[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT9

Averroes, Commentum super libro praedicamentorum, transl. William of Luna.

[Page 1] [Prologus] [1] Intentio in hoc sermone est explanare sententias contentas in libris
Aristotelis in arte loyce et acquirere eas secundum posse et usum nos
trum in reliquis libris eius, incipientes a primo libro eius in hac arte qui
est liber predicamentorum. Et dicemus quod liber iste diuiditur uniuer

[Page 2] saliter in tres partes. Quarum prima est sicut prohemium eis que uult
dicere in hoc libro, nam comprehendit res pertinentes eis que uult dicere
sicut principia supposita et diffinitiones. In secunda uero
narrat predicamenta X sigillatim describendo unumquodque ipsorum
propria descriptione eius, et diuidendo in species suas probabiles, et
dando proprietates suas probabiles. In tertia uero docet consequentia et
accidentia communia omnium predicamentorum uel plurium in eo quod
predicantur.
<Pars prima> [2] In prima parte sunt capitula quinque. In quorum primo narrat dispo
sitiones quasdam entium in eo quod significantur per dictiones. In
secundo narrat quid est substantia et accidens secundum speculationem

[Page 3] huius artis, scilicet uniuersalis substantia et singularis et uniuersale acci
dens et singulare. In tertio docet quod predicatum, quando predicatur de
subiecto notificando substantiam eius et de illo predicato predicatur aliud
predicatum notificans substantiam eius, tunc hoc ultimum predicatum
denotat substantiam subiecti primi. In quarto narrat que genera possunt
communicare in differentiis diuidentibus et que non possunt illud. In
quinto affert diuisionem entium singularium in decem predicamenta
exemplariter et docet quod affirmatio et negatio non sequuntur entia sin
gularia significata per dictiones simplices, immo sequuntur composita
significata per dictiones compositas. Capitulum 1 [3] Ea quorum nomina sunt communia, id est equiuoca sunt quibus non
inuenitur aliquid commune et associabile nisi nomen tantum. Sed diffini

[Page 4] tio uniuscuiusque eorum declarans substantiam eius secundum quod
significat illud nomen commune, diuersificatur a diffinitione alterius et
<est> propria diffinitio, ut nomen animalis predicati de homine picto et
homine rationali. Nam diffinitiones eorum sunt diuerse et non inueni
tur eis aliquid commune et associabile nisi nomen tantum quod est ani
mal.
[4] Ea autem quorum nomina sunt uniuoca, sunt quorum nomen est idem
et commune, et diffinitio dans substantiam eorum secundum significatio
nem illius nominis est etiam eadem, ut animal predicatum de homine et
de equo, quoniam nomen animalis est commune eis et significat eandem
substantiam, id est corpus nutribile sensibile, quod est diffinitio anima
lis.

[Page 5] [5] Denominatiua autem sunt que appellantur nomine sententie que est
in eis, sed nomina eorum sunt diuersa a nomine illius sententie in casu,
quia comprehendunt subiectum illius sententie cum ipsa, ut fortis a for
titudine et facundus a facundia.
[6] Sententiarum autem significatarum per dictiones quedam sunt simpli
ces, significate per simplices dictiones, ut homo et equus; quedam uero
composite, significate per compositas dictiones, ut homo est animal et
equus currit.

[Page 6] Capitulum 2 [7] Eorum que sunt, quedam predicantur de subiecto et non sunt in
subiecto, scilicet que denotant de omni quo predicantur substantiam
et quidditatem eius, et non denotant omnino aliquid extra substantiam
eius; et hec est substantia uniuersalis, ut animal et homo, quoniam cum
predicantur de aliquo notificant denotant substantiam et quidditatem eius, non
aliquid extra quidditatem.

[Page 7] [8] Quedam uero sunt in subiecto, scilicet non sunt pars eius et non
possunt esse sine subiecto; neque predicantur de subiecto omnino, scili
cet in eo quod quid est; et hoc est accidens singulare demonstratum, ut
hec nigredo demonstrata et hec albedo existens in corpore demonstrato,
quoniam omnis color est in corpore.
[9] Quedam autem predicantur de subiecto et sunt etiam in subiecto, sci
licet predicantur de duobus, de uno quorum notificant quidditatem eius,
de alio uero non, quia sunt pars substantie illius cuius denotant quiddita
tem, sed non sunt pars substantie illius cuius non denotant notificant quidditatem,

[Page 8] sed esse eorum est per subiectum; et hoc est accidens uniuersale, ut pre
dicatio scientie de anima et de grammatica, nam grammatica est scientia
et scientia est in anima. Cum autem predicatur de grammatica, denotat
substantiam eius, quoniam est genus conueniens ut respondeatur ad quid
est grammatica. Cum autem predicatur de anima et dicitur esse in anima
scientia, denotat aliquid extra substantiam eius.
[10] Quedam autem non predicantur de subiecto omnino, scilicet predica
tione denotante substantiam eius, neque sunt in subiecto, scilicet quia non
predicantur de subiecto denotando aliquid extra substantiam eius; et hec
est substantia singularis demonstrata, ut Sortes et Plato, quia non predi
cantur de aliquo naturaliter predicatione denotante substantiam subiecti
neque predicatione non denotante ipsam.

[Page 9] [11] Ergo substantia tam communis quam singularis est id quod non est
in subiecto omnino. Indiuiduum autem tam accidens quam substantia est
id quod non dicitur de subiecto. Deinde diuersificatur uniuersalis sub
stantia a singulari eius, quia uniuersalis dicitur de subiecto, singularis
uero non; et singulare accidens ab uniuersali, quia uniuersale dicitur de
subiecto, singulare vero non. Capitulum 3 [12] Quando autem predicatur aliquid de subiecto predicatione denotante
substantiam eius, deinde predicatur de illo predicato aliud predicatum
denotans etiam substantiam eius, ipsum etiam denotat substantiam illius
subiecti cuius denotauit predicatum primum, ut homo, cum predicatur de
Sorte et Platone, denotat substantiam eorum, et <cum> de homine predi

[Page 10] catur predicatum secundum denotans substantiam eius, ut animal, tunc
necessarium est ut denotet substantiam Sortis et Platonis, quorum denotau
it homo.
Capitulum 4 [13] Genera diuersa et non posita ordinatim alia sub aliis, scilicet non
subalternata, differentias habent diuersas in specie, ut differentie diuidentes
animal, sicut gressibile et uolatile et aquatile, alie sunt quam differentie
diuidentes scientiam. Nam animal est sub genere substantie, scientia uero
sub genere qualitatis. Qualitas autem et substantia sunt genera suprema,
non posita alia sub aliis. Genera autem vero subalterna, nichil prohibet opinari
differentias ipsorum esse unius speciei, ut animal diuiditur per aquatile et

[Page 11] siluestre, et diuiditur per ea nutribile; animal autem ordinatur sub nutri
bili. Causa autem huius est quod differentie diuidentes genus supremum
predicantur de quolibet generum existentium sub genere supremo; et dif
ferentie diuidentes genus supremum, non constituentes genera sub eo
existentia, de necessitate diuidunt illa, sicut diuidunt genus supremum. Capitulum 5 [14] Dictiones uero simplices, significantes simplicem intellectum, de
necessitate significant unam X rerum, scilicet aut substantiam, aut quan

[Page 12] titatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut ubi, aut quando, aut situm, aut habere,
aut agere, aut pati.
[15] Substantiam, ut homo et equus; quantitatem, ut bicubitum tricubi
tum; qualitatem, ut album et scriba; ad aliquid, ut duplum et dimidium;
ubi, ut in domo; quando, ut heri; situm, ut iacens sedens; habere, ut
calciatum, armatum; agere, ut urere, secare; pati, ut uri, secari.

[Page 13] [16] Singula autem istorum X non significantur per affirmationem neque
per negationem; quando autem componuntur, tunc accidit affirmatio et
negatio, sicut dicimus: hec est quantitas; hec non est quantitas; et cum
affirmatio et negatio sunt, ueritas intrat et falsitas. Sententie autem sim
plices non recipiunt ueritatem neque falsitatem, ut homo per se et album
per se, nisi cum componuntur, ut homo est albus; possibile enim ut hic
sermo sit uerus uel falsus. Ergo cum compositione accidit affirmatio et
negatio, et ueritas et falsitas.

[Page 14] Pars secunda [17] Et hec pars diuiditur in sex diuisiones. In diuisione prima reme
moratur predicamenti substantie; in secunda predicamenti quantitatis;
in tertia predicamenti relationis; in quarta predicamenti qualitatis; in
quinta predicamenti agere et pati; in sexta predicamenti positionis
et quando et ubi et habere. Diuisio prima [18] Et huius diuisionis XIIII sunt differentie. In prima docet quod sub
stantia est duorum modorum, prima scilicet et secunda, et rememoratur
uniuscuiusque ipsarum. In secunda docet quid sint ipse substantie
secunde. In tertia instruit quod substantiarum secundarum (et sunt ille
que dicuntur de subiecto) proprium est quod nomen ipsarum et diffinitio
ipsarum predicatur de subiecto ipsarum, et quod illud non inuenitur in

[Page 15] illis que sunt in subiecto, que sunt accidentia. In quarta docet quod omne
quod est post substantiam primam indiget in esse suo substantia prima.
In quinta docet quod species ex substantiis secundis dignior prior est ut sit
substantia quam genus, et substantie prime, que sunt indiuidua, digniores
sunt in hoc quam species; et quod causa in hoc est consimilis, scilicet
in hoc quod sit [sit] indiuiduum dignius nomine uerius nominatur substantie substantia quam species, et
species quam genus. In sexta instruit quod substantiarum secundarum
que sunt in ordine uno, non est alia una dignior ut sit substantia quam alia, et
sic etiam primarum. In septima docet modum secundum quem digne
sunt species inuente in hoc predicamento et genera ut nominentur sub
stantie secunde (et sunt predicata de subiecto absque predicatis in subiecto

[Page 16] que sunt accidentia); et modum [faciem uel] secundum quem decet ut indiuidua
nominentur substantie prime. In octaua designat uel desribit substantiam absolute,
singularis sit aut uniuersalis, et affert in ea proprietates separantes inter
substantias secundas et accidentia absolute. In nona docet quod in istis
proprietatibus in quibus differunt substantie secunde et accidentia, com
municant cum eis differentie. In decima docet quod omnes substantie
secunde et differentie sunt ex uniuocis. In undecima rememoratur

[Page 17] similitudinis uel dubitationis que existimatur indui occultari uel communicari substantie secunde per primas et quod
sint speciei unius. In duodecima docet probat quod proprium ex proprietatibus huius predicamenti

[Page 18] est quod non habet contrarium, et quod in hac proprietate non communi
cat ei aliud predicamentorum. In tredecima docet probat quod ex proprietatibus
huius predicamenti est quod non recipit minus neque plus, et quod alia
predicamenta recipiunt ea. In quartadecima docet quod dignior proprie
tatum predicamenti substantie est quod recipit contraria; et disputat ad de
hoc et soluit dubitationem accidentem in super hoc.
Diuisio prima. Sermo in substantia Differentia prima [19] Dixit. Et substantiarum duo sunt modi: prime et secunde; substan
tia namque disposita quod est prima (et ipsa est dicta sub

[Page 19] stantia secundum ueritatem et anterioritatem), est singulare substantie
cuius precessit designatio, scilicet quod non dicitur de subiecto neque est
in subiecto; uerbi gratia homo cui innuitur et equus cui innuitur. Differentia secunda [20] Et ille namque in quibus dicitur quod ipse sunt substantie secunde,
sunt species in quibus inueniuntur singularia secundum modum similitu

[Page 20] dinis inuentionis partis in toto et, genera harum specierum etiam; uerbi
gratia quia Sortes cui innuitur quod est in specie eius, scilicet in homine, et
homo in genere suo, quod est animal; ergo Sortes cui innuitur est sub
stantia prima; et homo predicatum de ipso et animal ambo sunt substantie secunde. Differentia tertia [21] Et manifestum est ex eo quod dictum est in prohemio huius libri
quod eorum que dicuntur de subiecto (et sunt substantie secunde), iam

[Page 21] opus est necessario nomina et diffinitionem predicari de illo subiecto;
uerbi gratia quia nomen hominis uere dicitur de Sorte cui innuitur et
similiter eius diffinitio quia nos dicimus de sorte quia ipse est homo, et
dicimus de eo quod est animal rationale, quod est diffinitio hominis.
Verum <eorum> que dicuntur in subiecto (et sunt accidentia), secundum
plurimum non predicantur de subiecto cui innuitur neque nomen neque
diffinitio; uerbi gratia albedo; ipsa namque non predicatur de corpore,
ut dicatur: corpus est albedo, neque diffinitio eius, ut dicatur quod
corpus est color disgregans uisum. Accidit autem iam in aliquo subiecto
rum ut predicetur nomen absque sine diffinitione; uerbi gratia sermo noster in
lingua arabica: + deraharam + (nummus) est percussio eris imperialis, sed
diffinitio percussionis non predicatur de nummo +deharam+ deharam . Sed cum significatur

[Page 22] super illud per nomina deriuataua, uel denominatiua iam uere dicitur de subiecto nomen
ipsorum et diffinitio. Sed diffinitio non predicatur de subiecto predica
tione deriuatiua uel denominatiua substantiam ipsius sicut predicantur diffinitiones substan
tiarum de ipsis substantiis. Verbi gratia quia album est in subiecto, id est
in corpore, et corpus iam disponitur per ipsum et predicatur de ipso, et
dicitur quod ipsum corpus est album; diffinitio uero albi non predicatur
penitus de corpore ex parte qua monstrat substantiam ipsius.

