[Back to Page][Download]

DARE.fulltext: FT20

Averroes, Commentum super quarto Metheororum, transl. Anonymous.

[Page [107v]] [COLUMN b] [210] Postquam mihi visum est, quod principia elementaria
elementorum, quae sunt secundum modum, formae sunt quattuor sicut est
numerus elementorum, ex quibus comparent. Et duo sunt
activa et sunt calor et frigus et sunt duo passiva,
scilicet humidum et siccum. Et signum huius est, quod calor et
frigus sunt ambo, quae comparent res ad se invicem et adis-
cent, quousque res nova generetur. Et universaliter istae duae
potentiae et virtutes sunt, quae mutant creaturas conve-
nientes generationem unam in aliam, sed siccitas et humidi-
tas sunt passiva in se ipsas istarum duarum qualitatum,
et per illas duas patiuntur omnia composita. Et signum huius
est, quod et antiqui diffiniunt cum istis diffinitionibus
illa et nominaverunt illa nominibus istorum et dixerunt,
quod calor et frigus sunt virtutes operantes, et humidi-
tas et siccitas sunt virtutes operatae, et diffiniunt humi-
dum facile ad separationem ab alio grave concludi per se,
et diffiniunt siccitatem per contrarium. Et nolo dicere, quod fit
genere separari ab alio leve concludi per se vel in se, scilicet dif-
finiunt frigus, quod congregat heterogenea [verbatim: ethogenea] et homogenea,
et diffiniunt calorem, quod congregat homogenea et separat
heterogenea [verbatim: ethogenea]. Et postquam hoc est cretum, iam est manifestum,
quod principiorum simplicium duo sunt activa et duo passiva .
Et debes scire, quod non debemus dubitare in hoc, quod dixit,
quod siccitas et humiditas sunt passiva et frigus et calor acti
va, et si quando inveniemus illa quattuor agere in sibi similia. Siccum enim gene
rat siccum et humidum humidum sicut calidum facit calidum et fri
gidum frigidum. Quoniam haec proposita propositio de passivis et activis non
considerabatur, puto, quod deficit convinctio quaedam, scilicet nisi in comparatione
individuorum generationis mixiorum non passivorum in se et ad se. Et
in hac mixione fuit inventum, quod calor et frigus sicut quae con
iungunt et applicant elementa rerum ad se invicem admiscent quousque lb/>generetur ex illis elementis res alia nova. Et fuit humidum inven
tum, cum quo recipit res passionem caloris et frigoris et mix
ionis, et siccitas, ex qua recipitur incorruptio et statio. In se illa
genera comparata fuerunt ad actionem et ista ad passionem. [211] Et dixit: Et postquam manifestum est, quod elementa ista sunt duo
activa et duo passiva, ideo convertit, ut rememo-
remus in omnes comparationes activorum et in omnes
passivorum. Et dicimus, quod generatio et corrup-
tio absoluta naturalis, scilicet illa, quae est secundum substantiam, est mu-
tatio, quae accidit rebus compositis vilibus secundum propor-
tionem mensurarum et mixionis harum virtutum a
se invicem in subiecto compositarum .
Liber docet: Manifestum in omnibus rebus compositis inventis, quod, scilicet genera
tio et inventio, est in illis, quando duae virtutes activae in composito vincunt
duas virtutes passivas in illo et sunt moventes illas et re
ducentes illas ad complementum. Et corruptio, quando prohibent virtu
tes passivae formas activas, ne moveantur ad complementum,
ad illud per contrarietatem, quae est inter illas, generatio universaliter est, quando
non est inventa inter activas et passivas et vincunt activae
passivas. Et corruptio est, quando est contrarietas inventa et vincunt
virtutes passivae formas activas. Et hoc apparet per inductione
in omnibus compositis artificialibus et naturalibus.
[212] Et dixit, quia propter victoriam virtutum passivarum
[COLUMN a] super activas evenit putrefactio, quae causa
corruptionis et dissolutionis, scilicet dissolutionis par-
tium compositi, et ideo putrefactio absoluta con-
traria est generationi absolutae. Et per ipsam etiam
corruptio est naturalis sicut putredo in se multum et
est vetustas magna

[Page [108r]] .
Et victoria siccitatis interficientes quousque fiat id, quod evenit
in rebus, scilicet corruptio naturalis. Et putrefactio est il
lud, quod evenit omnibus, et generata naturalia non de
struuntur nisi per mutationem, quae vincit super activas virtutes
in illis generatis. Et propter hoc evenit illis actio putrefac
tionis et dissolvuntur partes eorum sicut accidit carni et ossi et
aliis, quae destruuntur modo naturali, non per violentiam in humori
bus generandis, quod in generatione elementorum simili modo fit amixio, quorum
elementorum ad invicem, et in mixione illa fit pugna propter nullam
qualitatum contrariarum quousque activae vincunt per passivas vel
e contrario. Et in victoria illa accidit calor solis et planetarum ceterorum et
facit ebulionem vehementem, et in ebulitione illa generatur
spuma, quae residet in superstitie continentis, quae spuma habet partes
igneas in medio, relinquitur, quid bene coctum, quod dicitur calidum
et humidum et in fundo residet quoddam quasi faex, quod est frigidum
et siccum. Et super illas faeces invenitur quoddam semicoctum, quod est fri
gidum et siccum, humidum. Et ista quattuor dicuntur quattuor humores. Cor
pus humanum dividitur in quattuor partes absque manibus et pedi
bus, quarum prima dicitur cerebrum cum omnibus furentibus illi
et durat usque ad gulam. Et dicitur membrum animatum et est sus
cipiens sensum et motum. Secundum membrum dicitur a gula usque ad
quandam telam, quae dicitur diaflagrina [sic] et dicitur virtuale animal vi
tale vel spumale. Tertium membrum durat ab illa tela usque ad he
par et dicitur nuctivum quattuor ab hepati usque ad coxas et di- lb/>generativum, scilicet testiculi nota extra naturam sicut ea, quae comburuntur aut sub
merguntur, quia ista non corrumpuntur per putrefactionem. [213] Dixit et generata, quae sunt corruptibilia,
corrumpuntur aut propter victoriam humiditatis in il-
lis in principio et post siccitatis in extremo .
Et illud est, quia putrescunt primo propter victoriam humoris
super illos et post defluunt in fine propter victoriam siccitatis
insimul in illis.
Et quoniam sunt ambo, scilicet siccum et humidum,
in mensura communi in modi, in quo vincunt virtutes
operativae super illa, et vincunt illa, quousque ha-
beant substantiam et statum proprium in compo-
sito, et tunc fit illud generatum. Et illud est inten-
tio eius, quod dicitur, quod generatio est, quando vincit ter-
minans terminatum, et corruptio est, quando vincit
terminatum terminans. Et elementum, quod est causa generationis,
p antecedens operans in rebus compositis est ignis.
Et illud est, quod aer et aqua cito destruunt per
ignem. Et elementa omnia sunt subiecta igni. Et ig-
nis est operans in illa vincens in illa .
Et postquam res est sic, dicitur esse modus ignis inter alia
elementa in generatione compositorum. Modus suus in illis in gra
du formae in compositis sicut ipse est forma illorum. Et postquam
res est sic, tunc omne inventum habet colorem proprium in se secundum suam

