[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT7

Averroes, Commentum super libro de generatione et corruptione, transl. Michael Scotus.

[Page 3]

Averrois Cordubensis
Commentarium Medium
in Aristotelis De Generatione et Corruptione
librum primum

[1] Intentio nostra in hoc libro (!) est quod
oportet determinare causas universales
omnium generatorum et corruptorum

[Page 4] naturaliter et determinare
causas augmentationis et alterationis
etiam et determinare que
sit utraque illarum, et utrum sit opinandum
alterationem et generationem
esse eadem aut diversa, sicut

[Page 5] nomina habent diversa. Dixit Antiquorum igitur quidam
opinantur quod generatio simplex et alteratio idem sunt, et
quidam quod generatio sit alia ab alteratione. Dicentes
enim omnia esse unum, et quod omnia ab uno generantur,
necesse est eis dicere quod generatio simplex et alteratio
sunt idem. Et causa in hoc est quod subiectum omnium
transmutationum apud istos est ens in actu, non transmutabile.
Facientes autem elementa esse plura uno, ut
Empedocles et Anaxagoras et Leucippus et Democritus,
necesse est eis dicere generationem esse aliam ab
alteratione. Generatio enim fit per congregationem elementorum
et corruptio per segregationem eorum; alteratio
autem neque est congregatio neque segregatio.
Empedocles vero dicebat sex esse elementa, quorum
duo sunt moventia, scilicet amicitia et lis, et quatuor mobilia,
scilicet terra et aqua et aër et ignis. Anaxagoras autem
et Leucippus et Democritus dicebant elementa esse
infinita. (Sed Anaxagoras ponebat ea esse corpora consimilium
partium, quorum totum et pars habent idem
nomen, ut caro et medulla et lignum. Democritus autem

[Page 6] et Leucippus dixerunt ea esse corpora infinita in numero
et in figuris, et quod corpora composita ex hiis diversificantur
secundum diversitatem illarum partium
aut propter figuram aut propter situm aut propter ordinem.)
Anaxagoras autem et eius sequaces
differunt ab Empedocle. Empedocles enim dixit corpora consimilium
partium esse composita ex quatuor elementis. Anaxagoras
autem dicebat ista quatuor esse composita ex
consimilibus partibus. Et omnes quidem isti debent dicere,
sicut diximus, secundum hanc opinionem, quod generatio simplex
alia est ab alteratione. Sed quidam eorum consequuntur
suum fundamentum, et quidam non, ut Anaxagoras et Empedocles.
Anaxagoras autem non consequitur suum fundamentum, quia
vocat generationem et corruptionem simplicem alterationem.
Empedocles autem, quia cum ponit quod generatio et
corruptio fiunt per congregationem et segregationem
elementorum quatuor propter amicitiam et litem, et ponit
quod ista elementa non transmutantur adinvicem, et quod differentie

[Page 7] eorum, que sunt calidum et frigidum, humidum et
siccum, et alie qualitates in quibus alteratio accidit sunt
permanentes, — cum hoc ergo ponit, manifestum
est quod secundum suam opinionem nichil est alteratio, cum alteratio
non est nisi in hiis differentiis. Et etiam cum opinatur quod impossibile
est quod ex aqua fiat ignis, aut ex terra aqua,
et universaliter quod impossibile est quod aliquod istorum fiat ab altero
secundum generationem et corruptionem simplicem, necesse
est ut ex albo non fiat nigrum neque ex duro molle,
quod est alteratio. Et hoc est necessarium, quia, cum elementa non
transmutantur adinvicem, non erit subiectum unum quod
recipiat duo contraria, sive illa contrarietas sit in alteratione
aut in substantia. Omnis enim transmutatio necessario habet
subiectum, sive fuerit in substantia sive in quantitate sive
in qualitate. Unde necesse est posito subiecto esse
transmutationem, et transmutatione posita esse subiectum.
Et non debet aliquis dicere quod subiectum in alteratione

[Page 8] aliud est a subiecto in substantia, quoniam quomodo contingeret
subiecto in substantia ablato, ut subiectum in alteratione
auferatur? Subiectum enim alterationis non est ei subiectum
nisi inquantum est subiectum in substantia. Et ideo
illud quod Aristoteles dedit in alteratione, dedit in substantia.
[2] Ex hoc apparet quod Empedocles non potest dare
differentiam inter generationem simplicem et alterationem.
Et videtur, sicut dicit Aristoteles, quod sermo istius
viri contradicit visui et sibi. Contradicit
vero sensui quia apud ipsum nullum elementum
generatur ab alio sed omnia ex hiis generantur et ista
non generantur exinvicem.
Sibi autem contradicit quia dicit quod nichil habet naturam,
et non est nisi mixtio tantum et segregatio
tantum, et quod generatio partium mundi fit ex illo
uno mixto cum ab eo segregantur res per differentias

[Page 9] et passiones proprias ita quod unum eorum
est ignis, quia est calidum et siccum, et aliud
terra, quia est frigidum et siccum, et aliud sol, sicut ipse
dicit, quia est calidum et album. Et hoc erit cum lis
vicerit amicitiam. Corruptio autem mundi contingit
per congregationem partium eius. Et hoc erit
cum vicerit amicitia. Et manifestum est quod contingit
ex hoc quod elementa generantur adinvicem.
Generatio enim et corruptio non est nisi amissio differentiarum
habitarum et acquisitio earum que non
habebantur. Et hoc quidem necessarium est cum generantur
per segregationem ab illo uno et corrumpuntur
per congregationem in illud unum;
segregatio enim nichil aliud est nisi acquisitio
differentiarum, congregatio autem amissio illarum.
Et ideo hoc quod dixit quod ista elementa non generantur
exinvicem contradicit huic quod dixit
quod fiunt unum et generantur ex uno; impossibile
est enim dicere ea esse unum habendo illas differentias
in actu.

[Page 10] [3] Et ex hoc apparet quod sermones istius viri contradicunt
sibi hoc modo. Et etiam latet in suo sermone utrum opinetur
quod elementa sunt principia illius unius, aut illud
unum sit principium istorum elementorum. Si enim
existant in illo uno secundum potentiam, ita quod
ex eo generentur, et illud unum est quasi materia et
subiectum, tunc dignius est ut illud unum sit principium
illorum quam illa illi. Et si in eo existunt in actu et illud
est unum secundum compositionem, tunc digniora
sunt ut sint principia eius et priora secundum naturam.
Declarate sunt igitur ex hoc sermone opiniones antiquorum
in generatione et alteratione, et qui illorum
sequuntur suum fundamentum et qui non.
[4] Dixit Et oportet nos loqui de generatione et corruptione

[Page 11] simplicibus, et primo utrum sint aut non,
et si sint, quomodo sunt. Et similiter est perscrutandum de hiis duobus
in aliis motibus simplicibus, ut in augmentatione
et alteratione. Antiqui enim aut diminute locuti sunt
de hoc aut non recte aut utroque modo.
[5] Plato enim non perscrutatus est de qualitate cuiuslibet
generationis, sed tantum de generatione elementorum
exinvicem, non de generatione compositorum ex
eis, ut generatio carnis et ossis; neque etiam de alteratione
et augmento, quomodo existunt in rebus.
Et universaliter nullus antiquorum habet in omnibus istis sermonem
(scilicet in generatione et corruptione et alteratione
et in eis communibus, scilicet in actione et passione et mixtione

[Page 12] et tactu, nisi quod tantum vulgus scit aut quod possibile
est de facili sciri, ut dicunt quod augmentum fit per
copulationem similis ad simile), preter Democritum et
Leucippum. Isti enim laboraverunt in dando istis rebus
differentias quibus distinguuntur abinvicem. Dicunt
enim quod principium rerum sunt corpora indivisibilia
infinita numero et figuris, et quod istis congregatis et
segregatis fit generatio et corruptio; alteratio
vero fit secundum diversitatem eorum in ordine et situ.
Accidit enim quod qualitates diversantur secundum
utrunque istorum, aut secundum alterum, v. g. laudatio
et vituperatio que metrice componuntur ex eisdem
literis cum alteratione et non diversantur nisi secundum ordinem.
Dicunt Et hec est causa propter quam
omnis ymaginatio est vera et propter quam accidit ut
in eadem re videantur dispositiones contrarie et
infinite, et omnes sunt vere; situs enim et ordo quia
infinita sunt in eadem re ex suis ipsis diversitatibus et
ex diversitate aspicientium, possibile est apud illos
dicentes ut aliquis videat eandem rem albam et alius

[Page 13] videat ipsam nigram, et ille motam, ille autem quiescentem. Et
omnes vere quia natura qualitatum non est nisi
mutatio situs et ordinis. Et universaliter apud eos
color vel etiam alia qualitas nullam habet
naturam nisi istam.
Dixit Et
[6] quia plures hominum opinantur quod generatio alia est
ab alteratione et quod corpora generantur et corrumpuntur
secundum congregationem et segregationem et
alterantur secundum transmutationem in accidentibus contingentibus
eis, perscrutandum est igitur de dubitationibus
et sermonibus contingentibus in hoc. Si enim aliquis
posuerit quod generatio et corruptio fiunt secundum
congregationem et segregationem, contingit partes
esse indivisibiles. Ex quo plura impossibilia consequuntur,
que sunt enumerata in sexto Phisicorum et in
tertio Celi et Mundi . Et si dixerimus quod generatio

[Page 14] et corruptio non sunt congregatio et segregatio, difficile
erit nobis dare differentiam inter generationem et
alterationem.
[7] Principium autem perscrutationis
de hoc est utrum entia naturalia generantur
et alterantur et augmentantur et accidunt eis contraria
istis, inquantum principia eorum sunt magnitudines indivisibiles,
aut nichil transmutatur propter magnitudinem
indivisibilem (differentia enim inter opiniones consequentes in istis
rebus ex hiis duobus non est parva); et etiam, si principia
sunt magnitudines indivisibiles, utrum sint
corpora, ut dicunt Democritus et Leucippus,
aut superficies, ut in Timeo , quoniam, quamvis plura
impossibilia contingunt utrisque, tamen Democriti opinio
magis est sufficiens. Isti enim possibile est eis dicere causas
alterationis propter situm et ordinem. Opinantes autem
elementa esse superficies, nichil possunt dicere de alteratione,
a superficiebus enim nichil generatur nisi corpus
et nullum accidens
accidentium, in quibus fit alteratio.

[Page 15] Democritus quidem possibile est ei dare differentias in
istis rebus secundum suam opinionem in principiis,
quia considerat naturaliter in naturalibus. Plato autem
nichil potest dare in hoc, quia consideratio sua est de
rebus accidentalibus non convenientibus.
[8] Et hoc manifestum est ex rationibus utriusque. Plato
enim dicebat superficies esse indivisibiles, quia omnes
superficies dividuntur in triangulos; triangulus autem
non dividitur in aliquam superficiem sed in alios
triangulos. Et mathematice sunt iste propositiones.
Non enim est necessarium ut principium superficierum
sit principium corporum. Rationes autem dicentium
partem esse indivisibilem
habent dubitationem, et
sunt accepte ex propositionibus naturalibus. Dicunt
enim quod omne corpus possibile est ut dividatur secundum totum, idest
quod omne punctum quod est in eo punctorum infinitorum
possibile est ut corpus dividatur super ipsum equaliter indifferenter

[Page 16] non super aliquod punctum plus alio. Et
cum posuerimus quod corpus divisum est insimul in actu
super omnia illa puncta infinita, nullum impossibile contingit;
quoniam hec positio, quamvis sit falsa, tamen est falsa
possibilis, et ex positione possibilis in actu non accidit
impossibile, sicut accidit ex falso impossibili, v. g.
quod, si posuerimus granum sinapis, quod posset dividi in mille
partes, quod est impossibile facere in actu, tamen iste
defectus non destrueret naturam istius possibilitatis. Et
cum posuerimus quod corpus dividitur secundum totum insimul,
tunc necesse est ut dividatur in magnitudines indivisibiles
aut in magnitudines divisibiles aut in puncta aut
in aliquod accidens aut in nichilum. Sed dicere quod dividitur
in magnitudines divisibiles contradicit positioni dicenti
quod dividitur secundum totum et super omne punctum quod
est in eo, quia remanent in eo multa non divisa, scilicet ille

[Page 17] magnitudines, quamvis ponamus illas magnitudines
ita parvas ut est pulvis. Et etiam continget ut in
re finita inveniantur magnitudines divisibiles infinite
in actu, quod est impossibile. Et si posuerimus quod
dividitur in puncta et componitur ex eis, non fiet ex
hoc magnitudo. Puncta enim superponuntur adinvicem
ita quod ex hiis fit unum punctum. Et etiam monstratur quod
puncta neque augent neque diminuunt magnitudinem ex
hoc, quod, cum nos dividimus magnitudinem in duobus punctis
aut tribus, deinde componimus ipsam, tunc magnitudo
neque fiet minor neque maior. Et cum nichil faciunt
in parvitate aut in magnitudine, necesse est ut non faciant
magnitudinem. Et etiam necesse est ut puncta moveantur
antequam ex eis componatur magnitudo, ita quod
illa puncta contingant se; et omne tangibile est divisibile,
ut declaratum est in sexto Phisicorum . Si autem in nichilum
dividitur, tunc magnitudo componitur ex non magnitudine.
Et similiter, si dividatur in accidentia

[Page 18] existentia, v. g. ut dividatur in distinctiones
quas faciunt puncta, tunc etiam magnitudo
erit composita ex non magnitudine. Et cum
isti modi sunt destructi, necesse est, si magnitudo sit divisa
secundum totum insimul, ut dividatur in partes indivisibiles.
Iste igitur sunt rationes ponentium partem
vel magnitudinem indivisibilem. Et impossibilia contingentia
ex hoc, quod magnitudines sunt indivisibiles,
iam predicta sunt. Dicendum est igitur in dissolutione
istius questionis.
[9] Dicamus igitur quod nos non reputamus impossibile
ut corpus dividatur secundum totum et in infinitum ex omnibus
modis, sed apud nos uno modo est possibile, alio modo
impossibile. Modus autem secundum quem est possibile est
divisio in potentia non divisio in actu, que
fit secundum omnia puncta que sunt in eo insimul. Quoniam si ita esset,
contingeret quod necessario corpus dissolveretur in puncta
aut in nichil, aut concederent ipsi quod magnitudines indivisibiles
sunt puncta. Et non contingit, cum fuerit
divisibile secundum totum in potentia, id est super omne

[Page 19] punctum, ut sit divisibile in actu, sicut estimabant.
Non enim contingit, cum omne punctum in corpore
est receptibile divisionis insimul, ut corpus
dividatur super ea insimul, quamvis indifferenter sit divisibile
super unumquodque eorum, sicut non contingit quod, cum
homo est receptibilis omnium scientiarum, ut recipiat
eas insimul. Quod enim dicitur de aliquo divisim, non
sequitur ut semper dicatur coniunctim. Et esset possibile
ut divideretur super omnia puncta insimul,
si puncta contingerent se adinvicem, quod est impossibile,
sicut declaratum est in sexto Phisicorum . Et ideo videmus
quod, cum divisimus magnitudinem super aliquod
punctum, quod est impossibile ut divisio cadat super
punctum consequens illud punctum, quod erat possibile
antequam divisio caderet super illud punctum,

[Page 20] sicut erat possibile in illo puncto. Sed cum divisio cecidit
super primum punctum, statim fuit destructa possibilitas
divisionis in secundo. Cum igitur acceperimus aliquod punctum,
possibile erit ut magnitudo dividatur super ipsum
quocunque loco voluerimus. Sed cum magnitudo
fuerit divisa super ipsum in aliquo loco, tunc impossibile
erit ut dividatur super secundum punctum in
quo loco voluerimus, cum impossibile est ut dividatur
super punctum consequens primum. Et iam declaratum
est ex hoc sermone destructio sue demonstrationis
super magnitudines esse indivisibiles, et etiam iam
declarata est destructio istius opinionis per se; manifestum
est igitur quod, si segregatio et congregatio est, necesse est ut segregatio
non sit in indivisibilia neque congregatio ex indivisibilibus,
et quod ymaginari hoc propter divisionem corporis
secundum totum non esset verum nisi punctum
sequeretur punctum.
[10] Et nos non reputamus esse impossibile ut aliqua generatio
et aliqua corruptio sint secundum congregationem
et segregationem. Simplices autem impossibile est ut sint
secundum congregationem et segregationem, impossibile est
enim ut in quantitate continua sit transmutatio in substantia

[Page 21] aut in qualitate. Et in hoc erraverunt primo. Sed
generatio simplex est transmutatio alicuius rei secundum totum ex
hoc in hoc, ut hec aqua in hunc aërem. Isti autem estimaverunt
hoc esse alterationem, sed hoc valde differt ab
alteratione. Subiectum enim in alteratione est in actu, in
generatione autem non. Et ideo transmutatio in substantia
est generatio et corruptio, in accidentibus autem
alteratio. Segregatio autem et congregatio faciunt ut
res sint velocioris corruptionis aut tardioris. Cum enim
dividatur in parvas partes, erit facilis corruptionis, et
cum fuerit congregata, non divisa, difficile corrumpetur.
[11] Dixit Et cum iam declaratum est quod impossibile est ut generatio

[Page 22] et corruptio simplices sint congregatio et segregatio,
considerandum est utrum aliquid generatur
et corrumpitur simpliciter, aut nichil generatur aut corrumpitur
nisi secundum alterationem, v. g. ut sanus fiat infirmus
et infirmus sanus. Si enim generatio et corruptio
simplices sunt, necesse est ut sint in individuo substantie,
et necesse est ut ex non individuo substantie, quemadmodum
generatio albi non est nisi ab aliquo non albo;
quoniam sicut generatio aliqua non est a nichilo simpliciter
sed ex non aliquo, ita generatio simpliciter debet esse a

[Page 23] nichilo simpliciter. Nichil autem simpliciter intelligi debet
duobus modis: aut quod non est substantia et
est aliquod aliorum predicamentorum, aut quod non
est substantia neque aliquod unum aliorum predicamentorum.
Et quocunque modo intelligamus nichil simpliciter,
continget ut sit privatio decem predicamentorum.
Si autem fuerit in substantia tantum, manifestum est quod
continget ex hoc ut alia predicamenta non sint, nisi accidentia
essent abstracta a substantia. Et si hoc nichil fuerit
in omnibus predicamentis, tunc erimus inter duo: aut
scilicet ponemus quod nichil est aliquid aut credemus quod aliquid
fit ex nichilo simpliciter. Dissolutio autem istius
questionis determinata est in primo Phisicorum , sed ipse ponit
quod dictum est illic hic dicendo quod generatum simpliciter
fit ex ente in potentia et non ente in actu.
Et cum

[Page 24] posuit dissolutionem istius dubitationis hoc modo, dixit
quod relinquitur in hoc alia dubitatio, ita quod iterat
primam dubitationem in esse generationis simplicis.
[12] Dubitatio autem est ista: si enim generatio est simplex
et fit ex aliquo ente in potentia non in actu, querendum
est utrum illud quod est ens in potentia habeat
aliquod in actu, v. g. unum predicamentorum accidentis,
aut sit in actu quantitas aut qualitas aut aliquod aliorum
predicamentorum, aut nullum habeat in actu decem
predicamentorum sed in potentia. Si igitur fuerit in potentia
omnia predicamenta et nullum in actu, continget
querere utrum sit possibile ut separetur ab eo illud
quod est in potentia, et iam declaratum est hoc
esse impossibile; et etiam contingit ut aliquod ens sit a
non ente in actu — quod etiam vitaverunt antiqui. Si autem
fuerit in actu unum predicamentorum accidentis,
continget ut accidentia sint abstracta a substantia.
[13] Dixit Et oportet nos perscrutari de hoc in magna sollicitudine.