[Page 23] Differentia quarta [22] Et omne quod est preter substantias primas que sunt singularia, aut
est ex eo quod dicitur de subiecto, aut est ex eo quod est in subiecto; et
illud est manifestum per inquisitionem et inductionem, scilicet ipsa indi
gere subiecto. Verbi gratia quia animal nempe uere predicatur de homine
propter uere dici ipsum de homine quodam cui innuitur, quia nisi ueri
ficaretur de aliquo singularium homine, non uerificaretur predicatio eius
de homine qui est species; et similiter coloris quippe uerificatur predica
tio in corpore propter inuentionem eius in corpore aliquo cui innuitur;
necesse est ergo quod id quod est preter substantiam primam, aut dicatur
de ipsa aut in ipsa, id est de substantia prima aut in ipsa; et postquam
illud est ita, si non inueniatur substantia prima, non est uia ad inuentio
nem ex substantiis secundis secundarum substantiarum neque ex accidentibus. accidentium

[Page 24] Differentia quinta [23] Et substantiarum secundarum species digniores vel priores sunt nominari sub
stantie quam genera, quia propinquiores substantiis primis sunt quam
genera; et illud est quod cum respondetur per unumquodque ipsorum
duorum in responsione quid est singulare, quod est substantia prima
responsio conueniens est ex parte questionis in eo quod quid est; sed
responsio per speciem ad questionem per quid est, est completioris doctrine
significans singulare cui innuitur et fortius conueniens ei quam responsio
per genus illius. Verbi gratia responsio respondentis ad questionem quid

[Page 25] est Sortes quod est homo, est completius docens Sortem quam quod
respondeatur quod est animal, quoniam humanitas Sorti magis est propria
quam animalitas. Et itahec hec est dispositio communioris cum propriori; et hoc
est unum quo apparet quod species digniores sunt nomine substantiali
tatis quam genera. Et signum aliud etiam est. Et illud est quia, ex quo
substantia prima sit quippe nomine substantie et nomine inuenti dignior
substantiis secundis et accidentibus, propterea cetere rerum aut
predicantur de ipsis aut sunt in ipsis; et est dispositio generum apud
species ipsa dispositio omnium rerum apud substantias primas, scilicet
quia substantie prime sunt subiecta ceteris rebus, sicut species subiecta
sunt generibus, quia genera predicantur de ipsis speciebus, sicut predi
cantur relique rerum de substantiis; et non conuertitur res ut predicentur

[Page 26] species de generibus, sicut non conuertitur res in reliquis rebus in predi
catione cum substantiis primis, scilicet quia non predicantur substantie
de eis; opus est necessario quod sint species digniores nomine substan
tie quam genera. Differentia sexta [24] Et namque specierum que non sunt genera, non est una dignior
nomine substantie quam alia, postquam non est responsio tua de Sorte
quod est homo, fortius docens quam responsio tua de hoc equo cui innui
tur quod est equus; et ita non est substantiarum primarum dignior
nomine substantialitatis alia quam alia, quoniam non est homo cui innui
tur dignior nomine substantialitatis quam hic equus cui innuitur. Differentia septima [25] Et namque species substantiarum primarum et genera earum dicun
tur substantie secunde preter alia que predicantur in eis, ex eo quod,

[Page 27] quando respondetur in aliqua earum responsione quid est substantia
prima, est responsio docens ipsum, quamuis sit responsio per speciem
fortius docens, sed cum respondetur in illa per illud quod est preter hec,
est responsio non sequens neque proportionata questioni; uerbi gratia
quia, si respondet homo in responsione quid est Sortes quod est homo,
est fortius docens quam quod est animal [nam cum queritur de Sorte
quid est, conuenientius assignatur homo quam animal], quamuis sint
ambo docentia quidditatem eius; si autem respondetur quod est albus
aut bicubitus, iam erit responsio per rem extraneam uel ab eo et rem extra exeun
tem a natura ipsius; necessario ergo est opus est ergo ut dicantur hec substantie secunde
preter alia ex reliquis predicamentis, et hoc est unum ex quo apparet

[Page 28] quare appropriatum est speciebus substantiarum primarum et generi
bus ipsarum nomen substantie preter alia predicata sua; et iam apparet
per hoc etiam quod proportio substantiarum primarum ad reliquas res
est proportio specierum substantiarum et generum ipsarum ad ea que
sunt preter ipsa se aliorum uniuersalium predicamentorum; et illud est
quia, sicut cetere res omnes sunt predicate de eis aut inueniuntur in eis
quemadmodum sicut diximus, sic cetera uniuersalia predicamentorum inue
niuntur in substantiis secundis, scilicet quia uniuersalia eorum inueniun
tur in uniuersalibus suis, sicut singularia ipsorum inueniuntur in singula

[Page 29] ribus substantiarum primarum; uerbi gratia quia grammatica inuenitur in homine et bicubitum in corpore.
Differentia octaua [26] Et illud quo communicant omnes substantie, singulares sint aut
uniuersales, est quod non inueniuntur in subiecto; et illud est quod sub
stantiarum duo sint modi: prime et secunde, prime namque, sicut dic
tum est, non sunt in subiecto neque de subiecto; secunde uero sunt de
subiecto et non in subiecto; ergo quod includit duos modos est quod non
sunt in subiecto. Differentia nona [27] Et iam diximus quod illud quo appropriantur substantie secunde est
quod dicuntur de subiecto et non sunt in subiecto, et propter hoc iam

[Page 30] predicatur nomen ipsarum et diffinitio de subiecto secundum quod dicun
tur de subiecto; et quod que sunt in subiecto, iam accidit in quibusdam
quod dicantur nomina ipsorum de subiecto, sed diffinitiones ipsorum
non; nisi quia hoc quod inuenitur ex illo in [hiis] substantiis secundis non
est proprium eis, quia differentia est eorum que dicuntur de subiecto et
non sunt in subiecto. Verbi gratia rationale [dicitur], quoniam ipsum
dicitur de homine non in eo, quod est non inuentum in eo sicut inuenitur
albedo in corpore; et ideo iam inuenitur differentie etiam, quod uere
dicitur nomen eius et diffinitio de subiecto, sicut inuenitur illud in sub
stantiis secundis, quoniam rationale et diffinitio eius (que est tangens in
cogitatione et speculatione) predicantur de homine ex uia quid est. Neque

[Page 31] est dicenti, quod faciat nos errare in sermone quod rationale et uniuersa
liter differentie inueniuntur in subiecto (et sunt res quorum sunt differen
tie, sicut inuenitur rationale in homine), sicut accidentia inueniuntur in
subiecto (sicut inuenitur albedo in corpore); rationale enim inuenitur in
subiecto (scilicet in homine) sicut pars eius, et non est res ita in albedine
cum corpore; et ideo non est opus ut intelligatur ex sermone nostro in
descriptione accidentium, quod ipsa sunt que dicuntur in subiecto, quod
ipsa sint in ipso sicut pars eius, sed quia subiectum inuenitur preter ea. Differentia decima [28] Et ex eo quod appropriatur substantiis secundis et differentiis est
quia omne quod predicatur ex eis predicatur nempe predicatione uniuo
carum in nomine; et illud est quia omne quod predicatur ex eis siue

[Page 32] predicatur de indiuiduis siue de speciebus, cum non predicantur substan
tie prime de aliquo penitus; species namque predicatur de singularibus
(sicut homo de Sorte) et genera predicantur de speciebus et singulari
bus; de substantiis namque primis iam necesse est ut predicentur diffini
tiones specierum suarum et generum suorum sicut predicantur de eis
nomina ipsorum; et de speciebus nempe manifestum est; sed de generi
bus ipsarum patet ex eo quod precessit; et illud est quia genus dicitur de
specie et species de substantia prima, que est singulare. Iam enim dictum
est quod omne quod dicitur de predicato dicto de subiecto, ipsum dicitur
etiam de ipso subiecto, et hec est dispositio generis cum specie et singu
lari; et ita predicantur diffinitiones differentiarum de singularibus et spe
ciebus sicut predicantur nomina. Et postquam hoc est ita et iam dictum
est quod res quorum nomina sunt uniuoca sunt quorum nomen et diffi
nitio communis et una est et eadem, necesse est ergo ut sit ex propriis diffe
rentiarum et rerum que sunt in hoc predicamento, quod predicatio eorum
de omnibus de quibus predicantur, sit secundum uiam predicationis
rerum uniuocarum in nomine suo, non secundum uiam denominatiuo
rum in nominibus suis.

[Page 33] Differentia undecima [29] Iamque putatur quod omnis substantia quippe significat super sub
stantiam cui innuitur, que est singulare. De substantiis namque primis
res est manifesta quod ipse significant super singularia quibus innuitur,
quoniam quod significatur ex nominibus ipsorum super ipsa est res una
numero. Et substantiarum secundarum iam extimatur quod nomina
significantia super ipsas, propter assimilationem ipsorum nominibus sin
gularium aut propter cooperationem ipsorum loco nominum singula
rium, significant super id cui innuitur. Sed non est sic res, sed ipse certe
significant super quodcumque cui innuitur accidat, cum sit subiectum
huius nominis non unum et idem sicut nominis significantis figura sua

[Page 34] super substantiam primam; et illud est quia Sortes et Plato significant
super id cui innuitur tantum; sed homo et animal et uniuersaliter genus
et species significant quidem super multa. Sed ipsa cum hoc separant
illa multa ab aliis que sunt extra se, non separatione que est signum uel nota
tantum (sicut separat album rem dispositam per ipsum), sed separatione
in substantia rei; species namque et genus ponuntur ad diffiniendum
rem in substantia sua ab aliquo, nisi quia genus est magis includens
quam species; et illud est quia nomen animalis includit illud super quod
significat nomen hominis, cum sit animal genus hominis. Differentia duodecima [30] Et ex propriis predicamenti substantie est quod non habet contra
rium, quia non inuenitur homini nec animali contrarium. Verum in hoc
proprio communicant ei preter ipsum ex predicamentis: uerbi gratia in

[Page 35] quantitate; non enim inuenitur bicubito neque decem neque alicui cur
renti hoc cursu contrarium, nisi dicamus quod paucum in quantitate est
contrarium multo, et magnum contrarium paruo. Sed species quantitatis
discrete manifestum est ex re ipsarum quod non sunt contrarie, ut quin
que et tria et quatuor. Differentia tertiadecima [31] Et ex propriis substantie est quod non recipit plus neque minus;
neque uolo quod non sit substantia dignior nomine substantie quam
substantia, quia illud iam posuimus, cum diximus quod particularia sub
stantie digniores sunt substantialitate quam uniuersalia eius; sed uolo
quod non predicantur species ex ea neque genus de singulari magis pre

[Page 36] dicatione ipsius de singulari, neque predicantur de ipso in uno tempore
magis quam in alio tempore: Sortes enim non est magis animal quam
Plato; neque Sortes est magis animal hodie quam cras; sed hec res alba
erit intensioris albedinis quam alia, et Sortes erit magis albus hodie quam
heri. Differentia quartadecima [32] Iamque putatur quod maxime proprium substantie est quod una et
eadem numero in seipsa est receptibilis contrariorum; et illud est mani
festum ex inductione, quoniam non est possibile ut inueniatur aliquid
cui inuenitur in numero ex eo quod est preter substantiam, quod sit recep
tibilis contrariorum; quoniam nec color unus inuenitur receptibilis susceptibilis albi
et nigri, neque actio una et eadem recipit laudem et uituperium; et ita