[Page [108r]] [COLUMN b] secundum suam naturam, quia est calor ei secundum similitudinem formae. Et volo di
cere, quod calor concludit naturam et terminat ipsam.
Putrefactio est corruptio caloris naturalis, qui est in
generato, quando humanae fit res cum humiditate accidenta-
li. Et corruptio eius est propter calorem extraneum
exeuntem a natura, et est calor, qui est in aere circum-
stante. Et quando privatur generatum a calore suo naturali,
mutatur et corrumpitur et convertitur frigidum aut in
frigidum, tunc privatio caloris naturalis et victoria fri-
goris post super ipsum sunt duae causae corrumpentes .
[214] Dixit: Et quando putrescunt res per calorem extraneum et humorem
extraneum, desiccantur partes rerum vel natura et arescunt et convertuntur in terram
et harenam. Et causa huius est, quia calor naturalis quando mortificatur et
dissolvitur a generato. Non est retentior humiditas terrae dictae, quia
dissolvit enim, si non est dissolutio sua humiditatem naturalem, quae
convertitur in vaporem, et tunc dissipatur generatum illud, quia calor natura
lis est comprehendens et retinens humiditatem naturalem et concludens
materiam. Et quando calor naturalis recedit a generato, non est retentor
humiditatis naturalis, cum non est comprehendere ipsam, et tunc dis
solvitur et arescit, quod generatum est et post desiccatur et dis
sipatur. [215] Dixit: Et principium esse putrefactionis est
frigus modicum, quod accidit generato .
Et stringit calorem extraneum non naturalem generato et
operatur calor extraneus in illo et putrefacit ipsum. Et si non esset con
strictio illius frigoris in calorem extraneum generati et prohibitio e contrario
a dissolutione, ne calor eius ille extraneus dissolveretur a re, in qua
esset et separaretur a re antequam putresceret.
[216] Dixit: Non habet extraneus in hieme putre-
facere res in aestate. Et causa huius est, quia frigus in
tempore hiemis habet posse magnum super aquam et aerem .
Et illud, quod est in rebus, est per calorem acris, scilicet
per calorem extraneum. Res parva non habet posse putrefacere res et propter
hoc illud, quod corrumpitur in hieme per viam putrefactionis. Festinat
in re illa corruptio propter victoriam siccitatis super illam rem antequam
destruatur calor naturalis propter calorem extraneum et propter il
lud fit infirmitates hiemales sunt huius.
Sed in aestate est putrefactio magis quam in hieme .
Et illud est, quia multum est de calore extraneo in illo tempore, et hoc
est propter calorem aeris circumstantis res et propter hoc non festinat
in generatis corruptio, quae est propter victoriam congelationis et
desiccationis, quae eveniunt post putrefactionem parvam sicut
festinat in eis in hieme secundum praecise festinat in eis putrefac
tio, quae est per dissolutionem et putrefactionem et combustionem,
et universaliter illa putrefactio, quae est propter humiditatem extraneam, non illa
quae est propter siccitatem extraneam. [217] Dixit: Et frigus aquae est maius quam calor ae-
ris et intensius. Et ideo admiscetur aer cum aqua et tem-
peratur et admiscetur cum ea. Et si essent aequales et
aequipotentes, purificarentur, non admiscentur nec tempa-
rentur et operans in omnes res, quod comprehendit et
circumdat res eas et contingit .
Et vult dicere, secundum quod mihi videtur, quod causa intemperando et admis
cendo contraria est, quia potentiae sunt inaequales et illud est in quod
libet quattuor elementorum, et si illud non esset, non temperarentur et admisce

[Page [108v]] [COLUMN a] rentur per motorem, quia si potentiae essent aequales, non operare
tur una in alteram sibi comparare et si sic esset, non esset hoc posse
aliquod virtutum activarum necessarium, tunc non esset effectus.
Et ideo fuit necessarium, quod si sit mixtio, quod fit unum duorum
elementorum fortioris operationis in una qualitate contrariarum, quae suum compar.
Si fit contrarium in duabus qualitatibus vel in una qualitate tantum ne
cessaria contraria, fit una potentior alia, si non habent contrarietatem
ad invicem nisi in una qualitate tantum. Et propter hoc necessarium
est, quod non sicut tantum inventae in duobus elementis duae qualitates sub
stantiales eis in fine in se ex contrario huius est, quoniam ignis, si esset
calor et siccitas in eo, in frigidum et siccum frigiditas et hu
mor in aqua, numquam temperarentur et admisceretur ignis et aqua
ut facerent aliquod, sed propter hoc, quod siccitas ignis non
est in fine nec humor in aqua, potuit esse, quod unum esset poten
tius et ideo admiscuerunt se. Et quando dixit, quod operans est
stringens et comprehendens causas, voluit dicere operatorem
proximum mixioni elementorum in compositis erit calor operans et fa
ciens vel inventus in sensibus. Et ille est in generatis vel calor
inventus in elementis. Et si voluit dicere vel extremum operatorem rerum
frigidarum vel dicere temperamentum inventum in elementis in locis
suis et mixionem, quia non inveniantur in locis suis simpli
cia vel pura, tunc erit operator motor corporum caelestium. [218] Et calor, qui est in aere, minor est calore natu-
rali, quoniam admittit res in sui praedicatione. Et propter
hoc non est calor aliquis aeris agens, comprehen-
dens et constringens rem factam sicut facit calor natura-
lis in illa. [219] Et dixit, quod corruptio rei moventis per calo-
rem aeris circumstantis est minor alia corruptione. Termini quiescent .
Et vult dicere, quod in quiete coniunguntur duo, unum est mor
tificatio caloris naturalis et aliud est confirmatio calo
ris extranei in ipso ad operandum fixe in illam rem quiescentem. Effec
tus enim vigoratur in operatione in quiete, et ideo ea, quae fiunt, indigent
quiete, quae diu fiunt in locis et propriis. Et ideo vituperant et
redarguunt medici motum post cibum.
Dixit: [220] Et quia calor aeris est debilior quam
calor naturalis, perseveratur res et non festinat in eis
corruptio propter calorem aeris .
Et propter hoc, quando est per acrior res parati ab aere et
calefieri ab ipso tanto, magis erit putrefactio eius parata
et citius quam res, quae debiliter calefit per aerem.
Et propter hoc fetet aqua maris, quae rece-
dit ab illo et mutatur. Et hoc non accidit in
universae aquae maris .
Et causa in hoc est, quoniam aqua divisa propter parvam calefit
ex aere calefactione fortiori, quam suum totum, et hoc universaliter. Haec est
causa, quoniam pars rei quando dividitur a re, festinat in eam corruptio citius
quam in suum totum, et hoc est in animalibus et vegetabilibus et in aliis.
Dixit: [221] Et postquam manifestum est, quid sit generatum
et quod corruptio convertit, ut manifestemus illud, quod
pertinet illis, et est illis proprium de operibus istarum vir-
tutum, quas praediximus, quod sunt causae generationis
et corruptionis in rebus naturalibus indigestione.
Et dicimus opus caloris est digestio .
Et digestio fit in decoctione temperata secundum eius opus. Frigidus est con

[Page [108v]] [COLUMN b] trarium huic operi et ideo est, quod ipsam in digestionem prohibet et
sua prohibitio est cum crudelitate et privatione digerendi. [222] Dixit
Aristoteles: Et quia hoc, quod ostenditur super ipsum hoc nomine est infinitum,
convenit ad hoc ut fatiamur intelligere hoc, quod oportet dicere
diffinitiones deplanitates. Et dicamus, quod digestio est complementum,
quod fit per calorem naturalem per passiones rerum contrariarum, sci
licet quod digestio est complementum passionis et mixionis rerum
contrariarum, quae admiscentur et temperantur complexione propria in re qualibet
generata. Et ideo est, quod omne generatum habet unum modum
commixionis. et sua perfectio et complementum eius est digestio,
et ideo, quando est digesta, materia est cuilibet generati et
explicata est eius intentio et perfectio. Et constat, quod complemen
tum explicatio materiae, quod est digestio, est per calorem naturalem
proprium in illo generato. Et hoc est manifestum in cibatione, quoniam ciba
tio, secundum quid est generatio et non est differentia inter genera
tionem secundum partem et generationem secundum totum.
Dixit: Et potest esse, quod si illud complementum,
et est digestio, quae fit per extraneum calorem commix-
tum temperatum calori naturali sicut est digestio
hominis calidi in comedendo mel et res calidas
et comestas vel potatas .
Et illud est, quod istae iuvant ad digestionem aliarum cibariorum
cum calore extraneo, qui est in eis, verumtamen operans digesti
onem est calor naturalis.
Et completio rei, quae venit per digestionem, est
sua forma et substantia. Et illa, quae nominantur na-
turalia, et illud, quod est subiectum digestionis,
convertitur, quando iam est dignum ad formam operan-
tis digestionem et ad naturam suam sicut cibaria, quae,
quando digesta sunt, convertuntur in calorem naturalem et
in similitudinem speciei caloris digerentis illa cibaria. Et
illud est, quod quando admiscetur humor, qui potens est
digeri, et fit digestio. Sed quod convenit, scilicet quando non est hu-
miditatis maior quam convenit, nec minor
nec est simili opus operantis excedens magis vel
minus. Sed et constat, quod subiectum stabiliter
est operi digerens in ipsum per calorem naturalem, quando
maturatur et assatur aut putrescit sicut quod sta-
biliter est, est digestioni, quoniam ebulit aut fervet. Et
sic multi fructuum stabiliuntur digestioni, quoniam ma-
turescunt. Et quando completa est digestio et rebus, quae
digerentur, separantur ab eis superfluitates, quae
non expediunt, digestio sicut urina, sudor et eges-
tio et fit fames spissa lacrima in aegritudinibus o-
culorum. Et ideo dicitur, quod ista cibaria, quando veniunt ad
suum finem, quia sunt maturata et digesta, quia
digestio est in eis completa, quando calor naturalis vincit
super ipsa et separat ipsa ab indigestione separatione perfecta .
Et illud est, quod non remansit de illis aliquid, quod non fit
conveniens ad eandem partem digeri et similiter non relinquitur in di
gestione aliqua pars illarum superfluitatum, scilicet pars, quae non convenit ut
sit pars digestionis. Et hoc opus complementum est per victoriam ca
loris naturalis super materiam, in qua operatur et potentiam super eam.
Dixit: Et quando digeruntur, res inspissantur et in-
[COLUMN a] grossantur et calefiunt, arescunt, postquam prius fuerint
factae. Operatur autem in illis siccitatem et spissitudinem ca-
lor naturalis