[Page 25] Et prius debemus scire causam propter quam necesse
est ut generatio simplex et non simplex sint semper.
[14] Dixit Et quia cause generationis sunt due, motor et materialis,
querendum est de istis propter causam materialem.
Causa enim movens aut est prima et universalis
aut non prima neque universalis. Prima vero et universalis
declarata est esse in Phisicis ; declarantur enim illic
duo modi esse moventium, quorum unum est quod
nunquam movetur sed semper movet, secundum autem
est quod semper ab eo movetur; primam autem philosophiam
oportet determinare substantiam istorum duorum
moventium. Moventia autem particularia que
semper movent, ex quibus generatio est semper, determinanda
sunt posterius.
[15] Et cum ita sit, intentio hic non est nisi dare causam
materialem propter quam generatio et corruptio
sunt semper, quousque post loquatur in causis particularibus.
Et hac causa data, dissolvetur questio predicta, scilicet
quomodo aliquid in potentia differt ab aliquo in actu.

[Page 26] [16] Et oportet nos prius, antequam demus causam, dicere
questionem contingentem propter subiectum in continuatione
generationis. Questio autem sic formatur:
si illud quod corrumpitur corrumpitur in nichilum, non
in aliquod predicamentorum decem, et illud quod generatur
generatur ab ente finito, necesse est ut totum consumatur
et ut mundus dissolvatur. Non enim debet aliquis
dicere quod generatio debet esse perpetua quoniam illud
ex quo fit generatio neque perficitur neque consumitur,
quia est infinitum in actu, quoniam aliquod infinitum esse
in actu impossibile est, sicut declaratum est. Infinitum autem,
secundum quod est possibile, est in potentia, ut divisio magnitudinum
semper in duo media.
[17] Et ista questio et predicta sic solvuntur: quia corruptio
unius et eiusdem rei est generatio alterius; quoniam,
cum corruptio alicuius fuerit generatio alterius, tunc necesse
est ut generatio non abscindatur, quoniam per successionem
formarum super subiectum, quod est materia,

[Page 27] non denudatur illud ex quo generatio fit simpliciter, quod
est in potentia, ab aliquo ente in actu, quod est forma.
[18] Dixit Et accidit in hoc dubitatio de qua oportet considerare.
Cum enim generatio alicuius substantie fuerit corruptio
alterius substantie, quomodo accidit dicere in quibusdam
rebus in quibus generatio et corruptio sunt in substantia
quod quedam generantur simpliciter et corrumpuntur
non simpliciter? Dicamus igitur quod quidam modus
est secundum quem hoc dicitur; videtur enim quod hoc quod accidit
eis ex hoc in generatione substantiarum adinvicem, simile
est ei quod accidit ex hoc in generatione substantiarum
in respectu generationis accidentium. Quemadmodum
igitur dicimus quod generatio substantie est generatio simpliciter,
et similiter corruptio eius, et non dicimus hoc
in generatione accidentium et in corruptione eorum,
sed, dicimus quod est aliqua generatio et aliqua corruptio
non generatio simpliciter nec corruptio simpliciter,

[Page 28] ita videtur accidere substantiis adinvicem cum substantie
que transmutantur adinvicem diversantur in hoc
quia quedam significant hoc principaliter et secundum prius,
scilicet illud quod est prima substantia et quod intenditur
per se, et quedam non significant tale hoc sed
significant posterius in substantialitate; v. g. Parmenides
vocat ignem ens et terram non ens, quia apud
ipsum ignis significat ens principaliter magis quam terra. Secundum
hunc igitur modum et ei similem possibile est
dicere quod generatio ignis ex terra est generatio simplex,
et quod generatio terre ex igne est aliqua generatio,
non simpliciter. Iste igitur est unus modorum quibus
possibile est dicere quod quedam substantie sunt generate
simpliciter et quedam non. Et hoc est secundum quod opinatur
unusquisque hominum. Et quamvis iste modus sit verus,
tamen erravit ille qui in hoc erravit et credidit in eo
cuius esse est perfectius quod sit magis diminutum, et in

[Page 29] eo cuius esse est magis diminutum quod sit magis perfectum. Et non
intendimus hic verificare sermonem Parmenidis neque
alterius, sed verificare hunc modum. Hec igitur est una
differentia secundum formam. Et secunda secundum materiam; in
dividua enim substantiarum in quarum compositione vincunt
ex quatuor elementis ea quorum differentie contrarie
propinquiores sunt ad esse et magis significant
aliquod esse, sunt perfectiores in substantialitate quam individua
super quorum compositione vincunt ex elementis
ea quorum differentie sunt propinquiores ad non esse
et minus significant aliquod ens, v. g. quod actio ignis,
que est calor, propinquior est ad esse quam actio aque, que est
frigus; frigus enim quodammodo defectus est caloris.
Individua enim super quorum compositione vincit
ignis perfectiora sunt in esse quam ea in quorum compositione
vincit terra. Et ideo possibile est dicere, cum magis
diminutum generatum fuerit ex perfectiori, quod perfectius
corrumpitur simpliciter et magis diminutum
generatur aliqua generatione; et econtrario cum perfectius

[Page 30] generabitur ex magis diminuto. Immo possibile
est dicere quod, cum perfectius corrumpitur in magis
diminutum, quod corrumpitur in non ens, et cum perfectius
generabitur ex magis diminuto, quod generabitur ex
non ente, ut est consuetudo antiquorum.
[19] Et plures antiqui reputant quod perfectio et diminutio
in individuis substantiarum, ex quibus accidit eis
hoc accidens, non est nisi propter diversitatem eorum
in sensu. Dicunt enim quod, cum aliquid non sensibile transmutatur
in sensibile, quod generatur ex non ente; et cum
transmutatur in aliquod non sensibile, dicunt quod corrumpitur
in non ens. Et accidit eis hoc accidens quia estimabant
quod nulla comprehensio est hic in cognitione rerum
preter sensum. Necesse est igitur ut sensibile sit ens et
non sensibile sit non ens, sicut cognitum apud nos est
ens et ignotum est non ens. Quia enim opinabantur quod
omne ens est comprehensum a nobis, et quod nullum ens
est non comprehensum, et opinabantur quod comprehensio
a nobis non est nisi secundum sensum, ideo opinabantur quod
sensibile est ens. Et isti, quamvis errent in hoc, sicut dicit

[Page 31] Aristoteles, tamen in hac opinione consequuntur viam veritatis
aliquo modo, inquantum dicunt quod ens est comprehensum,
et non comprehensum naturaliter est non
ens. Sed erraverunt inquantum posuerunt sensum sicut
scientiam; unde accidit ut aliquid in se videatur econtrario
modo sensui, v. g. terra et aër; aër enim apud intellectum
est perfectioris esse quam terra, et terra perfectioris
esse apud sensum. Et ideo non contingit ut illud quod
est magis sensibile sit perfectius; perfectius enim in rei veritate
est illud quod est perfectius apud intellectum.
[20] Determinata est igitur ex hoc sermone causa propter
quam possibile est dicere in transmutatione quarundam
substantiarum in quasdam quod est generatio simplex
et generatio ex non ente et quod est corruptio simplex
in non ens. Causa autem propter quam diximus
quod transmutatio quarundam substantiarum est generatio
simplex et transmutatio quarundam est aliqua
generatio, non est causa propter quam diximus quod
transmutatio in substantiam est generatio simplex et quod
transmutatio ex ea est corruptio simplex, et propter
quam diximus quod transmutatio in aliis predicamentis
est generatio aliqua et corruptio aliqua. Causa enim in hoc est illud quod

[Page 32] dictum est in libro Predicamentorum , scilicet quod res particulares
sunt duobus modis: quedam enim non dicuntur neque
in subiecto neque de subiecto, et sunt individua substantie;
et quedam sunt in subiecto, et sunt individua accidentis.
Transmutatio autem eorum in ea que non sunt
in subiecto dicitur esse generatio simplex, transmutatio
vero ex hiis dicitur corruptio simplex. Transmutatio
autem eorum que dicuntur in subiecto, sive in ea sive
ex hiis, dicitur aliqua generatio. Causa autem in istis duabus
nominationibus, scilicet que sunt in substantiis et que
sunt in accidentibus, eadem causa est aliquo modo. Inveniuntur
enim in eis duo modi: perfectus et non perfectus.
Dicitur igitur in transmutatione ad perfectum
et ex perfecto in duobus modis generatio simplex
et corruptio simplex, et in transmutatione ad diminutum
et ex diminuto aliqua generatio et aliqua
corruptio, v. g. quod in transmutatione ex igne et
ad ignem dicitur generatio simplex et corruptio simplex

[Page 33] et in transmutatione ex terra et in terram dicitur
aliqua generatio et aliqua corruptio, cum ignis sit
perfectioris esse quam terra, et in transmutatione ex homine in
hominem dicitur etiam aliqua generatio et aliqua corruptio.
Declaratum est igitur ex hoc sermone modus
secundum quem dicimus quod transmutatio in quasdam substantias
et ex eis est generatio simplex et corruptio simplex,
et in quibusdam non, et modus secundum quem
dicimus hoc in substantiis et in accidentibus, et quod
aliquo modo sunt similes.
[21] Et non debet iste sermo facere nos dubitare, scilicet hoc
quod diximus quod iste substantie generantur ex non ente
et corrumpuntur in non ens, in hoc quod diximus quod
causa continuationis generationis est quia prima materia
impossibile est ut denudetur ab altero duorum contrariorum.
Non ens enim significat vilius duorum contrariorum,
et ens nobilius. Et cum ita sit, necesse est ut
generatio nunquam cesset. Corruptio enim non entis,
quod est vilius contrarium, semper est generatio entis,

[Page 34] quod est nobilius contrarium et magis sensibile; et corruptio
nobilioris contrarii est generatio non entis, quod est vilius
contrarium et non sensibile aut minus sensibile.
[22] Et in hoc est dubitatio utrum ens et non ens dicantur
de contrariis quorum unum est nobilius altero,
v. g. quod grave, scilicet terra, est non ens, et leve, scilicet ignis, est ens;
aut non ens dicitur de materia contrarii vilioris, scilicet materia
terre, et ens dicitur de materia contrarii nobilioris,
scilicet materia ignis. Et hoc facit nos considerare utrum
ista materia sit eadem in omnibus istis quatuor corporibus
aut non. Dicamus igitur quod uno modo est eadem,
et ideo possibilia sunt adinvicem alterari; et alio modo
sunt multe, unde possibilia sunt recipere formas contrarias.
Est enim una secundum subiectum et multe secundum potentias
et habilitates ad recipiendum formas contrarias.
Hoc igitur dixit de generatione simplici et non simplici
que sunt in substantia.
[23] Dixit Et nos debemus dicere differentiam inter generationem
et alterationem; utraque enim istarum est transmutatio
et habet subiectum et contraria et accidentia

[Page 35] subiecto, et differunt in subiecto et in eo quod est
in subiecto. Alteratio igitur est cum subiectum fuerit
aliquod in actu et fuerit transmutatum in aliqua specie
qualitatis cum ille qualitates fuerint contrarie aut inter
contrarias (v. g. quod idem corpus aliquando sanatur et aliquando
infirmatur, permanendo idem; et idem cuprum
quandoque est rotundum et quandoque est angulare, permanendo
idem). Transmutatio autem in substantia est cum nichil
in actu remanserit ex illo ex quo est transmutatio,
quod sit subiectum illius rei que in eo fit essentialiter
non accidentaliter (v. g. cum sperma transmutatur
et fit sanguis secundum totum, aut aër transmutatur secundum
totum et fit aqua).
[24] Et magis est manifestum cum transmutatio fuerit ex
non sensibili in sensibile, v. g. ut ex aëre fiat aqua
(aër enim fere est insensibile visui et tactui). Et
diximus quod necesse est in illo fixo ad qualitatem generatam
ut illa qualitas sit in eo essentialiter, quia videmus
quod in rebus generabilibus remanet aliquid sensibile, idem ut cor
poreitas remanens in aqua et in aëre cum generantur abinvicem,
et ut diaphaneitas et humiditas et alia accidentia.

[Page 36] Sed ista que remanent in generabilibus videntur quod non sint subiecta
illius quod fit in talibus istis transmutabilibus secundum modum
quo illud quod est in actu est subiectum in transmutatione
que est in qualitate. Et causa in hoc est quod
illud quod remanet apud generationem aque ex aëre
est aliquod contingens subiecto, non quod est ipsum subiectum,
sed accidentaliter, idest quia est in subiecto. Et ideo,
si esse alterationis in subiecto suo esset tale esse, scilicet accidentale,
tunc alteratio esset generatio; v. g. quod, si homo esset
subiectum musice et non musice, secundum quod corporeitas est
subiectum forme aque et aëris, scilicet accidentaliter, tunc
transmutatio hominis de ignorantia musice ad scientiam
illius esset generatio et corruptio in substantia. Sed
homo est subiectum essentialiter ad cognoscendum musicam,
et ideo fuit alteratio non generatio. Et alteratio
inquantum subiectum permanet
ei essentialiter convenit aliis transmutationibus,
et differt ab eis in eo in quod est transmutatio.
Cum enim transmutatio fuerit in quantitate,
erit augmentum et diminutio et ad locum translatio

[Page 37] et ad qualitatem alteratio. Transmutatio autem in
substantia differt ab omnibus istis transmutationibus
in hoc quod nichil remanet in eo quod sit subiectum essentialiter
ei in quod est transmutatio. Et principaliter
materia est subiectum illius transmutationis. Subiectum
autem aliarum transmutationum non dicitur materia
nisi secundum posterius. Declaratum est igitur quod generatio
est ens, et quomodo est, et in
quo differt ab alteratione.
[25] Dixit Et querendum est utrum differentia que est inter
augmentum et alias transmutationes est differentia quam habent
propter illud in quo est transmutatio, quoniam illud quod

[Page 38] augmentatur mutat locum, generatum autem et alteratum
non. Et amplius, mutatio loci in cremento differt
a mutatione loci que dicitur communiter localis (motus autem
localis est duplex, scilicet rectus et circularis); et differt
ab eo quod movetur secundum rectitudinem, nam
illud mutat locum secundum totum, illud autem quod augetur
mutat locum secundum partem; et differt etiam a motu circulari,
quamvis ambo moveantur secundum partes, in hoc quoniam
partes moti circulariter semper moventur in eodem

[Page 39] loco, partes autem augmentati moventur in locum
maiorem et eius quod diminuitur in minorem.
[26] Quoniam igitur augmentum differt ab aliis transmutationibus
in hiis duobus, scilicet in quo est transmutatio
(et est quasi materia) et in modo ipsius transmutationis,
est manifestum.
[27] Querendum est igitur utrum crementum corporis
sit ex aliquo corpore in actu aut potentia. Et quia hoc
dicitur dupliciter: aut illud quod est corpus potentia
erit separatum a sensibili corpore, aut erit in corpore sensibili;
et hoc etiam duobus modis: aut per se erit
in corpore sensibili, aut aliquid
existens in aliquo secundum accidens, ut dicimus quod materia

[Page 40] est existens in corporibus; oportet ergo considerare
in unoquoque modorum eius quod est in potentia,
deinde in eo quod est in actu. Si autem crementum et
diminutio sint ex materia a sensibili corpore separata,
necesse est aut ipsum non possidere locum (et tunc erit
aut punctus et sibi simile de hiis que non querunt locum
aut vacuum) vel erit corpus insensibile. Quoniam igitur
punctum esse materiam, et vacuum, manifestum est
quod impossibile est; si autem fuerit corpus insensibile,
oportet, inquantum generatur ex eo magnitudo, ut sit
in loco (omne enim ex quo aliquid generatur necesse est
ut sit in loco, aut secundum se aut secundum accidens, sicut nos
dicimus de materia; nullam enim habet differentiam illud
ex quo generatur corpus simpliciter, et illud ex quo
crescit, cum generatio sit in toto, crementum autem generatio in
parte); quapropter hec scrutatio ambobus est communis
aliqualiter, et aliqualiter propria cremento. Et cum
corpus separabile est in loco, sensibile
et non separabile a sensibili, et revertetur scrutatio
super primum modum.

[Page 41] [28] Cum autem impossibile est ut generatio magnitudinis
et crementi eius sit ex aliquo ente in potentia et separabili,
oportet ut sit ex aliquo ente in actu. Et quia
hoc dicitur aut secundum se aut secundum accidens, secundum se, ut ex
aqua fit
aër, non quia aqua transmutatur in aërem, sed quia ex
aqua exit aër, quia ante erat
inclusus in ea; secundum autem accidens, sicut dicimus quod prima
materia est in corporibus. Sed materiam magnitudinis
et corporis in cremento et generatione esse
inclusam impossibile videtur, quoniam oportet ex hoc ut in
corpore finito sint infinita corpora in actu, et alia impossibilia
que dicta sunt in aliis locis.
[29] Melius est ergo ponere quod materia generationis et
augmenti est prima materia, quam diximus esse unam
et eandem numero potentia autem plura, non quod materia
sit corpus existens in corporibus in actu, neque punctum
neque linee neque superficies, quoniam hec non sunt in loco,
neque secundum se neque secundum accidens; sed ex quo magnitudo
generatur

[Page 42] oportet ut sit in loco, sicut diximus, aut secundum se aut
secundum accidens. Immo materia est cuius linee et superficies
sunt ultima et termini; quapropter non invenitur omnino
separata ab accidentibus, cum ultima non separantur
ab illo cuius sunt ultima.
[30] Transmutatio autem in generatione assimilatur transmutationi
in cremento in causa agente et materiali: in
causa autem agente, quoniam, sicut id quod generatur
actu, generatur aut eiusdem speciei aut
eiusdem generis propinqui aut remoti
(secundum speciem, ut homo ab homine et ignis ab igne;
secundum genus remotum, ut durum a frigido), ita etiam illud
quod crescit debet esse agens idem cum forma partium
generandarum secundum speciem, quoniam faciens partes magnitudinis
est magnitudo;
[31] in causa autem materiali, quoniam nulla est materia in potentia
corporis communis (inquantum corpus est genus), ut dictum
est, quoniam non est materia nisi istius corporis, et crementum

[Page 43] non est nisi generatio partium huius corporis. Ergo
oportet ut augmentatum et generatum habeant eandem
materiam; quoniam hoc quod videtur de materia crementi
nobis non est ei proprium. Et quia crementum
est generatio in quantitate, diminutio autem est corruptio
in quantitate, oportet ut magnitudo non sit aucta
nisi propter magnitudinis additamentum quod est in ea in
actu; quod si non esset, oporteret ut corpus componeretur
ex punctis. Similiter autem non diminuitur nisi ex
diminutione alicuius magnitudinis in actu. Quapropter crementum
debet esse ex aliquo corpore in actu. In generatione
autem non sequitur hoc, quia est in qualitate.
[32] Sed in hoc contingit magna questio, scilicet ut corpus
intret corpus secundum totum, et, si non, quomodo
crescit in omnibus partibus, et ita erunt duo corpora
in eodem loco.