[Page 37] currit res in aliis predicamentis que non sunt substantia. Substantia
autem una et eadem inuenitur receptibilis contrariorum; uerbi gratia
quia Sortes cui innuitur erit nunc iustus, nunc impius, nunc calidus, nunc
frigidus. Iamque consequitur in hac inductione dubitatio quedam propter
orationem et putationem et opinionem ; et illud est quia iam putatur quod ambo reci
piant contraria; et illud est quia oratio et putatio in hoc quod Sortes est

[Page 38] stans, cum est stans, sunt uere, et cum est sedens sunt false: iam ergo
inuenitur oratio una et eadem recipiens uerum et falsum, que sunt ambo
contraria. Et hoc si concedatur, quod ipsa est recipiens contraria, tamen
inter duo dicta est differentia; et illud est quod receptibile contrario
rum in substantia quippe recipit ea in hoc quod transmutatur in se ipso
et dimittit unum contrariorum et recipit aliud. Sed oratio quidem et
putatio et opinio non recipiunt uerum et falsum per transmutationem in se ipsis,
sed per transmutationem rei a qua dependet putatio extra intellectum in
se ipsa; uerbi gratia quia putatio quod Sortes sedet, recipit quidem ueri
tatem cum Sortes sedet et falsitatem cum stat Sortes. Erit ergo proprium
substantie, si concessimus quod hec sit receptio contrariorum, quod ipsa
est que recipit contraria per motum in se ipsa. Et dignius est ut dicamus
quod hec non est receptio contrariorum; et illud est quia oratio et puta

[Page 39] tio, cum disponuntur nunc per ueritatem, nunc per falsitatem, non dispo
nuntur per illas super hoc quod ueritas sit aliquid renouatum in eis per se
et in tempore aliquo, et falsitas in tempore alio, sicut renouatur albedo in
Sorte in tempore aliquo per se, et nigredo in tempore aliquo. Sed ueritas
quidem et falsitas in oratione sunt relatio quedam et proportio sequentes
mutationem rei in qua est putatio uel oratio, non renouationem alicuius
rei per se. Et postquam illud est ita, iam est opus quod sit proprium sub
stantie quod una et eadem numero sit susceptibilis contrariorum.
[33] Et hoc est ad quod peruenit sermo illius ultimus in substantia.

[Page 40] Diuisio secunda partis secunde. Sermo in quantitate [34] Quod autem dicitur in hoc predicamento comprehenditur septem
differentiis. In prima docet differentias quantitatis magnas et que sunt:
discreta et continua, et habens positionem et non habens. In secunda
docet quod de generibus quantitatis famosis intrat sub continua, et quid
eorum sub discreta. In tertia docet quod horum gererum est intrans sub
positione, et quod ipsorum est non intrans sub ea. In quarta instruit docet quod
septem numerata ex generibus quantitatis sunt genera inuenta famosa
quantitatis per se, et quod alia que putantur quod sint quantitates

[Page 41] sequitur res (scilicet putatio) ex parte inuentionis horum generum in eis.
In quinta instruit docet quod ex propriis quantitatis est quod non est ei contra
rium, et soluit dubitationes quibus putatur quod inueniantur in ea contra
ria. In sexta docet quod ex propriis quantitatis etiam est quod non recipit
magis et minus, sicut est dispositio in substantia. In septima docet quod
uere proprium quantitatis in quo non communicant ei alia ab ea, est
equale et inequale.

[Page 42] Differentia prima [35] Dixit. Et quantitatis est discreta et continua; et ipsius est cuius partes
habent positionem apud alias; et ipsius est cuius partes non habent [quod non habet] posi
tionem. Differentia secunda [36] Et discrete sunt due: numerus et oratio; continue uero quinque:
linea, superficies et corpus, et quod continet corpora et comprehendit ea,
et est tempus et locus.

[Page 43] [37] Et numerus quidem est ex quantitate discreta, quoniam quantitas
discreta est in qua non potest fieri ut accipiatur ei terminus communis ad
quem continuentur partes ipsius, scilicet una cum alia; uerbi gratia, cum
quinque [et quinque] ad decem non continuantur quinque ultima (que
sunt partes eius alie) in termino communi, neque tria (que sunt in eis)
cum septem; sed omnes partes eius, scilicet decem, sunt discrete una ab
alia. De oratione uero manifestum est etiam ex re ipsius quod est quantitas, quoniam mensuratur parte ipsius (et illud est minus quo possibile
est loqui et illud est incisio extensa, uerbi gratia lâ, et breuis sicut li); et
ipsa etiam est discreta, cum non inueniatur partibus suis terminus com
munis continuans unam alii; et illud est quia incisiones sunt discrete,
una scilicet ab alia.

[Page 44] [38] Linea namque et superficies et corpus et tempus et locus sunt ex
quantitate continua, quoniam in unoquoque eorum possibile est ut inue
niatur eis communis terminus continuans unam partium eius alteri; et
terminus in linea est punctum, et in superficie linea, et in corpore super
ficies, et in tempore nunc; et illud est quia in puncto continuantur partes
linee, et in linea partes superficiei, et in superficie partes corporis, et in
nunc continuantur partes temporis que sunt preteritum et futurum; et
cum partes corporis sunt implentes loca (que continuantur ad inuicem
termino communi), necesse est quod partes loci sint continuate termino
communi etiam; et cum sit hoc ita est ergo ex quantitate continua.

[Page 45] Differentia tertia [39] Et quantitas quidem que est stans constat ex partibus habentibus positionem
una apud aliam, est linea et superficies et corpus et locus. Et intentio ut
sit partibus quibusdam positio apud quasdam, est ut sint omnes partes
eius inuente simul, quia cum ipse non sint simul, non erit parti uni posi
tio apud aliam; et quod sit ut, quamcumque partem acceperis, inuenias
eam in parte diffinita uel terminata illius quantitatis siue supra siue subtus, et continuam
cum parte determinata ipsius. Verbi gratia quia omnes partes linee cum

[Page 46] sint inuente simul, est [linee] positio unius ad apud aliam, et unaqueque
ipsarum est in parte determinata diffinita et continuatur parti determinate (et est
pars quam sequitur); et sic est dispositio in partibus superficiei et parti
bus corporis et partibus loci quoniam partes loci sunt inuente sicut par
tes corporis quod implet locum suum, siue sit locus ipsa uacuitas aut
superficies complectens corpus extra sicut uidetur Aristotili. Sed numeri
quidem partibus non inuenitur unum istorum trium, scilicet quod sint

[Page 47] simul et quod sit unaqueque earum in parte determinata et continua parti
determinate. Et ita est dispositio in tempore et oratione, scilicet quod
non inueniuntur partes eorum simul, cum sint partes temporis et partes
orationis quibus non inuenitur fixio, et non consequitur posterior anterio
rem, sed inuenitur quidem partibus temporis et in partibus numeri ordo qui
dam, nam quoddam temporis precedit quoddam sequitur; et ita in
numero, nam duo sunt prius quam tria; sed quod sit eis positio non. Differentia quarta [40] Et ista genera prima ex generibus quantitatis sunt secundum uerita
tem et maxime quantitas; et quod est preter ea, ex eo quod sequitur
ipsum quantitas, de [quorum] quolibet dicitur quod sit quantitas per acci
dens et secundario, scilicet mediante uno istorum de quibus diximus
quod sunt quantitas secundum ueritatem. Verbi gratia quia nos dicimus

[Page 48] in ista albedine cui innuitur quod est magna, propterea quod ipsa est in
superficie magna; et ita quidem dicitur in actione quod est longa, prop
terea quia ipsa est in tempore longo. Et hoc apparet ex eo quod, si que
ratur quanta est hec actio, est responsio in hoc quod est annua; et si
queratur quantum est hoc album, dicitur trium brachiorum aut quatuor.
Determinatur ergo actio et mensuratur quidem tempore; et album qui
dem mensuratur per applicationem ad superficiem, que est tria brachia uel
quatuor. Et si essent quantitas per se, mensurarentur se ipsis.
Differentia quinta [41] Et ex propriis quantitatis est quod non est ei contrarium penitus,
siue sit continua, siue discreta; quinque namque tribus non est con

[Page 49] trarium, et ita linea <et> superficiei. Neque uere potest dici quod pau
cum et multum quantitatis discrete sint contraria et ita magnum et
paruum quantitatis continue sint contraria; per duas res.
[42] Quarum una est, quia non sunt paucum et multum quantitates sed
relationes, neque magnum et paruum; et illud est quia quantitas est
inuenta per se, sed magnum et paruum, multum et paucum dicuntur,
in relatione ad aliquid ; et propter hoc est possibile ut in uno et eodem sit magnum

[Page 50] et paruum, paucum et multum: magnum in relatione ad aliud et paruum
in relatione ad aliquid; dicimus enim in monte quod est paruus et in
sisamo quod est magnum cum paruitate sisami et magnitudine montis;
et si esset aliquid paruum aut magnum in se ipso aut per hoc quod sit
dispositio stans in ipso per se, sicut albedo que stat in corpore, non dis
poneretur mons aliquo modo per paruum et sisamum per magnum; et
hoc est unum quomodo apparet quod quantitati non est contrarium, sci
licet ex parte qua hec sunt ex alio a predicamento quantitatis.

[Page 51] [43] Iamque apparet quod magnum et paruum non sunt contraria, siue
posuerimus ea ex predicamento quantitatis, siue non posuerimus; et illud
est quia non intelligitur per se, sed intelligitur quidem in comparatione
ad aliud; unde non est possibile ut aliquid ei sit contrarium. Et illud
est quia contraria sunt illa, essentia uel inuntio quorum quibusque est compari
suo in ultimitate longitudinis; quod autem dicitur in relatione ad aliud ab eo,
non inuenitur aliquid ei quod sit in ultimitate longitudinis ab eo, cum
dicatur in relatione ad res infinitas.
[44] Significatio etiam tertia est, et est quoniam si esset magnum contra
rium paruo, inueniretur res una recipiens contraria simul; res namque

[Page 52] una et eadem iam disponitur per hoc quod est magna et sive parua, sed in
relatione ad duas res; ergo si disponitur per illud secundum uiam con
trarietatis (scilicet per se et secundum modum quo disponitur corpus per
hoc quod ipsum est album et nigrum), inueniuntur duo contraria in
subiecto uno; est ergo possibile ut res sit alba et nigra simul, et illud est
impossibile; et propterea [quia] non est possibile in duobus contrariis ut
coniungantur simul in subiecto uno et non in duabus partibus, sicut est
possibile illud in aliis oppositis.
[45] Et si esset magnum contrarium paruo, esset aliquid contra
rium sibi ipsi, quoniam aliquid disponitur per hoc quod ipsum est
magnum et paruum simul; et si posuerimus quod ambo sint contraria,
sequitur quod sint ille due dispositiones stantes in substantia rei unius et
eiusdem, et quod magnum et paruum sint simul; ergo est opus quod sit

[Page 53] aliquid contrarium sibi ipsi; et hoc est in ultimitate impossibilitatis. Iam
que manifestum est ex hoc quod magnum et paruum, multum et paucum,
non sunt contraria, siue concedamus quod sint quantitates, siue non.
[46] Dixit. Et magis quo putatur quod contrarietas consequitur quantita
tem in genere eius quod est locus, quia locus superior qui est conuexio
orbis putatur contrarius loco inferiori qui est medium mundi, scilicet
locus terre qui est conuexitas uel concauitas aque et cuiusdam partis aeris;

[Page 54] uerius namque putatur quod hec duo loca sunt contraria, uidentur namque [ad] hec duo loca contraria postquam unusquisque
ipsorum est in ultimo elongationis, scilicet unus a compari suo, donec
non inueniatur elongatio longior ab eo; et propter apparentiam huius
intentionis in eis mutuauerunt diffinitionem reliquorum contrariorum ab
hoc nomine et dixerunt in diffinitione ipsorum quod sunt illa inter que
est elongatio in esse ultimatio longitudinis, et sunt in uno genere; nisi
quia ipsi uolunt hic elongationem in esse, non elongationem in spatio.
Dixi: et simile est quia sit contrarietas hic quidem sequens quantitatem
in eo quod est ubi, non in eo quod est quantitas neque etiam in eo quod
est ad aliquid, scilicet superius et inferius; sed hec est res accidens rela
tioni, sicut accidit quantitati; et propter hoc non est necesse ex hoc ut
credatur quod sequatur relationem contrarietas.
Differentia sexta [47] Dixit. Et ex propriis quantitatis est quod non recipit minus neque
magis; non enim est hec quantitas cui innuitur bicubita magis hac que
est bicubita, neque tria magis quam tria; neque etiam dicitur in tempore

[Page 55] dato quod est magis quam tempus aliud; nisi quia in hiis duobus pro
priis communicant quantitas et substantia, scilicet in hoc quod non est ei
contrarium et in hoc quod non recipit minus neque magis. Differentia septima [48] Sed illud quod est proprium propriorum quantitatis est equale et
inequale; quod est preter quantitatem non disponitur per hoc, uerbi
gratia quia de qualitate non dicitur equale neque inequale, sed dicitur
simile et dissimile; et illud est quod dicimus quod hec albedo est similis
huic albedini et dissimilis, et non dicimus quod est equalis et inequalis
nisi per accidens; erit ergo secundum super hoc magis proprium ex propriis
quantitatis equale et inequale [dici].