[Page [109r]] . [223] Dixit: Et hoc, quod perducimus,
est opus, ut puto, caloris naturalis. [224] Dixisset: O-
pus frigoris, quod prohibet digestionem, est diminutio
completae digestionis, quae est per calorem naturalem. Et
hoc est, quod diminuit calorem naturalem. Et res inventae per
huius opus, scilicet frigoris, sunt non finitae neque completae, il-
lae universaliter sunt contrariae rebus, quae generantur calorem na-
turalem et diminutione et in complemento propter contrarie-
tatem virtutum operantium similiter in diminutione et comple-
mento, et haec est diffinitio digestionis et non diges-
tionis. [225] Et digestio habet latitudinem aliquam inter prin-
cipium et finem, quando diversificatur secundum ma-
gis et minus sicut in fructibus .
Quia principia digestionis in illis est appropriatio primae boni
tatis, et finis digestionis est complementum illius bonitatis.
Et iste finis est nominatus nobis nomine derivato
a complemento. Et certe convenit rei generatae nomen com-
plementi, quando habet vigorem semen et granum gene-
randi suum simile. Dixit: Semen aliquando dicitur matura-
tio per similitudinem ad maturationem naturalem
illud, quod generatur per opus caloris naturalis in
humorem extraneum in corpore animalis sicut reducere a-
postemata in saniem et convertere humores in illis ad
saniem illam. [226] Et quando digeruntur res subtiles aereae,
altantur primo ad calorem et post ad aquositatem
et post ad terrestritatem et post inspissantur et in-
grossantur. Et illud est, quia proprietas maturatio-
nis est, quod inspissat res subtiles. Et quando digeruntur,
res convertit natura partem eius ad ipsam, cuius est natura .
Volo dicere et id corpus rei, cuius est natura et hoc eius assimilationi.
Et eicit simili aliquam partem illius rei et expellit
ab illo corpore. Et haec expulsio est deassimilatio. Et
ideo non potest esse in aliquo, quoniam appareat, appareat super-
fluitas materiae. [227] Dixit: Et postquam narravimus
de digestione completa, nunc narremus de indi-
gestione et immaturitate et quae sunt et dicamus,
quod cruditas est contraria digestioni et maturitati,
quam privaricavimus, quae est inventa in fructibus
et in aliis rebus. Cruditas autem et immaturitas in a-
liis per intentionem humiditatis extraneae in re et cru-
ditas est per remansionem parvae viscositatis vel ma-
turitatis in re digesta et aquositatis. Et illud est, quia
digestio, postquam est complementum passionis materiae et
decoctionis eius, erit cruditas diminutio decoc-
tionis in materia et complementi passionis eius
et universaliter prohibens operationem maturitatis, propter quam
est cruda, est diminutio caloris naturalis et victoria hu-
miditatis . Sed quando calor et humor proportionati cum
cum calore naturali et humiditate naturali sicut putrefactio est cum humidi
tate accidentali et calore accidentali. [228] Et omnes res humidae inspissantur per calorem
praeter aquam solam .

[Page [109r]] [COLUMN b] Illud est, quia est calor in ea parum et humiditas multa et universaliter
terminat in ea et est qualitas passiva vincens et terminans in illa et qua
litas agens devicta est.
[229] Et omnes sicci, crudi, frigidi sunt et non calidi, et
non calidi neque commesti neque potati et iam invenitur
cruditas et privatio immaturitatis in rebus multis mani-
festis. Sunt enim quaedam inventae in superfluitate effectuum si-
cut in urina et egestione et mucilagine et hic in aegritudinibus .
Quia quodlibet istorum tenue, subtile, clarum
per diminutionem operationis caloris naturalis in ipsum.
Est inventa cruditas in rebus artificialibus
et sunt quaedam res, quae non recipiunt vel maturita-
tem vel cruditatem sicut aquam, quae neque inspissatur
neque ingrossatur. [230] Iam rememoravimus, quid ma-
turitas et quid cruditas .
Quia digestio et substantia digestionis est temperantia aequalitatis calo
ris et humorum, qui reperiuntur in corpore terrestri et praeparato ad generationem
et generata, in quibus reperitur maturitas, contraria sunt convenientia et prae
parantur ad receptionem illius et res praeparatae ad receptionem maturita
tis sunt res spumales, quoniam huius sunt, quae maturantur et digeruntur
per opus spumale caloris in humiditatem aquosam et, scilicet caloris natura
lis ipsorum spirituum videlicet rerum animatarum et illud quando digestio reper
ta in istis est dicta secundum prioritatem.
[231] Et si res coctae et assatae sunt, res, quae arescunt,
et desiccantur ancae maturitatem per operationem caloris
extrinseci in illis non naturalis caloris. Nam proprietas est
caloris innaturalis extranei, quod dissolvit humiditates et con-
sumit eas antequam perveniat res ad maturitatem, scilicet
et hoc extrinsecus in apparentia maturitate, sed res
digestae maturatae accidit eis contrarium huius, quia non
desiccantur in eis ante digestionem extrinsecum appa-
rens, quia humiditas in eis consumitur, et desiccatur
proportio naturali intus et extra simul sicut in aliis operationibus naturae
e contrario arci. Et ideo sunt res costae aridae plus et sic-
cae in apparenti extrinseco, quem res maturatae et habent plus
humoris intus, quoniam calor extraneus propter grossitiem suam non
habet victoriam in eo, quod est intra .
Sicut evenit in digestione completa naturali, ubi aequalitas est intus et extra. [232] Et non omnes res digeruntur et maturantur. Et hoc
est, quia res siccae, in quibus non est humor, neque matur-
antur neque digeruntur sicut lapis siccus, in quo non est
humor. Et sic non digeruntur res siccae, rarae, porosae
ut lignum et similia .
Similiter dense, quia non recipiunt humorem supervenientem neque reti
nent in semetipsis propter constrictionem suarum partium et adunationem earum.
Sed res, quae maturantur, in quibus est humidi-
tas passiva caloris, vincit in ipsis. [233] Et iam dictum
est, quod aurum et lignum decoquitur et maturatur, quando
generatur. Sed hoc dictum est secundum similitudinem, et non secundum veritatem .
Et volo dicere, quod maturatio melius et plus
dictum est de animali quam de vegetabili, et de vegetabili plusquam de mineralibus.
[234] Et iam dictum est de re naturali maturatum
sicut maturatum de lacte et de naturali sicut maturitas
siccae unae et aliarum rerum, quae maturantur per calo-
[COLUMN a] rem exteriorem aeris sicut per calorem extraneum, quia finis utri-
usque est diversus. Et illud est, quia fines rerum ma-
turatarum sunt diversi, et quod faciunt homines sicut est dul-
sum. Et est, quia aliquod est commestum et aliquod po-
tatum et aliquod, quod non est commestum neque bibitum.
[235] Et dixit: medicina iam dicta est in illis, quae sunt ma-
turae, quando sunt inspissatae et ingrossatae et aliquae res
in sui maturitate ingrossantur et aliqua pars eius non et sub-
tiliatur aliqua pars eius sicut lac, cuius pars in se aliqua
inspissatur in decoctione, et subtiliatur substantia aquosa
et separatur in ipso. Sed olim non maturatur neque decoquitur
neque ingrossatur