[Page 44]
[33] Et non potest aliquis dicere quod, quamvis crementum sit
inquantitate, non est necessarium ut sit corpore
adveniente in actu. Aër enim, quando ex aqua generatur, acquirit
maiorem
quantitatem sine corpore extrinseco adveniente,
quoniam hoc non est crementum; immo prima materia naturaliter
recipit augmentum et diminutionem in magnitudine.
Et hoc erit manifestum salvatis rebus essentialibus
in eo quod crescit. Quorum unum est quod omne
punctum et omnis pars sensibilis universaliter et similiter in omnibus
partibus crescit, et similiter in diminutione. Secundum
est quod non crescit nisi aliquo extrinseco adveniente.
Tertium est quod illud quod dicitur crescere et diminui
sit permanens. Quapropter manifestum est quod
quantitas aëris generati ab aqua non est crementum aque
neque aëris. Hec enim transmutatio de diminutione in augmentum
non habet idem subiectum. Sed iam dictum est
quod crementum habet unum subiectum. Et si aliquis dixerit
quod corpus commune aque et aëri est subiectum istius
crementi, frangetur sermo iste per secundam radicem,

[Page 45] scilicet quod in cremento necessarium est aliquod extrinsecum.
Hee autem sunt questiones in cremento.
[34] Est et alia questio, cum confessi fuerimus quod illud quod
crescit sit aliquid in actu, utrum illud quod crescit sit
veniens aut cui vel ad quod venit, v. g. utrum cibus crescat aut
crus aut utrunque. Et hoc cito dissolvetur, quoniam substantia
alterius permanet, scilicet crus, alterius autem alteratur, scilicet cibus.
Crementum enim non est alterati sed permanentis;
v. g. vinum admixtum cum aqua, dummodo non est
transmutata operatio vini, dicimus quod crescit, et similiter
dum facit opus proprium vini, quod non dicimus in aqua,
quoniam alteratur. Et similiter, si aliquid ab aliquo alteratum
est et amisit substantiam, non dicimus quod alteratio
est illius rei que destruitur sed illius permanentis,
v. g. quia cibus calidus veniens ad corpus, corpus alteratur
ab eo in calidum, substantia autem cibi destruitur.
Et tunc recte quidem dicitur esse alteratio et crementum in re

[Page 46] permanente in actu, principium enim movendi non
est nisi alterantis fixi et illius quod crescit.
[35] Et cum dictum est sufficienter de questionibus, dicamus
de solutione, salvando tria predicta et etiam cavendo
impossibilia, ut vacuum esse aut duo corpora esse
in eodem. Primum quidem horum que scienda
sunt de augmento est quod primo invenitur in corporibus
consimilis partis et non invenitur in instrumentalibus
nisi mediantibus consimilibus. Et hoc quidem
manifestum est. Non enim dicimus manum esse augmentatam
nisi cum caro et os et alia ex quibus componitur
augmentantur. Quia ergo unumquodque membrorum
consimilium componitur, ut alia corpora naturalia,
ex materia et forma, et illud quod augmentatur debet
esse fixum, ut diximus, et materia est in continuo
fluxu forma autem est permanens, rectum est dicere, quando
aliquid augmentatur, quod illud quod augmentatur in eo est forma

[Page 47] non materia. Materia enim non est permanens, et
illud quod augmentatur necessario permanet.
[36] Et hoc est quasi mensurans ad illud quod mensuratur
per mensurans, quoniam mensurans est idem
et que mensurantur per ipsum (ut triticum et hordeum)
sunt diversa. Et si ymaginares unum mensurans
quod aliquando crescit per illud quod intrat in ipsum, et aliquando
diminuitur, conservando figuram eius, tunc ymaginaberis
dispositionem forme in suo cremento in respectu
materie. Et hoc recte ymaginaberis quando ymaginaberis
utrem corii, quod, quando intrat ipsum aqua pauca, diminuitur,
quando autem multa, crescit, et in utroque conservat figuram
suam. Et secundum hoc non sequitur additio in omnibus
partibus materie, cum quedam partes exeant et
quedam intrent, quod cogeret nos ad dicendum quod corpus
intraret corpus, aut vacuum esset. Quod si ipsa materia
cresceret, aut corpus intraret corpus aut vacuum esset.

[Page 48] [37] Hic autem scire quod illud quod augetur non augetur
nisi secundum partes forme, manifestius est in instrumentalibus,
cum forma in eis sit manifestior, v. g.
quoniam, quando manus crescit, in omnibus partibus
conservat suam figuram, qua dicitur manus. Et significatio
quod forma manifestior est in officialibus quam in
consimilibus, est quod mortuus dicitur habere os et carnem
magis quam habere manum aut pedem. Oportet
ergo ut quecumque pars carnis sit aliquo modo crescens
et aliquo modo non. Secundum autem formam crescit, secundum
autem materiam non.
[38] Et quia illud quod augmentatur non crescit nisi adveniente
cibo extrinseco, cibus autem non est actu id
ad quod advenit, v. g. neque actu est os neque caro sed potentia;
quapropter cibus aliquo modo est similis. Hec
autem est dissolutio questionis in cremento. Sed Alexander
dicit quod hoc quod dictum est in hoc, non dictum

[Page 49] est coactione probationis, sed quia anima quievit in huiusmodi.
Materia enim non dissolvitur secundum totum, sed semper
remanet in ea aliqua res fixa. Et si non, esset
possibile formam separari. Et cum in materia est pars
fixa, necessario illa pars augmentabitur. Quapropter
oportet ut in membris augmentatis sit humiditas dispersa
cum qua admixtus est cibus adveniens; et quando
mutabitur in naturam illius humiditatis, augmentabitur
figura membri per augmentum illius humiditatis
in omnibus partibus et diminuitur per eius diminutionem;
et natura est que conservat figuram illius
membri in hora augmentationis et diminutionis. Et
hoc si sit verum, quomodo fuit quod ille

[Page 50] magister primus ita consentit sine probatione, cum
nunquam creditur aliquid dixisse sine forti probatione?
Et tunc inquiramus in hoc. Manifestum est quod, si aliquis
dicat augmentum esse secundum formam, quod non
vult dicere formam augmentari secundum quod est
forma (augmentum enim est secundum magnitudinem,
forma autem est qualitas) sed quod illud quod augetur
in omnibus partibus non augetur in eo quod est
quantum sed in eo quod est quantum habens formam.
Et cum augmentum in omnibus partibus non est nisi inquantum
partes habent formam, manifestum est quod
non sequitur ex suo cremento in omnibus partibus
secundum hunc modum corpus penetrare corpus
totaliter: augmentum enim est in re augmentata secundum

[Page 51] formam. Sed illud posset contingere si augmentum
esset in partibus tantum secundum materiam,
scilicet inquantum sunt partes. Et si esset ita, contingeret
alterum duorum: aut
augmentum esset per accumulationem, aut penetrarentur
partes advenientes et partes recipientes adinvicem.
Sed miscibilium partes non cedunt equaliter partibus
subintrantibus neque adunantur cum illis nisi inquantum
habent qualitatem determinatam, et est
humiditas non inquantum sunt quanta tantum; quoniam,
si esset ita, possibile esset omnia admisceri. Additio ergo
omnium miscibilium non est nisi secundum formam.
Quoniam autem augmentum non est nisi quantitatis inquantum
habet formam, manifestum est ex hoc, quoniam
illud quod augetur debet esse permanens, sed non
permanet nisi inquantum habet qualitatem, non in
eo quod sunt partes; cum, inquantum sunt partes in se,

[Page 52] sunt in continuo fluxu. Secundum hoc igitur intelligendus
est sermo magistri, non secundum quod Alexander
intellexit. Quoniam magister non dixit quod augmentum
est in materia sine forma vel econtrario, sed in
omnibus partibus augmentati secundum formam non
secundum materiam vel inquantum sunt partes.
Corpus enim non habet partes nisi inquantum materia,
partes autem sunt in fluxu inquantum sunt partes
et in permanentia inquantum habent formam. Et
quia augmentum non est augmentati nisi inquantum
permanet, contingit ut non sit augmentum in partibus
nisi inquantum habent formam. Et visum est tibi
quod differentia magna est inter hoc et sermonem
Alexandri. Et videtur michi quod qui questionem dissolvit
eo modo quo Alexander, quod non dissolvit sed
permutat questionem, quoniam adhuc residuum erat
dicere qualiter augmentatur magnitudo per illam humiditatem

[Page 53] in omnibus partibus, cum magnitudo non admisceatur
cum ea. Et similiter de omnibus membris congelatis;
miscibile enim est liquabile.
Quapropter melius est dicere sufficere quod dedit
magister in responso, aut querere aliquid quod compleat
sermonem suum; quoniam videtur quod augmentum
indigeat admixtione, ut ipse dicet post hoc. Et si non
esset ita, esset generatio partium carnis et ossis per se
quando cibus transmutatur in ossa et carnem. Hec autem
mixtio necessario non est nisi hoc modo, non
propter augmentum esse in omnibus partibus sine penetratione;
quoniam si hoc fuerit positum, continget ut augmentata
non sint nisi que sunt miscibilia. Qualiter
ergo dicemus in augmento figure et universaliter membri
officialis? Aut dicemus quod in membro naturaliter
causa extensionis in omnes dimensiones, quapropter
accidit ei aliqua raritas, et illa humiditas cibalis
dividit se in omnibus partibus eius, scilicet in minimis
foraminibus. Quando illa foramina extenduntur
et quando fuerint impleta illa humiditate, transmutatur

[Page 54] illa humiditas in partes carnosas minimas et applicabit
se illis; et iterum contingent in illis partibus carnosis
novis foramina minima. Et cum membrum iterum
extendetur, rarefient omnia illa foramina et implebuntur
per humiditatem cibalem per virtutem attractivam.
Et cum calor coagulaverit illam, revertetur
in carnem et os. Deinde tertio rarefiet, et sic erit
crementum membri augmentati. Augmentum ergo non est
augmentati nisi secundum istam virtutem per quam
habet formam. Et istam virtutem intendebat Aristoteles
cum dixit augmentatum augmentari secundum
formam non secundum materiam. Et nisi esset
ista virtus, impossibilis esset augmentatio in omnibus
partibus sensibilibus, nisi esset possibile corpus penetrare
corpus. Causa ergo data ab Aristotele in hoc est universalis

[Page 55] rebus miscibilibus et non miscibilibus; causa autem
Alexandri est propria miscibilibus. Revertamur ergo ad
illud a quo recessimus,
[39] dicendo Et questio est: quia crementum est ex illo
quod est in potentia illud quod augmentatur, sed in actu est
aliud, v. g. quod cibus est potentia caro, actu autem panis,
oportet ut non sit in actu pars illius quod augetur, donec
corrumpatur forma eius et fiat in eo forma illius quod augmentatur. Si
ergo ista
pars facta est divisa ab eo quod augmentatur quando
fit, erit generatio in substantia. Et cum augmentum non
est generatio, qualiter ergo est augmentum? Et ipse respondet
quod augmentum non est nisi per mixtionem advenientis
et transmutationem eius in naturam rei cui
advenit. Et hec est differentia inter hanc mixtionem
et mixtionem per quam fit generatio compositorum
ex elementis, quam dicemus postea; v. g., quando

[Page 56] vinum admiscetur aque, tum vinum vincet
et dominabitur ita quod totum fiat vinum, erit augmentum.
Similiter cum cibus advenit humiditatibus et transmutatur
in earum naturam et augmentatur magnitudine, erit
augmentum. Cibus ergo non erit caro actu post potentiam
nisi post mixtionem. Et hec est differentia inter ipsum
et generationem: ignis cum incenditur per se, est
generatio; et si apponas ligna illi, erit augmentatio.
[40] Et debes scire quod sicut generatio simpliciter non
est corporis simplicis (quod si non, contingeret quod
generatio esset ex non ente, v. g. quod non sit impossibile
ut fiat animal simpliciter neque homo sit neque aliud
animal), sic etiam quantitas que fit in illo quod augetur
non est simpliciter. Quapropter oportet ut caro et os

[Page 57] non fiant nisi cibus veniens sit alicuius quantitatis in
actu, non inquantum carneum neque osseum in actu
sed in potentia.
[41] Differentia autem inter augmentum et nutrimentum
est quoniam, quando illud quod fit secundum sensum
non est nisi tantum caro, tunc dicitur nutriri, et
quando illud quod fit fuerit caro habens quantitatem
sensibilem, tunc dicitur augmentatio. Cibus ergo et augmentum
in subiecto idem sunt, in modo autem differunt;
quoniam quando cibus veniens fuerit potentia caro
tantum, non sensibilis quantitatis, v. g. forma spoliata
a quantitate, et si quantitas esset non sensibilis, hoc modo
erit nutrimentum. Quando ergo cibus veniens non
est potentia nisi tantum forma sine quantitate actu
sed potentia, non erit forma rei augmentate maior; et
quando fuerit in potentia forma cum quantitate, erit
augmentum. Hec ergo est differentia in augmento
et nutrimento.
[42] Diminutio autem contingit quando forma augmentati
non potest transmutare omnes partes cibi in suam substantiam,

[Page 58] sed humiditatem naturalem que est in membris
alterant cibi in suam substantiam, et econtrario in
augmento. Et hec debilitas accidit naturaliter paulatim
paulatim secundum debilitatem vite, et erit
diminutio in quantitate tamen forma eadem remanente,
sicut in augmento, v. g. quando aqua admiscetur
cum vino paulatim paulatim, donec vinum fiat aquosum;
et tunc diminuitur multa pars illius humiditatis,
scilicet quando transmutatum erit in naturam cibariorum
et exit a corpore, sicut vinum in naturam aque. Ostensum
est ergo qualiter est augmentum, et in quo et
propter quid sit. Et determinate sunt questiones, et qualiter
diminutio, et differentia inter augmentum et nutrimentum.

[Page 59]
[43] Dixit Et prima intentio huius libri est perscrutari de
corporibus quatuor, utrum sint elementa vel non; et si sunt
elementa, utrum sint non generabilia abinvicem, ita quod non habeant
principium prius eis, aut sint generabilia exinvicem; et si sint,
utrum in eis sit principium quod non generatur ab aliquo, aut
quodlibet illorum generatur a suo compari. Et quia hec
erat eius intentio, necesse fuit premittere huic perscrutationi
ea que dicuntur sine ratione ex rebus necessariis
apud omnes dicentes esse generationem et alterationem, scilicet tactum
et actionem et passionem et mixtionem. Natura enim
istius perscrutationis coegit antiquos ad loquendum
de istis rebus. Antiqui enim erant bipartiti: aut dicentes
plura elementa uno aut dicentes unum elementum.
Facientes autem elementa plura sive dicentes quod ex
hiis quatuor corporibus generantur omnia, ut Empedocles,
aut quod hec quatuor generantur ab elementis, ut
Anaxagoras et Democritus, qui faciunt hec quatuor composita
ex consimilibus, necessario dicunt congregationem esse

[Page 60] et segregationem. Congregatio autem et segregatio
mixtio est aliquo modo, quamvis illud quod dicunt
de hoc non sit determinatum. Dicentes autem mixtionem,
necesse est eis dicere actionem et passionem et tactum.
Dicentibus vero unum elementum, quamvis non
contingat dicere mixtionem, tamen contingit dicere actionem
esse et passionem. Et ideo bene dixit Diogenes cum
dixit quod, si non esset unum subiectum, impossibile esset
ut aliquid transmutaretur in aliud. Non enim est
in natura frigidi transmutari in calidum vel econtrario,
sed necesse est ut sit subiectum recipiens utrunque. Quia
igitur omnes facientes unum elementum ponunt aliquam
contrarietatem in illo uno, necesse est eis ut actio sit ex
illa contrarietate, et passio ex illo uno. Et cum actio est,
tactus est. Quapropter necesse est loqui de istis tribus
antequam loquamur de generatione. Et primo de tactu, deinde
de passione, deinde de mixtione. Quod enim
patitur tangitur, et quod admiscetur patitur et tangitur.
[44] Dixit Et sicut quodlibet nominum dicitur multis modis
(quedam enim dicuntur equivoce, et quedam secundum prius et
posterius), ita est de hoc nomine tactus. Sed tamen cum dicatur
sine similitudine et vere et communiter, non dicetur nisi in

[Page 61] omni habenti situm. Situs autem non est nisi in omni habenti
locum; et ideo magnitudines mathematice dicuntur
habere tactum aliquo modo adinvicem, cum impossibile
est ymaginari eas extractas a loco (ut mathematici
extrahunt eas ab aliis accidentibus), cum corpus
non est in loco nisi per suas dimensiones, non per accidentia
alia. Locus ergo inseparabilis est a corporibus
mathematicis, sive fuerint abstracta ut aliqui dicunt
in sermone et esse, sive fuerint abstracta in sermone
tantum. Sed tactus qui dicitur in magnitudinibus, dicitur
secundum posterius a vero tactu, qui est in naturalibus. Dictum
est enim in Phisicis in distinctione et descriptione
contingentis, quod est duorum corporum quorum termini
sunt insimul. Simul autem est situs duorum corporum
que sunt insimul, et ex necessitate situs est locus; quapropter
necesse est contingentia esse in loco. Et quia
modi primi loci sunt sursum et deorsum, necesse est ut
contingentia sint aut sursum aut deorsum;

[Page 62] ergo aut gravia aut levia aut utrunque aut alterum eorum.
Et manifestum est quod huiusmodi corpora sunt
agentia et patientia adinvicem. Contangibilia ergo in
rei veritate sunt quorum ultima sunt simul, et sunt agentia
et patientia adinvicem.
[45] Movens autem estimatur idem esse cum agente
et motum cum patiente. Et dicitur a quibusdam Quia igitur movens
invenitur duobus modis, aut movens et immobile
aut movens et mobile, et agens etiam invenitur hiis duobus
modis, ergo omne movens est agens et omne agens
est movens. Et non est ita; immo movens est generalius
agente. Agens enim est illud quod facit passionem aut
passivam qualitatem, scilicet alterationem. Et hoc necesse est
quia agens est oppositum patienti; patiens autem est in
alteratione, et non est necessarium ut omne movens faciat
alterationem. Et quia tactus est in rei veritate in agentibus
et patientibus, necesse est ut quedam moventia
tangant et quedam non. Sed tamen etiam tactus dicitur
in rebus naturalibus communiter et proprie. Dicitur enim
communiter de duobus corporibus quorum ultima sunt insimul,
et quorum alterum est movens et alterum motum

[Page 63] quolibet modo motionis; et dicitur proprie de illis quorum
alterum agit et alterum patitur. Et iste modus etiam
dicitur communiter et proprie: dicitur enim communiter
cum unum eorum agit et alterum patitur; et dicitur
proprie cum utrunque agit et patitur. Et iste est tactus
qui dicitur secundum prius et vere, et manifestum est in
rebus que sunt apud nos. Et propter hoc possibile est
dicere quod hec est dispositio omnium contangibilium ex corporibus
naturalibus. Et non est ita, quoniam corpus celeste
tangit ea que sunt apud nos agendo, tamen non patitur.
Corpus igitur celeste dicitur tangens primo modo,
scilicet cum alterum duorum egerit et alterum
duorum passum fuerit. Sed quia omnia consimilia
in genere, scilicet quorum subiectum est unum,
non agunt nisi patiendo, estimant etiam quod ita sit de omnibus
rebus. Declaratum est igitur ex hoc sermone quod
tactus secundum rei veritatem non est nisi in rebus que patiuntur
abinvicem, et quod si aliquid est agens et non patiens, patiens

[Page 64] dicitur tactum, et agens non dicitur tangens nisi per similitudinem;
quoniam tactus, quia est secundum comparationem, necesse
est ut notet in rei veritate quod utrunque est tangens
et tactum. Hec est igitur intentio tactus in rebus
naturalibus de actione et passione.
[46] Dixit Sermones antiquorum de naturis rerum activarum
et passivarum sunt duo contrarii. Unus enim eorum est
quia activa et passiva sunt contraria diversa, non consimilia;
omnia enim aut consimilia sunt aut contraria;
consimilia autem impossibile est ut agant aut patiantur
adinvicem, quia neutrum eorum est dignius ut agat vel patiatur
ab altero. Dicunt autem Et si aliquis opposuerit
nobis, dicendo quod videmus ignem magnum extinguere
parvum, et sunt consimiles, dicemus quod hoc non contingit
nisi propter contrarietatem in quantitate; magnum
enim contrarium est parvo.

