. Et illi qui solent
dividere animam in tres aut in duas partes, oportebat eos,
si intendebant dividere illam secundum virtutes habendas, dividere
eam in plures partes, cum plures habeat partes illis tribus, v. g.
nutritivam, sensibilem, intelligentem, et cogitativam. Textus/Commentum [53] Et propter diversitatem appetitus contrariantur
sibi adinvicem. Et hoc accidit quando
modi appetitus fuerint oppositi; et hoc non erit
nisi habenti sensum per tempus. Et intellectus
coget nos ad prohibendum propter rem futuram,
et appetitus propter rem presentis voluptatis.
Existimatur igitur quod res presentis voluptatis
est voluptas simpliciter, quia non aspicit
rem futuram.

[Page 522]
Potest intelligi: et propter diversitatem appetituum
qui sunt in anima concupiscibili, contradicunt sibi in motu
adinvicem. Vel aliter: idest, et propter diversitatem appetitus
anime concupiscibilis ab intellectu, contradicunt
sibi adinvicem; et hoc est manifestius. Deinde dixit: Et accidit
hoc , etc. Idest, et hoc accidit in eadem re quando modi appetituum
in ea fuerint oppositi; et iste modus contrarietatis
non invenitur nisi in animali quod comprehendit
tempus, quia comprehendit ex re aliud in presenti
tempore quam illud quod in futuro, v. g.
iudicare quod modo est voluptabile et
in futuro contristabile. Deinde dixit: Et intellectus coget
ad prohibendum . Et intendebat demonstrare diversitatem
duorum modorum in appetitu, scilicet appetitum
intellectus et appetitum anime concupiscibilis. Anima
enim concupiscibilis movet ad rem que est in actu
voluptuosa; anima autem rationabilis multotiens prohibet
hoc propter nocumentum futurum, v. g. coitus
et crapula. Deinde dixit: Existimatur igitur , etc. Idest, multi
igitur existimant quod res presentis voluptatis est voluptuosa
simpliciter et nunquam contristabilis, quia virtus concupiscibilis
non inspicit contristationem contingentem in futuro. Textus/Commentum [54] Et movens est appetitum secundum quod est appetitum.
Appetitum enim precedit alia; hoc enim movet et non
movetur, quia movet ymaginationem
et intellectum. Moventia autem sunt
multa in numero quia res per quas fit motus
sunt tres, quarum una est motor, et alia res
per quam movet, et tertia motum. Et motor
est duobus modis: ille autem est non mobilis,
ille vero est mobilis. Non motum autem est
bonum intellectum; motor autem et motum
est appetitivum (movet enim illud quod movetur
secundum quod est appetitivum, quia
appetitus est aliquis motus, scilicet qui est in actu). Et
quod movetur est animal. Et instrumentum
movens est appetitus. Et ista sunt corporalia,
et ideo querenda sunt in actionibus communibus
anime et corpori.

[Page 523]
Et primus motor in hoc motu est res appetita
secundum quod est appetita. Res enim appetita precedit
alia moventia animal in hoc motu quia ista movet et
non movetur, et ista est dispositio primi motoris. Deinde
dixit: quia movet ymaginationem et intellectum . Idest
et est motor quia movet ymaginationem (quando
appetitus fuerit partis ymaginative) aut intellectum (si
appetitus fuerit istius partis anime). Deinde dixit: Moventia
autem sunt multa in numero . Idest, moventia autem
quibus fit iste motus sunt plura uno. Deinde dixit:
quia res per quas fit motus , etc. Idest, et contingit ut
motor sit plures uno propter hoc quod declaratum est
in sermonibus universalibus, scilicet quod omnis motus fit
per tres res, scilicet quarum una est motor qui non movetur,
et alia illud per quod movet (et hoc est motor et motum),
tertia autem est motum et non motor. Deinde dixit: Et motor
est duobus modis

[Page 524] , etc. Idest, et declaratum fuit illic quod
motor est duobus modis, scilicet motor non motus (et iste est
primus), et motor qui movetur (et hoc est per quod movet
primus motor). Deinde demonstravit quid est unumquodque
istorum trium in hoc motu. Et dixit: Non motum
autem est bonum intellectum ,etc. Idest, illud autem quod
est in hoc motu movens non motum est bonum intellectum
quod comprehendit anima appetitiva. Motor
autem et motum est res appetitiva, idest membrum corporis
in quo est ista pars anime; appetitus autem est
motus qui est a re appetita per intellectum in actu. Et
forte hoc intendebat cum dixit: quia appetitus est motus,
scilicet qui est in actu ; idest appetitus qui est a re appetita in
actu. Vel aliter: idest appetitus qui est appetitus in actu.
Motum autem et non motor, que est tertia res in hoc motu,
est animal. Deinde dixit: Et instrumentum est appetitus ,
etc. Idest, et quia illud per quod movet primus
motor necesse est ut sit corpus, cum sit motum, secundum quod
declaratum est in universalibus sermonibus, et appetitus
hic est illud per quod movet primus motor, ergo
res appetitiva, per quam movetur animal, est corpus, et
appetitus est forma eius. Et ideo oportet querere ea
per que fit iste motus ubi loquitur de actionibus communibus
anime et corpori, idest in parte Scientie Naturalis
in qua loquitur de istis actionibus communibus, ut
sompno et vigilia. Et ipse locutus fuit de hoc in tractatu
quem fecit de Motu Animalium, sed iste tractatus non
venit ad nos, sed quod transferebatur ad nos fuit modicum
de abbreviatione Nicolai.