[Page [109v]] .
Sed alterabitur antequam recipiat figuram inspissationis et destruitur.
Decoctio generis completa et digestio est illa, quae
fit per maturationem completam praedictam. Et res, quae
sunt valde digestae, et res et completae et decoctae sunt
debiliores et fluxae magis quam res, quae non sunt multum di-
gestae, et res, quarum digestio non est completa, infinitum
sunt duriores . [236] Et assatae habent posse magnum in calore
et siccitate. Et res assatae, calor apparens in illis est
fortior quam interior calor. Et in maturatis interior calor est
fortior quam calor apparens. Et in rebus evenit duabus de
causis una illarum duarum causarum. Est siccitas materiae suae.
Et secunda est potentia caloris sicut accidit in rebus siccae materiae. Quando
approximantur igitur, et privatio assatis evenit duabus de causis.
Una illarum est diminutio caloris, quae evenit rei exterius,
scilicet caloris extranei. Et secunda est multitudo aquositatis,
quae admiscetur cum re passiva. [237] Postquam manifes-
tavimus, quae sit digestio et quod sit cruditas et quod
coctio et sunt opera virtutum operantium, quae sunt calor
et frigus, narremus modo opera duarum virtutum passiva-
rum, quae sunt humiditas et siccitas. Et dicamus, quod initium
passibilitatis et generatis est humidum et siccum. Et illud
est, quia omnia generata corpora passiva sunt composi-
ta ex humido et sicco. Sed diversantur corpora per victo-
riam humidi in aliquibus et sicci super aliquam. Et causa in
essendo corpora composita et istis duabus virtuti-
bus est, quia humiditas, sicut prius dictum est, facile est
ad separationem et siccitas est gravis ad separationem. Et
quando complemantur, compatiuntur unum ab altero et arescit,
tunc humidum et humectat siccum et humidum remollit
siccum quousque convertatur in viscosum sicut glutinum .
Ad similitudinem eius, quod accidit farinae, quando admiscetur aqua
admixione forti, quoniam illa farina efficitur multum viscosa, quia
huiusmodi aqua perfundata in ea facit partes siccas se coniungere ad invi
cem, et siccitas facit humidum recipere corporeitatem et difficultatem
separationis sicut est dispositio in visco et glutino, quoniam ipsum sic in
spissatum et adunatum per humorem et efficitur grave ad separationem
propter siccitatem, et siccitas in eo, qui miscetur, est causa retentionis in ip
so glutino in se ipso et causa suae sternae figuratae et humiditatis est
causa unicommunis et mixtionis. [238] Et istud iam dixit Empedocles in sermone suo de natura-
libus et assimilavit illud, quod evenit permixionem
humiditatis cum siccitate in corporibus quousque fiat
[COLUMN ] unum et difficultas in separationem assimilatur dicto glutino

[Page [109v]] .
Et postquam est de necessitate, quod generantur corpora per humi
di mixionem cum sicco, et elementum siccum est terra et elementum humidum
est aqua, tunc est de necessitate, quod omne corpus grossum passioni
generetur ex aqua et terra, et omne genitum est conveniens elemento, quod vin
cit in illo, non aliis elementis. Et signum victoriae istorum duorum elementorum
in generatis est inventio animalium in terra et in aqua. Et ista duo e
lementa locant ipsum animal, sed non alia elementa. Et est causa huius victo
ria istorum duorum elementorum super ipsum sicut est ipsa mansio in illis duo
bus intra potentiam eorum in ipso.
Tunc est manifestum ex hoc, quod humiditas et sicci-
tas sunt principia generatorum corporalium et generationis
corporum materialium. Et hoc ideo, quia humidum est illud,
quod facit acquiri adunationem et unitatem.
Et siccitas humat, ut acquiratur compositio et reten-
tio et difficultas separationis. [239] Dixit: Et non est in aqua,
quod sit mollis, quia molle est illud, quod cedit Empedocles in profun-
dum. Et aqua, quando comprimitur, dividitur in partem dextram
et sinistram et non cedit in profundum per compressionem,
[240] quia omnia corpora corrumpentur nisi esset corrupta genera-
tio cum congelatione, quae est inspissatio. Et dicamus,
quod causa passibilitatis materiae sunt duo, scilicet operans movens
ex illo in passivum, quod est opus illius passivi, quod est
opus illius passivi. Et quia hoc est calor et frigus et
illud, quod frigus accidit materiae, quando deficit calor, et calor
accidit eisdem, quando deficit frigus, quod est manifestum
ex modo operis huius, et est congelatio, quae est desicca-
tio aliqua, tunc convenit, ut incipiamus determinare, scilicet quomodo
generetur per istas duas virtutes operantes in calorem
et frigus et quae res incipiant. Hoc accidit ab illis et
consequuntur hoc accidens. Et dicamus, quod omne corpus pas-
sivum non potest esse sine victoria humidi in ipso et sicci,
quae duo sunt terra et aqua frigida. Et ideo, quia ista duo
elementa sunt frigida ambo, evenit de necessitate, quod fit in
generato uno de virtutibus activis et virtus frigoris
et virtus substantialiter operatis in generatis corruptionem.
Et sic accidentaliter uniat aliquando ad generationem .
Sicut est prohibitio eius ab assatione et facit congelari
humidum corpus post complementum digestionis et facit cor
ruptionem in generatione effectuum similiter duobus modis, scilicet acciden
taliter, et illud est, quia constringit calorem in profundo rei quo
usque adurit rem et dividit partes eius et fit substantialiter illud
est ,quando deperdit calorem naturalem, quoniam est in re. Et accidit ex hoc
destructio continationis partium generati per exhalationem et exit
naturalis humiditas a re propter necessum caloris naturalis. [241] Et generata humida arescunt vel arefactione
naturali, scilicet per se aut arefactione accidentali, scilicet extra-
neo. Et arefactio accidentalis est sicut spongiae hu-
midae factae, quae arescit per calorem accidentem
ei extrinsecus, non per suam naturam .
Et arefactio naturalis est sicut res humida, quae inspissatur et in
grossatur et arescit in semetipsa per suam substantiam et per suam naturam.
[242] Res viscosae non arescunt propter viscositatem, quae
in eis est, sicut oleum et pix et cera .