[Page 65] [47] Secundus autem sermo contrarius est isti, quem Democritus
solus dicebat, et est quod activa et passiva sunt consimilia.
Et signum eius est quod impossibile est quod contraria
patiantur abinvicem; contrarium enim non recipit
suum contrarium, v. g. quod calor non recipit frigus neque
frigus calorem. Hec ergo passiva sunt consimilia
activis et convenientia et econtrario.
[48] Dixit Isti igitur sunt sermones antiquorum in hac opinione,
et argumenta eorum. Et causa contradictionis eorum
est quia non considerant rem ex utraque parte, sed
isti consideraverunt unam partem et illi aliam. Et ideo
sermo utriusque est verus secundum partem et falsus secundum aliam;
quoniam, cum consideratum fuerit de hoc, invenietur quod res agit
in aliam rem inquantum est contraria, et patitur inquantum
est similis. Impossibile enim est ut aliquid agat in aliud secundum
quod est simile, quoniam, sicut antiqui dicebant, nullum eorum est
dignius agere in alterum quam alterum; et si simile ageret in

[Page 66] simile, tunc res ageret in seipsam; et si ita esset, nichil esset
incorruptibile et immobile, omne enim moveret se et
corrumperet se; et cum res non agit secundum quod est simile,
necesse est ut agat secundum quod est diversum.
[49] Et similiter videtur quod non patitur res secundum quod est
dissimilis.
Dissimilia enim si paterentur abinvicem, quidlibet
pateretur a quolibet, et manifestum est quod quidlibet
non patitur a quolibet; albedo enim non potest pati a
linea neque linea ab albedine nisi accidentaliter, si linea
fuerit nigra. Et cum ita est, nichil patitur nisi in eo quod est
simile. Declaratum est igitur ex hoc quod activum et passivum
uno modo sunt similia et alio modo dissimilia.
[50] Et cum consideravimus activa et passiva, apparet
nobis quod sunt contraria. Nichil enim extrahit aliquid a sua
natura nisi sit contrarium. Et ideo non patitur quidlibet
a quolibet. Et cum activa et passiva sint contraria,
et contraria sunt similia in genere et dissimilia in specie,
necesse est ut activa et passiva sint consimilia in
genere et dissimilia in specie. Quoniam autem activa et

[Page 67] passiva sunt contraria, manifestum est ratione et inductione;
corpus enim non patitur nisi a contrario
corpore, ut ignis generatur ab aëre et sapor a sapore
contrario et color a colore contrario. Causa autem
receptionis est genus commune eis, et causa actionis est
contrarietas. Et non tantum quod ipsa propositio, dicens quod
activa et passiva sunt contraria, est vera, sed etiam sua
conversa videtur esse vera; cum enim posuerimus quod
contraria sunt consimilia in genere et dissimilia in specie,
et quod consimilia in genere et dissimilia in specie
sunt activa et passiva, concludetur ex hoc quod contraria et
ea que sunt inter ea sunt activa et passiva. Et hec declaratio,
quamvis non det fidem per se simpliciter, cum
sit circularis, tamen dat nobis, sicut dicit Alexander, aliquam
fidem.
[51] Quoniam autem contraria activa sunt et passiva,
manifestum est ex hoc quod contrarietas rerum est causa
generationis et corruptionis earum. Et ideo ignis calefacit
et frigus infrigidat. Et universaliter, quia activum
et passivum uno modo est contrarium et alio modo simile,

[Page 68] contingit ut hoc agat et hoc patiatur. Et si non, non
esset generatio neque corruptio.
[52] Et quia antiqui non sciverunt hoc secundum totum,
erraverunt. Et causa erroris eorum in hoc fuit quod homines
attribuunt actionem subiecto contrarii et non contrario.
Et quia subiectum est simile, putaverunt isti quod agens
est simile. Et similiter attribuunt passionem contrario
et dicunt quod frigidum calefacit, et ex hoc putaverunt isti
quod passio est contrarii.
[53] Dixit Et sciendum est quod agens bipartitum est sicut movens
bipartitum est, quoniam in utroque eorum est primum et ultimum.
Et sicut primum movens possibile est ut sit immobile
(hoc enim iam declaratum est in rebus naturalibus), et postremum
movens necesse est ut sit motum, sicut primum agens
necesse est ut sit non patiens, sive in artificio sive in natura,
v. g. quod corpora patiuntur ab arte medicine
ex egritudine in sanitatem, sed ars medicine non
patitur hac passione, cum medicina sit primum; cibus autem
et medicamen quibus ars medicine agit sanitatem in
corpore, agit et patitur. Et causa in hoc est quia quodcunque
agens cuius materia non fuerit eadem cum materia patientis

[Page 69] necesse est ut non patiatur ab illo eodem modo secundum
quem agit. Et quodcunque agens fuerit quod habuerit eandem materiam
cum patiente, necesse est ut patiatur ab agente. Et est dicere
eandem materiam eam que recipit duo contraria indifferenter,
scilicet materia que recipit calidum sicut frigidum.
Materia igitur artis, quia alia est a materia sanitatis, non
patitur ab egritudine; materia enim egritudinis sunt
quatuor humores, et materia artis medicine est anima.
[54] Et cum necesse est ut primum agens non patiatur,
necesse est ut sit in non materia patientis. Et sic est de
primo agente, scilicet corpore celesti, quia est in subiecto diverso
a subiecto in quo sunt res patientes. Et si inveniatur
hoc agens, quod non sit in aliqua materia omnino, necesse est
ut non patiatur aliquo modo neque essentialiter neque accidentaliter,
cum apparet quod materia est causa passionis.
Causa autem passionis consimilis est eadem materia;
passionis autem dissimilis est dissimilitudo materie. Et
causa agens est similis cause moventi aliquo modo et
differt ab ea alio modo.
[55] Causa autem agens, in eo quod est agens, alia est a causa propter
quam agit agens, scilicet forma. Et ideo equivoce dicitur de eis hoc
nomen causa. Causa enim agens differt a formali in hoc quod
agens cum fuerit, erit forma et fiet in patiente; sed forma

[Page 70] cum fuerit, nichil fiet in patiente. Causa autem materialis
differt ab istis in hoc quod recipit formam, ut prima
materia recipit formam ignis. Si igitur aliqua forma fuerit
abstracta, v. g. calor abstractus (quamvis hoc impossibile
est in calore, in eo quod est calor), necesse est ut sit agens
non patiens aliquo modo, et quod non habeat causam
agentem nisi equivoce.
[56] Quidam autem antiqui dicebant quod actio et passio
non fiunt in rebus nisi secundum quod in eis sunt foramina per
que agens transit. Dicunt et quod hoc modo passio fit
sensuum; non enim videmus nisi quia visus pertransit
in aëre et in aqua et in corporibus diaphanis per foramina
existentia in eis. Sed hec foramina non videntur propter
parvitatem eorum, et sunt bene ordinata et coniuncta,
et sunt multa in corporibus diaphanis. Et quidam
eorum volunt dare causam eorum que apparent
in rebus naturalibus ex hoc. Foramina enim apud
eos sunt causa passionis et mixtionis et augmenti. Et

[Page 71] unus eorum est Empedocles. Sed isti non processerunt per unam
viam in dando omnia que apparent in rebus naturalibus
ex transmutationibus, ut generationem et corruptionem
et alterationem. Foramina enim impossibile est ut sint causa istarum
transmutationum, scilicet generationis et alterationis.
[57] Illi autem qui per unam viam procedebant et volebant dare
hoc eodem modo sunt Leucippus et Democritus, qui dicebant
partes esse indivisibiles, isti enim volebant dare causas
omnium apparentium in rebus sensibilibus ex opinione
eorum in elementis que sunt corpora indivisibilia;
et hoc consequebatur eos in omnibus rebus si verum
esset illud quod estimabant de elementis. Alii autem, scilicet
Parmenides et Melissus, negaverunt omnia sensibilia
et dixerunt quod omnia sunt unum et immobile.
[58] Ratio autem que eos movit ad hoc credendum est ista:
dixerunt enim Si entia sunt plura et mobilia, necesse est
vacuum esse; impossibile enim est ut aliquid moveatur nisi sit vacuum;
et similiter multitudo impossibile est ut sit, nisi sit

[Page 72] vacuum. Dicunt Et indifferenter sive multa fuerint divisa abinvicem,
aut contingentia se, aut fuerint multa secundum receptionem
divisionis, in quolibet enim istorum modorum contingit
vacuum esse. Distincta enim non distinguuntur nisi
per vacuum quod est inter ea, et similiter contingentia non
fiunt non continua nisi propter vacuum quod
est inter ea. Dicunt Continuum enim impossibile est ut dividatur
in multa nisi totum sit vacuum. Continuum enim si
fuerit divisibile, erit divisibile secundum totum. Nichil enim est dicere
quod est divisibile secundum partem unam et non divisibile
secundum aliam, quia nullus potest dicere que pars est divisibilis
et que non, neque etiam potest dicere quod hoc est divisibile
quia est vacuum, et hoc indivisibile quia est plenum.
Et si fuerit divisibile secundum totum, nichil remanet indivisibile.
Necesse est igitur ut totum sit vacuum et quod multitudo
non sit; quoniam cum unitates non fuerint, non erit multitudo.
Sed vacuum non est; ergo multitudo et motus non sunt. Isti igitur demiserunt sensum propter
tales rationes; opinabantur enim quod magis debemus
consequi rationem quam sensum.

[Page 73] [59] Et tales sermones sunt similes alienato. Alienatus enim
nunquam dicit quod ignis et glacies sunt unum, sed magis quod
ei contingit est quod ea que sunt opinabilia secundum consuetudinem
ut sint mala, credere quod sunt bona, non reputare
hoc ex ipsis sensibilibus.
[60] Leucippus autem convenit cum eis in continuatione
precedentis et consequentis, scilicet quod, si motus et multitudo
sunt, vacuum est. Sed contradicit eis in hoc: dicentes enim
omnia esse unum, destruunt consequens et concludunt
oppositum antecedentis. Leucippus vero confirmat
precedens, quod est manifestum sensui, et concludit vacuum
esse. Et ideo estimavit quod habuit sermones in dando
causas istarum rerum, cum quibus non destruxit generationem
et corruptionem neque motum neque multitudinem
neque aliud sensibilium. Et cum conveniat
eis aliquantulum in rebus ex quibus concluserunt
vacuum non esse, dixit quod unum principaliter
est illud in quo non est vacuum, sed totum est plenum,
et sunt corpora indivisibilia.

[Page 74] [61] Dixit Et ideo impossibile est ut ex uno in rei veritate sit multitudo
aut ex multitudine unum. Et ideo entia apud ipsum
non sunt unum in rei veritate, sed in eo sunt partes
infinite ambulantes in vacuo et latentes propter parvitatem
suam. Et ex hoc modo convenit Leucippus cum dicentibus
ens esse unum, in alio autem contradicit eis. Causam autem
generationis et corruptionis et actionis et passionis et
augmenti et alterationis dat Leucippus ex corporibus indivisibilibus
ambulantibus in vacuo. Dicit enim quod cum iste
partes fuerint congregate et conglutinate erit generatio, et
cum dividantur erit corruptio; et cum contingunt se erit actio
et passio; et cum mutaverint ordinem et situm erit alteratio;
et cum penetrant se erit augmentum; et in omnibus istis necesse
est esse vacuum. Et ideo iste non reputat unum
esse principale nisi corpus indivisibile.
[62] Et universaliter, sicut illi dant causas actionis et passionis et
augmenti ex foraminibus, ita iste ex partibus indivisibilibus
et vacuo. Dicentibus autem foramina fere contingit
dicere corpus esse indivisibile, quoniam, cum foramina
non fuerint in toto corpore (quoniam totum tunc esset vacuum),
necesse est ut corpora que sunt inter foramina contingentia
sint indivisibilia. Nulla enim differentia est inter

[Page 75] utranque opinionem, nisi quod apud Leucippum inter hec
corpora est vacuum, et apud istos foramina plena
corporibus subtilibus. Et fere opinio istorum duorum
in actione et passione vicina est, sed tamen Leucippus magis
potest dare causas omnium transmutationum ex suis
fundamentis. Alii autem preter istos minus possunt dare.
Non enim potest Empedocles dicere, secundum suum fundamentum,
modum quo accidit generatio et corruptio et alteratio in omnibus
entibus naturalibus. Illi enim ponunt generationem
quatuor elementorum ex corporibus indivisibilibus
et ponunt causam diversitatis istorum corporum
diversitatem corporum indivisibilium secundum figuram.
Empedocles autem potest dare generationem et corruptionem
in aliis corporibus a quatuor, dicendo quod dissolvuntur
in hec corpora. De generatione autem et corruptione illorum corporum
nichil potest dicere, et ideo negavit ea generari. Et
Empedocles dicit elementum esse prius eis, non ex igne neque
ex alio, sicut hoc potest dicere ponens elementum prius
eis, ut Leucippus et Plato.
[63] Differentia enim inter Platonem et Leucippum in tribus invenitur,
quorum primum est quod indivisibilia apud Platonem
sunt superficies et apud Leucippum sunt corpora. Secundum est

[Page 76] quod figure apud Platonem sunt finite et apud Leucippum
infinite. Tertium est quod Plato non ponit vacuum,
Leucippus autem ponit; et uterque dicit contactum, sed vacuum
non est de necessitate contactus apud Platonem.

Quoniam autem superficies indivisibiles non sunt elementa
corporum naturalium dictum est in alio loco, scilicet in tertio Celi
et Mundi . Quoniam vero non sunt corpora indivisibilia, dimittemus
illius considerationem, sed tamen parum de
eo loquamur et secundum indigentiam, scilicet secundum modum
secundum quem
dicunt ea esse causam actionis et passionis. [64] Dicamus igitur quod contingit eis necessario dicere quod in
quolibet corporum indivisibilium quod non recipit passionem
neque actionem omnino. Digredientes parum dicamus
igitur, cum necesse sit eis dicere in hiis corporibus indivisibilibus
quod non recipiunt actionem et passionem omnino, causa enim
actionis et passionis apud eos est vacuum per minima
divisum in corporibus compositis ex istis; et quia hec corpora
sunt plena non vacua, necesse est ut non agant
neque patiantur, et sic impossibile erit ut ex eis fiat aliquod

[Page 77] frigidum aut durum aut alia qualitas. Sed si ita fuerit
et hec per se et singulariter non recipiunt neque actionem
neque passionem, neque etiam in vacuo est passio,
quomodo ergo erit causa passionis?
[65] Hoc igitur est unum impossibilium que sequuntur
eos si posuerint ea non receptibilia passionum. Et etiam
contingit eis aliud impossibile, scilicet ut sint receptibilia passionum.
Ponunt enim ea que sunt sperica eorum calida.
Quapropter necesse est eis dicere, si calor appropriatur
sperico, ut frigus approprietur alii corpori, quoniam, cum
aliquod contrarium fuerit in aliquo genere, necesse est
invenire in eo alterum contrarium. Et si calor et frigus
sunt in eis, ergo et gravitas et levitas et durities
et mollities, cum iste qualitates appareant priores
in esse corporum quam ille.
[66] Et si gravitas fuerit, erit gravius, ut estimatur quod
Democritus dicit aut sequitur suum sermonem; et si gravius,
ergo et calidius; et si calidius, ergo actio et passio
erit. Illud enim quod est maioris caliditatis necessario agit
in illud quod est minoris caliditatis.

[Page 78] [67] Et etiam si durum, ergo molle; et dicitur
molle cum cedit secundum epipedum. Et secundum hoc recipit passionem
ab alio. Et hoc est contrarium ei quod opinatur.
Quocunque igitur modo posuerunt ea, contingit eis impossibile;
quoniam si posuerint ea non receptibilia passionum,
continget ut non sit causa passionis; et si receptibilia,
continget ut non receptibilia sint et receptibilia;
et ex ipsa sua positione contingit ut sint receptibilia et
non receptibilia, sicut diximus.
[68] Inquantum enim ponunt ea habere figuram et calorem,
necesse est ut sint receptibilia passionum; et inquantum
ponunt ea esse indivisibilia, continget ut non
recipiant unam passionem neque plures, quoniam, si receperint,
aut unumquodque eorum recipiet passionem propriam,
v. g. hoc duritiem et hoc calorem, aut unum eorum

[Page 79] recipiet plures passiones. Si igitur unumquodque eorum
recipiat passionem propriam, continget ut nature eorum
non sint eedem. Et cum differunt in naturis, in aliquo differunt;
ergo sunt divisibilia. Et si recipiant plures passiones,
continget ut sint divisibilia; passiones enim apud eos
non differunt nisi secundum situm et ordinem partium.
[69] Et hoc sequitur dicentes superficies esse indivisibiles
et corpora esse indivisibilia, ut non recipiant raritatem
neque densitatem neque alias qualitates nisi in eis
existat vacuum. Et ambo dicentes non ponunt in eis
vacuum. Dicentes autem superficies
esse, negant ipsum vacuum esse omnino;
facientes vero partes prohibent ipsum a partibus.
Utranque igitur positionem sequitur suum contradictorium,
scilicet quod, si posuerint ea non receptibilia
passionum, continget ex sermone

[Page 80] eorum ut sint receptibilia; et si posuerint ea esse receptibilia,
contingit ut sint non receptibilia. Et cum impossibile
est ut sint receptibilia et non receptibilia, impossibile est ut sint.
[70] Et etiam superfluum est dicere eas esse parvas,
cum de natura earum sint indivisibiles. Nos autem, quia
opinamur corpus esse divisibile, continget ut parvitas
sit apud nos causa difficultatis divisionis, sed accidentaliter,
et magnitudo causa facilitatis, cum tangat de
agente plus quam tangat parvum. Et universaliter non possunt dicere
quare parve sunt digniores ne dividantur quam magne.
[71] Et etiam contingit de eis questio utrum natura illorum
corporum solidorum omnium sit eadem aut differant
differentiis sensibilibus; v. g. quoniam hec terrestria sunt et
hec ignea. Si omnia habent eandem naturam, quare
igitur, cum sibi occurrunt, non fiunt idem, ut contingit
de omnibus corporibus consimilium partium, ut aqua
cum occurrit aque et ignis igni? Et si differant differentiis,
quot sunt igitur ille differentie et que? Hee enim differentie
sunt digniores esse principia et cause eorum
que fiunt quam figure.

