[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT8

Averroes, In Rhetoricam, transl. Hermannus Alemannus.

[Page 1] Avenrosd. Ambae enim intendunt unum finem. Et est sermo ad alterum. Non enim utitur eis homo ad se ipsum, ut est in demonstrationis, sed tamen ad alterum. Et conveniunt quodam modo in subiecto uno. Ambiunt enim omnia et omnes homines intromittunt se naturaliter de sermonibus thopicis et rethoricis. Neutra ergo harum est separatim et singulariter scientia. Quaelibet enim scientia certum et proprium habet subiectum et proprium artificem. Et quilibet hominum modo aliquo et usquequo utitur rethoricalibus accusatione videlicet et defensione et ceteris, quae circa particularia existunt.

[Page 2] Et quoniam nos videmus enthimemata collumpnam huius artis esse, credimus orationem rethoricam, quae est in conventionibus et litigiis aut iudices et eam, quae est in deliberationibus uni et eidem arti protinetur. Et est ars ista. Illos autem consequimur necessario, ubi non sit hoc ars nisi de iudiciali genere causae tamen nec de hoc toto, sed de viliore parte ipsius, scilicet de hoc, quod forensi strepitu aut tribunal iudicalem litigatoriae tractatur. De condensis aut legibus et iuribus statuendis in nullo profecerunt per ea, quae conscripserunt de hac arte. Habetur autem usum rerum, quae quam extrinsecus animi celantur ad artem et non earum, quae intrinsecae sunt et extrales arti, illaudabile est et propter hoc est, quod nos dicimus, quoniam ars in deliberatione et in contentione una est cura, cum sit contentio legalis, id est civilis melioris et honoratioris viae quam ars rethoricalis, quae versatur circa acceptiorem et datorem. Illi itaque non dixerunt in enthimematae quicquam, sed conati sunt picturam sermonis, ut notificent iudicium in omni re. Et narratio existentia a re in deliberatione aut opus res est vilis. Deinde deliberatio de flagitiosis vilior est sermone iuris in iudiciis et est plus et communior. Iudex quem hi iudicat quidam in rebus familiaribus et non eget ille, qui affirmat aliquo amplius quam ut probet quoniam res sic est, pro ut dixi, deliberator. In contentione autem non sufficit istud, sed ex principiis operationis in hoc est, ut observet is, qui anima ducit, est et enim iudicium hoc in rebus extraneis et diligenter consideret, quod sit ab eis. Ipsi enim quoniam audiunt allegantes, interdum favent ei probat ultimo. Et non veretur iudicio et ideo prohibet lex in locis pluribus, ne allegetur quid propter id, quod fuerit in scripto. Illic aut usque ad ultimum quidem proveniunt cautela.

[Page 3] Avenrosd. Et non attingit quod est tamquam constituimus et essentiale rei. Et si putentur per hoc incessisse via recta et iusta et quoniam ipsi declinant amplius ad hoc, ut comementur iustum tamen. Rethorica autem utilis est et perficiens eo, quod veracia iustis meliora sunt suis contrariis.

[Page 4] Avenrosd. Rethorica duas habet utilitates, quarum una est, quod instigat cives ad operationes nobiles. Homines enim naturaliter primum sunt ad contrarium operationum iustitiae. Quando igitur non retinentur per sermones rethoricos vincunt eos illicita desideria et operantur contraria operibus iustitiae.

[Page 5] Avenrosd. Pecasse ipsum et non peccasse sed non hoc duo simul, sed modo hoc, modo illud.

[Page 6] Res quae existunt. Avenrosd. In multis artibus quandoque sinuntur in una arte tamquam partes ipsius consideratae secundum modum et dispositionem prout competunt illi arti et suae intentioni et relictis dispositionibus secundum quas diversificantur ab eius intentione. Fiunt ergo res morales pars huius artis prout aptae sunt intentioni rethoricis in triplici genere causae. Et res quoque topicae et sophisticae ingrediuntur in hanc artem, prout ex eis sinuntur quaedam communia, quae faciliter se statim offerunt intellectium omni re vel plurimum videlicet vulgarum, quales rationes syllogisticae propinquae actae praedicationis , scilicet exempla et enthitemata et res sophisticae, quae his assimilantur et hoc per hoc, ut conetur conator appartum istius dialectice non secundum modum orationis, sed secundum modum alicuius scientiarum. Continuat itaque naturas ipsarum et reliquit, quod in eis est diversitatis et praeparat eas ad scientiam, cum ponit subiectum earum non res aliquas, sed sermonem tamen. Et hoc in quantitate eius, quod est ex principio operationis, ut discernat et distingat. Deinde quidem ipsa relinquit scientiae politicae locum considerationis et regiminis, in huiusmodi quorum nos rememoramur.