[Page 56] Diuisio tertia. Sermo in predicamento relationis [49] Istud predicamentum comprehenditur octo differentiis. Prima est
in descriptione rerum relationis et numeratione ipsarum secundum
maneriem manifestationem exempli. Secunda in hoc quod iam inuenitur contrarietas in
relatione. Tertia in hoc quod aliquid relationis recipit magis et minus.
Quarta in hoc quod ex propriis relatiuorum est quod unumquodque
amborum redit per conuersionem, cum accipiuntur per nomina sua signi
ficantia super ipsa ambo ex eo quod sunt relatiua, si est eis nomen aut

[Page 57] componitur ipsis duobus nomen, quando non est eis ambobus nomen.
Quinta in hoc quod duorum relatiuorum, cum accipiuntur per nomina sua
significantia super ipsa ambo, ex eo quod sunt ambo relatiua et conuer
tibilia, dispositio quidem qua fit unumquodque amborum relatiuum suo
compari discernitur a reliquis dispositionibus inuentis in ambobus rela
tiuis in hoc quod, cum auferuntur relique dispositiones et remanet illa
dispositio, non aufertur illa proportio que est inter ambo relatiua, et cum
aufertur illa dispositio, aufertur proportio; sed cum accipiuntur non qui
dem secundum quod sunt conuertibilia, non sequitur, cum auferuntur
relique res que sunt in ambobus relatiuis et remanet illa dispositio qua
proportionatur ei cui coniungitur, quod remanet proportio. Sexta in hoc
quod ex propriis relatiuorum est quod ambo inueniuntur simul per natu
ram, et cum aufertur unum amborum, quod aufertur reliquum; et soluit
quod accidit in hoc ex dubio. Septima in positione eius in quo possibile
est ut dubitetur ex re substantiarum utrum inueniatur in eis aliquid ex
relatione; et soluit illud dubium in reiteratione descriptionis precedentis

[Page 58] relationis et emendationis per conditionem rei que sequitur relatiua uere,
cum fuerit quidem descriptio prima secundum principium apparentie et
famositatis, cuius intentio est ad alleuiandum disputationem; translatio
quidem discipuli ad rem certam est leuius quam docere ipsum a princi

[Page 59] pio ueritatem certam. Octaua quod, quando condicionatur in descriptione
relatiuorum condicio, qua erit ambobus descriptio approprians et docens
substantiam amborum ipsorum, inuenitur quod ex propriis suis est quod,
cum scitur unum amborum, scitur et aliud necessario; et quod per illud
ostenditur quod non est ex substantia aliquid quod numeretur ex rela
tione; et docet cum hoc difficultatem solutionis horum dubiorum dubitabilium in hoc
loco cum facilitate dubitationis in eis in hoc loco; et causa in illo est
quod speculatio hic in ipsis est secundum famosum.

[Page 60] Differentia prima [50] Dixit. Et res relatiue sunt quarum quidditas et essentia dicitur in
comparatione ad aliud, siue per se, siue per coniunctionem coniunctio
num proportionis, sicut ad et similia; uerbi gratia maioris enim quiddi
tas dicitur in comparatione ad aliud: ipsum namque est maius aliquo;
et similiter duplum est duplum ad aliquid, et habitus et dispositio et
sensus et scientia sunt ex relatione; omnium namque horum quidditas
dicitur in comparatione ad rem aliam; et illud est quia habitus est habi
tus ad aliquid, et scientia ad scitum, et sensus ad sensatum; et similiter
magnum et paruum: ambo enim ipsa dicuntur in comparatione; et

[Page 61] similiter simile: ipsum namque simile alicui est; et accubitus et statio et
sessio sunt ex positione, positionis et positio ex relatione aliquo modo: iacebit
namque et stabit et sedebit non sunt ex positione positionis sed sunt ex
rebus deriuatis uel denominatis a nominibus ex positione, uidelicet que sunt in predica
mento positionis. Differentia secunda [51]Et iam sequitur res relatiuas quod sunt contrarie; et exemplum illius
est uirtus et uitium: sunt enim relationis amboque contraria; et similiter
scientia et ignorantia: unaqueque ambarum est ex relatione suntque

[Page 62] contrarie ambe; nisi quia non inuenitur hoc omnibus relatiuis: duplum
namque non habet contrarium neque triplum. Differentia tertia [52] Et similiter iam recipit quoddam relatiuorum minus et magis: simile
namque et dissimile et equale et inequale, unumquodque scilicet ambo
rum est ex relatiuis; iamque erit simile magis quam simile et minus, et
similiter inequale. Quoddam uero ex ipsis non recipit illud: duplum
namque non est minus aut magis duplo.
Differentia quarta [53] Et ex propriis relatiuorum est quod utrumque ipsorum redit super
suum compar in proportione conuertendo. Verbi gratia seruus est seruus

[Page 63] domini, et dominus est dominus serui; et duplum est medietatis duplum,
et medietas est medietas dupli; et similiter in residuis suis, et siue sit
nomen relatiuorum mutatorum (sicut duplum et dimidium), siue sit unum
eorum deriuatum a secundo (sicut scientia et scitum, et sensus et sensa
tum); unumquodque namque istorum dicitur in comparatione ad illud
cui coniungitur.
[54] Iamque putatur quod hec proprietas non est inuenta multis rerum
relatiuarum, cum non comparatur res illi cui coniungitur recta relatione
(id est non inuenitur utrique ipsorum relatio compari suo ex uia
quid est, sed erit relatio unius ipsorum ad alium ex uia quid est et alterius
per accidens, aut erit utriusque ipsorum non ex uia quid est). Verbi gratia
si referamus alam habenti plumas <...> ex uia scilicet qua est habens

[Page 64] pennas, cum sit iam inuentum illud cui est ala non habens pennas; pro
portio ergo ale non est ei ex parte qua est habens pennas neque propor
tio habentis pennas ad alam est ei ex parte qua est habens pennas; et
propter hoc non erit huiusmodi relatio recta. Et cum mutatur hoc et acci
pitur proportio recta et dicitur: alatum est alatum ala, redit id per conuer
sionem (et est quod ala est ala alati, aut dicemus: pennatum est alatum
penna et ala et ala pennis est ala pennati). Et propter illud, cum non fuerit rela
tioni recte nomen significans super eam ex eo quod est recta (et illud
quidem ambobus relatiuis aut uni ipsorum), iamque est necesse referenti,
ut ponat utrique ipsorum nomen aut uni ipsorum, ex eo quod cooperan
tur ambo relatiua. Verbi gratia quia temo, si comparetur barce, non erit

[Page 65] comparatio recta, propterea quia non ex parte qua <barca> est barca
refertur ei temo (cum iam inueniatur barca cui non est temo), quemad
modum temo quippe refertur barce ex parte qua est temo; et propter
illud non redit in conuersione, ut dicatur quod barca est barca temonis,
quemadmodum dicitur quod temo est temo barce; sed cum queritur in
huiusmodi ut sit relatio recta ad duo extrema et accepta secundum unam
dispositionem ab ambobus, est necesse ut dicatur temo temo barce temo
nate; tunc enim uerificatur quod barca temonate est barca temonis, quia
quemadmodum temo quidem est temo barce, similiter et barca de cuius

[Page 66] proprietate est ut sit ei temo est barca temonis. Et exemplum illius etiam
est: cum comparatur caput capitato, est relatio equalis; sed cum compa
ratur animali, non est equalis: animali namque non est caput ex uia qua
est animal, cum iam inueniatur animal non habens caput.
[55] Hec est ergo uia comparanti necessaria, ut ambulet per eam in eo
quod non habet nomen ex relatione, uidelicet ut ponatur ei nomen
significans super relatiua, ex parte qua sit relatio utriusque equalis,
sicut diximus in ala et temone; et cum hoc sit ita, omnia ergo relatiua
cum accipiuntur secundum rectitudinem (id est ex uia qua sunt relatiua,
non ex uia qua sunt sub alio predicamento), inueniuntur habentia hanc
proprietatem semper (et est quod utrumque ipsorum redit per conuer
sionem ad compar suum); sed cum refertur unum ipsorum ad aliud, et
capitur utrumque ipsorum pertranseundo et quacumque dispositione

[Page 67] accidente ex dispositionibus inuentis in relatiuis consequentibus relatio
nem, et non capiuntur secundum dispositionem qua sunt ambo relatiua
et proportionatum utrumque ipsorum ad aliud, non redeunt conuertibili
ter, etsi est utrisque nomen positum ex parte que sunt relatiua; multo
magis quam illa quibus non est nomen significans super ipsa ex parte
qua sunt relatiua. Verbi gratia quia seruus, si non comparatur domino
(quod est nomen relationis) sed comparatur homini aut bipedi et huius
modi ex rebus inuentis in eo, quod non redit conuertibiliter (quia homo non est
homo in eo quod est ei seruus, sed dominus est dominus in eo quod
est ei seruus); sed si accipiatur dominus loco hominis, redeunt conuer
tibiliter.
Differentia quinta [56] Eritque hec dispositio que per se sequitur proportionem relatiuorum
quia, cum auferimus reliquas dispositiones accidentes relatiuis (quibus

[Page 68] erit relatio non equalis), non aufertur proportio inter relatiua; sed si
leuabimus illam dispositionem, tolletur proportio. Verbi gratia quia
seruus, cum dicitur in relatione ad dominum et auferamus a domino reli
quas dispositiones quibus possibile est proportionari seruum (sicut quia
est homo et bipes et alia), et non auferatur ab eo dominus, proportio
quidem serui ad ipsum non tolletur; sed cum comparabimus seruum
homini aut bipedi et tollemus quia est dominus, tolletur hec proportio,
quia non erit seruus cui non erit dominus; proportio ergo equalis est
dispositio qua tollitur proportio per eius ablationem et non tollitur per
ablationem alterius; et hec est rememoratio que est tamquam canon ad
discernendum dispositionem qua erit proportio equalis.
[57] Dixit. Et inuentio huius proportionis qua erit relatio recta, cum erit
relatiuis nomen significans super utrumque ex eo quod est eis hec pro

[Page 69] portio, est facilis; sed cum non erit utrique nomen, iam erit difficile
illud; sed tunc est necesse quod inueniatur illa dispositio hoc canone et
renouetur relatiuis nomen significans super utrumque ex eo quod inueni
tur utrisque illa proportio. Differentia sexta [58] Dixit. Iamque putatur quod ex propriis relatiuorum est quod inue
niantur simul per naturam; et hoc est euidens in plurimis ipsorum
(duplum namque et dimidium inueniuntur simul, quia, cum inuenitur
unum amborum, inuenitur aliud; et cum aufertur, unum ipsorum, tollitur
aliud). Nisi quia iam consequitur in hoc dubium propter quedam relatiua.
Iam enim putatur quod scitum precedit scientiam, propterea quia scientia
quidem cadit in re in plurimis rebus, postquam precedit esse eius, cum
esse eius uero secundum minus; et si est illud ita, [et] non est scitum