[Page 81] [72] Et etiam si differant istis differentiis, necesse est ut
agant adinvicem.
[73] Amplius, si transmutetur in loco, ut dicunt, quocunque
modo sit modorum transmutationis, necessario habent
transmutans. Si igitur unumquodque eorum transmutat
se, aut erit divisibile ita quod transmutans in eo sit
aliud a transmutato; aut indivisibile, et sic transmutans
idem erit cum transmutato. Quapropter duo contraria
congregabuntur in eodem,
[74] et suscipiens ea sit idem in numero et in potentia.
Causa enim quod contraria sunt nature diverse est
quia subiectum eorum est duo in potentia inquantum
est compositum. Et si esset simplex, esset unum in numero
et in potentia, et esset subiectum eorum unum
in potentia, et sic contraria essent eadem natura; quapropter
necesse esset ut congregarentur. Hec igitur
est summa contradictionum eius in hoc loco quibus
contradicit dicentibus corpora esse indivisibilia.
[75] Dicentibus autem foramina esse contradicit sic: corpus
enim si patitur ex foraminibus, idest quia corpus agens

[Page 82] intrat foramina, aut erit hoc plenis foraminibus aut
vacuis. Si igitur patitur plenis foraminibus ab aliquo
corpore, tunc foramina sunt ociosa, quoniam, si huiusmodi
corpus esset sine foraminibus, ita reciperet passionem
sicut cum foraminibus, eadem enim dispositio est de corpore
quod est in foraminibus inquantum erit recipiens
passionem. Si igitur illud quod est in foraminibus patitur,
ergo et illud in quo sunt foramina patietur.
[76] Amplius, secundum hoc impossibile est ut pertransitus visus
in corporibus diaphanis sit secundum foramina, cum sint
plena et quomodo si non essent. Si autem
illa foramina fuerint vacua, necesse est ut in eis sint corpora.
Vacuum enim, si fuerit, nichil est nisi subiectum corporis.
Et quia omne subiectum habet corpus equale, ergo omne
vacuum habet corpus equale; ergo illa foramina habent corpora

[Page 83] equalia. Et si dixerint quod tantum sunt parva quod non possunt
recipere corpus, erit sermo ridiculosus, scilicet ut qui non
ponit esse possibile vacuum esse abstractum magnum,
ponet ipsum parvum esse possibile. Dicere autem esse
foramina nichil est, quoniam, si corpus recipit passionem,
ergo foramina erunt ociosa, et si corpus non recipit passionem,
foramina etiam sunt ociosa.
Aut erit mendacium aut erit causa
passionis essentialiter. Quoniam autem passio
inter eas est secundum divisionem, si ergo secundum totum
recipiunt divisionem, foramina sunt ociosa; et si
non recipiunt divisionem, foramina etiam sunt ociosa.
[77] Dixit Et cum declaratum est quod hoc quod antiqui dicunt
de actione et passione nichil est, volumus narrare
modum eius et ponere ei principium quod sepe posuimus:
id est quia corpora composita sunt ex materia et forma, quedam
enim in potentia, scilicet actum, et quedam in actu, scilicet
agens. Et cum ita sit, causa ergo passionis non est nisi

[Page 84] quia patiens est receptibile rei agentis; et impossibile
est ut patiens, in eo quod est patiens in potentia, sit receptibile
per aliquam partem et non per aliam; sed hoc quidem
possibile est, ut per quasdam partes recipiat magis
et per quasdam minus. Et ex hoc modo potest aliquis
dare foramina, ut in mineris inveniuntur
vene extense recipientes formam mineralem plusquam
alie partes eiusdem terre.
[78] Actio igitur et passio fiunt cum agens et patiens
fuerint non adunata sed duo tangentes se. Si vero non
fuerint se contingentes, non patientur nisi mediante
aliquo corpore recipiente passionem, v. g. quia ignis
calefacit corpus mediante aëre.
[79] Quoniam autem impossibile est ut corpus patiatur
per quandam partem et per quandam non, manifestum
est ex hoc sermone. Si enim corpus non secundum totum est divisibile
sed dividitur in indivisibilia, vel in corpora vel
in superficies, necesse est ut non patiatur per omnes partes
eius. Sed inveniri corpora indivisibilia impossibile
est, ut declaratum est; ergo eadem natura est totius

[Page 85] corporis. Ergo necesse est ipsum recipere passionem
similiter et indifferenter in omnibus partibus, sive passio
fuerit secundum divisionem sive secundum quantitatem, ut Democritus
et Leucippus dicunt, aut secundum qualitatem. Sed
impossibile est ut sit secundum quantitatem, quoniam
iste sermo destruit alterationem.
[80] Videmus enim idem corpus reverti modo humidum
modo siccum, tamen eodem remanente sine divisione
contingente ei, et sine compositione et sine diversitate
partium in situ et in ordine, ut dicit Democritus. Non enim
mutat suam naturam cum congelatur per compositionem,
neque cum liquefit per divisionem, sed ipsum idem aliquando
est liquefactum et aliquando congelatum.
[81] Et etiam quemadmodum impossibile est ut secundum hanc
opinionem sit alteratio, ita impossibile est ut sit augmentatio,
cum augmentatio sit additio que accidit in partibus
illius quod augetur uniformiter. Si ergo non ponatur
quod augmentatio fiat per transmutationem omnium
partium totius, aut quia aliquid admiscetur cum eis et transmutat
eas aut quia res transmutantur per se ex eo quod admiscetur,
non poterit aliquis dicere de causa augmentationis.

[Page 86] Declaratum est igitur ex hoc sermone que sunt activa et
passiva, et quomodo sit actio et passio, et quomodo non sit.
[82] Et modo perscrutandum est de mixtione, que est tertia
intentionum
de quibus intendimus, dicendo quid sit mixtio
et que miscibilia. Aliqui dixerunt quod res mixte erunt
aliquod trium: aut erunt fixe per se quod non transmutatur
neque corrumpitur; aut corrumpetur utrunque
mixtorum; aut corrumpetur unum altero remanente. Si
autem utrunque est existens, non contingit eis quare
in una hora debent dici mixta et in alia non. Et si corrumpitur
unum et alterum remansit, non debet huiusmodi
dici mixtio; mixtio enim querit uniformem eventum
in utroque. Et si utrunque corrumpitur,
non possunt inveniri neque etiam admisceri.
Et cum ita est, nichil est mixtio.

[Page 87] [83] Et ista questio exigit precognitionem differentie inter
generationem et corruptionem et mixtionem. Differentia
autem inter generationem et corruptionem et
mixtionem manifesta est per se, dicimus enim de ligno,
cum ex eo generatur ignis, quia generatur ignis, non
tamen miscetur, sed dicimus quod lignum corrumpitur et ignis
generatur. Et similiter etiam manifesta est differentia inter
mixtionem et crementum, quoniam non recte dicitur quod cibus
miscetur cum corpore neque corpus corrumpitur,
sed cibus corrumpitur et corpus remanet. Et similiter etiam
est manifesta differentia inter mixtionem et alterationem, nam
dicimus quod corpus dealbatur, neque tamen dicimus quod corpus
admiscetur cum albedine; et universaliter impossibile
est ut forme et qualitates admisceantur cum corporibus
deferentibus eas, neque qualitates adinvicem,

[Page 88] v. g. albedo cum scientia. Cum igitur duo admixta
non corrumpuntur, neque unum illorum, neque sunt fixa, oportet
ut secundum unum modum sint et secundum
alium modum non sint.
[84] Et quia dicimus quod quedam sunt in potentia et quedam
in actu, visum est quod illud quod generatur ex mixtis
apud mixtionem sit aliud a mixtis in actu; in potentia
utrunque illorum est sicut fuit ante. Et ideo dicimus
quod non corrumpebantur perfecte neque remanserunt sicut
fuerunt ante. Et istum modum ignoraverunt
illi in divisione predicta. Et significatio super hoc est quod
nos videmus quod postquam miscentur possunt separari. Non

[Page 89] enim possumus dicere quod in mixtione sunt fixa, sicut quando
mixtio nichil esset; neque etiam corrupta in fine, neque
etiam tantum unum illorum, cum possint separari.
[85] Dicamus igitur quod mixtio aut contingit ex qualitate
et forma aut ex quantitate. Et si ex quantitate, aut erit mixtio divisio
cuiuslibet mixtorum in parvas partes, conservando suas
essentias, deinde intrabunt iste partes se adinvicem quocunque
modo, ita quod difficile possit sensus distinguere eas
(secundum hoc mixtio non erit nisi secundum sensum, quoniam nature
sunt
salvate, v. g. multa grana tritici cum multis granis hordei
misceri); aut mixtio erit dissolutio utriusque mixtorum
et transmutatio utriusque eorum secundum naturam

[Page 90] per divisionem utriusque eorum in partes
indivisibiles secundum naturam, ita quod illud quod fit ex eis erit
in actu aliud ab utroque. Secundum hoc erit mixtio, non
tamen secundum sensum sed secundum quantitatem. Ista autem
mixtio differt a prima quoniam natura utriusque illorum
est corrupta, in prima autem non. Et differt etiam quoniam
hic est mixtio secundum totum, cum non possit dividi in minores
partes; illic autem est mixtio secundum partes non secundum totum,
cum possit adhuc dividi. Et cum diximus quod mixtio
que contingit ex qualitate, si fuerit, erit secundum
aliquem illorum duorum modorum,
[86] dicamus quod, si mixtio non est compositio, neque divisio
possit venire ad partes indivisibiles, necesse est ut

[Page 91] non sit mixtio omnino, quoniam, si fuerit secundum primum modum,
mixtio erit compositio. Et manifestum est quod differt
a compositione, quoniam diffinitio partis et totius
in mixtis rebus debet esse eadem, quod non est in compositis.
Et cum ita est, non est vera mixtio sed secundum sensum
solum, et que sunt admixta Socrati non sunt admixta
Platoni, et sic nichil erit mixtum simpliciter. Si autem fuerit
secundum modum secundum, erit divisio corporis finita,
sed manifestum est quod non. Necesse est ergo quod mixtio non
sit, aut, si sit, erit secundum qualitatem. Sed est; ergo secundum
qualitatem est.
Si ergo secundum qualitatem, oportet nos dicere que sunt ea
que recipiunt ipsam,
et secundum cuiusmodi qualitates fiat, et qualiter.
[87] Dicamus quod res quibus mixtio contingit sunt
ea que sunt activa et passiva adinvicem quorum eadem
est materia. Ea autem quorum materia non est eadem
non admiscentur, quoniam non recipiunt passionem adinvicem;

[Page 92] v. g. ars medicine operatur in corporibus,
et corpora non in artem. Et quia ea quorum materia
est una sunt contraria, debet esse qualitas admixta, secundum
quod est admixta, media inter contraria.
[88] Et etiam proprium est miscibilibus de facili posse dividi;
et equaliter utrunque, quoniam, cum alterum illorum dividitur
in magnas partes et alterum in parvas, non erit
mixtio, quia magne vincent parvas. Et ista facilitas contingit
ex humido, et econtrario gravitas propter siccum;
et propter hoc ea que sunt magis miscibilia sunt
humida nisi sint viscosa.
[89] Mixtio autem contingit quando equaliter patiuntur et
agunt, ita quod veniat post aliqua qualitas media inter
duas contrarietates. Et erit subiectum illius qualitatis
quantitas duorum mixtorum, et sunt equalia, aut prope
erit subiectum utriusque quantitatis. Si autem non, erit
quantitas admixti maior quantitate mixtorum. Et propter

[Page 93] hoc forte non acquirit alterum mixtorum ab altero
nisi tantum qualitatem propter difficultatem recipiendi;
aut, si acquisierit, erit quantitas parva, sicut
contingit in mixtione plumbi cum cupro, cuprum
enim non recipit a plumbo nisi colorem tantum.
Et forte non erit nisi quod alterum eorum est quasi recipiens
et alterum quasi forma,
[90] quoniam, sicut dicit Aristoteles, sunt aliqua habentia mixtionem
diversa
secundum multitudinem et paucitatem quibus propter hoc
accidit quod accidit literis balbutientis ex mixtione
earum adinvicem, et forte unum eorum erit quasi
recipiens et aliud quasi forma. Et Avicenna in sermone suo
super capitulum Aristotelis voluit dicere quod sermo
Aristotelis est quod miscibilia sunt in potentia in mixto,
et illa esse in suis essentiis quas habebant separata. Et
dixit essentiam esse potentiam qua quis potest multa,

[Page 94] et illam esse in rebus causam caliditatis et frigiditatis,
et materiam esse principium humiditatis et siccitatis.
Et alterius modi dicitur potentia que est preparationis,
qua quid habile sit ad recipiendum aliquid per motum.
Et ista essentia salvatur in mixtione et franguntur sua
accidentia. In aqua enim frigida non est essentia sed effectus
essentie, ut ponderositas et cetera
accidentia. Sed homines non habentes nomen illius essentie
vocant illam ponderositatem, sumentes nomen
ab effectu; et semper vocant frigiditatem et illam essentiam. Licet
frigiditas
amittatur, salvata est aqua in essentia. Ergo in mixtione
dicit Avicenna quod rerum essentie faciunt elementa esse
actu, et illa franguntur, et salvate sunt essentie quibus
elementa poterunt redire ad eosdem effectus, nisi fuerit
superveniens impedimentum. Recte dixit Aristoteles miscibilia
non esse in mixto actu et salvari in potentia.

Liber secundus

[Page 95]

Liber secundus

[1] Quia iam diximus illud quod oportet dici
de mixtione et tactu et actione et
passione, amplius autem de generatione et
corruptione simplici, communi simplicibus
et compositis, scilicet que erit ex uno
in unum, et in quo existit, et quomodo
et ex quo, et diximus cum hoc de alteratione quid est,
et quomodo existit, et in quo differt a generatione,
considerandum est in corporibus vocatis elementa
corporum, quoniam, si omnia composita sunt

[Page 96] sensibilia, necesse est ut elementa eorum propinqua
sint sensibilia.
[2] Dicamus igitur quod quidam dixerunt quod ista quatuor
corpora, que vocantur elementa, habent subiectum
et materiam existentem in actu. Quidam igitur ponunt
ipsum unum eorum, aut aërem aut ignem, et
quidam aliquod medium inter hec corpora, sed
tamen existens in actu. Quidam vero dicunt quod non habent
subiectum prius eis, et differunt in hoc sicut in numero
suo; quidam enim dicunt quod elementa tantum sunt
duo, ut dicentes ignem et terram tantum; et quidam
tria, ignem, terram, et aërem; quidam vero quatuor,
ut Empedocles, dicit enim quod elementa sunt quatuor, et quod ex
aggregatione
et segregatione et alteratione eorum accidit
rebus generatio et corruptio.
[3] Dixit Quoniam autem principia ex quibus contingit
generatio et corruptio omnibus entibus

[Page 97] quocunque modo sit, sive ex aggregatione sive ex segregatione
sive aliter, debent dici elementa et principia,
concessum est ab omnibus. Quot vero sunt hec
principia et quomodo ordinantur secundum prius et posterius,
non est manifestum. Qui vero ponit hiis quatuor
corporibus materiam esse priorem eis, corporalem et
in actu, peccat. Omne enim corpus existens in actu non
potest fugere contrarietatem. Et cum hoc corpus quintum
non habet nisi aliquam differentiarum existentium
in hiis quatuor, necesse est ut sit aliquod illorum,
et indifferenter sive hoc corpus ponatur finitum
sive infinitum, ut quidam dicunt. Necesse est enim
ut hoc corpus quintum sit aut grave aut leve aut calidum
aut frigidum.
[4] Plato vero in Timeo posuit hiis quatuor materiam
priorem eis, sed non manifeste inquit utrum ista
materia sit existens in actu aut non, neque dixit in hoc
sermone manifestum nisi hoc quod dixit quod est recipiens
totum, neque utebatur ipsa in aliis entibus, neque
dedit aliquid ex quo fiant inquantum apparet. Sed dixit
quod subiectum est prius corporibus vocatis elementa,
sicut aurum est prius aureis, et dicit quod illud quod ex eis

[Page 98] fit vocatur nomine eius ex quo fit vera nominatione; sicut
si aliquis nominaverit anulum aut armillam aurum,
recte dicet. Et hoc quod dixit non est verum in
rebus generatis sed in rebus alteratis.
[5] Dixit Et etiam elementa dissolvuntur in superficies. Et propter
hoc contradicit sibi; impossibile est enim ut prima
materia quam vocat subiectum sit superficies.
[6] Dixit Nos autem declaramus quod omnia ista corpora
sensibilia habent materiam existentem
in potentia, non denudatam ab aliquo contrariorum,
et quod hec corpora quatuor componuntur ex ea et
ex contrarietate existente in ea. Ponendum est igitur
hoc quod declaratum est hic, dicendo quod primum
principium omnium rerum est materia inseparabilis, subiecta
contrarietatibus. Calor enim impossibile est ut sit subiectum
frigoris ita quod natura caloris transmutetur in naturam
frigoris; sed si calor transmutetur in frigus, necesse est ut

[Page 99] sit subiectum ferens utrunque, aliquando hoc et aliquando hoc.
Hoc autem contingit in substantia sicut in passionibus.
Quapropter principium primum est quod est in potentia
corpus sensibile. Principium autem secundum sunt
prime contrarietates a quibus non denudatur primum
subiectum. Tertium est aqua et ignis et sibi similia compositorum
corporum ex primis contrarietatibus et
prima materia; ista autem sunt in ordine tertio qui transmutantur
adinvicem; quapropter habent elementa priora
eis, scilicet materiam et formam. Elementum autem quod
dicitur prius debet esse omnino intransmutabile. Ista
quidem vocata elementa non sunt, sicut dicit Empedocles,
non transmutabilia adinvicem. Et si esset sicut fingit,
non inveniretur in eis alteratio, scilicet differentie eorum que sunt
calidum, frigidum, humidum, et siccum. Et cum est alteratio
est subiectum; et si est subiectum est generatio et
corruptio. Subiectum quidem necesse est esse, quia contrarietates
non transmutantur adinvicem.
Est igitur narrandum
de elementis corporum compositorum sensibilium,
secundum quod sunt corpora composita, que sunt et quot

[Page 100] sunt. Et sermo noster in hoc erit per demonstrationem,
ut consuetudo nostra est, non sicut aliqua dicta secundum
ypothesim sine aliqua demonstratione, quod
differentie eorum sunt tales et quod numerus eorum
sit tantus.
[7] Dicamus igitur quod nos querimus elementa corporum
tangibilium in eo quod sunt tangibilia. Hic enim modus
sensibilium communis est omnibus corporibus. Nos autem querimus
principia et elementa communia omnibus corporibus
compositis naturalibus sensibilibus. Quapropter
differentie corporum contrarie que sunt elementa
omnium corporum tangibilium sunt in hoc genere, scilicet in
genere tangibilium tantum, non in alio genere sensibilium.
Quare differentie elementorum non sunt neque albedo neque
nigredo neque dulcedo neque amaritudo, cum hec contrarietas
non conveniat omnibus corporibus. Et non potest
aliquis dicere quod contrarietas que est in visu est
prior contrarietate tactus. Non enim querimus in hoc loco
prioritatem secundum finem et formam, sed secundum subiectum
et materiam, que est prioritas secundum naturam.