[Page 7] Et si fuerit ibi quis magnarum expensarum non circa honesta aut necessaria, aut feratur ab eo superfluum, quod inutilior consumitur.

[Page 8] Avenrosd. Bona autem fortunae consitentia est, ut sit casus causa homini alicui proventus bonorum ipsi autem bonorum, quae habeat in se ipso aut quae eveniat ab extrinseco. Causa vero ipsi casus interdum est ars et interdum natura et hoc est plurimum verbi gratia casus a natura, ut nascitur quis habens potentiam et dispositionem ut difficiliter turbare possint. Ipsum ab extrinseco venientur, ut in eo, qui naturaliter habet firmam et constantem sanitatem. Casus autem ab arte, ut quod sumat, quis venenum et evadat per hoc ab aliqua periculosa aegritudine. Et hoc est, ut sit vir in hac aliqua dispositione vel sic et sic naturaliter habens omnia haec vel plura vel maiora et sit causa horum ipsa fortuna. Et sit ei, ut hoc in toto vel in pluribus vel in potentioribus et sit causa in hoc fortuna. Et est quibusdam per artem pluribus vero absque arte ad modum eorum, quorum naturae possunt ad receptionem eius, quod est extra naturam. Sanitas autem interdum quam causa est ars, sed decoris et grossitudinis causa est natura. Et summa decoris est, quoniam bona, quae sunt a fortuna, sunt ea, per quae vir sibi placet et propter quae aliorum sustinet invidiam. Interdum quoque fortuna causa existit bonorum falsorum quemadmodum, ut sit homo turpior aspectu altero et ut quis thesaurum non conspiciente altero aut ut ferat sagitta cuiuspiam socium et vulneret, ipso salvo permanente et quamvis locum illum frequentaverit, alter autem semel veniens moriatur. Totum ergo istud et huiuscemodi, videtur esse de felicitate fortunae.

[Page 9] Virtutis esse certa notitia propriae pertinet ad eum, quem laudibus intendit, et cum virtutum quaedam sit, quod pertinet futuro et quoddam, quod praesenti utitur, quaedam eis laudator seu demonstrator prout praesenti pertinet, deliberator autem sive consultor prout pertinent futuro, id est ad utilitatem, futura autem sunt ipsi fines propter quos fit deliberatio. Ex his patent ipsorum contraria, propter quae fiunt inhibitiones.

[Page 10] Avenrosd. Bona, quae ex bonis proveniunt nominavit Aristoteles utilia simpliciter ex malis autem provenientia nominavit transmutationes, quae sunt quandoque de maiori malo ad minus quandoque autem de malo ad bonum.

[Page 11] Et ex inceptionis beneficiis vadit conferentibus et ex actibus et ex actibus, quorum magnifica reputaris quantitas apud eos erga quos talia exercentur est ut eligat quis unum quempiam magnae potentiae ex aliqua gente nota habentem intentium similiter magnae potentiae ex gente altera. Et extollat virum illum et sibi pertinentes laudibus et beneficiis, quibus potuerit. Inimicum vero et sibi pertinentes deprimit et mala, quae potuerit exagerat erga ipsum, prout accidit Homero poetae cum Graecis et inimicis . Graecos enim et magnates eorum et qui ex parte ipsorum erant magnificant laudibus et extulit carminibus durabilibus in sempiternum. Alios vero, scilicet ipsorum adversarios submersit vituperiis, quae nulla umquam absterget oblivo in facto proelii quod olim habitum est inter ipsos. Graeci igitur Homerum quasi per viro deificato receperunt et pro summo doctore habuerunt. Et ut in summa dicatur malum inferre inimicis et bonum conferre amicis de rebus valde utilibus reputatur.