[Page 525] Textus/Commentum [55] Et dico modo universaliter quod corpus movetur
motu consimilitudinis. Ubi enim est principium,
illic etiam finis, sicut motus girativus.
In hoc enim invenitur gibbositas et concavitas,
illud autem finis, hoc autem principium.
Et ideo hoc autem est quiescens, hoc vero motum,
quamvis in diffinitione sint diversa, in magnitudine
autem non distincta. Omne
enim quod movetur movetur secundum
expulsionem et attractionem. Unde necesse est ut res
quiescat, sicut illud quod est in circulo, et quod
principium motus sit ex hoc.
Cum notificavit quod querere de rebus per quas fit iste
motus convenientius est in alio loco, incepit hic narrare
quandam rem universalem. Et dixit: Et dico modo universaliter ,
etc. Idest, et dico modo quod corpus movetur a primo
instrumento ita quod primum instrumentum quod
movet ipsum, quod est subiectum anime desiderative,
est in corpore animalis in uno loco, a quo expelluntur
partes partis mote animalis, et ad quem attrahuntur partes
illius partis ab illo instrumento. Omnis enim motus
compositus ex attractione et expulsione, necesse est ut
principium a quo est expulsio sit finis ad quem est attractio.
Et ideo dixit: sicut motus girativus ; motus enim
girativus compositus est ex attractione et expulsione.
Quoniam autem motus animalis compositus est ex
attractione et expulsione manifestum est, quoniam, quando
pars dextra movetur a nobis et sustentati fuerimus
super sinistram, tunc quedam partes illius partis erunt

[Page 526] expulse ad anterius et quedam attracte, et sunt partes
que sunt posterius. Et attractio et expulsio earum non
est in rectitudine, sed secundum lineas non rectas, magis curvas
quam rectas; et ideo assimilatur giro. Et instrumentum per
quod corpus desiderat primo et universaliter non est
cognitum a nobis. Et in loco huius sermonis invenimus
in alia translatione sermonem manifestiorem sic: Dicamus
igitur breviter quod motor est quasi habens eandem
dispositionem in suo principio et suo fine, sicut illud quod
dicitur Grece gigglimus. Est enim in eo gibbositas et
concavitas, et unum eorum est finis et aliud principium .
Deinde dixit: In hoc enim invenitur gibbositas et concavitas.
Idest, in omni enim quod movetur secundum expulsionem
et attractionem, non recte, contingit esse concavitatem
et gibbositatem, ita quod gibbosum sit quiescens a quo
erit principium expulsionis et ad quod sit finis attractionis,
et concavum sit motum, sicut est dispositio corporis
moti circulariter; omne enim corpus quod movetur
circulariter, motus eius componitur ex attractione
et expulsione, sicut dictum est in septimo Phisicorum. Deinde dixit:
illud autem est finis, hoc autem principium , etc. Idest, et ista
pars quiescens est per motum attractionis finis, et per
motum expulsionis principium. Et ideo necesse est ut
gibbosum, aut illud quod est loco gibbosi, sit quiescens, et ut
concavum, aut illud quod est loco concavi, sit motum; licet
principium et finis in hoc motu sint diversa in diffinitione, in
magnitudine autem idem, sicut centrum. Et hoc est econtrario
de motu recto, scilicet quod principium et finis sunt in eo
diversa in diffinitione et in magnitudine. Et membrum
quod est tale in animali est cor, secundum ipsum. Deinde dixit: Omne
enim quod movetur movetur secundum aliquam gibbositatem

[Page 527] .
Idest, et fuit necesse ut in animali sit tale membrum quiescens
quia est principium motus expulsionis et finis attractionis
propter hoc quod omne quod movetur secundum attractionem
et expulsionem necesse est ut sit secundum aliquod
gibbosum quiescens ad quod pervenit motus attractivus
et a quo incipit motus expulsivus. Et ideo necesse
est ut in omni tali sit aliquod fixum quod sit principium
et finis, sicut centrum in circulo. Et iste sermo edificatur
super duas propositiones, quarum una est quod motus
animalis in loco componitur ex expulsione et attractione;
secunda est quod omnis motus compositus ex attractione
et expulsione habeat rem quiescentem ex qua sit principium
motus expulsivi et ad quam sit finis attractivi.
Apparet enim quod necesse est in omni motu ut illud a quo
est motus et ad quod est motus sit quiescens. Cum igitur
motus fuerit compositus ex expulsione et attractione,
continget ut hoc quiescens sit idem. Cum igitur hee due propositiones
fuerint concesse, consequetur ex eis quod in animali est
membrum quiescens a quo incipit motus expulsionis
et ad quod pervenit. Et quia videmus quod ultimum membrum
quod quiescit in motu locali est cor, necesse est
ut eius principium sit ex eo. Sic igitur est intelligendus
iste locus, et iste propositiones sunt manifeste et apparentes,
sed verificare eas per inductionem et dare
causas apparentium in hoc proprium est sermoni de motu
animalium locali. Textus/Commentum [56] Et universaliter, sicut diximus, quod res secundum
quod est animal habet appetitum, sic per illam
intentionem movet se. Et desiderium non
est extra ymaginationem; omne enim ymaginatum
aut est sensibile aut cogitabile (hoc enim
invenitur in aliis animalibus). Consideremus
igitur in animalibus non perfectis quid moveat
ea in quibus sensus non est nisi per tactum
tantum. Dicamus igitur: Utrum sit possibile ut
habeant tristitiam et delectationem? Et si hec
duo habent, de necessitate habent appetitum.
Quomodo igitur erit ymaginatio? Aut forte,
sicut moventur motu non terminato, sic etiam
existit in eis? Est enim in eis, sicut diximus, cum
ymaginatione sensati non terminati.