[Page [110r]] [COLUMN a] Et fuit sic propter hoc, quod humor, qui est in eis, non spargitur
neque dissolvitur propter rerum virtutem operantem.
[243] Et res humidae arescunt aut per frigus aut
per calorem . Et desiccatio est per frigus, quia frigus reti
net calorem intus in re. Et ille operatur in humorem, qui est in re.
Et arescit illa res sicut accidit paratio, qui arescit
per frigus. Et hoc est, quia res, quae habet parvum humorem,
quando opponitur frigus praesentialiter in ipso calore
invicto in ipsa causa petens centrum plus ponit ibi quam
sparsus per totum. Plus enim potest super partem quam super
totum. Et sic figuratur parte centri, cuius humidum
consumit. Vigoratur tunc calor et arefacit rem. Et eodem
modo accidit calori, quando contrariat ipsum frigus,
quod dissolvitur a re et quaerit locum proprium sibi, et cum non
dissolutione sui dissolvitur humiditas in illa re, et si de-
siccatio, quae est per calorem substantialis. Et illud est
sicut in rebus, quae desiccantur per calorem ignis, qui
circumstat illas. [244] Dixit: Et sunt quaedam genera, quae
humefiunt post congelationem aut quia astantur in aliqua
aut quia liquescunt permanente sua substantia et forma .
Et cera et pix et generata, quae liquescunt per calorem, congelantur
per frigus, et ideo, quando infrigedantur, congelantur.
[245] Res, quae congelantur post liquefactam suam, non possunt
esse, quoniam sint de natura aquae sicut nix aut
natura aquae et terrae .
Sed quando vinciet aquam et terram ut lapides, qui liquescunt.
[246] Et congelari cuiusque rei congelabilis non potest esse,
quin sit aut per calorem aut propter frigus. Et
res congelatae liquescunt et dissolvuntur. Sicut est con-
gelatio per calorem, dissolvuntur per aquam, et illae, quae con-
gelantur per frigus, dissolvuntur per ignem. Dixit: Iam
cogitaverunt multi homines propter hoc, quod natura aquae
est facere congelari, et inveniunt rationem ad hoc ex mel-
le, quod congelatur, quando ponitur inter aquam frigidam. Et a-
qua frigida non facit congelari mel nisi per naturam sui flui-
dam et concutientem et per frigus suum . [247] Dixit: Et res
aquae in sui natura sunt res, quae dissolvuntur per ignem et non
condensantur per ipsum, quia una et eadem res non oper-
atur duo contraria in uno subiecto .
Et aliqua res congelatur, quando privatur a calore congelatione aliqua. Et
revertitur ad naturam liquefactionis, quando occurrit calor et ge
nerata huius sunt, in quibus vincit humor. Et propter hoc, quando con
gelantur, non multum desiccantur nec habent excessum in duritie,
sed accidit ei congelatio, quando opus siccitatis, quae occurrit eis, vincit
opus humiditatis, et huius sunt sicut credo gummi et pices.
[248] Iam narravimus, antequam omnes res humidae in-
spissantur praeter aquam nisi aqua fuerit muta cum
terra, et quia tunc aqua congelatur et impinguatur vel
per ignem aut per frigus sicut dictum est. [249] Et cum omnes
irrigatae dictum est, quod desiccantur, et non est dictum,
quod inspissantur sicut argilla, quae convertitur in testa .
Et ut desinet antiqua desiccetur, sed desiccatur, quando dissolvit
calor extrinsecus humorem eius et humiditatem, scilicet lac et suum simile
in rebus inspissatur et ingrossatur, quando operatur in ipso calor ignis.

[Page [110r]] [COLUMN b] Et aliquae res, quae desiccantur ultimo per ignem, humefiunt primo. Et post ares
cunt et indurescunt sicut testa, quae in initio, quando ponitur in furno ig
nis, exit ex eo vapor humefaciens ipsam et post desiccatur.
Causa huius est, quia calor primo dissolvit illud,
quod in ea de humore, quod remansit in fundo eius interio-
ri, et humefit propter hoc. Et post dissolvitur humor
ille et consumitur a calore et arescit testa. Et propter
hanc causam girant figuli vasa in furno . [250] Et omnes res,
quas gelat frigus, sunt compositae ex terra et aqua. Et vincit
in eis terrestritas et dissolvitur. Et mollescunt, quando operatur
in eis calor. Et quando recedit ab eis, congelantur .
Et causa huius est, quoniam calor dissolvit in eis humidos vapores
naturales et convertuntur in aquam et liquefiunt.
Et quando multum occurrunt igni, non convertuntur lique-
facta et dissoluta, sed mollia, sed cornu et ferrum .
Et vult dicere sicut ego credo, quoniam multum occurrerunt igni in principio
suae generationis antequam congelantur per frigus, quia illa non liquefiunt post conge
lationem propter ignem extrinsecum, sed mollificantur, quoniam illud mani
festum est, quod non liquescunt, sed mollificantur vel liquescunt.
[251] Et quia terra vincit super ferrum, est illud ferrum
malum et diminuitur multum in igne propter mul-
titudinem. Kakabo et ferrum bonum parum diminuitur
propter monicum kakabo. Dixit: Et lapis dictus sic
solvitur per ignem, quousque liquescat. [252] Dixit: Et molares
dentes dissolvuntur, et concurrunt res, quae congelantur.
Obfuscatur color eorum, quando coagulantur per liquefactionem
suam. Et causa huius, quod est frigus, quoddam obviat illis ut
calx et similia. [253] Dixit: Et aliae, quae partes terrae et argillarum
dissolvuntur, et aliae illarum non dissolvuntur, et aliquae res, quae
congelantur per calorem et siccitatem, non dissolvuntur
per aquam sicut testa et species lapidis, quae fiunt per
combustionem terrae sicut lapis molaris. Et eius similia et aliquae
huius dissolvuntur sicut sal et nitrum. Et non dissolvunt
ipsa omnis humiditatis, sed frigida et humida sicut aqua.
Sed humida, non frigida vero dissolvunt sicut oleum. [254] Dixit:
Et res, in quibus vincit aquositas, ingrossantur, quando de-
coquuntur solum cum igne et non desiccantur neque con-
gelantur. Sed generata, in quibus vincit terra, arescunt
et desiccantur sicut nitrum et testa et lapis . [255] Dixit:
Et iam dubitaverunt in natura olei et olivae et aliorum
et dixerunt, si vincit aqua in oleo, tunc deberet congelari
sicut glacies. Et si terra vincit, tunc condensari deberet per
calorem sicut testa. Sed nos videmus, quod neque condensantur
neque arescunt his duobus, sed inspissantur per ambo
deberent arescere ambae. Nunc quidem congelatio a neutro,
scilicet desiccatur, ingrossatur ambobus vel inspissatur et super
aerem natat. Itaque gelidi exeunte spuma vel aura frigida con-
gelatur aqua, vel inspissatur, et neque terra neque aqua vin-
cunt in oleo, sed oleum inspissatur cum ambobus. Et aqua
congelatur propter aquositatem, quae vincit. Sed oleum non
congelatur, quia natura aeris vincit. Fit autem pinguius et spis-
sius ab igne, quando inspissatur et albescit propter spatium
temporis longi .
Causa est, quando pinguius fit calor ignis exterior super calorem ignis,