[Page 70] unum penitus cuius esse et scientia sint simul per naturam; et etiam
scitum euidenter precedit per naturam scientiam; et illud est quia, cum
tollitur scitum, tollitur et scientia; sed non, cum aufertur scientia, aufertur
et scitum; et hoc est signum precedentis prioris per naturam, sicut dicetur post
ea; et exemplum illius est quadratura circuli, de qua inquisiuerunt qui
precesserunt ex geometris et nondum inuenitur; quoniam <si sit scibilis>
[et] scientia eius non est inuenta; et si sit non scibilis, non est possibile
scientiam eius inueniri postea; et etiam quia homo, cum tollitur, tollitur
scientia; iamque inuenitur scitum, et homo non inuenitur. Et hoc idem
dubium consequitur sensum et sensatum, quoniam iam putatur quod sen
sibile precedit sensum, propterea quod sensibile, cum perimitur, perimi

[Page 71] tur cum eo sensus; sed cum perimitur sensus, non perimitur sensibile; et
sequitur quod, cum perimitur sensibile, quod perimitur sensus, ex parte
qua sensus et sensibile non inuenitur nisi in corpore; cum ergo tollitur
sensibile, tollitur corpus; et cum tollitur corpus, tollitur <sentiens> et
sensus; sed non per ablationem sensus tollitur sensibile, quoniam iam
possibile est quod perimatur animal et sit corpus sensibile inuentum, sicut
corpus calidum et frigidum; et etiam quia sensus inuenitur cum inuen
tione animalis; sensibile ergo inuenitur ante inuentionem eius: aqua
namque et ignis et reliqua elementa ex quibus est existentia constantia animalis,
sunt inuenta antequam inueniatur animal; et propter hec ergo omnia
putatur quod sensatum precedat esse sensus.
[59] Sed expositores soluunt hanc dubitationem per hoc quod, <cum>
capiuntur sensus et sensatum, et scientia et scitum, siue in potentia siue
in actu, inueniuntur simul; et est uera in eis illa proprietas. Sed dubium
consequitur, cum capitur unum ipsorum in potentia et aliud in actu. Sed
postquam fuit inuentio que est in potentia non famosa, distulit solutio

[Page 72] nem huius dubitationis ad locum alium, propterea quia ipse loquitur hic
in istis rebus secundum modum famosum.
Differentia septima [60] Dixit. Et ex eo in quo est locus dubitationis est utrum in substantia
sit aliquid ad aliquid ex parte qua est substantia; et hec dubitatio accidit
in quibusdam substantiis secundis, sed in primis quidem non accidit, et
illud est quia uidetur quod non dicatur in aliquo ipsorum ut sit rela
tiuum, neque totum neque pars, quia non dicitur in hoc homine cui
innuitur quod est homo ad aliquid; et similiter est dispositio in parte
cui innuitur, quia non dicitur manus quedam cui innuitur, quod sit
manus hominis cuiusdam aut equi cuiusdam, sed dicitur manus hominis
aut equi; et in summa quidem comparatur speciei, non singularibus; et
similiter apparet res in pluribus substantiis secundis, quoniam non dici
tur quod homo est homo ad aliquid, neque <taurus> taurus ad aliquid,
in hoc quod est taurus, uidelicet substantia; sed si est, est in eo quod est
possessio possidentis. Verum in quibusdam earum quidem iam sequitur in hoc

[Page 73] hec dubitatio; et est quod caput dicitur in eo quod est caput ad aliquid,
et manus manus ad aliquid, et similiter in similibus horum; sed manus
et caput significant super substantiam; erit igitur super hoc quod iam
putatur quod multe substantie intrant relationem.
[61] Dixit. Nisi quia, si iam sufficiens fuit diffinitio rerum relatiuarum,
cum diximus quod relatiua sunt res quarum quidditas dicitur in compa
ratione ad aliud ab eo, iam difficilis est solutio huius dubitationis, aut est
solutio impossibilis; et illud est quia iam apparet ex re huius substantie
quod quidditas eius dicatur in comparatione; sed si est descriptio uera
rerum que sunt relationes, quod utreque sunt due res quarum utriusque
quidditas dicitur in relatione ad comparem sibi ex parte inuentionis illius
quidditatis qua sunt relatiue ad coniunctum suum in quacumque specie
accidit specierum relationis, solutio dubitationis erit leuis: diffinitio nam
que prima consequitur omne quod numeratur in principio cogitationis

[Page 74] relatiuum; sed hec diffinitio consequitur quidem id quod est relatiuum
in ueritate, non secundum principium cogitationis.
[62] Et uult quidem in hoc, in eo quod cogitatur quod caput [descriptio] si est signi
ficans super substantiam, [et] est quidem relatiuum ad hominem non ex
relatione uera sed propter relationem accidentalem, scilicet que non est
in substantia rei relate, et est quam continet descriptio [relatio] prima scilicet
accidentalis; sed illud quidem in cuius amborum substantia est relatio,
<est> sicut paucum et multum, quoniam utrumque ipsorum est in substantia
sui comparis; et illud est quod continet descriptio secunda scilicet uera.

[Page 75] Differentia octaua [63] Dixit. Et manifestum est ex hac diffinitione uera in relatiuis, quod
ex propriis ipsorum est quod, cum scit homo unum duorum secundum
complementum, scit aliud necessario, quoniam homo, cum scit quod hoc
est ex relatiuis et est quidditas unius duorum relatiuorum quidem habens
esse in proportione ad relatum secundum, manifestum est quod, cum scit
quidditatem unius duorum relatiuorum, iam scit quidditatem alterius, et
si non, est scientia eius in quidditate unius duorum relatiuorum non
secundum illud quod est super ipsa, sed putatiue et sophistice; et hoc est
etiam manifestum ex inductione. Verbi gratia ex scientia quod hoc est
duplum complete, iam scitur res cui ipsum est duplum secundum com
plementum; et similiter qui scit quod <hoc> est melius, iam scit id quo est

[Page 76] melius, nisi sit scientia illa existimatio non certa, quoniam nisi sciat
illud de quo dicitur quod est melius [eo] illo, iam est possibile quod non
sit aliquid preter illud in bonitate, et erit sermo eius quod est melius fal
sus. Et ex hoc apparet quod caput et manus non sunt ex relatiuis ueris,
quoniam iam scitur quidditas utriusque ipsorum ex parte qua sunt sub
stantia secundum complementum, absque eo quod sciatur res cui est
caput neque res cui est manus.
[64] Dixit. Nisi quia scire et discerne in summa secundum ueritatem [eius] quod est
relatiuum ab aliis predicamentis et quod non est relatiuum, relationis est ex eis que
sunt difficilia, donec considerentur multotiens; in dubitatione uero
in eis non est difficultas.

[Page 77] Diuisio quarta. Sermo in qualitate [65] Et id quod dicit in hoc capitulo comprehendit XI differentiis. In
prima determitat diffinit istud predicamentum et docet quod diuiditur in genera
prima. In secunda docet genus nominatum illorum generum nomine habi
tus et dispositionis; et docet quod ipsorum appropriatur nomine habitus
(et est illud de quo dicitur qualitas famose) et quid eorum appropriatur
nomine dispositionis; et quia, si dicitur de ipsis ambobus quale, est
propter eorum esse unius nature. In tertia docet genus secundum gene
rum huius predicamenti (et est quod dicitur per naturalem potentiam
et non potentiam) impotentiam . In quarta docet genus tertium generum huius predica
menti (et est qualitates passibiles et passiones); et docet quare nominan

[Page 78] tur qualitates passibiles; et dat differentiam inter illas que nominantur
passibiles et illas que nominantur passiones, et quod nomen qualitatis
secundum famositatem quippe dicitur absolute de passibilibus propter
intentionem propter quam absolute dicitur de habitu magis quam dicatur
absolute de dispositione. In quinta docet genus quartum generum huius
predicamenti (et est qualitates inuente in quantitate). In sexta dubitare
facit in raro et spisso, et aspero et leni: utrum ipsa utraque intrent sub
hoc predicamento aut sub predicamento positionis. In septima docet
quod res disposite per qualitates sunt super quas significatur per nomina
deriuata ab exemplis primis significantibus super illas qualitates. In
octaua docet quod iam inuenitur contrarietas in qualitate, uerum in qui
busdam ipsius; et quod, cum est unum contrariorum in qualitate, sequi
tur quod sit contrarium aliud in qualitate. In nona docet quod qualitas

[Page 79] iam recipit magis et minus, et quod illud non est in toto ipsius. In decima
docet quod simile et dissimile sunt proprietates quibus appropriatur hoc
predicamentum. In undecima facit dubitationem in rebus pluribus que reme
morantur in hoc capitulo et rememorantur etiam in relatione; et dat unde
accidit [hoc] illud eis, et quod illud est eis per duas maneries. Differentia prima [66] Dixit. Et nomen qualitatis est forme quibus interrogatur in singula
ribus qualia sunt; et iste qualitates dicuntur de generibus primis diuer
sis.
Differentia secunda [67]Et unum eorum genus qualitatis quod nominatur habitus et dis
positio; habitusque ipsorum diuersificatur a dispositione in hoc quod
habitus dicitur huius generis de eo quod est permanentius et longioris
temporis; dispositio uero de eo quod est facilis permutationis; et exem

[Page 80] plum illius: scientie et uirtutes. Scientia enim alicuius, cum completur [complecitur]
arte, putatur quod sit ex rebus permanentibus et difficile mobilibus, et
illud donec non renouetur homini mutatio grandis ex egritudine aut ali
quid preter hoc ex rubricatione in rebus recentibus, que erit causa, cum
longitudine temporis, ut ignoret homo scientiam et obliuiscatur eius.
Dispositio namque huius generis dicitur de rebus uelocis motus et facilis
permutationis, sicut sanitas et egritudo, et caliditas et frigiditas, que sunt
cause sanitatis et egritudinis. Sanus namque redit uelociter infirmus, et
infirmus sanus, dum non confirmatur hoc et fiat facilis recessionis;
quia cum erit res sic, erit homini ut nominet eam habitum.

[Page 81] [68] Dixit. Et manifestum est quod nomen habitus quippe significat in
lingua greca res longi temporis in firmitate et difficilis motus, quia ipsi
non dicunt in illo qui est non retinens scientiam retentionem consuetudina
ria quod habeat habitum, quoniam ille qui est huius dispositionis habet
dispositionem scientie, siue meliorem, siue deteriorem. Et habitus sunt
etiam in modo dispositiones. Sed non sunt dispositiones habitus; et
etiam, quia habitus quidem sunt prius dispositiones, deinde fiunt postea
habitus. Et istud genus, quemadmodum dicitur, est forme inuente
in anima et animato ex parte qua est animatum. Differentia tertia [69] Dixit. Et genus secundum qualitatis: et illud est quo dicimus in re
quod habet potentiam naturalem aut non potentiam naturalem, sicut dici

[Page 82] mus sanatiuum et egrotatiuum; et illud est, quia non dicitur in re quod
est sanatiua aut egrotatiua et similia hiis, propterea quod habet disposi
tiones aliquas in anima aut in animato secundum quod est animatum, sed
propterea quod est ei potentia naturalis aut non potentia naturalis, scili
cet sine potentia naturali ut agat difficulter et patiatur de facili, et in
potentia naturali quod agat facile et non patiatur nisi cum difficultate.
Verbi gratia quoniam dicitur sanatiuum, propterea quod est ei potentia ut
non patiatur ab egritudine et accidentibus; et dicimus pugillatorem et

[Page 83] cursorem, ex parte qua est ei potentia qua facile agat et patiatur difficul
ter; et dicimus egrotatiuum, propterea quia non habet potentiam natura
lem ut non patiatur ab egritudinibus; et ita est res in duro et molli, quia
dicitur durum ex eo quod habet potentiam ut non patiatur facile, et dici
tur molle, propterea quod non habet potentiam ut non patiatur facile.
Differentia quarta [70] Dixit. Et genus tertium qualitatis: et sunt que dicuntur passibiles et
passiones. Et species illius sunt sapores (sicut dulcedo et amaritudo), et

[Page 84] colores (sicut albedo et nigredo), et palpabiles (sicut caliditas et frigidi
tas, et humiditas et siccitas). Ista namque omnia manifestum est quod
sunt qualitates, cum de eo quod disponitur per aliquid horum, queratur
per litteram dictionem qualis; uerbi gratia quia nos dicimus quale est istud mel in
dulcedine sua et qualis est iste pannus in albedine sua; et respondetur
per hoc quod intensum in
dulcedine et albedine aut non intensum in ipsis.
[71] Et dicuntur quidem in similibus hiis qualitatibus passiones, non
propterea quod ipse renouentur in rebus dispositis per eas a passionibus,