[Page 528]
Et quia res secundum quod est animal habet appetitum, necesse
est ut per illam intentionem moveat se. Et omnis
appetitus non est sine ymaginatione; omne enim ymaginans
aut habet illam formam ymaginatam, a qua movetur,
ex sensu, aut habet eam ex cogitatione; in homine
autem habetur ex cogitatione, in aliis vero animalibus ex sensu.
Et cum posuerimus quod omnis appetitus fit ex ymaginatione,
ymaginatio autem fit ex quinque sensibus in animalibus
perfectis, oportet considerare quomodo moventur animalia imperfecta,
que non habent nisi tactum tantum. Et manifestum est quod,
si ista habent delectationem et tristitiam, necesse est ut
habeant appetitum. Sed si posuerimus ea habere appetitum,
necesse erit ut habeant ymaginationem. Sed ista existimantur
non habere ymaginationem, cum non moveantur
ad sensibilia nisi apud presentiam eorum, aut moveantur
motu non terminato. Sed quocunque modo sit, dicamus
quod, quemadmodum moventur motu non terminato,

[Page 529] idest ad intentionem non terminatam, ita videtur quod
ymaginantur ymaginatione non terminata, cum sentiant
sensu non terminato. Textus/Commentum [57] Et hoc etiam invenitur in aliis animalibus.
Virtus autem cogitativa est in rationabilibus
tantum. Eligere autem facere hoc aut hoc est de actione
cogitativa. Et numerat ipsum unum de necessitate;
movetur enim erga maius, ita quod potest
ex multis ymaginationibus ut agat. Et hec est
causa existimationis. Non enim habet cogitationem
quia non habet rem que fit a ratione,
et hoc est quod est illius propter delectationem,
quia non habet virtutem cogitativam. Dominatur
igitur et movet quandoque illud et quandoque
aliud. Appetitus enim movet appetitum secundum speram,
quando habuerit intentionem continentie;
est enim secundum naturam prior et motor, ita
quod sint mote erga motum.
Et ymaginatio existit in aliis animalibus, cogitatio
autem in rationabilibus. Eligere enim facere hoc
ymaginatum et non hoc est de actione cogitationis, non
de actione ymaginationis. Iudicans enim quod hoc ymaginatum
est magis amabile quam hoc debet esse eadem virtus
de necessitate que numerat ymaginationes in
quibus iudicat magis delectabilius. Et hoc intendebat
cum dixit: Et numerat ipsum unum de necessitate .

[Page 530] Idest, secundum quod reputo, et necesse est ut una virtus
numeret illas ymaginationes donec comprehendat ex eis magis
amatum, sicut unum numerat numeros inequales
donec comprehendat magis maiorem; similiter
cogitatio numerat ymaginationes et comparat inter eas donec
possit pati ab ymaginatione alicuius earum. Et hec
est causa quare animal rationale habet existimationem;
existimatio enim est consensus qui provenit a cogitatione.
Deinde dixit: Non enim habet cogitationem , etc.
Idest, et preter animal rationale nullum habet cogitationem,
quia non habet rationem; et motus animalium est
propter delectationem, et est motus simplex, non diversus,
quia non habet virtutem cogitativam cum appetitu
ita quod hee due virtutes dominarentur sibi adinvicem
adeo quod moveretur animal quandoque propter voluntatem
sicut in animali rationali. Deinde dixit: Appetitus
enim movet appetitum , etc. Idest, accidit enim in habente
plusquam unum appetitum ut animal moveatur in quibusdam
locis a duobus appetitibus insimul, quando
acciderit ut unus appetitus fuerit dominans et continens
secundum; tunc enim inducet ipsum ad suum motum,
quando appetitus dominatus remanet motus in
suo motu proprio, sicut accidit in corporibus celestibus.
Unusquisque enim orbium stellarum erraticarum
videtur moveri per appetitum orbis stellarum fixarum
motu diurno, licet cum suo appetitu proprio moveatur
motu proprio. Deinde dixit: est enim secundum naturam , etc. Idest, et
accidit hoc huic spere continenti alias, scilicet dominari super eas,