[Page [110v]] [COLUMN a] quia ignis calor per longum tempus exit et dissipat calorem aeris
in oleo et in recessu aeris declinat ad naturam aquae. Sed inspissatur
et arescit propter aquositatem, quae arefit propter calorem naturalem per
calorem. Ignis vaporat, rarefit et clarescit extra, sed oleum ne
que fugatur neque siccatur propter naturam aeris, quae vincit in eo.
Et est in natura sua clarum et sic, quoniam non exalat aquosum in
viscositatem et quaecumque admiscentur [256] ex aqua et aere et fi
unt in victoria propter victoriam eius, qui denominatur in eo deno
minatur a vincente et aequaliter vincentibus aequaliter denominatur
a nomine utriusque. [257] Non facit ad aliud congelari tantum, sed inspissat
et desiccat similiter, quia congelatur aquam et desiccat et inspissat aerem
et turbat et convertit aquam.
[258] Et iam diximus, quod congelatio est desiccationis spe-
cies quaedam et congelans per frigidum est in eo vincens
aquam. Et dicemus, quod terra vincit in humidis quibusdam,
quae inspissat, scilicet per calorem, et non convertitur in fumum et va-
porem et in quibusdam vincit ut aer oleum. Et in illis,
in quibus terra vincit, inspissantur in vaporem et non
fiunt extra melius ut vapor. Simile sunt vero [259] lac et sanguis
magisque multum terrae et sal similiter et lapides quidam, quod
neque liquescunt neque desiccantur per calorem. [260] Sed res,
in quibus vincit aquositas, non inspissantur per calo-
rem sicut semper, quia illud positum super ignem convertitur in vapo-
rem antequam inspissetur, sed terrestritas lactis est coa-
gulum et ipsum stringat, gelat et sudat sicut terra. [261] Sed lac,
quod caret coagulatione, vincit in eo aquositas et non conge-
latur sicut lac camelorum, in quo vincit aqua et frigus. Et
non est in eo terra, [262] sed sanguinis citius congelatur propter
multum terrae, quae in eo est, et quia inspissatum est per
digestionem multam et signum est morbidus, sanguis
non potest congelari et coagulari, quia digestum et superatum
a natura, et tunc vincit in eo fleuma et aqua . [263] Tunc diversitas rerum in congelatione et solutione sicut est de praedictis
causa est propter diversitatem causarum partium nam ad illa per vim propter
se ipsos propter aut propter accidens, quod evenit.
Sed generata naturaliter per frigidum et sic-
cum et congelata solvuntur per calorem sicut ferrum, quod
dissolvitur, sed non liquefit. Sed genita, quae condensan-
tur calido et sicco, dissolvuntur frigido et humido ut
sale dissolvitur aqua, sed ligna comburuntur igne et
non liquefiunt neque dissolvuntur, quia vincit in eo aer
et terra et signum huius est, quia natat propter ebenum
super aquam et sibi simile, quia illud submergitur, quia ma-
gis in eo vincit terra quam aer. Et signum huius est nigredo
caloris sui, [264] et tam destruximus et explanavimus,
quod est congelatio, quid dissolutio et per quae, in quibus
fit, et quando aliquod corpus vincens super ipsum. Et per
frigus et in aliquo calor est vincens et ambo simul et
ambo faciunt coagulata et faciunt aliquae generata
humida et sicca. [265] Et hoc explanatum est, cum humiditas
et siccitas passiva sunt similis caloris et frigoris,
tunc dicemus, quod comparatio partium similium et virtutes e-
arum sunt ex terra et aqua. Et istae duae virtutes sunt
in plantis, in alibus et mineralis ut in auro et argento
[COLUMN b] et quaecumque sunt alia huius. Et generatio illorum est ex
terra et aqua et ex vapore utriusque, et consecutio
illorum generatorum cum .v. sensibus est diversa in appre-
hensione et est sicut candido et nigro et odore bo-
no et malo et voce acuta et grossa et dulci et
amaro et gelido et calido et aspero et molli et me-
diis illorum diversis in sensu et in aliquo. [266] Proportionantur pas-
sioni et non operationi sicut humidum et siccum et disso-
lutum et currens et similia. Et cum istis modis diversifican-
tur similia in partibus sicut os et caro et nervi et lapides
et diversitas aliarum rerum per modum operationis ut in or-
ganicis. Et vocat alias res membra organica, et
universaliter omnes res differunt aut secundum passionem aut secundum separationem

[Page [110v]] . [267] Sequitur in textu: Et passivum est rectum curvum liquabile
coagulatum cedens impulsui et resistens et simila istarum rerum, propter
quae est diversitas in generatis. Et postquam rememoramus in principio ser
monis nostri decimi a generatione virtutum et proportionum generatorum
ad istas res, et rememoravimus inter passiva congelatum, non con
gelatum, solutum et non solutum, rememoremus modo virtutem cuius
libet eorum, et dicamus, quia aliqua corpora sunt dura, et est in eis
aliqua duritas aut ariditas per frigus aut per siccitatem. Et
arefactio per siccitatem est, quia humor desiccatur per victoriam
siccitatis contra humiditatem, scilicet arefactio per frigus est pro hac
causa, quia frigus quando vincit calorem, fugit calor in profundum
propter victoriam superfluitatis. Remanet exterius frigidum et
coniungit coagulatum inspissat, sed dixit Aristoteles, quod iam manifestum est,
quod aliqua corpora arescunt in privationem caloris et alia per privationem
humiditatis. Et hoc potest dubitari super hoc ex praedictis, quia
per frigus congelata congelantur per virtutem caloris interioris ibi
convalescentis, quia deficit humor aut quia calor recedit et cum
eo recedit humor et ultimo ab causis simul sicut causa praedicta in causa frigo
ris facientis congelationem, sed hoc dicitur causa terra et est privatio
caloris ipsius et coniunctionem partium postea per frigus rema
nens in recessu caloris et per privationem caloris vel per profun
dationem eius vel per utramque viam. Et videtur, quod, si haec causa,
quam dicitur, haec est causa frigoris substantialiter, similiter et causa congela
tionis substantialiter, et praedicta causa fuit accidentalis. Et aliquando simul coniungen
tur omnis causae, et tunc corpora, quae congelantur per privationem
humoris, sunt composita in quibus vincit terra.
[268] [lacking]
[269] Ista eadem, quae desiccantur cum privatione humo-
ris, liquescunt per humorem, nisi tunc vinceret super
ipsa condensatio partium immo, si haberent tantam duritiem,
quod non posset aqua intrare. Sed illud, quo non est tanta
condensatio, liquescit ut sal et similia, sed corpora, quae con-
gelantur per privationem caloris, dissolvuntur per calide
sicut ferrum et metalla et similia. Dixit: Et iam manifestum
est ex hoc sermone, quod res dissolvuntur, et quae non et quae
congelantur et arescunt . [270] Et dicemus quod res, quae non con-
gelantur, sunt res, cum quibus vincit aqua et non sunt
sine terra sicut mel et mustum et omnia, quae bulliunt et in-
spissantur et non congelantur. Et sic res, in quibus
vincit aer, sicut vinum et oleum et argentum et similia non
congelantur similiter. Sed res, quae indurantur et congelantur, sunt
illa, in quibus vincit terra sicut sal et nitrum et similia
[COLUMN ] [271] liquabilia sicut praedictum est quaedam liquescunt per ignem
et quaedam per aquam. Et res, quae liquescunt et mol-
lescunt, quaedam sunt mollificabilia et quaedam non. Et
illa, quae liquescunt et non mollificantur, sunt sicut sal et
illa, quae mollificantur et non liquescunt ut lutum et lana

[Page [111r]] .
Iam convenit, ut dicamus causam istarum, quare lutum mollificatur
et non liquescit et lana mollescit et non liquescit. Et dicimus,
quod quaedam sunt res, quae mollificantur et spissantur sicut sunt corpo
ra latorum pororum et viarum. Et haec est, quia aqua quando admiscetur
cum istis, perfundatur in eis secundum substantiam et per partes et per poros et mol
lificantur et spissantur partes eius. Sed sal licet dissolvatur per aquam.
Sui pori et viae sunt strictae et calcatae et non potest aqua penetrare
partes suas. Ideo liquescit antequam possit mollificari. Et vult dicere,
secundum quod invidetur propter debilitatem caloris et victoriam aquae
super ipsum et mollescit propter privationem pororum et lutum vo
cat argillam. Et bolum non liquescit propter terrestritatem salis e contrario, quia
non mollescit et hoc propter clausuram pororum et liquescit propter
victoriam aquositatis super ipsum.
[272] Aliquae res plicantur et duplicantur sicut et
lignum et carna viridis et aliqua eorum non plicantur neque
duplicantur sicut lapides .
Et causa, propter quam plicantur res, est humiditas viscosa, quae
est in illis. Sed res viscosae, in quibus vincit terrestritas super aquo
sitatem, non duplicantur neque plicantur, sed scinduntur et sunt scisibi
lia, si plicantur aut duplicantur. Et plicari est approximari extre
mitates vel ad ante vel ad post. [273] Et corporum quaedam fran
guntur et quaedam comminuuntur. Et frangi est dividi in partes magnas,
comminui est dividi in partes subtiles. Et corpus, cuius natura est
mollities et vacuitas, comminuitur ut cera et suum simile. Sed
illud, quod non est molle nec vacuum, frangitur ut lapis du
rus. Sed illud, quod est temperatum ex rebus ex ambobus, ex
mollitie et duritie et est in parte uno modo molle et vacuum
et in alia disponere et in alia parte contrario modo comminuitur et frangit
sicut gelu et nix. Et aliqua sunt, quae non franguntur ut ignis aut aer.
[274] Sed lentescere est mutari ad profundum
in impulsu secundum emped embiped. Et lentescere est mol-
lificari, et hoc est, quia partes rerum mollium lentarum
sunt tales, quia secundum illas res potest cedere in profundum. Et sunt
aliquae res durae, non molles ut lapis durus, qui non
est aptus comprimi et mollium quadam impressione retinetur
siccum. Et talia recipiunt formationem sicut cera apum
masculorum quae facit signum de impressione et potest rever-
ti ad pristinam figuram et talis in apprehensione cedens
et recipiens multas formas. Et molle, quod in depressione
non retinet figuras, est sicut siricum crudum et coctum .
Quia nullum istorum recipit formam nec revertitur ad aliquam figuram.
Et si fuerint in via recipiendi aliquam formam
et erunt per viam depressionis et deprimi et confringi corpus
in semetipsum et quod partes eius tangant se et res quaedam
deprimuntur duabus de causis aut propter hoc, quia non sunt
suae partes impassibiles et proximae, quia non elongantur ni-
mis et quoniam approximantur per accidens, obvians di-
citur tunc, quod condensatur in depressione ad minus aut propter
aliam causam, scilicet quod arescit sicut vas plenum et confrin-
[COLUMN ] guntur partes eius in illa plenitudine