[Page 85] sed propterea quod ipse renouant in sensibus nostris passiones. Verbi
gratia quia dulcedo mellis et amaritudo in aloe dicuntur quippe qualitates
passibiles, non propterea quod passio renouetur in melle a dulcedine
neque in aloe ab amaritudine, sed propterea quod ipse utreque renouant
passionem in lingua, et ita est res in caliditate et frigiditate cum sensu
tactus.
[72] Species uero tertia que est colores: non dicuntur qualitates passibi
les hoc modo, cum colores non renouent passionem in uisu, sed dicuntur
quidem qualitates passibiles, propterea quod inuentio ipsorum in re dis
posita per ipsos renouetur quidem a passione; et illud est quia, cum iam
sit manifestum quod rubedo uerecundie et pallor timidi timentis renouantur qui

[Page 86] dem a passione capiente sanguinem et spiritum, ita oportet quod credatur
quod qui creatur a principio rei ipsius et per naturam rubeus aut pallidus,
causa in illo est, quod complexio in principio creationis iam passa est
huiusmodi passionem qua sequitur rubedo in uerecundo et pallor in
timente; et quod est ex huiusmodi accidentibus fixum, difficilis amotio
nis, illud est quod nominatur qualitas passibilis; et illud est de quo que
ritur per dictionem qualis in sensato. Sed illud quod est facilis mutationis
ex illo, non nominatur passibilis neque currit consuetudo ut queratur de eo
per dictionem qualis; et propter hoc est opus ut approprietur hoc nomine
passionis tantum, non nomine passibilis. Et exemplum illius: quod pallor
et rubedo, cum sint nobis per naturam et creationem, dicitur a nobis per

[Page 87] eas in singulari qualis est; et si est rubedo accidens ex uerecundia, et
pallor ex timore, non dicitur singulare per eum quale est; et illud, quia
non dicitur illi cui hec est dispositio: rubeus neque pallidus, sed dicitur:
factus est rubeus et pallidus tantum, et uniuersaliter passio sola. Et opus
est quod nominetur simile huius passio tantum, et si diuersificatur qui
dem per longitudinem more et breuitatem eius.
[73] Et secundum huius simile dicitur in accidentibus anime qualitates
passibiles, ille que sunt ex eis per naturam et fixa; et passiones, ille que accidunt neque sunt homini per naturam et complexionem. Verbi gratia
dementia et ira: ille enim cui sunt ista duo per naturam, dicitur iracun
dus et demens; et propter illud nominantur he qualitates passibiles. Sed

[Page 88] ille cui accidit ira ex tristitia renouata super eum, non dicitur iracundus
neque demens, sed dicitur: iratus est et passus est dementiam. Opus est
ergo ut dicantur he et hiis similia passiones, non passibiles; et illud est,
quia figura huius locutionis cadit semper in re fixa.
Differentia quinta [74] Dixit. Et genus quartum est figura et creatura inuente in unaquaque
re, et rectitudo et inflexio et hiis similia; quia dicitur res, cum disponitur

[Page 89] per aliquid huius, qualis est; et illud, quia iam dicitur de re quod est
triangulus aut quadratum ad interrogationem qualis est, et quod est recta
et reflexa; et similiter forma. Differentia sexta [75] Sed rarum et spissum, et asperum et lene, iam putatur quod intrent
sub hoc genere; nisi quia magis simile est, ut credatur in hiis generibus
quod ambo sint extra hoc genus; et illud, quia iam apparet quod unum
quodque amborum conuenientius intret in predicamentum positionis
quam in hoc predicamentum; et illud est quia rarum et spissum signifi
cant aliquam positionem partium, quoniam dicitur spissum quidem illud

[Page 90] cuius partes appropinquant quedam quibusdam; rarum uero illud cuius
partes sunt longinque quedam a quibusdam; et similiter lene dicitur illud
cuius partes sunt equales in se ipsis non superfluens superemiens quedam super quan
dam; et dicitur asperum in illo cuius partes sunt non equales, sed super
fluit quedam ipsarum super alteram.
[76] Dixit. Et fortasse iam apparet quod he sunt qualitates alie; sed iste
quas numerauimus hic huius generis, applicatio numeri ipsarum est iste
numerus.
[77] Vult quod ille qualitates <sunt qualitates> de quibus interrogatur
per dictionem qualis in speciebus (et sunt res que sunt forme specifice

[Page 91] aut sequentes formas specificas); et iste qualitates sunt de quibus queri
tur in singularibus (et sunt dispositiones sequentes formas propter mate
riam et res materiales); et hoc est manifestum ex differentia inter has duas species qualitatis. Differentia septima [78] Dixit. Et habentia qualitates sunt super quas significatur per nomina
significantia super qualitates ipsas que sunt exempla prima, et illud,
secundum uiam denominationis in plurimis eorum secundum linguam
grecam, sicut album deriuatum a nomine albedinis et grammati
cum denominatum deriuatum a nomine grammatice, et iustum denominatum deriuatum a

[Page 92] nomine iusticie. Sed extraneis eorum est quod non inuenitur in lingua
greca qualitatibus acceptis exspoliatis abstractis a subiecto nomen a quo deriuetur
nomen illis qualitatibus ex eo quod sunt in subiecto; et exemplum illius
est quod nomina subiectorum apud eos rerum intrantium in eo quod dici
tur secundum potentiam naturalem et non potentiam impotentiam naturalem non sunt
denominata ab aliquo, sicut pugillator et cursor, quoniam nomina
significantia super has intentiones apud eos non sunt denominata deriuata non a
pugillatoria neque a cursoria, sicut sunt in lingua arabica. Et non

[Page 93] est longinquum quod inueniatur in lingua arabica. uerba non habentia
+ massandir + (id est nomina), et quanto magis in lingua greca quod sit
qualitatibus, ex eo quod sunt exspoliate a subiecto, nomen et sit nomen
illius qualitatis, ex eo quod est in subiecto, deriuatum a nomine alio;
uerbi gratia quoniam ipsi dicunt a uirtute studiosum, non uirtuosum. Differentia octaua [79] Dixit. Iamque inuenitur in qualitate contrarietas (uerbi gratia iustitia
contraria est iniustitie, et albedo contraria est nigredini); et similiter
inuenitur in rebus qualitatem habentibus (uerbi gratia quia iustus contra
rium est iniusto et iniquo , et album contrarium est nigro); sed non inuenitur con

[Page 94] trarietas in omnibus qualitatibus neque in omnibus qualibus, quoniam non
est pallido neque rubeo contrarium, et uniuersaliter qualitatibus mediis. Et
etiam, cum est unum contrariorum quale, erit contrarium, secundum quale;
et hoc est manifestum per inductionem: uerbi gratia quoniam iustus, cum
sit contrarium iniusto, et est iustus in qualitate, et iniustus erit in qualitate
(quia non conuenit ut dicamus quia iniustus sit in quantitate, neque in
relatione, neque in alio predicamento; et similiter apparet res in aliis
contrarietatibus inuentis in qualitate.
Differentia nona [80] Dixit. Iamque recipit qualitas minus et magis, quoniam iam erit
iustus magis iusto, et album intensius albo, cum subiecta harum rerum
recipiant minus et magis; sed non est hoc in omnibus sed in quibusdam;
et ex eo in quo dubitatur est, cum accipiuntur iste qualitates exspoliate a
subiectis suis, utrum recipiant minus et magis, quoniam quidam nolunt
hoc, et uident quod non sit iustitia magis quam iustititia neque sanitas
magis quam sanitas, sed est possibile quod sit iustus magis quam iustus,
et sanus magis quam sanus; et similiter in aliis huius generis quod est

[Page 95] dispositio; et triangulus quidem et quadratum et relique figure non reci
piunt minus et magis; non enim est triangulus magis quam triangu
lus, neque quadratum magis quam quadratum; quod enim intrat sub dif
finitione trianguli est triangulus in diffinitione equaliter; et similiter
quod intrat sub diffinitione quadrati et recipit eam, secundum uiam est
quadratum equaliter; et quod non intrat sub diffinitione non dicitur
in equatione ad eum, quia non est alicui ut dicat quod quadratum est magis
circulus quam altera parte longior; et uniuersaliter uerificatur equatio in
rebus intrantibus sub diffinitione una; et cum hoc sit ita, non omnis qua
litas recipit minus et magis, neque aliquid horum que rememorauimus
est proprium uerum qualitatis.

[Page 96] Differentia decima [81] Sed proprietas eius quidem uera, que non dicitur de alio ab ipsa, est
similitudo et dissimilitudo.
Differentia undecima [82] Dixit. Et non est opus quod dubitetur super hoc sermone et dicatur
quod intentio hic est ad numerandum qualitates et numerantur res multe
ex relatione, sicut habitus et dispositio (que numerantur in genere primo
huius predicamenti) sunt intrantes in relationem, quia habitus quidem est
habitus alicuius et similiter dispositio; quoniam quidem possibile est ut
numerentur hec ex relatione secundum genera sua, non secundum spe
cies suas; quoniam scientia, que est genus grammatice et iudiciorum,
dicitur in relatione ad scitum, sed grammatica quidem non dicitur in
relatione ad aliquid et similiter iudicia, nisi dicantur in relatione ex uia

[Page 97] generis sui, scilicet quod grammatica est scientia sciti quod est scientia
finium dictionum; et cum sint iste species non ex relatione sed sint qui
dem ex qualitate et ipse quidem fiunt species qualitatis propter genus
ipsarum, et est manifestum quod genus ipsarum est ex qualitate, et illud
est quia grammatica et iudicia (scilicet unaqueque ipsarum) fit existens,
ex hoc quod scientia est qualitas; sed accidit generi ipsarum (quod est
scientia) ut habeat nomen ex eo quod est relationis, et non ex eo quod est
qualitatis in contrario eius quod accidit speciebus que sunt sub ea:
habent nomina ex eo quod sunt qualitates (sicut grammatica et decreta),
et non habent nomina ex eo quod sunt relationis; et non est longinquum
quod sit aliquid unum numeratum in duobus predicamentis et duobus
generibus secundum duos modos, non secundum unum. quoniam illud
est impossibile.
[83] [ deficit .]

[Page 98] Diuisio quinta. Sermo in agere et pati [84] Dixit. Iamque recipit agere et pati contrarium et magis et minus;
quia calefieri est contrarium ad infrigidari, et infrigidatur est contrarium
ad calefit, et delectatur delectari contrarium quod tristatur; tristari ergo erit hoc genus
recipiens contrarietatem, et recipit minus et magis; quoniam sermo nos
ter in aliquo: calefacit, iam erit magis et minus, quoniam aliquid iam
calefacit plus et minus, et similiter tristatur magis et minus.
[85] Dixit. Hoc est ergo applicatio eius quod dicimus de hoc predica
mento in hoc loco.

[Page 99] Diuisio sexta. Sermo in predicamento positionis [86] Dixit. Iamque rememorate sunt res habentes positionem in capitulo
predicamenti relationis, dictumque est quod ipse sunt quarum nomina
deriuata sunt a predicamento relationis, sicut iacens et appodians, quo
niam accubitus et appodiatio sunt ex predicamento relationis, et accum
bens et appodians huius predicamenti.
[87] Dixit. Reliqua uero predicamenta que numerauimus sunt predicamen
tum quando, et predicamentum ubi, et predicamentum habere; et neque
dicitur in eis maius eo quod exemplificauimus in hoc libro prius, cum sint
manifesta sicut sermo noster quod ipsum habere significat super habere
calciamentum et armatum, et <ubi> sicut sermo noster: Sortes est in foro,
et reliqua que exemplificantur in eis. Iste ergo sermo est in hiis generibus
sufficiens secundum id, quod hic intenditur.