[Page 531] propter hoc quia est prior natura aliis et movens eas, ita
quod per hoc accidit ut alie moveantur ab ea. Textus/Commentum [58] Virtus autem scientialis non movetur, sed
quiescit, quia illa est existimationis et iudicii
universalis insimul, ista autem est particularium.
Hoc enim facit quod oportet tale facere talem
actionem, et illud est quia ista res est secundum hunc
modum, ego etiam sum secundum illum. Hoc enim etiam
movet, sed non universale; aut utrunque, sed illa
est quiescens, ista autem non.
Virtus autem que comprehendit universale
non movetur ad comprehensum, quia ista virtus est existimationis
tantum et comprehensionis rei universalis; res
autem universalis non movet omnino, cum non sit aliquod
hoc singulare. Virtus autem que comprehendit
particulare est particularium, et movetur quando
movet. Intendebat igitur hic per virtutem scientialem
virtutem comprehendentem rem universalem. Deinde
dixit: Illa enim facit , etc. Idest, virtus enim que comprehendit
universale affirmat quod oportet quod omne tale agat
talem actionem; virtus autem particularis est que comprehendit
exemplum sibi secundum hanc dispositionem quam
affirmavit, si esset sciens, ut ageret illam actionem.
Proveniet igitur a comprehensione istarum duarum virtutum
congregatio per quam fit actio. Deinde dixit: Hoc
enim movet , etc. Idest, intentio enim particularis movet;
motio autem ad universale aut non est ei, aut dicamus quod

[Page 532] motio est utrique, sed est universali quia est quiescens, et
particulari quia est motum. Et hoc intendebat cum dixit:
illud autem est quiescens, istud autem non . Idest, sed si universale
fuerit movens, erit secundum quod est quiescens, aliud autem
particulare secundum quod est motum. Textus/Commentum [59] Necesse est igitur ut anima nutritiva sit in omni,
et ut anima existat in eis de generatione usque
ad corruptionem. Necesse est enim ut omne
generatum habeat principium et finem et descensum,
que non possunt esse sine nutrimento.
Ergo de necessitate virtus nutritiva est in omnibus
rebus augmentabilibus et diminutibilibus.
Cum complevit sermonem de omnibus virtutibus
anime universalibus, vult demonstrare que est ex eis
in animalibus propter necessitatem, et que propter melius.
Et dixit: Necesse est igitur ut anima nutritiva sit in omni
vivo de prima generatione usque ad corruptionem . Necesse
est enim ut omne habens animam habeat crementum
et diminutionem, cum impossibile est ut subito veniat
ad suam perfectionem postremam, sed descendendo
paulatim et intrando in senectutem. Et quia causa
crementi nichil aliud est quam nutrimentum, et causa diminutionis
nichil aliud est quam defectus cibi et eius paucitas, necesse
est ut anima nutritiva sit in omni eo quod crescit et senescit. Et quia
omne vivum est tale, necesse est ut omne vivum sit nutribile. Textus/Commentum [60] Et non est necessarium sensibilem esse simpliciter.
Et impossibile est sine ista ut animal
sit vivum, neque etiam in rebus que non recipiunt
formam sine materia. Necesse est igitur
ut sensus sit in animalibus, si Natura nichil facit
ociosum. Omnia enim existentia per Naturam
aut sunt propter aliquid, aut sunt accidentia
consequentia que sunt propter aliquid.
Omne enim corpus ambulans sine sensu corrumpitur
et non venit ad finem, cum fuerit de actione
Nature. Notum est igitur quod de necessitate invenietur
sensibilis in animalibus, quoniam secundum modum
est motus sine sensu. Sed iste etiam est in eis
que innata sunt quiescere.

[Page 533]
Et non est necessarium ut virtus sensibilis sit simpliciter,
idest in omnibus rebus que crescunt et corrumpuntur;
sed in animalibus tantum necesse est ut sit virtus
sensibilis. Impossibile enim est sine hac virtute ut aliquid
sit animal. Et hoc est in rebus recipientibus eam
non in materia; hoc enim nomen vita dicitur de eis et
istis equivoce; et innuit corpora celestia. Deinde dixit:
Necesse est igitur ut sensus sit in animalibus , etc. Idest,
et apparet quod necesse est ut sensus sit in omni animali;
et hoc quia Natura nichil facit ociose. Omnia enim naturalia
aut sunt propter aliquid, aut sunt accidentia consequentia
naturam de necessitate, et non intenduntur,
v. g. pili qui oriuntur in locis non determinatis
in corpore. Et cum ita sit, si animal non haberet sensum,
cum hoc quod est ambulans, statim corrumperetur antequam
perveniret ad complementum; et tunc Natura ageret ociose,
cum incepit generare entia que non possunt pervenire
ad finem in maiori parte, aut omnino. Notum est