[Page 101] [8] Et cum dictum est quod contrarietates ex quibus componuntur
prima elementa sunt tantum in tangibilibus, dicendum
est modos contrarietatum primarum
secundum tactum. Sunt autem hec, calor et frigus
et siccum et humidum, grave et leve, durities
et mollities, lubricitas et ariditas, asperitas et
lenitas, grossities et subtilitas. Gravitas autem et
levitas non sunt active neque passive; gravitas enim non
inducit gravitatem neque levitas levitatem, sicut neque nomina
eorum significant ipsas nisi secundum motum solum sine actione
et passione; sed necesse est ut prima contrarietas elementorum
sit activa et passiva adinvicem; et si non,
nichil accidit ab eis; quapropter illa contrarietas non
numeratur inter differentias elementorum secundum quod sunt
elementa. Et calor et frigus et humidum et siccum,
nomina ea significantia non sunt nisi secundum actionem et passionem;

[Page 102] et hoc in greca lingua. Et hoc manifestum est
ex descriptionibus eorum: calor enim est congregans homogeneum
(quoniam ignis, quamvis videtur separare et
distinguere, non facit hoc nisi quia congregat homogenea;
et hoc quidem, scilicet separare, non est secundum primam intentionem;
congregationi enim homogeneorum accidit segregatio
etherogeneorum); frigiditas autem est congregans
et determinans homogenea et etherogenea;
[9] humiditas autem, quod non habet in se terminum quo terminatur
sed facile terminatur alio; siccitas autem, quod in se habet
terminum quo terminatur, et difficile alieno. Iste autem
descriptiones, quamvis non inveniantur per nomina
apud nos, neque sunt descriptiones, quasi sermones
explicantes nomen, velut interpretationes,
sicut credo, apud eos, tamen manifestum est quod iste
res sunt in istis dispositionibus. Sed in illa lingua greca

[Page 103] contingit quod nomina erant famosa et intellecta, apud
nos autem sunt intellecta, non famosa.
[10] Et etiam videmus quod omnes contrarietates que sunt
sub sensu tactus, contrarietates scilicet active, ut subtilitas
et grossitudo, lubricitas et ariditas, et durities et
mollities, et sibi similia, generantur ab hiis et revertuntur
in eas. Quia autem proprium est rebus subtilibus
et tenuibus implere vacuitatem rerum et figurari secundum
figuram continentis, manifestum est quod facile terminantur
ab alienis. Hec quidem est descriptio humiditatis
predicta. Omne igitur subtile est humidum sed non omne
humidum est subtile; subtilitas igitur est ex humiditate,
cum humiditas est prior ea natura. Et cum declaratum
est quod subtilitas et tenuitas sunt ex humiditate, manifestum
est quod oppositum eius est ex siccitate.
[11] Lubricum autem est ex humiditate, et hoc etiam manifestum
est; lubricitas enim est humiditas admixta cum aliquo
quod inducit ei difficilem divisionem et passionem.
Omne igitur lubricum est humidum, sed non omne humidum est
lubricum. Et cum lubricitas sit ex humiditate, ergo et ariditas
ex siccitate. Et hoc etiam manifestum est;

[Page 104] [12] aridum enim est quod pervenit adultimitatem siccitatis,
quousque coagulabitur propter defectum humiditatis.
[13] Similiter etiam molle est ex humiditate; molle enim
est quod cedit secundum superficiem, sed non fertur sicut fertur
humidum. Omne igitur molle est humidum et non
omne humidum molle. Quapropter molle est ex humiditate,
et durities ex siccitate, cum durum est coagulatum
et coagulatum est siccum.
[14] Dixit Et humidum et siccum dicuntur multifarie,
sed omnia collocantur sub prius vocata siccitate et humiditate
quarum fecimus descriptiones. Et hoc quidem
potest sciri quoniam utrunque illorum opponitur plusquam
uni; siccum enim opponitur humido et etiam irrorato, humidum
autem sicco et etiam coagulato. Quoniam igitur omnia
illa opposita collocantur sub primis differentiis oppositis, manifestum
est ex hoc quod irroratum alicui sicco opponitur,
et similiter humefactum. Et irroratum est illud in cuius manifesto

[Page 105] est humiditas accidentalis; humefactum autem est in
cuius profundo profundatur humiditas. Manifestum est
autem quod irroratum et humefactum sunt ex predicta humiditate;
ergo et siccum oppositum ex predicta siccitate.
[15] Et similiter etiam humiditas dicitur esse in eo in cuius profundo
est humiditas naturalis; et dicitur esse in eo in
cuius profundo est humiditas accidentaliter, et
est humefactum. Coagulatum autem est quod caret
istis duobus modis
humiditatis. Necesse est igitur, cum
coagulatum est ex predicta siccitate, ut humefactum et humidum
est ex predicta humiditate. Quoniam igitur omnia
de quibus dicuntur siccum et humidum reducta sunt
ad predictum siccum et humidum, et quia
contraria sensus tactus, activa et passiva, reducta
sunt ad illa quatuor contraria, manifestum est. Alexander
autem dicit quod Aristoteles tacuit densitatem et raritatem
quia collocantur sub gravi et levi aut sub duro et molli,
et tacuit asperitatem et lenitatem quia asperitas est

[Page 106] siccitas et lenitas est sub humiditate. Et hoc quidem non
est manifestum. Vitrum enim rarum et durum, et vitrum
leve sed non humidum. Similiter etiam vitrum
rarum et grave, nubes autem dense et leves. Et
visum est quoniam non tacuit densitatem et raritatem nisi
propter hoc quod sunt qualitates non active, et consequentes
etiam calorem et frigus; et tacuit asperitatem quia asperitas
universaliter significat siccitatem multam in superficie rei aspere,
lenitas autem humiditatem in eius superficie. Quapropter
lapides qui fiunt in aqua sunt sicci et tamen
lenes. Et forte hoc voluit dicere Alexander. Quia autem
videmus contrarietates istius generis aut activas et
passivas aut neutras, neutras autem impossibile est esse
differentias elementorum, activas autem videmus reduci
in illas quatuor, scilicet in calorem et siccitatem et humiditatem
et frigiditatem, et manifestum est de istis quoniam non
reducuntur adinvicem neque priorantur adinvicem, manifestum est
quod iste quatuor

[Page 107] qualitates sunt differentie primorum corporum. Et cum
iste quatuor non inveniantur nisi coniuncte, manifestum
est quod numerus corporum quorum iste sunt forme
est secundum numerum compositionum possibilium
istis qualitatibus primis.
[16] Compositiones autem sive coniugationes que fiunt
ab istis sunt sex, scilicet due impossibiles, calidum et frigidum,
humidum et siccum, et quatuor possibiles, calidum
et siccum, calidum et humidum, frigidum et siccum, frigidum et
humidum; quapropter manifestum est quod numerus
elementorum est quatuor. Et hoc ad quod inducit nos sermo
conveniens est ei quod videtur in istis corporibus, scilicet in
aqua et igne et aëre et terra: ignis enim calidus et siccus est;
aër autem calidus et humidus (quoniam est quasi vapor); aqua autem
frigida
et humida; terra autem frigida et sicca. Quapropter necesse

[Page 108] est ut ista quatuor sint elementa, non quedam eorum
sicut faciunt multi antiquorum.
[17] Nam facientes illa corpora prima esse elementa diversati
sunt in numero. Quidam enim eorum faciunt unum
elementum, hii autem duo, hii vero tria, hii autem quatuor;
tamen omnes dicunt quod non sunt plura. Facientes
autem unum elementum deinde generant omnia alia secundum
densitatem et raritatem; contingit ergo eis necessario
dicere duo elementa, quoniam, quando faciunt densitatem
et raritatem, necessario faciunt caliditatem et
frigiditatem, et cum due contrarie sunt active, subiectum
oportet quod sit passivum et subiectum in potentia.
[18] Facientes autem duo, ut Parmenides, ignem et terram,
ponunt medium inter duo contraria, et admixta
ex duobus extremis, scilicet aërem et aquam. Similiter etiam
faciunt ponentes tria; medium enim ponunt mixtum ex
duobus extremis. Isti quidem sunt qui cum igne
et terra ponunt aërem, et assimilantur Platoni, ponenti
tria principia, parvum et magnum et unum.

[Page 109] [19] Ponentes autem unum et ponentes tria conveniunt
in hoc, inquantum ponunt duo extrema et medium,
sed ponentes duo faciunt duo media, ponentes autem
tria faciunt unum medium; et omnes isti ponunt unam
contrarietatem et subiectum illi. Facientes autem quatuor,
ut Empedocles, reducunt ipsa in unam contrarietatem,
scilicet in duo contraria; nam ipse ponit ignem
unum contrarium, alia autem residua secundum contrarium.
Omnes autem isti non procedunt ultra numerum
quatuor, et ponunt differentias eorum contrarias
tangibiles. Quapropter hec corpora non sunt prima
elementa, quoniam non sunt simplicia sed composita.
[20] Elementa autem simplicia sunt ea ex quibus componuntur
ista, et sunt similia hiis in qualitate, non tamen
eadem, v. g., quoniam illud quod est simplex
in igne, si assimilatur igni, erit hoc secundum quod
est igneum non ignis; et quod est simplex in aëre, si assimilatur
aëri, erit secundum quod est aëreum non aër;
similiter et de aliis.
[21] Dixit Et quia ignis est finis in calore, glacies autem finis
in frigore, cum ebullitio est ignis, coagulatio autem
glaciei, ebullitio autem et coagulatio sunt fines in

[Page 110] remotione, necesse est ut glacies sit contraria igni. Et
cum glacies sit coagulatio humidi et frigidi, necesse
est ut ignis sit ebullitio calidi et sicci. Et quia ista sunt
fines, nichil generant omnino, scilicet glacies et ignis.
Et Alexander dicit quod hoc non invenitur nisi in igne
qui est hic; ignis autem qui est in ultimo continentis
non est in fine caliditatis et ebullitionis; quapropter
plura elementorum sunt causa generationis. Et in hoc
est questio de qua nos scrutabimur.
[22] Et quia corpora simplicia sunt quatuor, sunt duo
eorum nature levis, scilicet aër et ignis, et duo nature
gravis, scilicet aqua et terra. Leve in fine est ignis,
et grave in fine est terra, aqua autem et aër mediocriter.
Et etiam unumquodque duorum levium est contrarium
alteri duorum gravium. Ignis autem opponitur
aque et aër terre, nam unumquodque istorum duorum
contrariantur sibi per duas qualitates quibus existunt.
[23] Et unaqueque istarum quatuor qualitatum simpliciter
est in uno istorum in fine. Terra enim est sicca magis quam

[Page 111] frigida; aqua frigida magis quam humida; aër vero humidus
magis quam calidus; ignis autem calidus magis quam
siccus. Quapropter prima corpora sunt quatuor.
[24] Capitulum tertium continet in se quatuor differentias.
In prima ostendit modos generationis istorum
quatuor elementorum adinvicem. In secunda,
quod non habent subiectum in actu neque ex eis neque extrinsecum
prius illis; et hec est opinio quam prius narravit
de antiquis. In tertia, quod impossibile est quod
ex eis sit unum aut plura quasi principium in generatione,
scilicet ut ab eo generentur alia, et ipsum non ab
eis; immo generatio reciprocatur in eis. In quarta contradicit
dicentibus non transmutantia se adinvicem.
Dixit Quia declaratum est in tertio Celi et Mundi
quod ista corpora simplicia generantur adinvicem;
et si non, non esset generatio neque corruptio; amplius,
cum generatio et corruptio eorum manifesta
est sensui (generatio enim et corruptio eorum est in

[Page 112] differentiis comprehensis a tactu), dicendum est igitur modos
generationis eorum adinvicem. Et primo, utrum
quodcunque generatur a quocunque, aut quod hoc est possibile,
hoc autem non. Et manifestum est quod omne
ex omni potest generari, quoniam necesse est in contrariis
adinvicem esse generationem et transmutationem,
ut declaratum est ex rebus activis et passivis, et
quia unumquodque eorum habet aliquam contrarietatem
cum unoquoque. Quedam autem contrariantur
secundum duas differentias quibus constituuntur, ut ignis
aque, nam ista contrariantur caliditate et frigiditate
et humiditate et siccitate; similiter aër terre, que contrariantur
secundum humiditatem et siccitatem et frigiditatem et
caliditatem. Et quedam contrariantur altera duarum
differentiarum, ut ignis aëri, hec enim contrariantur in
siccitate et humiditate tantum; et aër aque, que contrariantur

[Page 113] in frigido et calido tantum; similiter aqua
terre humiditate et siccitate tantum. Et cum quodlibet est contrarium
cuilibet, necesse est ut omne generetur ex omni.
Et cum ita est, de facili scitur modus generationis
eorum adinvicem.
[25] Dicamus ergo Quoniam horum elementorum quatuor quedam
communicant in aliqua differentia et contrariantur
in alia, et ista sunt consequentia, quedam autem contrariantur
in duabus, et sunt non consequentia, ut ignis
cum aqua et aër cum terra, necesse est ergo ut generatio
et corruptio sint duobus modis. Generatio quidem
eorum que contrariantur secundum unam differentiam erit
per corruptionem unius contrarietatis, v. g. quod ignis
fit aër, corrupta siccitate tantum et remanente caliditate.
Et hec est facilior generatio.
[26] Horum autem que contrariantur in duobus erit per
corruptionem harum duarum differentiarum, v. g. quia
ignis non fit aqua nisi per corruptionem caliditatis et
siccitatis. Et hec est difficilior generatio. Et quia etiam

[Page 114] unumquodque istorum constituitur duabus differentiis,
quarum una est qualitas activa, altera autem passiva,
[27] et forte contingit quod altera illarum sit in uno elemento
et altera in alio, possibile est etiam ut sit tertius modus
generationis; et est ut aliquod istorum generetur ex
duobus, cum ex utroque illorum corrumpetur qualitas
contraria illi elemento et remanebit qualitas propria,
v. g. quoniam, cum ex igne corrumpitur siccitas
et ex aqua frigiditas, tunc generatur aër. (Ex igne enim
remanet caliditas et ex aqua humiditas, que sunt differentie
aëris.) Sed hoc non contingit in omnibus. Non enim contingit
unum generari a duobus nisi cum illa duo contrariantur
sibi in duabus differentiis. Ex igne ergo et aqua generantur terra
et aër, et ex aëre et terra generantur aqua et ignis.
[28] Generatio quidem ignis ex eis videtur per sensum.
Flamma enim non est nisi fumus accensus;
fumus autem est aër et terra.
[29] Ex duobus autem elementorum consequentium impossibile
est ut aliquod eorum generetur, quoniam, quando ex hoc
corrumpetur aliqua differentia et ex hoc alia, remanebit eadem

[Page 115] differentia; et si ab utroque corrumpatur eadem differentia,
remanebunt due differentie contrarie. Hec
autem generatio difficilior est prima et facilior secunda:
difficilior prima, quia est ex duabus qualitatibus; facilior
secunda, quia due qualitates in ea transmutate
sunt ex duabus rebus et in secunda ex una. Et hoc in secunda
est corruptio duarum differentiarum et generatio
duarum differentiarum. In tertia autem est corruptio duarum
differentiarum sed non generatio duarum differentiarum, sed
additio unius amborum et diminutio secundi; v. g.
quoniam, cum ex aqua et igne generatur terra, calor
ignis corrumpitur et remanet frigiditas aque, et humiditas
aque corrumpitur et remanet siccitas ignis.
[30] Declaratum est ergo ex hoc secundum quot modos potest
omne generari ab omni et secundum quid non potest. Impossibile enim

[Page 116] est unum generari a tribus, et unum a duobus consequentibus,
sed ex duobus non consequentibus.
[31] Et non erimus contenti in ista consideratione tantum,
sed inspiciemus in hoc alio modo. Dicamus igitur quod,
si aliquod naturalium corporum est subiectum vel materia
istis, necesse est aut ut unum istorum quatuor
aut nullum istorum. Si unum istorum quatuor, sicut quidam
dicunt aërem et sibi similia, necesse est ut unum
eorum aut plura. Et si unum, v. g. ignis aut aër
aut terra, aut illud remanet unum, quando ipsum
transmutatur, aut non remanet. Si non remanet non est
elementum; elementum enim
natum est remanere cum sit pars rei elementate.
Si permanet, contingit ut sit in actu illa res subiecta.
Si aër, omnia erunt aër; si aqua, omnia erunt aqua.
Et cum omnia transmutantur, et transmutatio est in
contrarium, et subiectum illorum contrariorum permanens
est et ens in actu, necesse est ut transmutatio

[Page 117] eorum sit alteratio, non generatio. Et hoc est
impossibile. Et etiam si ignis erit ignis et aër insimul,
quando posuerimus aërem esse subiectum omnibus,
continget ut duo contraria existant in eodem
subiecto, quoniam utrunque illorum transmutatur in illud
unum, quod est aër, et ex illo uno, et omnis transmutatio
erit secundum duas contrarietates, quarum altera est in
eo ex quo est transmutatio, et secunda in quod est transmutatio;
ponatur ergo quod illud unum subiectum sit aër,
et ponatur quod sit contrarietas inter aërem et ignem, quarum
altera est in igne et altera in aëre, et est in igne calor
in aëre autem frigus, aut siccitas in igne et humiditas
in aëre, quod est verum; cum ergo ignis transmutatur
in aërem, non erit hoc nisi per transmutationem
siccitatis in humiditatem, cum aër est humidus et ignis
siccus. Et cum ita est, impossibile est, quando aër transmutetur
in ignem, ut ignis sit ignis et aër insimul; contingit
enim ut idem sit siccum et humidum insimul, quod
est impossibile. Et cum ita sit, necessarium est ut subiectum

[Page 118] eorum sit aliquid non in actu, et est materia communis.
Et hoc idem contingit si subiectum sit plura uno.
[32] Et similiter impossibile est ut aliud corpus ab eis sit
ex quo fit generatio eorum, v. g. corpus medium inter
aërem et aquam, aut inter aërem et ignem, grossius
aëre et subtilius aqua, aut subtilius aëre et grossius
igne. Illud enim corpus erit aër et ignis insimul, aut
aër et aqua insimul, et existunt in eo duo contraria insimul,
sicut declaratum est, cum subiectum fuerit unum
illorum. Et continget ut sit ens et non ens insimul; frigus
enim est privatio caloris, et siccitas privatio humiditatis.
Et etiam impossibile est illud corpus medium
esse aliquo tempore existens per se, sicut dicunt aliqui
quod existens per se et infinitum et comprehendens.
Ergo necesse est ponere unum illorum esse elementum
omnibus (et tunc contingit nobis confiteri omnia impossibilia

[Page 119] predicta) aut ponere quod nullum eorum possit
esse huiusmodi.
[33] Et cum declaratum est quod nullum corpus sensibile
sit prius istis, necesse est ut omnia ista sint principia
corporum sensibilium.
Et universaliter necesse est dicere
de omnibus elementis, Aut in istis elementis non est
transmutatio omnino in unum aut in eis est transmutatio. Et si
est, aut erit adinvicem (sicut dixit Plato quod tria non
transmutantur in terram neque terra in ea propter triangulos
residuos, secundum quod dictum est in libro Celi
et Mundi ) aut erit ex quolibet in quolibet.
[34] Sed declaratum est superius quod necesse est transmutari
quodlibet in quolibet, et amplius secundum quot
modos potest transmutari, et quod non similiter transmutantur
secundum facile et difficile. Remanet autem ad declarandum
quod non transmutatur quidlibet in quolibet
ita quod in eis sit aliquod elementum residuorum, et

[Page 120] transmutatio residuorum ab eo sit compositio, et
in ipsum sit dissolutio, secundum quod est primum omnium
mixtorum in comparatione ad elementa.
[35] Declaratum est enim quoniam non transmutantur
adinvicem ita quod unum eorum sit subiectum aliis.
Quod autem remanet ad declarandum est quod nullum eorum
est elementum aliis residuis, quoniam hoc plures antiquorum
inquirunt: hii quidem dicunt quod elementum eorum
est aliquod elementorum extremorum, scilicet aut ignis aut
terra; hii autem aliquod duorum mediorum, scilicet aërem
aut aquam. Et dicere elementum esse ignem aut terram
ita quod ignis aut terra sit subiectum eorum in actu, falsum
est, sicut est determinatum prius, quoniam in utroque
sermone contingit quod omnia sint ignis aut terra, sed
tamen in illo sermone omnia erunt ignis in
actu aut terra in actu; hec autem erunt omnia ignis transmutatus