[Page 100] Pars tertia

[Page 98] [Diuisio prima.] Sermo in oppositis [88] Et id quod loquitur ex eis in hoc capitulo comprehenditur undecim
differentiis. In prima numerat modos oppositorum et docet unumquem
que ipsorum secundum uiam exempli. In secunda dat differentiam inter
opposita secundum modum relationis, et opposita secundum uiam con
trarii. In tertia docet quod res contrarie sunt duarum specierum. In quarta
docet naturam rerum que opponuntur secundum modum priuationis
et habitus, et docet in ea quod res priuationis et habitus non sunt ipsa priua
tio et habitus, et quod hec opponuntur etiam, sicut opponuntur priuatio
et habitus. In quinta docet quod res affirmationis et negationis non sunt
enuntiatio affirmatiua et negatiua, et quod ipse opponuntur etiam sicut
opponitur affirmatio et negatio. In sexta docet differentiam inter habitum
et priuationem, et relatiua. In septima docet differentiam inter priuatio
nem et habitum, et contraria. In octaua docet differentiam inter affirma

[Page 101] tionem et negationem, et alia tria residua, scilicet: priuationem et habi
tum, et relatiua, et contraria; et soluit in illa dubitationem accidentem in
contrariis in differentia quam dat in illo. In nona docet quod iam contraria
tur unum uni, et quod iam contrariatur unum duobus. In decima docet
quod non sequitur in duobus contrariis, cum inuenitur unum eorum,
quod inueniatur aliud, et hec est proprietas que inuenitur in relatione. In
undecima docet quod omnia duo contraria, aut sunt in genere uno, aut in
generibus contrariis, aut sunt ipsa eadem duo genera contraria, non
intrantia sub uno genere. Differentia prima [89] Dixit. Et oppositorum quatuor sunt modi: duo relatiua, et duo con
traria, et priuatio et habitus, et affirmatio et negatio. Et exemplum rela
tiuorum: duplum et dimidium. Et exemplum contrariorum: bonum et
malum. Et exemplum priuationis et habitus: cecitas et uisus. Et exem
plum affirmationis et negationi sermo tuus: Sortes sedet, Sortes non
sedet.

[Page 102] Differentia secunda [90] Et differentia inter relatiua et contraria est quod unius duorum rela
tiuorum (quodcumque ipsorum sit) dicitur quidditas in comparatione ad
suum compar, siue per se ipsum, siue per quamcumque dictionem acci
dat ex dictionibus proportionum, sicut duplum, quod dicitur in compara
tione ad medium. dimidium Sed contrariorum non dicitur quidditas unius (scilicet
eorum) in relatione ad secundum; verum sed quidem dicitur quod quidditas
unius eorum contrariatur quidditati secundi, quoniam non dicitur bonum
bonum mali sed contrarium ei, neque album album nigri, sed ei contra
rium. Hii ergo duo modi oppositorum diuersificantur necessario.

[Page 103] Differentia tertia [91] Et illa contraria ab uno quorum non euadit subiectum dispositum
per ipsa duo, sunt contraria inter que non est medium, sicut sanitas et
egritudo (a quarum una non euadit corpus animatum) et sicut par et
impar (a quibus non euadit numerus quin disponatur per unum ipsorum);
exempla namque ista contrariorum sunt inter que non est medium. Sed
illa quidem de quibus non est necesse quod inueniatur unum contrario
rum in subiecto ipsorum, sunt contraria inter que est medium; uerbi gra
tia nigredo et albedo inuente in corpore: quoniam, cum sit non necesse
quod sit omne corpus coloratum aut album aut nigrum, sed iam euadit
corpus ab ipsis ambobus, quia est inter eos duos medius (et est pallidus
et uiridis et alii colores, qui sunt inter album et nigrum); et similiter
laudabile et uituperabile, cum sit non necesse quod sit omnis res aut

[Page 104] laudabilis aut uituperabilis, inuenitur inter eas media (et est que non est
laudabilis neque uituperabilis). Et mediis in quibusdam rebus inueniuntur
nomina, sicut uiride et pallidum; et in quibusdam non est eis nomen.
Sed pronuntiatur de mediis per negationem extremorum, sicut est sermo
noster: non bonum neque malum neque iustum neque iniustum iniquum .
Differentia quarta [92] Et priuatio quidem et habitus inueniuntur in re una et eadem; uerbi
gratia, uisus et cecitas inueniuntur quidem in oculo; et hoc genus priua
tionis uniuersaliter est quod non habet subiectum habitum de cuius pro

[Page 105] prietate est quod habeat ipsum in tempore, de cuius proprietate est quod
habeat, absque eo quod possibile sit inueniri ipsum in eo in tempore
futuro; quoniam quidem dicitur edentulus, qui non habet dentes in tem
pore de cuius proprietate est quod sint ei dentes; et cecus, qui non habet
uisum in tempore de cuius proprietate est ut habeat uisum; in eo et propter
hoc non dicitur illud animalium quod nascitur non cum dentibus neque
cum uisu (sicut catulus), quod sit edentulus et cecus.
[93] Dixit. Et non est, quod priuatur habitu et inuenitur in eo habitus,
priuatio et habitus; uerbi gratia quia uisus est habitus et cecitas est priua
tio eius, et non est habens uisum ipse uisus, neque cecus ipsa cecitas.
Nam si esset subiectum uisus et uisus res una et subiectum cecitatis et
cecitas res una, uerum esset quod predicaretur uisus de uidente et cecitas
de ceco, et diceretur: cecus est cecitas et uidens est uisus. Sed quemad

[Page 106] modum priuatio et habitus opponuntur, similiter disposita per ipsa oppo
nuntur etiam; quoniam, si cecitas opponitur uisui, et cecus oppo
nitur uidenti; et illud est quia pars oppositionis in ipsis est eadem. Differentia quinta [94] Dixit. Et similiter non est res que negatur et affirmatur ipsa affirma
tio et negatio, quoniam affirmatio est sermo affirmatiuus et negatio sermo
negatiuus; neque est res que affirmatur aut negatur sermo sed est inten
tio, quam significat dictio simplex aut illud potentia significationis cuius
est significatio simplicis; et res que affirmatur et negatur sunt etiam
opposite secundum oppositionem affirmationis et negationis; uerbi gratia
quia, quemadmodum opponitur sermo noster: Sortes sedet, Sortes non
sedet, similiter opponitur sessio et non sessio.

[Page 107] Differentia sexta [95] Apparet quod opponantur priuatio et habitus non secundum modum
oppositionis relatiuorum, ex eo quod res que opponuntur secundum uiam
habitus et priuationis, non dicitur quidditas scilicet uniuscuiusque ipsorum
in comparatione ad secundum, sicut dicitur quidditas rerum que opponun
tur secundum uiam relationis. Quoniam non dicitur quod uisus est uisus
ad cecitatem, neque cecitas cecitas ad uisum. Sed dicitur cecitas uisus.
Et etiam differentia alia, et illa est, quia omnia duo relatiua (quem
admodum dicunt) redit unumquodque ipsorum duorum super compar
suum per repiprocationem conuersionem . Et res que opponuntur secundum uiam priua

[Page 108] tionis et habitus non redit una earum super aliam per reciprocationem. Et
illud est quia non est uisus uisus ad cecitatem neque cecitas cecitas ad
uisum, qui est habitus.
Differentia septima [96] Et apparet etiam quod opposita secundum uiam priuationis et habi
tus non sunt opposita secundum uiam contrarietatis ex huiusmodi rebus;
et illud est quia omnia duo opposita secundum uiam contrarietatis: siue
sint ex contrariis immediatis (et modus talium contrariorum appropriatur
quod non euadit subiectum dispositum per ea ab uno amborum, sicut
dicitur sanitas et egritudo ab una quarum non euadit corpus animalis),
siue sint quidem ex contrariis inter que est medium (et appropriatur iste

[Page 109] modus contrariorum quod iam euadit subiectum ab unoquoque amborum,
cum non fuerit unum duorum inuentum ei per naturam, sicut calor inuen
tus in igne et frigiditas in niue, quia ignis non euacuatur a caliditate neque
nix a frigiditate); et cum sit hoc ita, non ergo euacuantur contraria
mediata ab una duarum rerum, siue quod inueniatur unum duarum
rerum subiecto stans (id est non separabile penitus), siue quod iam eua
cuetur subiectum ab ipsis duobus. In priuatione namque et habitu non
inuenitur aliquid duarum proprietatum que inueniuntur modis contrario
rum; et illud est quia oppositorum secundum uiam privationis habitus
non est necesse semper ut inueniatur unum eorum in recipiente; sed
necesse est hoc in tempore de cuius proprietate est quod reci
piens recipiat unum duorum; uerbi gratia quia illud de cuius proprietate est ut

[Page 110] uideat, iam euacuatur ab ambobus, sicut catulus canis; quoniam non dici
tur quod sit cecus neque uidens, et duorum contrariorum immediatorum
non euacuatur subiectum ab uno in aliquo tempore; ergo non est priuatio
et habitus ex contrariis immediatis neque sunt ex contrariis mediatis; et
illud quia opus est oportet ut sit unum duorum oppositorum secundum uiam
priuationis et habitus in subiecto ipsorum in tempore de cuius proprietate
est ut inueniatur ei habitus; hoc autem non inuenitur in modo mediato
rum quorum unum <contrariorum> non inuenitur semper subiecto, cum
iam euadat subiectum ab utroque ipsorum; neque etiam est possibile ut
dicamus in priuatione et habitu quod sint ex eis inter que est medium, sed
unum eorum inuenitur subiecto semper, quoniam non inuenitur habitus et
priuatio, unum scilicet eorum semper subiecto; et cum sit hoc ita, iam

[Page 111] igitur manifestum est quod opposita secundum modum priuationis et
habitus non sunt unum oppositorum modorum, secundum uiam contra
riorum.
[97] Iamque differt hic modus priuationis quem prius descripsimus ab
oppositis secundum modum contrarietatis, quoniam contrariorum possibile
est quod cadat transmutatio ab unoquoque eorum ad comparem suum (illo
rum scilicet quorum unum non inerit subiecto per naturam et semper sicut
caliditas igni); et illud est quia album iam fit nigrum et nigrum iam fit
album, et homo bonus iam possibile est quod sit malus, et malus iam est
possibile quod sit bonus; et illud, cum transfertur, sicut dicit Aristoteles,
ad societatem illius qui est secundum doctrinas bonas uirtuosas et mores honora

[Page 112] biles, quoniam societas bona uel uirtuosa iam dirigit hominem in uiam bonam, etsi
sit directio parua; et cum incipit in motu ad uirtutem, quanto magis
elongatur tempus in eo, alleuiatur in eo motus; ipse ergo aut assequetur
per se ex uirtute quantitatem magnam, aut assequetur ex ea perfectio
nem, nisi impediat eum tempus. Sed istius modi quidem priuationis et
habitus, habitus transmutatur ad priuationem, non autem est possibile ut
transmutetur priuatio ad habitum, cum diximus in diffinitione ipsius:
absque eo quod sit possibilis inuentio ipsius in futuro, quoniam cecus
non est possibile quod sit uidens, neque caluus habens comam.
Differentia octaua

[Page 113] Differentia octaua [98] Dixit. Ex manifesto est quod ea que opponuntur secundum modum
affirmationis et negationis non sunt unius modorum oppositorum trium,
quoniam affirmationi et negationi appropriatur preter alia quod opus est
necessario quod sit una earum uera et alia falsa; et hoc non consequitur
aliquid ipsorum; uerbi gratia in contrariis, scilicet in sanitate et egritu
dine, non dicitur in una ipsarum quod sit uera neque falsa; et similiter
est dispositio in oppositis secundum uiam relationis, sicut duplo et dimi
dio, et in illis que sunt secundum uiam habitus et priuationis, sicut cecitate
et uisu; et uniuersaliter, cum sint hec tria quidem super quibus significa
tur per dictionem simplicem aut per id cuius potentia significationis est
potentia dictionis simplicis, non disponitur aliquid eorum per uerum
neque per falsum. Sermo enim noster animal non est uerus neque

[Page 114] falsus, donec componamus ipsum cum secundo alio et dicamus: homo est
animal aut homo non est animal.
[99] Sed iam putatur in oppositis secundum modum contrarietatis et
priuationis et habitus quod communicant affirmationi et negationi, cum
dicantur de aliis a se, scilicet cum significetur super ipsa per uerbum
compositum compositione enuntiationis, sicut dicimus in contrariis:
Sortes Socrates est eger, Sortes Socrates est sanus. Isti enim duo sermones sunt contrarii et
sicut sermo noster: Plato est cecus, Plato est uidens. Verum differentia
inter hos duos sermones, et inter affirmationem et negationem, est quod
eorum que opponuntur hoc modo secundum uiam contrarietatis non erit
unum ipsorum duorum semper uerum aut falsum, nisi cum erit subiec
tum dispositum per unum ipsorum existens, uerbi gratia quia sermo

[Page 115] noster: Sortes est eger, Sortes est sanus, erit quidem unus uerus, reli
quus uero falsus, cum erit Sortes existens; sed cum non erit existens,
erunt ambo simul falsi. Sed eorum que opponuntur secundum uiam
priuationis et habitus, sicut sermo noster: Plato est cecus, Plato est
uidens, erit quidem unus ipsorum uerus semper, et alius falsus duabus
condicionibus, quarum una est quod sit Plato existens et sit in tempore
de cuius proprietate est ut inueniatur ei uisus: quoniam quidem, si non
erit existens, falsificatur in eo quod sit uidens et quod sit cecus; et simi
liter falsificatur super eo ipsa duo in tempore in quo inuenitur in matrice,
sed affirmationis et negationis quidem semper erit uera scilicet una ipsa
rum et altera falsa, siue sit subiectum existens siue non, quia sermo
noster: Sortes Socrates est eger, Sortes non est eger de necessitate erit uerus scilicet unus
ipsorum et alter falsus, siue sit sortes existens aut priuatus existentia.