[Page 534] igitur quod necesse est ut virtus sensibilis sit in animalibus
ambulantibus de necessitate, scilicet querentibus
nutrimentum. Deinde dixit: est enim secundum modum
motus sine sensu . Idest, quoniam, si inveniretur aliquid
moveri in loco sine virtute sensibili, tunc esse illius
est modo diverso ab esse generabilium et corruptibilium.
Et innuit corpora celestia; illa enim, quia sunt non
generabilia neque corruptibilia, si haberent sensum, tunc
Natura ageret ociose, quemadmodum, si ista mobilia
generabilia et corruptibilia non haberent sensum, tunc
Natura ageret ociose. Deinde dixit: Sed hoc est
eis que innata sunt quiescere . Idest, sed privatio sensus
debet esse de generabilibus et corruptibilibus in eis
que innata sunt quiescere et non moveri ad nutrimentum,
scilicet in vegetabilibus. Textus/Commentum [61] Et impossibile est ut corpus habens animam
et intellectum et iudicium sit sine sensu cum
non sit remanens, sive fuerit generatum sive
non fuerit generatum. Causa enim propter
quam non habet hoc est quod non iuvatur per
illud corpus neque anima. Modo autem non
est aliquod istorum: illud autem quia
in maiori parte non intelligit, istud autem quia in
maiori parte non est.
Et impossibile est ut corpus habeat animam et
intellectum sine sensu cum illud corpus non est remanens
sed generabile et corruptibile, sive fuerit simplex

[Page 535] sive compositum. Et hoc intendebat cum dixit, ut reputo,
generatum aut non generatum . Causa enim propter
quam debet esse corpus animatum intelligens sine sensu,
si potest esse, est quia illud corpus animatum non adiuvatur
per sensum, neque in anima neque in corpore. Sed
si posuerimus corpus animatum intelligens esse non generabile
neque corruptibile, manifestum est quod non
indiget sensu, cum non haberet sensus in ipso aliquod
iuvamentum. Iuvamentum enim quod est per animam
non habet quia anima sensibilis impedit in maiori parte
intellectum. Et hoc intendebat cum dixit: illa
autem quia in maiori parte non intelligit , idest virtus autem
sensibilis quia in maiori parte non intelligit in animali
intelligenti. Iuvamentum autem virtutis sensibilis que
est per corpus non habet etiam, quia sensus in maiori
parte non est causa longitudinis vite et durationis.
Et hoc intendebat cum dixit: et ista quia in maiori parte
non est . Idest, et sensus in maiori parte est causa quare
res non sit, idest ut corrumpatur; et ideo sensibilia sunt
minoris vite quam multe plante. Textus/Commentum [62] Et propter hoc, utrum non est corpus motum
habens animam sine sensu? Sed si habet
sensum, tunc de necessitate aut erit simplex
aut compositum. Et impossibile est ut sit simplex,
quia non habet tactum, et necesse est ut habeat ipsum.
Et propter hoc quod declaratum est, si est aliquod
corpus motum habens animam non generabile neque

[Page 536] corruptibile, tunc illud corpus non indiget sensu; et tunc
querendum est modo utrum est corpus motum habens
animam sine sensu, aut nullum corpus est tale. Et innuit
quod querendum est de hoc in alio loco. Deinde dixit: Sed
si habet sensum , etc. Idest, sed manifestum est hoc quod, si virtus
sensus est in aliquo corpore, necesse est ut illud corpus
sit aut simplex, idest unum quatuor simplicium,
aut compositum ex eis, quod est generabile et corruptibile.
Et impossibile est ut sit corpus simplex; corpus
enim simplex impossibile est ut habeat sensum tactus,
et necessarium est ut tactus sit in omni habente sensum. Textus/Commentum [63] Et hoc scitur de istis rebus: quia animal est
corpus animatum, et omne corpus est tangibile,
et omne tangibile est sensibile tactu, ergo
corpus animalis necesse est ut sit tangibile,
si animalia innata sunt evadere. Et alii sentiunt sensus
residui mediantibus aliis rebus, v. g. olfactus
et visus et auditus. Si igitur tangibile non invenitur
sensu, impossibile est ut recipiat quedam et fugiat
quedam, et sic impossibile est ut animal salvetur. Et propter hanc causam
gustus est sicut tactus; est enim nutrimenti, et
nutrimentum est corporis tangibilis.
Et hoc scitur de hiis propositionibus: quoniam omne
animal est corpus animatum, et omne corpus est tangibile,
et omne tangibile est sensibile per tactum, ergo
corpus animalis, si debet salvari et evadere ab occasionibus,