[Page 121] et terra transmutata. Et similiter contingit
ista impossibilitas dicentibus elementum esse aliquod
mediorum; esse autem medium quod potest transmutari in duo
extrema, sed extrema non possunt transmutari adinvicem,
ut aliqui fingunt quod aër transmutatur in aquam
et ignem sed ignis non transmutatur in aquam, videtur
quod impossibilis est modus iste. Aër enim cum transmutatur
in ignem necessario habet contrarietatem. Sit
igitur contrarietas ignis siccitas, aëris autem humiditas.
Similiter autem aër cum transmutatur in aquam habet
etiam contrarietatem. Et ista contrarietas necessarium
est ut sit alia a contrarietate quam habet cum igne;
esset enim aliter aqua et ignis idem. Sit igitur contrarietas
aëris calor, aque autem frigiditas. Erit igitur aër calidus et
humidus; sed quia contrariatur igni siccitate, necesse
est ut conveniat ei secundum quod contrariatur aque. Erit ergo
ignis calidus et siccus necessario. Similiter contingit ut
cum humiditate, secundum quam contrariatur igni, conveniat

[Page 122] aqua cum transmutatur in eam. Erit ergo permanens
in transmutatione et communis eis, et in aqua consistunt due
contrarietates, humiditas scilicet et frigiditas; nam existunt
in igne caliditas et siccitas; quapropter necessarium est ut
ignis transmutetur in aquam, contraria enim necesse est ut
transmutentur adinvicem. Et quia aër etiam secundum hanc opinionem
elementum est omnium aliorum, necesse est
ut in terram transmutetur. Ergo habet cum terra aliquam
contrarietatem. Et quia aër est calidus et humidus et
contrariatur aque quidem calore, igni autem humiditate,
necesse est ut cum terra habeat contrarietatem secundum duas
qualitates, scilicet calidum et humidum. Terra ergo erit
frigida et sicca, quoniam si haberet cum aëre contrarietatem
secundum alteram duarum qualitatum, contingeret ut terra
esset aut ignis aut aqua. Si igitur corpora sunt plura quatuor,
necesse est ut contrarietas sit plus in numero,
maior scilicet duobus. Necesse est enim ut una contrarietas sit
secundum duplicem substantiam et due secundum quatuor;
et quanto plura sunt corpora, tanto augmentabitur numerus
contrarietatum. Ponatur igitur quod corpus quintum

[Page 123] opponatur terre albedine et nigredine ita quod albedo
et nigredo sint in illo corpore. Quapropter hoc corpus
convenit ei in frigiditate et siccitate. Est ergo album
et frigidum et siccum; terra autem nigra, frigida, et sicca. Et
quia terra convenit cum unoquoque trium cum eo quod
opponitur corpori quinto, necesse est ut in omnibus sit
nigredo. Ignis ergo est contrarius illi corpori quinto nigredine
et albedine. Ex hoc ergo estimandum est
quod si extrema sunt finita et terminata, impossibile
est quod extrema non transmutentur adinvicem, sive
principium sit alterum mediorum sive alterum extremitatum;
quapropter necesse est ut generentur reciproce
exinvicem.
[36] Et si aliquis dixerit quod possibile est quod transmutatio sit in
eis secundum rectitudinem, v. g. quod terra transmutetur in aërem
et aër in aquam et aqua in ignem et ignis in aliquod
corpus quintum et quintum in sextum et
sic in infinitum sine reciprocatione, necesse est eum dicere

[Page 124] quod illud corpus quintum aut sextum revertetur per
transmutationem eius quod est ante ipsum; sed tamen ponatur
quod hoc adhuc non sit declaratum, et ponatur quod non reciprocentur,
quamvis sit declaratum; et probemus quod est
impossibile quod transmutatio procedat, quoniam, quando fuerit
manifestum
hoc esse impossibile, necessario reciprocabuntur, transmutatio
enim continua, si non sit recta, necessario erit secundum reciprocationem.
Dico ergo quod, si ignis transmutetur in quintum corpus et quintum
in sextum sine reciprocatione, necesse est
ut ignis habeat cum illo corpore tertiam contrarietatem
cum altera duarum differentiarum in igne.
Erunt enim in igne tres differentie, et similiter etiam in unoquoque
eorum que sunt ante ignem. Et ponatur quod differentia
secunda, que est in quinto corpore, non existat in aliquo
eorum que sunt ante ignem, cum fuerimus confessi
quod corpus postremum non transmutetur in aliquod
eorum que sunt ante ipsum. Si igitur ponamus corpus
sextum, continget ut cum quinto habeat quartam contrarietatem,

[Page 125] cuius altera differentiarum est in quinto et in omnibus
que sunt ante ipsum. Erunt igitur in unoquoque quinto
differentie quatuor. Similiter quanto plura erunt corpora,
tanto plures erunt differentie. Si igitur corpora
sunt infinita, continget quod in quolibet illorum sint
differentie infinite. Et cum ita sit, impossibile est ut
aliquod illorum generetur aut corrumpatur; generatio
enim non complebitur nisi per acquisitionem infinitorum,
quod est impossibile. Quapropter necesse est ut careant transmutatione
omnino ex ista parte et ex alia; quoniam, cum
sint infinita in duobus extremis, necesse est ut aliquod
illorum non transmutetur nisi post transmutationem
infinitorum; et hoc nunquam complebitur. Et etiam,
cum contrarietates infinite que sunt ante illud unum
elementum non sunt contrarie infinitis que sunt post,
necessarium est ut sint convenientes. Erunt igitur differentie
corporis que sunt ante ipsum eedem cum differentiis que
sunt post. Erunt igitur illa corpora eadem secundum speciem.
Et hoc contingit quia, cum duo extrema contrariantur
medio sed in se non contrariantur, oportet quod contrarientur

[Page 126] ei eadem contrarietate; et omnia duo
que contrariantur alicui eadem contrarietate, sunt eiusdem
speciei.
[37] Et cum dicte sunt opiniones dicentes et improbate
quod quedam elementorum non transmutantur in quedam,
tunc incepit magister contradicere dicentibus quod nullum
eorum transmutatur in alterum; et propter
Empedoclem, quia ipse fuit magis famosus in ista opinione.
Dixit Et miror ex dicentibus quod elementa sunt
plura, et cum hoc dicentibus ea intransmutabilia quia
sunt equalia in potentia; quoniam res equales aut sunt equales
in eadem quantitate aut qualitate aut in contrariis
qualitatibus secundum proportionem, v. g. quod hoc
calefacit quantum hoc infrigidat. Sed tamen ista equalitas
que est secundum proportionem non dicitur vere equalitas
sed consimilitudo. Quapropter visum est quod Empedocles
non voluit dicere hunc modum equalitatis, et
ipse Aristoteles redarguit eum quod non utebatur hoc modo

[Page 127] equalitatis. Secundum enim hunc modum tantum equalitatis
potest aliquis dicere ea permanere intransmutabilia,
secundum autem duos primos modos non. Nam equalitas que
est inter ea secundum quantitatem aut secundum qualitatem
non est nisi inquantum sunt eiusdem generis et
communicant eandem naturam. Et cum transmutatio
eorum sit secundum quod sunt diversa non secundum quod sunt
convenientia,
non sufficit illa equalitas quia est secundum convenientiam,
quoniam si dixerimus quod unus pugillus aque
equalis est in quantitate decem pugillis aëris, hoc non erit
nisi habeant subiectum commune ambobus, v. g., quando extendetur
et rarefiet, fiet aër, et quando condensatur et constringitur,
fiet aqua. Talis autem equalitas non est nisi secundum
convenientiam et non secundum diversitatem. Et si dixerimus
quod sunt equales, dicemus quod sunt equales in communi
quantitate, ut Empedocles dicit; v. g. quod calor qui est in aliqua
parte ignis sit equalis calori qui est in decem partibus
aëris; manifestum est quod iste modus equalitatis non est
nisi inquantum communicant eandem naturam eiusdem generis,

[Page 128] magis enim et minus et equale eiusdem generis
sunt. Quapropter iste modus equalitatis non adiuvat
in permanentia eorum. Transmutatio enim ignis in aërem
non est nisi quia hoc quidem siccum, hoc autem humidum.
Ergo ex hoc modo debent dare equalitatem inter ea
ponentes ea intransmutabilia esse, et hec quidem equalitas
est in eis secundum totum sed non secundum partes.
Quapropter nos dicimus quod sunt intransmutabilia secundum
totum et transmutabilia secundum partes.
[38] Dixit Et contingunt opinioni Empedoclis impossibilia
plura in hoc et in aliis: primo, quoniam augmentatio secundum
Empedoclem non erit nisi additio super augmentatum
et accumulatio; dicit enim quod ignis non augmentatur nisi
igne et terra per terram et ether per ethera. Et hoc
non est augmentum sed additio; augmentum enim non
est nisi secundum alterationem.
[39] Et difficilius est ei dicere quare omnia generabilia naturaliter
aut semper generantur aut in maiori parte.
Nam omne quod fit casu, quem ponit esse causam propinquam

[Page 129] generationis rerum, raro contingit. Quid ergo erit causa ut
semper ex homine fiat homo et ex frumento frumentum?
[40] Et quid erit causa in essendo magnitudines terminatas
in magnitudine, generatas ab elementis, in unaquaque
specie et secundum unumquodque genus? Impossibile
est enim ei dare causam istius proprietatis in
unoquoque ente esse elementa;
[41] neque amicitiam neque litem. Amicitia enim est causa
congregationis
solummodo, lis autem segregationis;
et elementa segregantur et aggregantur. Nichil enim
dixit in causa particularium mixtionum et congregationum;
causa enim istorum, inquantum sunt perpetua aut
in maiori parte, est natura cuiuslibet rei et substantia eius.

[Page 130] Et nichil etiam dixit in naturis rerum, esse enim istarum non
est nisi propter meliorem et nobiliorem, non secundum mixtionem
et casum. Et impossibile etiam est quod elementa
et amicitia sint priora diis; dii enim apud ipsum sunt spera
celestis que componitur ex congregatione elementorum
per amicitiam. Quapropter dehonestat Empedocles
litem cum corrumpat deos et eos segregat.
[42] Similiter etiam nichil dixit de motu neque de eius natura.
Non enim sufficit in cognitione sue nature tantum
dicere quod lis et amicitia sunt moventia, sed debet dicere
quid sit motus quo movet lis, et quid sit motus quo
movet amicitia. Debet enim dicere aut sermonem certum
aut sufficientem.
[43] Et etiam, quia videmus in unoquoque elementorum motum
violentum, necessario debet esse in unoquoque eorum

[Page 131] motus naturalis; natura enim prior est. Et quia ignis
et terra non congregantur nisi quando terra movetur
ad superius et ignis ad inferius, debent igitur separari
quando ignis ascendit et terra descendit; ascensus autem
terre et descensus ignis est violentus. Si ergo lis
est causa segregationis rerum, ut iste dicit, et amicitia
causa congregationis, ergo amicitia, quam laudat et
priorat, est causa motus violenti posterioris et lis causa
motus naturalis prioris. Lis ergo dignior est esse causa
quam amicitia. Tamen hoc impossibile apud ipsum.
[44] Si igitur neque amicitia neque lis est causa istorum
duorum motuum, ergo neque motuum omnium omnino.
Et cum causa motus non est, neque motus omnino.
Et etiam dicimus quod, cum declaratum est quod mundus movetur
in hoc tempore apud esse motus litis et in antiquo
apud esse amicitie eodem motu et similiter, impossibile
est igitur ut lis et amicitia sint cause istius motus.
Isti enim duo motus, quorum cause sunt lis et amicitia,

[Page 132] cum diversi sunt, in eodem tempore et in eodem subiecto
non congregantur insimul, sed aliquando hoc et
aliquando hoc. Faciens ergo unum motum in tempore
motionis amicitie et in tempore motionis litis, neque
est lis neque amicitia.
[45] Et etiam impossibile est hoc quod dixit quod anima sit ex elementis;
impossibile est enim reddere causas actionum
anime et passionum eius ex elementis, v. g. sapientie
et insipientie et rememorationis et oblivionis
et aliarum actionum anime. Et etiam si anima, ut
quidam dicunt, est ignis aut mixta ex igne et aliis
elementis, necessarium est ut in ea videantur aut accidentia ignis
et eius consequentia aut saltem consequentia corporis;
sed non videtur aliqua actio attribui actionibus corporum.
Sed consideratio de istis rebus non est istius libri.
Revertamur ergo ad sermonem de elementis et consideremus
quomodo ab eis generentur omnia alia.
[46] Estimantes autem quod elementa ex quibus est compositio
omnium habent communem materiam, et quod transmutantur

[Page 133] adinvicem, necesse est eis, cum confessi fuerint communem
esse materiam, ut concedant transmutationem
eorum adinvicem; et cum confessi fuerint transmutationem
esse, necesse est eis materiam esse concedere.
Qui autem non concedunt generationem eorum adinvicem,
et ponunt generationem aliorum compositorum
ex eis, impossibile est dare verum modum in qualitate
generationis, et qualiter composita generentur ex hiis simplicibus,
ut generatio carnis et ossis, et qualiter simplicia
generentur ex compositis, cum sit impossibile eis dicere in
hoc nisi tantum unum modum, scilicet modum compositionis parietis
ex lateribus et lapidibus et modum lationis istorum
a pariete. Hoc autem modo contingent multa
impossibilia, quorum unum est predictum et est
quod mixtio sit compositio partium minimarum
sed tamen insensibilium; et sic quod est mixtio apud
aliquem non est mixtio apud alium acutiorem in visu.
[47] Secundum autem quod contingit eis est ut non ex
qualibet parte carnis generetur aqua et ignis et alia,

[Page 134] sicut est sensibile in eis; non enim ex qualibet parte parietis
exeunt lateres aut lapides, sed lateres exeunt
ex hoc loco et lapides ex illo. Si ergo ea que generantur
generentur secundum compositionem, contingit quod
aut non ex qualibet parte partium carnis generetur
terra aut aqua; aut generantur, et tunc contingit quod
corpus penetrat corpus. Et si dissolutio compositorum
in elementa esset secundum hunc modum, non esset
ex necessitate generationis alteratio, neque universaliter esset
aliquid de capitulo qualitatis. Sed sicut dicit magister,
ex qualibet parte carnis potest aqua generari, sicut
possunt generari ignis et alia, sicut possibile est in
parte cere recipi figuram pyramidalem et rotundam
et rectorum laterum, quamvis hoc sit secundum
receptionem et illud secundum dissolutionem.
[48] Dicentes autem quod elementa transmutantur adinvicem
habent maiorem questionem, ut videtur: primo,
quoniam possunt aliquo modo dicere quomodo composita
generentur ex eis. Illi autem, quia ponunt generationem
istorum elementorum adinvicem esse propter
materiam communem habitam, difficile est eis dicere

[Page 135] qualiter generentur caro et os, quoniam hec caro
est ex eis omnibus insimul aut ex pluribus uno, v. g.
aqua et igne, aut aqua et ignis existunt in carne in actu,
et tunc erit compositio, sicut dicebat secta prime sententie;
aut fit per corruptionem utriusque illorum in
alterum, et tunc erit caro aut aqua aut ignis; aut fit
per corruptionem utriusque illorum, et tunc erit illud
quod provenit ex eis non nisi res communis ambobus,
scilicet materia prima que est in potentia; quod est impossibile.
Et hec questio non contingit dicentibus
corpora composita ex elementis fieri secundum transmutationem,
nisi si differentie prime elementorum, ut calor
et frigus, non reciperent magis et minus, quoniam,
si ita esset, oporteret non provenire ab aliqua transmutatione
eorum nisi aut unum eorum aut materia, si esset
possibile eam abstrahi. Cum autem dicimus quod calidum
et frigidum sunt simpliciter et sunt secundum magis et
minus, dicemus quod illud quod fit non est frigidum simpliciter
neque calidum simpliciter, neque etiam aliquid calidum

[Page 136] vel frigidum in potentia, sed dicemus ipsum esse calidum
et frigidum insimul, secundum quod dicimus hoc de
mediis, scilicet calidum respectu calidi simpliciter, quod
est in fine, et frigidum respectu frigidi in fine. Quomodo
autem fiat hoc, est secundum modum mixtionis;
mixtio enim non est generatio simpliciter neque alteratio.
Et secundum hoc neque est transmutatio alterius
contrariorum in alterum neque transmutatio eorum in
materiam, sed composita fiunt ex elementis et secundum
mixtionem, et elementa fiunt a compositis secundum dissolutionem,
et in potentia sunt illa. Sed non est intelligere
per potentiam in hoc loco primam materiam, cum
composita que sunt in potentia aqua, ignis, terra,
aër, ut caro et os, sint in actu. Neque etiam sunt in potentia
in elementis, sicut partes in continuo que sunt in potentia
partes quousque dividantur et fiant partes in actu.
Differunt enim quia iste sunt partes in quantitate et

[Page 137] ille sunt partes in qualitate. Modus autem secundum
quem est mixtio, et que sunt miscibilia, dictum est superius,
et quod mixtio contrariorum sit quando alterum
non dominatur super alterum neque habent equalem
potentiam; si enim potentia alterius fuerit simpliciter
dominans, erit corruptio dominati et generatio
dominantis, et si equales fuerint potentie, tunc non
fiet aliqua forma, ut declaratum est in quarto Metheororum .
Et cum potentia alterius non fuerit dominans simpliciter
sed dominans dominata, generabitur ex eis aliquod
medium, sed tamen declinabit ad partem dominantis. Et
ideo hoc medium, cum eo quod est declinans ad alterum
duorum extremorum, habet aliquam latitudinem
recipientem magis et minus. Et ex hoc apparebit tibi
impossibile esse aliquam complexionem temperatam esse
quam posuit Galienus, scilicet temperantiam que est secundum extrema
que sunt in fine, non temperantiam que est secundum extrema
complexionis speciei, in qua considerat medicina.
[49] Dixit Et cum omnia corpora generata ab elementis
sunt in loco medio, qui est locus terre, necesse est ut

[Page 138] terra sit pars illorum. Que enim naturaliter sunt in aliquo
loco, necessario aut sunt illud corpus existens in illo
loco aut aliquid super quod dominatur ipsum. Quapropter
existentia in medio aut sunt terra aut terrestria.
Quia autem terra propter suam siccitatem non potest recipere
figuram vel terminationem ab alio, et in aqua est hoc
possibile, necesse est etiam ut aqua sit pars generatorum.
Et rursum, quia generatio est per mixtionem, mixtio autem
fit per humiditatem, necesse est ut aqua sit pars generatorum
secundum mixtionem. Et cum in omnibus compositis existant
illa duo elementa, oportet ut duo alia etiam
existant contraria hiis, scilicet ignis et aër, nisi illa sint in
compositis secundum dispositionem minutam; v. g.
quia, si in composito non esset calidum, non esset in eo
frigidum nisi in fine. Quapropter necesse est ut aqua
et ignis sint in compositis non secundum primas qualitates. Quatuor
igitur elementa necessario existunt in omni composito.