[Page 116] Hac ergo proprietate differunt opposita secundum uiam affirmationis et
negationis ab aliis enuntiationibus compositis ex oppositis. Differentia nona [100] Dixit. Et malum necessario contrarium est bono, et hoc est
manifestum per inductionem particularium boni et mali; quia sanitas
contraria est contrariatur egritudini, et iustitia contraria est iniustitie, et timiditas for
titudini, et similiter in aliis reliquis . Verum quidem contrarium malo aliquando
sunt duo, quorum unum est bonum et aliud est malum, quoniam timidi
tas (que est malum) contraria est audacie (que est malum) et fortitudo
(que est bonum) contraria est ambobus simul; et hec est dispositio bono
rum mediorum inter extrema que sunt malum, nisi quia hoc quidem

[Page 117] inuenitur in hoc genere in paucis rebus. Sed secundum plurimum bonum
nempe est contrarium malo. Differentia decima [101] Dixit. Et ex eo quod appropriatur duobus contrariis est quoniam
non est opus necessario, cum est unum amborum inuentum, quod sit
aliud inuentum. Et illud est, quoniam si animal uniuersaliter est sanum,
non est egritudo inuenta; et si sunt omnes res albe, nigredo non est
inuenta; et etiam cum est Sortes eger, non sequitur est necesse quod sit Plato sanus,
neque est possibile quod sit Sortes sanus et eger simul.
[102] Dixit. Et de proprietate omnium duorum contrariorum est quod
sint in uno subiecto, sicut sanitas et egritudo inuente in corpore animalis,

[Page 118] et albedo et nigredo in corpore absolute, et iustitia et crudelitas
inuente in anima hominis. Differentia undecima [103] Et omnia quidem contraria aut sunt in uno <et> eodem genere
(sicut album et nigrum, quorum genus propinquum est color), aut sunt in
generibus contrariis (sicut iustitia et iniustitia: genus namque iustitie est
uirtus, et genus crudelitatis est uitium, que sunt duo contraria), aut sunt
ipsa eadem genera contraria non habentia supra se genus (sicut bonum et
malum); uult quod unum amborum est in uno predicamento et aliud in
predicamento alio, quia ipsa ambo cum sint in predicamento uno est pre
dicamentum genus amborum.

[Page 119] Pars [Diuisio] secunda. Sermo in priore [104] Et dicitur quod res precedit rem quadrupliciter. Primo quidem et
famosius dicitur prius in tempore, quemadmodum dicimus quod hoc est
antiquius et senius alio. Et secundo prius natura; et illud est: cum inue
nitur posterius, inuenitur illud; et cum aufertur ipsum, aufertur poste
rius; neque conuertitur in essentia, scilicet quod cum inuenitur prius
inuenitur posterius, sed cum tollitur prius tollitur et posterius, et non
cum tollitur posterius tollitur prius, sicut precedit unum duo, quoniam
cum inueniuntur duo inuenitur unum, et cum est unum inuentum non est
opus inuenire duo: et omne quod inuenitur per inuentionem alterius rei
neque inuenitur illa res alia per inuentionem illius, scitum est quod de
ipso dicitur quod est prius eo. Tertio uero prius ordine, sicut dicitur in
scientiis et artibus; diffinitiones enim et descriptiones quas preponunt

[Page 120] geometre figuris sunt priores ordine doctrine eo quod uolunt demonstrare
in ea; et in grammatica scientia litterarum uel elementorum precedit prior ad doctrinam
grammatice; et similiter prologus ad sermones in rhetorica precedit
intentionem intentam in rhetorica. Et quarto prius in dignitate et
complemento et perfectione , quoniam de nobiliori creditur quod sit prius minus nobili;

[Page 121] et propter hoc inuenimus hanc assumptionem assensionem communem cum hoc quod
iste modus prioris est difficilis separationis in modis qui precedunt; et
illud est quia hic modus prioris est nobilior reliquis modis eiusdem.
[105] Dixit. Et sustinetur quod sit applicatio modorum quibus dicitur
prius secundum primam cogitationem, hii quatuor modi. Verum est et
alius modus modorum prioris, et est prius ex eo quod est causa alicuius
quod conuertitur ei secundum consequentiam inuentionis, scilicet quia
cum inuenitur prius quod est causa inuentionis posterioris inuenitur

[Page 122] posterius, et cum inuenitur posterius inuenitur prius. Verbi gratia quia in
uentio hominis precedit credulitatem in eo quod ipse est inuentus, et cum
inuenitur homo inuenitur in eo credulitas et cum inuenitur hec credulitas
inuenitur homo, et homo est causa in inuentione huius credulitatis, non
credulitas in essentia hominis. Et illud est quia causa ueritatis et falsitatis
in sermone quidem est inuentio rei disposite per unum oppositorum extra
animam. Et cum sit iste modus prioris alius, dicetur ergo prius quinque
modis.
[Diuisio tertia.] Sermo in simul [106] Et simul dicitur pluribus tribus modis. Quorum manifestior est dictum
simul absolute in eis quorum generatio est in eodem tempore, quoniam,

[Page 123] cum non sit unum eorum prius secundo in tempore, dicitur in eis quod
sunt simul in tempore. Et secundo que dicuntur simul per naturam; et
hec sunt duobus modis. Primus quorum sunt res que conuertuntur secun
dum consequentiam inuentionis, id est cum inuenitur unum eorum, inue
nitur aliud, preter hoc quod sit unum ipsorum causa inuentionis alterius
sui comparis, sicut duplum et dimidium: cum enim inuenitur duplum
inuenitur dimidium, et cum inuenitur dimidium inuenitur duplum, et non est
unum amborum causa alterius. Et modus secundus est species diui
siue generis unius, scilicet quibus diuiditur genus diuisione prima, sicut
uolatile, natabile et gressibile: iste enim species diuisiue sunt animalis
quod est genus ipsarum et neque precedit unum ipsorum suam compar
neque posterius est, et propter hoc iam dicitur in similibus hiis quod sunt
simul per naturam. Iamque possibile est in unaquaque harum specierum
diuisiuarum quod diuidatur etiam in species alias et erunt etiam ille

[Page 124] simul natura, sicut diuisio gressibilis in bipes et quadrupes et multipes,
et in id quod non habet pedem. Sed genera quidem harum specierum
priora sunt ipsis prioritate nature, et illud est, quia non conuertuntur
in inuentione, quoniam cum inuenitur natabile inuenitur animal, sed cum
inuenitur animal non sequitur quod sit natabile inuentum.
[107] Illa ergo que dicuntur simul per naturam sunt sicut diximus duo
bus modis; quorum unus est res que conuertuntur secundum consequen
tiam inuentionis unius ipsorum a secundo, preter hoc quod sit unum
ipsorum causa secundi; et secundus est species que sunt diuisiue scilicet
diuisiue a compare sua; sed que dicuntur simul absolute sunt illa quo
rum generatio est in tempore uno.

[Page 125] [Diuisio quarta.] Sermo in motu [108] Et species motus sunt sex: generatio et oppositum eius scilicet
corruptio, et augmentum et eius oppositum scilicet diminutio, et altera
tio, et mutatio secundum locum (et est quod in lingua nostra nominatur
translatio). Et omnes iste species sex manifestum est ex re ipsarum quod
sunt diuerse, una scilicet ab alia, preter alterationem, quoniam non putat
aliquis quod generatio sit corruptio, neque augmentum diminutio, neque
translatio aliqua ipsarum. In alteratione uero iam putatur quod ipsa et
reliqui motus quos numerauimus sunt unum. Et alteratio quidem est
inuenta in omnibus generibus qualitatum quatuor que numerauimus aut
in pluribus ipsorum, et non communicat ei aliquis reliquorum motuum et
non consequitur eam, quoniam motum in una qualitatum non est necesse
quod augmentetur neque diminuatur et similiter in reliquis. Necesse
est ergo quod sit motus alterationis preter unumquemque reliquorum
motuum, quoniam si esset ipsa et aliquis motuum res una aut ipsa esset

[Page 126] quam consequeretur aliquis motuum, iam esset necesse quod sit id
quod alteratur, iam augmentatum aut diminutum aut motum per modum
alium ex modis motus: et non inuenitur res ita; et esset consequens
etiam conuersum huius (et est, quia id quod augmentatur aut mouetur
motu alio, iam alteraretur): et non est res ita; quoniam quadratum, cum
ei adiungitur in arte geometrie id per quod renouatur superficies nomi
nata gnomon, iam creuit et non renouatur in eo alteratio; et similiter
reliquum quod currit hoc cursu.
[109] Necesse est ergo ex hoc quod sint isti motus qui sunt numerati hic
diuersi unus scilicet ab altero, et ista disputatio cooperata hic est rheto

[Page 127] rica, quoniam nomen augmenti non dicitur de hac intentione, nisi per
mutationem; et secundum ueritatem omne quod augmentatur iam altera
tur; et similiter omne quod generatur; sed id quod non sequitur ut alte
retur est motum in loco. Verum hoc totum est non manifestum in hoc
loco; et propter hoc declinauit a sufficientia in hoc cum non sit eius
intentio ut ostendat aliquid nisi quod alteratio est preter reliquos motus.
[110] Dixit. Et motui absolute qui est genus contrariatur quies absolute
que est genus etiam rebus quiescentibus; et motibus particularibus con
trariantur quietes particulares, et motibus particularibus sicut motui in
loco contraria est quies in loco, et sicut generationi contraria est corrup

[Page 128] tio, et augmento diminutio. Et similiter apparet quod motui in loco con
trarius est motus in loco ex parte contrarietatis loci ad quem erit motus,
uerbi gratia quia motus sursum contrarius est motui deorsum, cum sit
sursum contrarium deorsum; sed motui residuo ex motibus quos nume
rauimus (et est alteratio) non est leue inuenire contrarium non ex parte
quietis neque ex parte motus, sed simile est ut cogitetur quod non est ei
contrarium, nisi ponat ponens in hac etiam quod quies opposita ei est
quies in qualitate, et motus oppositus ei est motus qui est in qualitate con
traria qualitati in qua est motus ille, sicut ponitur oppositum motui in
loco quies in loco, aut motus ad contrarium illius loci ad quem est motus
alius; uerbi gratia quia mutatio ad nigredinem contraria est mutationi ad albedinem, et ad quietem in albedine.

[Page 129] [Diuisio quinta.] Sermo in habere [111] Et habere dicitur sex modis, quorum unus est secundum uiam habi
tus et dispositionis quia nos dicimus quod habemus scientiam et uirtutem.
Et secundus est secundum uiam quantitatis, quoniam dicitur quod habetur
mensura longitudinis ita et ita. Et tertius secundum id quod comprehendit
corpus, aut secundum totum, ut uestimentum et pallium, aut secundum
partem illius sicut annulus in digito et sotularis in pede; et ista intentio
tertia est appropriata predicamento habere secundum expositores. Quar
tus secundum proportionem partis ad totum sicut sermo noster habere
digitum et habere pedem. Et quintus currit secundum consuetudinem
Grecorum in cooperatione ipsius et est proportio rei ad uas in quo est,
sicut frumenti ad uas et uini ad lagenam, quia currit consuetudo eorum
ut dicatur quod lagena habet uinum et modius frumentum. Et sextus

[Page 130] secundum uiam possessionis sicut sermo noster: habet pecuniam et habet
uxorem et habet domum.
[112] Dixit. Nisi quia hec intentio ex intentionibus habere est longinquior
istis modis secundum quos dicitur habere, quia sermo noster: habet uxo
rem non significat plus quam appropinquare.
[113] Dixit. Et fortasse apparebit sermoni nostro: habere, intentio alia
preter has quas numerauimus nisi quia intentiones famose huius dicti
hee sunt quas numerauimus, et sunt secundum istam compilationem
sufficientes.

Completa est expositio libri predicamentorum cum adiutorio Dei. Quam
consequitur liber peryermenias, id est interpretationis.