[Page 537] necesse est ut habeat tactum. Et alii sensus residui
quos habet comprehendunt alia sensibilia mediantibus
aliis corporibus a suis propriis sensibilibus, v. g. sensus
auditus, olfactus, et visus. Si igitur animal non sentit corpora
tangibilia, tunc impossibile est ut veniat ad quedam
corpora et utatur eis in aliquo iuvamento, aut ut
fugiat quedam nocentia; et cum ita sit, impossibile est
ut animal salvetur. Deinde dixit: Et propter hanc causam ,
etc. Idest, et propter hanc necessitatem sensus gustus
est necessarius in animalibus sicut est tactus. Gustus
enim est propter nutrimentum, scilicet ad cognoscendum
conveniens ab inconvenienti, et nutrimentum est
in corpore tangibili; et ideo necesse est ut gustans sit tangens,
sicut declaravimus prius. Textus/Commentum [64] Sonus autem et color et odor non nutriunt,
neque fit ex eis augmentum aut diminutio. Et
propter hanc causam gustus de necessitate fuit
aliquis tactus, quia sensus non est nisi tangibilis
nutribilis. Ista autem sunt animalium et de
necessitate, et manifestum est quod impossibile est
animal esse sine sensu; ista autem alia sunt ut sint
meliora, et hoc non accidit cuilibet generi animalium,
sed quibusdam. Et sicut necesse est
ut illud sit ambulans, si innatum est
salvari, et non ut sentiat quando tetigerit tantum,
sed a remoto etiam.
Sonus autem et color et odor non nutriunt corpus
quando veniunt super ipsum, neque faciunt in corpore

[Page 538] additionem aut diminutionem sicut facit nutrimentum.
Et propter hanc causam quam dico, gustus de necessitate
est aliquis tactus, idest quia sensus gustus est alicuius
tangibilis nutrientis. Et hoc intendebat cum dixit: quia sensus
non est nisi tangibilis . Deinde dixit: Isti autem sunt animalium
de necessitate . Et intendebat sensum tactus et sensum
gustus. Deinde dixit: isti autem alii ; idest, tres sensus alii. Deinde dixit: et
hoc non accidit , etc. Idest, et isti tres sensus non inveniuntur
in quolibet genere animalium, sed in quibusdam. Deinde dixit: Et
sicut est necessarium ut istud sit ambulans , etc. Idest, et sic
animal, cum necesse est ei ut sit ambulans, si innatum est
salvari, perfectius est ei ut non comprehendat sensibilia
nociva et utilia de propinquo tantum et per tactum,
sed ex remoto etiam, quoniam per istos duos modos sentiendi
salvabitur perfectius et melius. Textus/Commentum [65] Et hoc non erit nisi quando fuerit sensibile
per medium, quia illud autem patitur a sensibili
et movetur, hoc vero ab illo. Et quemadmodum illud
quod movet in loco agit quousque transmutetur,
et similiter quod expellit aliud agit donec expellatur,
et erit motus per medium (primum
autem movet aut expellit absque eo quod expellitur,
aliud autem expellitur tantum et non expellit,
medium autem habet utrunque, et meaia
sunt multa), et sic est de transmutatione, sed quiescens
in eodem loco. Et sicut qui imprimit in
cera imprimit quamdiu movet, et ad locum ad
quem pervenit impressio; lapis autem non imprimitur
omnino, sed aqua imprimitur in remoto
spatio, et aer movetur multum et agit et patitur,
si remanet et est idem. Et propter hanc causam
melius est ut aer patiatur per conversionem
a corpore et a colore, quam quod possibile fuerit
ut visus per transmutationem et conversionem.
Et est idem in rebus lenibus. Et ideo hoc
movet visum etiam, sicut sigillum existens in
cera redditur ad ultima eius.

[Page 539]
Et hoc sentire quod est ex remoto fit quando sensibile
moverit sentiens per medium, quoniam, quando
illud quod est medium patitur et movetur a sensibili,
et hoc quod est sensus patitur a medio. Deinde dixit:
Et sicut illud quod movet in loco , etc. Idest, et quemadmodum
corpus movens in loco indiget in hoc quod moveat
ut agat quousque moveatur et transmutetur, et similiter
illud quod expellit aliud indiget ut expellatur,
et tunc expellet, et sic motio in talibus rebus componitur
ex tribus ad minus, scilicet primo motore, et medio, et
postremo moto (primus autem motor expellit et movet
et non movetur, postremum autem motum expellitur et movetur
et non movet, medium autem facit utrunque, scilicet movet et movetur;
medium autem potest esse unum et potest esse plus uno). Deinde dixit:
et sic est de transmutatione , etc. Idest, et secundum dispositionem quam
narravimus de motu in loco, scilicet quod componitur ex tribus rebus, ita
est de hac transmutatione que fit a sensibilibus sensuum
per media. Sensibilia enim movent et non moventur,
et media inter ea movent sensus et moventur a sensibilibus,

[Page 540] et sensus moventur et non movent. Sed est differentia
inter ea quod ista transmutatio que est in istis rebus
medio est et medium permanens in eodem loco, et non
transfertur ab eo; illic autem medium transfertur; et similiter
postremum motum. Et cum declaravit ea in quibus
communicat ista transmutatio cum transmutatione
in loco, et in quibus distinguitur ab ea, dedit exemplum
in hoc. Et dixit: Et sicut qui imprimit ceram , etc. Idest, et
iste motus qui est medii in suis partibus a sensibili valde
est similis impressioni sigilli in cera; et quemadmodum
cera movetur cum suis partibus a sigillo, et ille motus
pervenit in ceram ad quodcumque potest pervenire virtus
imprimentis, et cera permanet in omnibus suis partibus,
ita est dispositio in motu medii cum sensibilibus,
scilicet quod exprimitur ab eis et expellitur ad omne
ad quod pervenit virtus expressionis, et est permanens
in suo loco non motum. Deinde dixit: lapis autem , etc.
Idest, et iste motus non adaptatur in omni corpore; lapis
enim et sibi simile non exprimitur omnino, sed
exprimitur illud quod est sicut aqua; aqua enim videtur
exprimi in remoto spatio; et similiter aer; multotiens
enim videtur agere et pati ab expressione, quando
fuerit fixus secundum totum, non motus neque divisus.
Deinde dixit: Et propter hanc causam melius est
ut aer patiatur , etc. Idest, et quia in medio possibilis est
hec impressio, ideo melius est dicere, in conversione
que fit in audibilibus et visibilibus, quod nichil aliud est nisi
quia aer convertitur per illum motum qui est in eo et illam
passionem que fit ex sensibilibus, quando