[Page [111r]] .
Res sunt in illa vacuitate, quia vacuitas fuit in illo
vase quasi qua inturbant partes in constrictione. Et dicitur de
tali, quod sit comprehensibile, quoniam deprimitur exalante aere a vacuitate eius.
Sed extensibile est res, cuius
partes sunt convenientes ad utendum ad omnem partem sicut
pararius in omnem partem secundum voluntatem fullonis et res ex-
tensibilis aliqua et constringitur sicut lana, spongia et
bombax et species sirici non culti et aliquod exten-
ditur in depressione sicut vistus et aqua cocta et
flegma viscosum [275] et aliqua comprimuntur et extenduntur in lon-
gum, latum et profundum sicut ferrum et simile. Et alia non
patiuntur aliqua istorum modorum sicut lapis durus, et
extendi est extendi partes in longum, latum et profundum
secundum percuti et partes, ad quas plus extenduntur corpora
secundum amplum et profundum, sed in longum parum extenduntur [276] corpora et omnia, quae non sunt huius, non extenduntur et
quaedam scissibilia sunt et quaedam non. Et quod scindi-
tur, est siccum et scindi est dividi partem a parte .
Et quando res dividitur secundum longum, dicitur findi, et quando in latum,
dicitur scindi. Et findi est in corpore lento et scindi in corpore
sicco. Et aliquando fit fissio et scissio simul in aliquibus corporibus sicut
in ligno viridi. Et quod habet cum humore siccitatem et non
est humor et siccitas in eo simul subiecto in parte una aut minus par
tibus, quia unum non est contrarium sibi, quando est deprimens partes cor
poris et partem parti.
[277] Sequitur durities et post remanebit durum
permanens. De tali re dicitur, quod sit filatum [278] et aliqua
comburuntur igne et inflammantur ut lignum, carna et ossa
et lana et similia corporum, quoniam evaporationes naturales
non sunt contrariae igni et concremantur, quia ignis admis-
cetur cum illis. Sed illa, quae sunt humida et habent mul-
tos in humore et condensatione partium in fine, non combu-
runtur nec inflammantur. Sicut sal, gelum et aurum et carbun-
culus et similia et aliquando convertunt corpora humida
in vaporem per ignem, quia vapor est res, quae exit de
humore corporis per calidum calorem efferentem ad ae-
rem. [279] Et aliquae res, quae construuntur et destruuntur et con-
vertuntur sicca terrestria, quando humor eius sit vapor,
et aliquae res convertuntur et fumum in totum per ignem sicut
oleum et sibi simile, quia evaporare est aeris inclusi cum
corpore, a quo exit de profundo eius, in quo subiunge-
batur per admixionem illius corporis. Et dictum est, quia
corpus combustibile est, quia potens converti in cor-
ruptiones. [280] Et corpora, quae inspissantur et coagulantur
per calorem et frigus, illa comburuntur corpora condensata
per calorem comburuntur ut ossa et similia, sed corpora
combustibilia concremantur, quae coagulantur per frigus,
sunt sicut lapis combustibilis, qui comburitur [281] et cale-
fit et prius fuit lapis condensatus per frigus sicut
faciunt omnes lapides excepto lapide, qui vocatur
carbo comburitur, scilicet quia ignis in eo non operatur. Omne
corpus siccum, in quo vincit terrestritas, inflammatur
igne et convertitur in cinerem. Et sunt quaedam corpora,
[COLUMN ] quae liquescunt per ignem et non inflammantur nec con-
vertuntur in cinerem aes et suum simile. Et sunt quaedam,
quae inflammantur et convertuntur in cinerem et non lique-
fiunt ut lignum et suum simile. Et sunt quaedam, quae inflammantur
per ignem et liquescunt ut galbanum et tus et similia et
cum inflammatione ignis et combustione etiam eius et in potentia
aeris adhoc est, quod vincens in ligno est humidum in omnibus
partibus suis mixione profunda et comitate. Et ideo ignis
inflammat ipsum in omnibus suis partibus, sed in aere humor
vincit in quibusdam partibus suis non continue in omnibus
partibus suis nec bene mixtum. Et ideo potest inflamma-
ri in eo, sed tus aeri. Sed videtur simile ei in parte, quia
liquatur et ligno, quia inflammatur, et terra particula
terrestrium capitulum in rememoratione substantiarum terrestrium. [282] Et post-
quam nos praedicta completa narratione, tunc dicamus, quod
de terra exeant corpora, quae vocantur aurum et argentum
et cuprum et ferrum et plumbum et lapides minerales. Et
animalia habent similia ea, quae videntur omnia et dissimilia in parti-
bus et homoiomeria in partibus ut nervus vena et similia
dissimilia ut manus et pes et caput et similia membra
composita ex similibus. Et in arboribus sunt partes consimiles
simili sicut lignum et folium, cortex et radix et fructus, et
ista componuntur ex humido et sicco aquae et terrae. Sed calor
et frigus sunt operantia et cum istis est substantia sua et es-
sentia

[Page [111v]] . [283] Et dicemus, quae species sunt creatae de terra et quae
compositae sunt de terra et aliis simul. Et dicamus, quod aliqua
composita corpora sunt creata humida et aliqua dura
et alia lenta. Et iam praediximus, quae sunt humida et quae
sunt lenta et quae dura et quae corpora dissolvuntur et
ascendunt in vaporem suum sunt composita ex aqua, in eis
vincit aqua, et quae sunt perseverantia et convertuntur, tali
sunt composita ex terra, et compositum ex terra et aqua ut lac
et ex terra compositum ex aere ut lignum malum. Sed cor-
pora, quae dissolvuntur secundum partem in vaporem et secundum partem perseve-
rant, sunt tria composita ex terra ut lac et suum simile. Et corpus
compositum ex terra et aere ut lignum, carna et corpora
ex aqua et aere sunt sicut oleum. Et iam potest quis quaerere de
vino, quia videmus mustum inspissari et ingrossari, et dice-
mus, quod vincit in multo, est terrestritas et calor et inspis-
satur propter calorem et ingrossatur propter siccitatem partium .
Non dicit nisi vinum, quod est loco materiae, nam illud desiccatur
in vasis suis per furnum.
Et quando bibitur, exuitur per incisionem. Et dixit
Aristoteles: Postquam de multo signum est, quod in eo vincit terrestri-
tas, est, quod accidit in vino in loco ucarie et omne
vinum, in quo nigredo spissa et turbiditas vin-
cit, in eo terrestritas et aquositas et forte vincet al-
terum eorum .
Et est dicere aquositatem vincentem solam sicut in vino
veteri aut solam terrestritatem sicut vinum, quod est dictum, quod inve
nitur loco ucarie.
[284] Omnes res corporales, quae congelantur per frigus,
scilicet consilium partium, vincit in eis terrestritas .
Et sunt una species terrae et unus modus modorum eius et sicut omnes