[Page 139] [50] Et quod significat hoc est cibus ex quo nutriuntur
plante, visum est enim quod plante nutriuntur
aqua et terra. Quapropter cultores admiscent ea apud
seminationem. Et cum in eis sunt aqua et terra, ergo et
duo alia elementa. Et cum animalia nutriuntur plantis, ergo
etiam in eis existunt elementa. Et manifestum est
quod illud quod nutritur non nutritur nisi per calorem agentem,
existentem in materia adveniente. Calor enim est
ex cibo veniente, quod est forma ex materia. Et hoc
invenitur in igne inter omnia elementa, quamvis quodlibet
illorum alteretur in contrarium, scilicet quod
proportio eius ad elementa est sicut proportio forme
ad materiam, cum ignis contineat omnia elementa,
ut dictum est in libro Celi et Mundi . Est enim continens
quoniam movetur ad locum continentem, scilicet
concavum orbis lune. Concavum enim est
quasi forma, quoniam est illud ad quod pervenit motus,
et hec est dispositio forme. Declaratum est igitur ex

[Page 140] hoc quod omnia corpora sunt composita ab
istis quatuor corporibus, vocatis elementa quatuor.
[51] Dixit Aristoteles Et quia sub orbe lune sunt generabilia
et corruptibilia, declarandum est quot sunt principia
universalia omnium generatorum et corruptorum et que,
quoniam hoc scito facilius poterimus scire causas particularium
cum concursus ab universalibus
ad particularia sit maior via cognitionis in natura.
Principia ergo corporum non generabilium et generabilium
sunt eadem numero, quamvis dicantur secundum prius
et posterius. Et universaliter sunt tria, materia et forma et
agens. Hec autem duo non sufficiunt in rebus generabilibus
et corruptibilibus nisi sit causa agens et movens,
sicut non sufficiunt in corporibus eternis. Causa

[Page 141] quidem que est quasi materia in corporibus generabilibus
et corruptibilibus est illud in quo est contingentia,
et ea in quibus est contingentia sunt generabilia
et corruptibilia. Res enim tribus modis inveniuntur:
quedam enim sunt semper, et quedam nunquam,
et quedam in aliquo tempore sunt et in aliquo non. Et ille
modus est alius a duobus primis. Quod enim semper invenitur
impossibile est ut in aliqua hora privetur; et
quod semper est privatum impossibile est ut in aliqua
hora inveniatur. Et cum generabilia et corruptibilia
sint huiusmodi, ergo una causa rerum corruptibilium et generabilium
est illud quod recipit contingentiam, scilicet causa
materialis. Una igitur causarum istarum rerum est causa
materialis necessario. Causa autem que est quasi

[Page 142] forma, idest finis in generatione, est ponenda
post istam causam.
[52] Similiter etiam coniungenda est eis causa agens,
quam reliquerunt antiqui. Quidam enim eorum fuerunt
contenti causa formali, dicentes quod res habent formas
et essentias abstractas, et esse istarum rerum sensibilium
est ex materia opposita, et ista forma agens
abstracta est que movet formas istarum rerum
sensibilium in materiis, ut dixit Plato. Quidam autem
sunt contenti causa materiali tantum, scilicet calido, frigido,
humido, et sicco, dicentes quod forme istarum rerum
fiunt ex admixtione eorum tantum, non ex agente
extrinseco; et dicunt quod generatio non est nisi transmutatio,
et transmutatio non est nisi materie. Et Aristoteles
redarguit utrunque cum dicit quod facientes causam materialem
melius considerant cum dant principium transmutationis
inquantum transmutationis est principium,

[Page 143] alii autem dant principium non conveniens transmutationi.
Forma enim cum invenitur quiescit transmutatio:
quomodo ergo poterit esse causa transmutationis?
Et contradicit dicentibus formas esse causas agentes
propinquas, quoniam, si esset sicut illi inquiunt, ita quod non
oporteret ponere causam tertiam, contingeret ut generatio
esset continua et perpetua. Forma enim, si semper
est et recipiens semper est, quare ergo fiet in aliqua hora
et in alia non? Quapropter necesse est, si forme agentes
sint, ut sit causa agens prior eis naturaliter. Et etiam
videmus res in quibus agens est aliud a recipiente et
aliud a forma; v. g. sanitas que fit a medicina in humano
corpore est aliud a recipiente. Et Aristoteles non resistit
Platoni quia forma est causa agens simpliciter, sed
quia sunt cause propinque et essentiales. Ponit enim formas
etiam agentes, quamvis esse earum apud ipsum
sit aliud ab esse earum apud Platonem. Distat quidem

[Page 144] a Platone in modo essendi formas et in modo actionis
earum tantum, non in esse earum simpliciter neque
in actione earum simpliciter.
[53] Qui autem contenti sunt materia tantum, quamvis
contemplatio eorum sit convenientior, tamen peccant
multum; faciunt enim hanc receptionem et passionem
eandem cum principio actionis et motionis. Et manifestum
est quod ipse contradicit duobus principiis per
ea que fiunt arte et natura. Et etiam, cum destruunt
causam agentem, destruunt causam formalem. Forma
enim, si fieret ab aliquo modo passionis accidentis materie,
esset raro facta et accidentaliter.
[54] Et universaliter, si faciunt principium agens, non
faciunt nisi agens in genere instrumenti, non agens verum,
cum destruunt primum agens ab entibus. Dicunt
enim Quia calidum naturaliter separat et distinguit,
frigidum autem congregat et admiscet, et similiter omnia
alia sensibilia naturaliter agunt et patiuntur, sufficit
in generatione rerum et corruptione earum

[Page 145] actio et passio earum adinvicem. Sed quia videmus
in quibusdam quod magis sunt agentia quam alia elementa,
digniora sunt ut corrumpant res quam generent.
Quapropter necesse est, si generent res, ut habeant agens
quod faciat ea per temperamentum et alterationem
apta ut aliquid fiat.
[55] Qui ergo generationem attribuunt igni aut
alii elementorum est sicut attribueret dolobrationem
securi. Immo non percipiebant isti quod
motio ignis est vilior motione instrumenti; instrumentum
enim non movet absque artifice, et cum movebit cum
artifice, movebit ad generationem; ignis autem cum non movebit
per primum movens, movebit ad corruptionem. Nos autem iam
determinavimus superius causam universalem et materialem, et in
forma. Et nos determinavimus causam tertiam generationis et
corruptionis, et est agens. Dicamus igitur

[Page 146] Declaratum est quod naturaliter motus
localis est continuus et eternus; quapropter generatio
continua et eterna, quoniam motus generat
faciendo appropinquari generans generato. Et hoc
rectum est inquantum iste motus est primus omnibus
transmutationibus, ut ostensum est. Et etiam apparet
quod illud quod movetur isto motu est ens, et illud
quod generatur per ipsum est non ens; et quod est ens
maxime est causa non entis, et quod est ens semper dignius
est ut sit causa non entis semper. Quapropter visum
est quod iste motus est prius motibus naturalibus aliis.
[56] Sed, quia ostensum est quod entia semper sunt in generatione
et corruptione, et quod generatio corporis
istius est corruptio alterius, manifestum est quod, ponendo
motum unum, impossibile est istas duas operationes,
scilicet generationem et corruptionem, esse idem;

[Page 147] idem enim non facit contraria. Quapropter aut semper
erit generatio aut semper corruptio; aut si sit unus motus,
erit secundum dispositiones contrarias ita
quod appropinquando operatur aliquid et
secundum eius remotionem operatur contrarium. Sed quia est impossibile
motum esse contrarium motui ita quod aliquis
motus per se generat, ut dictum est in libro de
Celo et Mundo , aliquis autem corrumpat, ut fingunt
astronomi, manifestum est, si generatio et corruptio
sint continue, ut sit motus secundum dispositiones
contrarias in respectu generatorum et corruptorum.
Iste ergo motus non est primus sed motus solis
in orbe declivi; iste enim orbis, sicut dicit Aristoteles, habet
cum continuatione motus duos, scilicet propinquum et remotum,

[Page 148] ne procedat ex eo una operatio. Causa ergo continuitatis
generationis et corruptionis est primus
motus. Causa autem generationis et corruptionis est
quod moventur stelle et planete in isto orbe, cum habeant
dispositiones diversas entibus, quoniam appropinquant
aliquando et aliquando removentur; quare diversificatur
operatio. Oportet ergo, si per elongationem
corrumpit, quod per appropinquationem faciat
generationem, quia contrariorum contrarie sunt cause.
[57] Quare oportet ut numerus revolutionum in
quibus est preparatio ad corrumpendum sit equalis
numero revolutionum in quibus est crementum. Et

[Page 149] cum tempus iuventutis sit equale tempori senectutis
et ista duo tempora determinantur per revolutionem
orbis declivis, oportet, sicut dicit Aristoteles, quod quodlibet
ens habeat vitam terminatam ex eo quod movetur
circulariter; horum quidem hoc habet in vita paucas
revolutiones, hoc autem multas, hoc vero unam, hoc
autem secundum magis et minus. Et hoc quod dicit
Aristoteles de orbe solis debet intelligi de aliis planetis.
[58] Sensus quidem conveniens videtur demonstrationi.
Sol enim quando appropinquat nobis in suo orbe generat
et cum elongatur corrumpit. Et hoc quod dicit,
quod tempus generationis est equale tempori
corruptionis, non est nisi naturaliter, quoniam multotiens
accidit accidentaliter quod tempus corruptionis sit minus

[Page 150] tempore crementi, aut propter
naturam complexionum quoniam complexiones secundum
magis et minus sunt in eadem specie; quare diversantur
tempora generationis et corruptionis in
eis, id est in individuis eiusdem speciei, aut propter diversitatem
dispositionum cause agentis propinque
aut propter diversitatem cause agentis ultime, ut
diversitas operationis solis propter aggregationem
et segregationem planetarum cum eo, aut propter
utrunque, ut diversitas nature patris a natura solis in hora
generationis et actionis. Et debes scire quod, quando posuerimus
illud quod dixit Aristoteles quod tempus crementi

[Page 151] est equale tempori senectutis, proponemus hoc
quod medici dicunt, quod tempus iuventutis sit in homine
usque ad triginta quinque annos, et propter hoc vita
naturalis sit septuaginta annos. Et propter hoc dixit
Machometus quod vita est media in septuaginta et sexaginta
annos.
[59] Et hoc quod diximus, quod generatio et corruptio
sunt continue, non tantum sequitur ex causa materiali
et agente sed etiam ex causa finali. Quia iam visum est
nobis quod natura semper movetur ad nobilius, secundum
quod potest in unoquoque et secundum quod potest
recipere unumquodque, et quia ens est melius quam
non ens, et ens necessarium nobilius quam non necessarium, et
necessarium secundum
individuum quam secundum speciem, quamvis
impossibile est aliquod ens in istis rebus esse simpliciter
nobile propter remotionem a prima causa, habens

[Page 152] essentiam et nobilitatem, idest Deus, complevit
diminutionem in istis contingentem hoc modo secundum
quod generatio facta est continua; quare esse
potest esse perpetuum in istis rebus. Et causa istius continuationis
est motus circularis. Quapropter et continuatio
illorum est circularis, v. g., aër generatur
ab aqua et aqua ab aëre; et amplius motus secundum
rectitudinem non habet continuationem nisi per
assimilationem ad motum circularem, v. g. ascensus aëris
et descensus aque aliquando.
[60] Dixit Et ex hiis quidem dissolvitur questio quorundam
quare non segregantur ista corpora simplicia adinvicem
in isto longissimo tempore, ita quod nullam
habeant mixtionem aut confusionem, cum sint contraria et querant
loca propria. Causa enim mixtionis eorum adinvicem
et mixtionis locorum adinvicem est motus circularis,

[Page 153] qui si non esset, ab eo segregarentur. Sed mutantur adinvicem
propter motum duplicem orbis declivis et
motum none spere. Dixit Nos autem iam determinavimus
superius causam universalem materialem et etiam formalem;
et nos determinavimus causam tertiam generationis
et corruptionis, et est agens.
[61] Dicamus ergo Et, quia dictum est in aliis quoniam si
motus est necesse est movens esse, oportet, si motus
continuus est et perpetuus, ut sit movens perpetuum,
sed motus est continuus, ergo et movens; et
etiam necesse est, si motus continuus est, ut movens sit
immobile et universaliter non transmutabile, motus
enim continuus equalis est et non intercisus; quapropter
movens et motum intransmutabilia omnino;

[Page 154] et si motus circulares sunt plures uno, necesse est ut
movens sit plus uno; sed huiusmodi motus sunt plures
uno; ergo et movens; et tamen, quia visum est quod omnia
ista mota aliquo modo moventur eodem motu, et est
motu diurnali, necesse est ut omnia ista moventia contineantur
sub eodem movente. Et cum manifestum est
de natura temporis quod est continuum et perpetuum,
et manifestum est quod est numerus motus,
necesse est ut sit unicus motus continuus; tempus igitur
est numerus motus continui; sed continuum est circulare;
ergo tempus est numerus circularis motus; et
totum quidem hoc ostensum est in aliis, sed dictum est in
hoc loco ad rememorationem.
[62] Dixit Et considerandum est de continuatione motus
utrum sit quia ipsum motum est continuum et
perpetuum, aut quia illi per quod movetur aut in quo
movetur continuatio accidit, scilicet forma et locus;

[Page 155] et manifestum est quod continuatio non invenitur primo
nisi in magnitudine; et quia motum habet magnitudinem,
necesse est ut continuatio sit ex moto; dispositio
enim non dicitur esse continua nisi
quia est in continuo, sed tamen non est prohibitum dicere
continuum ex loco, locus enim etiam magnitudo est. Et
magnitudo continua prima in qua impossibile est esse
magis et minus est prima sperica. Quapropter necesse
est ut sit illud quod facit motum unum continuum
corpus quod circulariter fertur, et quod iste motus
facit tempus.
[63] Dixit Et quia transmutatio rerum transmutatarum
secundum generationem et corruptionem et universaliter
aliquo modo transmutationis est successiva
et nunquam deficit, sed semper hoc contingit post hoc,
scrutandum est in modo per quem potest esse perpetuitas

[Page 156] in rebus generatis. Et principium considerationis
in hoc est utrum sit aliquid generatum necessario aut nichil
generatur necessario sed omne est contingenter.
[64] Dicamus ergo quod manifestum est per se quod quedam
sunt possibilia generari et non generari, quoniam
sermo noster in aliquo quod possibile est generari non est alius
a sermone eius quod est, nisi quia quod est possibile
est differens a necesse esse; quoniam illud quod in
futuro necesse est esse, verum erit de eo dicere quod
necessario est in aliquo tempore, ut equalitas noctis
et diei inter duos tropicos, illud autem quod non
est verum dicere in eo esse nisi in tempore presenti, non
est impossibile ut non sit, v. g. quoniam, si ambulatio possibilis
est in Socrate, possibile est ut non ambulet.
[65] Et cum manifestum est quod quedam entium non necessario
generantur, querendum est utrum omnia sint
sic, aut ex eis sint que necessario generantur.
[66] Dicamus igitur quoniam, sicut in entibus quedam impossibilia
sunt privari ab esse, ut necessaria, et quedam entia

[Page 157] possibilia privari ab esse, ita est in rebus generatis,
scilicet quod quedam sunt possibilia ut non generentur et
quedam necessario generabuntur, ut introitus in tropicos;
quoniam hoc necessarium est contingere et impossibile
est ut non contingat.
[67] Et cum hoc dictum est, querendum est secundum
quem modum potest esse successio
necessaria in materia possibili, quoniam hoc erit
in rebus quia sunt tantum finite, habentes principia
et ultima, aut quia sunt infinite. Infinita autem sunt duobus
modis: aut infinita secundum circulum aut infinita
recte. In rebus autem finitis manifestum est quod generatio
prioris est necessaria quando fuerit postremum,
v. g. quod esse fundamentum est necessarium si domus
est, et esse lapides si fundamentum est. Si ergo in
istis contingeret quod, quando esset primum, quod accideret
postremum, scilicet si fundamentum est domus
est, tunc oporteret ut successio esset necessaria et continua
in generatione istorum. Sed manifestum est quod
non est necessarium ut fundamentum sit nisi domus
sit. Si ergo posuimus quod domus sit necessario, oportet

[Page 158] necessario quod si fundamentum sit quod domus
sit; quoniam positum est quod si domus est quod fundamentum
est. Si ergo postremum sit necessarium, erit primum
necessarium; sed manifestum est quod primum esse non est
necessarium, quoniam contingenter est; et si est necessario,
non erit nisi secundum ypothesim. Si ergo domus,
quod est postremum, esset necessario, contingeret
ut esset semper. Sed possibile est ut non sit, quoniam dispositio
in esse eadem est cum dispositione in eadem generatione.
[68] Et cum impossibile est esse continuationem in habentibus
prima et postrema, manifestum est etiam ex hoc quod
impossibile est in rebus procedentibus secundum rectitudinem
in infinitum secundum duo extrema, quoniam
hec non habent primum ex quo sit necessarium
ut habeant ultimum, neque habent ultimum ex quo esset
necessarium ut haberent primum; quapropter necessitas
generationis successive non est nisi per circulationem.

[Page 159] Et hoc necessarium est quia generatio perpetua
est necessaria; necessarium autem est eternum;
et eternum movetur circulariter. Et illa generatio eterna
necesse est ut habeat principium; et cum habet principium,
necessario aut erit inquantum habet principium
secundum rectitudinem aut secundum circulationem.
Sed si fuerit secundum rectitudinem, necessarium
est aut non esse eternum aut non habere principium,
quoniam rectum, quando habet principium et ultimum,
necessario erit finitum et non eternum. Et si posuerimus
ipsum esse infinitum in duobus extremis, non
habebit principium, quoniam infinita non habent principium
neque ultimum. Quapropter necessarium est, si
posuerimus ipsum esse eternum et habere principium,
ut sit circulare et ut generatio rerum sit circularis; et
si primum est, ultimum est; et si ultimum est, primum
est. Necessarium ergo et perpetuum non est nisi in motu
circulari et in generatione circulari, quoniam omnia
que sunt in circuitu necessaria sunt. Et econtrario
et ea que sunt necessaria moventur in circuitu. Et debes
scire quod hic sermo complet illud quod ostensum

[Page 160] est in octavo de Naturali Auditu , scilicet quod motus
est successivus et continuus, non deficiens in aliqua hora. Nam hoc
quod dictum est hic, cum eo quod dictum est in illo loco,
ostendit motum esse eternum.
[69] Et quia ostensum est in aliis quod motus circularis et
eternus est motus celi, manifestum est quod
motus rerum generatarum et corruptarum est propter illos
motus et ex eis; quoniam, si illud quod circulariter
movetur perpetuo movetur, necesse est ut motus
rerum transmutatarum sit circularis; v. g.,
quoniam motus primus est circularis, oportet etiam
ut sol in orbe declivi moveatur etiam circulariter; et
quia motus solis in hoc orbe est circularis, oportet ut tempora
anni currant circulariter; et quia illa currunt
in circuitu, oportet ut consequentia currant
circulariter.

[Page 161] [70] Sed in hoc etiam contingit questio. Et est, cum generatio
accidens ex hiis sit circularis, quare igitur quedam
sunt ita, scilicet si ultimum est, primum est, et
si primum est, ultimum est; v. g., si nubes sunt,
pluvia est, et si pluvia est, nubes sunt; et in quibusdam
non; v. g. quoniam homines et animalia non reciprocantur
in se circulariter ita quod individua eorum revertantur
in idem, neque etiam necessarium est si primum
est quod ultimum sit, quoniam non est necessarium
si pater fuerit quod iste filius fuerit futurus; sed
si iste filius est, necessarium est ut pater sit. (Sed non
procedit in infinitum per essentiam,
quoniam, si ita esset, non esset filius nisi post esse
individuorum infinitorum. Et cum ita est, neque ergo
primum est si ultimum est nisi per accidens, neque ultimum
est si primum est omnino. Hoc quidem contingit
istis, secundum quod videtur, quia recte generantur.) Et
principium considerationis in hiis est utrum sit aliquid
quod circulariter revertitur et similiter, aut quedam

[Page 162] revertuntur circulariter secundum speciem. Dicamus
igitur quod omnis substantia individua mobilis incorruptibilis
necessario revertitur secundum idem individuum;
corruptibilia autem impossibile est ut revertantur
nisi secundum speciem; v. g. quando aër generatur ab
aqua et aqua ab aëre, non quod individuum illius aque
corrupte revertitur per se, quamvis materia esset eadem
et agens idem, quoniam, si idem agens ex eadem materia
faceret lateres et post corrumperentur et faceret
alios, manifestum est quod differt postremum
numero a precedentibus.