[Page 541] occurrerit aliquid in quo non potest pertransire ille
motus secundum rectitudinem ad sensus; melius est quam dicere
conversionem esse corporum extra visum, sicut dicunt
quidam Antiquorum, et concedunt Perspectivi,
cum nulla sint ibi corpora extrinseca. Deinde dixit: Et est
in istis rebus lenibus , etc. Idest, et iste motus est in rebus
humidis. Et hoc intendebat per lenibus idem . Et ideo aer
movet visum etiam; quemadmodum si sigillum existens
in cera redderetur ad postremum finem adeo quod
moveret aerem in parte secunda, ita sensibile movet
aerem ita quod pertransitur per ipsum ad superficiem tangentem
sensum, et sic movet sensum. Textus/Commentum [66] Manifestum est igitur quod impossibile est ut
corpus animalis sit simplex sicut ignis aut
aer. Impossibile est enim ut habeat unum alium
sensum preter tactum; omne enim corpus
animatum est tangibile, secundum quod diximus. Et illa
alia sunt instrumenta sensus, preter terram;
omnia enim faciunt sensus quia sentiunt per
aliud et per medium; tactus autem fit in tangendo,
et ideo vocatur hoc nomine. Et hoc est
cum alia instrumenta sensus non sentiant nisi
mediante tactu (sed hoc est mediantibus aliis);
illud autem existimatur contentum per se.
Et ideo nullum istorum elementorum est corpus
animalis. Neque terra. Tactus enim est quasi
medium aliis sensibilibus, et instrumentum
sensui. Et res recipiens non congregat tantum
mutationes terrestres, sed etiam calidum et frigidum
et alia tangibilia. Et ideo non sentimus
per ossa et pilos et per tales partes; et ideo
vegetabilia non habent aliquem istorum sensuum,
quia sunt ex terra. Impossibile enim est
ut alius sensus sit sine tactu, et hoc instrumentum
quod est sensui non est ex igne neque ex aliquo
illorum aliorum elementorum.

[Page 542]
Impossibile est igitur ut corpus animalis sit simplex.
Impossibile est enim ut animal habeat aliquem trium
sensuum sine tactu; omne enim animatum debet esse tangens.
Deinde dixit: Et illa alia , etc. Idest, et corpora simplicia
sunt instrumenta trium sensuum, preter terram,
que non est instrumentum alicuius sensus. Et hoc fuit
quia omnes isti sensus, scilicet tres, agunt sensum quia
indigent simplicibus instrumentis et medio extrinseco,
idest denudatis a sensibilibus, scilicet ut instrumentum
in visu et medium non habeant colorem, neque in
olfactu odorem, neque in auditu sonum. Et que denudantur
ab istis aut sunt corpora simplicia aut in quo dominantur
corpora simplicia. Sed tactus differt ab istis sensibus,
quia comprehendit suum sensibile sine medio, et
ideo nullo elemento medio utitur in extrinseco. Et cum
declaratum est hoc de sensu tactus, necesse est ut suum
instrumentum non sit simplex. Et universaliter vult declarare
hic quod tactus in hoc differt ab aliis sensibus.
Alii enim sensus si possent denudari a tactu, tunc possibile
esset ut corpus animalis habentis illos sensus esset

[Page 543] simplex; tactus autem econtrario, scilicet quod impossibile
est quod suum instrumentum sit simplex. Omne
enim instrumentum debet denudari a sensibili; et quia
impossibile est ut aliquod corpus denudetur a quatuor
qualitatibus, necesse est ut instrumentum istius sensus
sit medium, idest admixtum ex elementis. Et cum ita
sit, contingit quod ista virtus est causa essentialis quare
corpus animalis est compositum. Deinde dixit: Cum hoc
quod alia instrumenta sensus , etc. Idest, et cum alii sensus
utuntur elementis tribus pro instrumentis et mediis,
necesse est ut tactus non utatur aliquo eorum, et
quod suum instrumentum sit compositum, non simplex;
licet instrumenta quibus illi utuntur non possunt denudari
a tactu, et ex hoc modo sunt composita; et si hoc
non esset, necesse esset ut essent simplicia. Deinde dixit:
sed hoc est per alia media . Idest, sed indigentia eorum
a tactu non est indigentia eius quod comprehendit suum
sensibile per illum sine medio, sed per alia media et per
alia instrumenta. Deinde dixit: Et ideo nullum istorum
elementorum , etc. Idest, et propter hoc quod diximus,
nullum istorum elementorum est corpus animalis. Neque terra
etiam, secundum quod est simplex aut prope simplex, cum alii
sensus utantur elementis quasi instrumento et medio,
et ista est alia virtus ab illis; quapropter non utitur elementis
pro instrumento, cum suum instrumentum debet
esse medium inter tangibilia, cum non possit denudari
a qualitatibus tangibilibus, neque posset comprehendere
tangibilia si esset tangibilis simplex, idest in fine
alicuius qualitatis tangibilis. Deinde dixit: Et recipiens non
congregat , etc. Idest, et recipiens tactum non de necessitate