[Page [111v]] [COLUMN b] res, quae condensantur per calorem, quae habent excessum in siccitate et du
ritie, sunt simili de substantia terrae et modorum eius sicut testa et gip
sus et sal et omnes res, quae congelantur per frigus aquae, quae inveniuntur
in illis, sunt de modis aquae et suarum specierum sicut gelu et grando et nix. [285] Aliquae condensantur cum calore et frigore
et ambobus et sunt res compositae simili ex aqua et terra
sicut oleum et mel et vinum dulce [286] et omnes res, quae sunt
de substantia gummosa, sunt de rebus congelatis per frigus sicut
tus et gummi arabicum et kakabe et similia. Et ista
conspissantur per calorem et congelantur per frigus [287] et ka-
kabe et inventum super animal notum .
Et hoc, quia approximat animal istud arbori kakabe et adhaesit ei
et hoc, quod facit inspissari kakabe, est calor, qui exivit de
flumine, et kakebe est de arboribus riparum eius.
Quando proicitur in aquam illam, ascendit fumus de eo,
et hoc dixit Aristoteles. Et anerost, quando cadit kakabe
in aquam, fumat et omne, quod est huius. Sed narramus, est
de modis terrae et magis kakabe est gummi descen-
dens ab arbore et lapis congelatus per frigus, non per calo-
rem, dissolvitur et non frangitur. Et omnia, quae liquescunt
per ignem, vincit in eis aqua. Et aliquid componitur ex duo-
bus elementis materialiter sicut cera et suum simile et in aliquibus
vincit terra et aqua, [288] et corpora passiones universaliter ostendunt
complexionem vincentem sicut aurum et argentum et aes et plum-
bum et stagnum et vitrum et similia, et in istis vincit aqua.
Et quia signum huius victoriae est, quia dissolvuntur per
calorem, sed vinum et urina et serum sunt de natura aquae.
Et signum huius est, quod inspissatur per frigus, [289] sed ferrum et
cornu et ossa et ungulae et carna et lignum et pili
et cortices arborum et folia, in eis vincit terra, sed elec-
trum kakabe et mna [?] et mirra et tus et omnia gum-
mi et fructus arborum et cedropa et genera, vincit in
quibusdam terra. Et aliquando indurantur aliqua illorum per frigus,
sed sanguinis et sperma sunt ambo composita ex terra et ae-
re et aqua, quia sanguinis rubicundus intensus spissus
vincit in eo terrestritas. Et signum huius est, quia non arescit per
frigus et dissolvitur per humorem et congelatur per frigus.
Et sperma desiccatur per frigus, sed sanguinis clarus,
qui est non multum rubicundus, vincens in ipso est. Et
signum huius est, quia non arescit per frigus, sed sperma desic-
catur per frigus, quando recedit ab eo calor propter hu-
morem, qui est in ipso .
Per praedictas causas potest quis scire elementum passivum, quod est vincens [290] secundum res, in quibus vincit calor, et quae, in quibus frigus vincit, scitum
est per res, quae faciunt eas inspissari et indurari et sequitur simili per
materiam natura vincens. Nam res compositae ex aqua sunt frigidae nisi adveni
ret eis calor accidentalis extraneus extra naturam sicut calor, qui est
in urina et vino [291] et omnes res terreas calore operatur calor in
eis ut calx et cinis.
Sed materia rerum, quae sunt calidae per calorem
extraneum et frigida, quia componuntur ex aqua et
terra, et indurescunt per frigidus. Corpora composita
ex aqua et terra indurescunt per frigus et corpora composita
ex aqua et terra sunt frigida in veritate nisi adveniat
[COLUMN a] eis calor extraneus ut exuantur a natura sua sicut
res, quae calefiunt per ignem sicut aqua, quae exit a ci-
nere. Nam aqua exiens ex cinere habet calorem
extraneum et universaliter calor extraneus coniungitur et continua-
tur cum calefacto. Omni autem parum aut multum universaliter ut
aer lexiva aut aqua calefacta et res, quae cito pu-
trescunt, sunt frigidae, sunt res, in quibus nascuntur ver-
mes, et hoc per admixionem caloris naturalis per
calorem extraneum, et hoc propter defectum eius, scilicet naturalis caloris

[Page [112r]] .
Et quia dixit Aristoteles in causa putrefactionis, quod est
secundum victoriam frigoris, ut apparet Alexandro, quod in ventre non potest
facere animal, et hoc est, quia putrefactio secundum Aristotelem est aut propter victo
riam caloris extranei aut propter remissionem caloris naturalis,
super quem vincit calor extraneus, et omnes res, quae congelantur et indu
rantur, multum sunt frigidae.
[292] Postquam rememoravimus, quae sunt istae res, iam est
scitum de illis, quod est genus cuiuslibet membri consili-
um partium sicut et caro ossa. Et hoc est, quia iam mani-
festum est in quolibet praedictorum, quia sunt composita
ex elementis et quod ipsorum elementorum vincit super ipsum. [293] Sed
membra organica composita sunt ex similibus partibus
et membra consilium et organica. Non recedit ab eis hoc
nomen quousque mortuum homo animal, cuius fuerunt membra,
et quando fuerit mortuus, habebit nomen hominis per comitan-
tiam et vocabuntur membra nominibus propriis et similitudinem
in nomine ut manus pes. Et hoc est, quia ratio pedis hominis
mortui non dicit plus de suo pede quam de pede dolati
ex lapide, et hoc, scilicet propter figuram solam, et causa huius est, quia
omne inventum invenitur per operationem, quia res, quae apparent
de opere elementorum in carne, est modica, secundum quod apparent de opere
istorum elementorum in igne et aere et aqua et terra. Sed opus, quod apparet
in carne, est alia res praeter opus elementorum. Et propter hoc quaestio
magis completior est materia tanto minus apparet operatio elementorum in
ea et habet aliam passionem ex operatione vel effec-
tu et quaestio minus completa materia supplementa tanto in ea apparet
magis effectum et operationem et elementorum esse. Quoad
sensum et membris non venit nomen nisi propter operationes
manifestas, quae sunt in illis, quae non sunt de operibus elementorum,
tunc non appellatur membra secundum veritatem nominibus suis nisi
quam diu faciunt operationes naturales, quae proportionantur
ad ipsa, non ad elementa. Et quando deficiunt membra propter mor-
tem, non remanent in illis nisi opera elementorum. Et illa sunt opera,
quae conveniunt lapidibus. Et tunc propter hoc erit no-
men dictum de eis per similitudinem et non erit differentia inter
manum mortui et manum dolatam ex lapide, [293] quia utraque
habet eandem figuram et idem opus, scilicet descendere et
differentia est membrorum consilium, quibus diversatur seu
per calidi et sicci et humorem et frigus et modos
receptionum passionum diversarum. Et ista est, si diversan-
tur per has differentias materias, quando est in eis, est una, sed mem-
bra organica suae differentiae sunt operationes. Et propter hoc
habent nomina diversa a nominibus membrorum consilium [294] et causa
generationis partium consilium, quae sunt partes alium et con-
silium, quae exeunt de terra, sunt in genere uno. Et hoc ca-
[COLUMN ] lor et frigus et siccum et humidum et natura operans secundum res
factae artificiales ex istis et operatae artificialiter causae
eorum materiales sunt una, sed operans diversatur. Et hoc
est, quia in illis supradictis est natura operans et in istis
artificiatis est ars. [296] Postquam complevimus notificare
genus cuiuslibet modorum partium consilium et fecimus scire,
quis fuerit modus ille sicut est sanguinis et caro
et sua similia et alia huius, propter quod est ille modus,
et quomodo est, narrabimus, si deus voluerit in quolibet
modorum istorum, quomodo, quid et quando. Et unum principium mo-
tus in quolibet istorum et quousque est finis eius et post
quaeremus res, quae generantur ex illis sicut est homo
et vegetabile et similia eorum de rebus generatis aliis

[Page [112r]] .
Id est perscrutabimus in tribus libris ista ultima dicta, scilicet in libro
de numeris et vegetabilibus et animalibus, et hoc est, quod ad
huc ei remansit de quolibet consilium partium ut dicat qualitatem
generationis suae in eo, quod est ei proprium.
Explicit commentum aut super quartum metheorologicae .