[Page 544] habet qualitates terrestres tantum, sed calidum et
frigidum et alia tangibilia; et ideo necesse fuit ut recipiens
tangibile sit medium, cum non possit denudari
ab omnibus, neque etiam posset sentire si aliqua
qualitatum tangibilium dominaretur in eo. Et ideo non
sentimus per ossa neque per pilos, propter dominium qualitatum
terrestrium in his corporibus; et ideo vegetabilia
non habent sensum tactus; quapropter neque alios
sensus, quia impossibile est alios sensus inveniri
sine tactu; et instrumentum tactus neque est ignis neque
aliud corpus elementorum, neque est corpus attributum
eis secundum dominium. Textus/Commentum [67] Declaratum est igitur quod animalia moriuntur
necessario quando caruerint hoc sensu
tantum; et etiam quod est impossibile ut non sit in
animalibus. Animalia enim non de necessitate habent
alium sensum nisi istum. Et ideo alia sensibilia
non corrumpunt animalia per dominium,
v. g. color et sonus et olfactus,
sed tantum corrumpunt instrumenta sensus,
nisi hoc sit per accidens (v. g. quod cum sono
sit magna percussio; omnes enim isti corrumpunt
animalia, sed per accidens). Et ideo sapores
etiam nocent animalibus mediante gustu;
gustus enim est aliquis tactus. Dominium autem
tangibilis, v. g. calidi et frigidi
et duri, corrumpit animalia.

[Page 545] Declaratum igitur est ex hoc sermone quod animalia
moriuntur quando caruerint tactu, et quod impossibile
est ut iste sensus non existat in animali dum animal
est animal; quod non est de aliis sensibus; non enim est
necessarium ut animal habeat alium sensum preter tactum.
Et propter hoc, dominium et vigor aliorum sensibilium
non corrumpunt animal, v. g. fortis
color et fortis sonus et fortis odor, sed tantum corrumpunt
sua instrumenta propria, nisi per accidens (v. g.
quando cum sono fuerit magna percussio, et
similiter de colore et odore). Sapores autem nocent
animalibus essentialiter, mediante gustu; gustus enim est
aliquis tactus. Sed qualitates corrumpentes animalia sunt
tangibiles, v. g. calidum et frigidum et durum. Textus/Commentum [68] Et dominium cuiuslibet sensibilis expellit
instrumentum sensus, et ideo tangibile expellit
tactum. Et per istum fuit diffinitum scilicet
vivere; animal enim impossibile est ut sit sine
tactu. Et ideo dominium tangibilis non tantum
corrumpit instrumentum sensus, sed
etiam et animal, quia est necessarium animali
ut sit ens, non ut sit in meliori dispositione.
Illi autem alii sensus sunt in animali propter
melius: visus autem ut aspiciat in aere et aqua;
et gustus ut sentiat delectabile et tristabile
et ut habeat appetitum et moveatur; et similiter
de olfactu; auditus vero ut audiat rem; lingua
vero ut significet rem alio modo.

[Page 546] Et dominium omnis sensibilis, quando fuerit
intensum, corrumpit suum instrumentum proprium,
sive fuerit tactus sive alterius. Deinde dixit: Et per istum
fuit diffinitum , etc. Idest, et per hanc virtutem, scilicet
tactum, diffinitur animal; et causa in hoc est quia est
impossibile ut animal sit sine tactu. Et ideo accidit quod tangibile
intensum non tantum corrumpit instrumentum
sensus, sed animal essentialiter, quia sensus tactus est de
rebus necessariis animali, scilicet ut sit ens, non secundum
quod sit ei melius sicut est de aliis sensibus residuis.
Deinde dixit: visus autem ut aspiciat in aere et
aqua . Et similiter de olfactu, scilicet quod primo est propter
appetitum cibi. Auditus autem ut audiat rem, idest sonos,
et intelligat per eos, in animalibus rationabilibus
et in animalibus brutis; in rationabilibus autem ut intelligant
intentiones quas significant verba. Lingua autem
ut significet rem alio modo. Et innuit, ut puto, iuvamentum
quod habet in verbis, non gustus; hoc enim iuvamentum
magis apparet propter melius quam in gustu, quoniam
gustus reputatur esse necessarius propter suam vicinitatem
tactui; alii autem sensus sunt propter melius,
et precipue visus et auditus. Et hoc est manifestum.