Averroes, Commentum super libro de generatione et corruptione, transl. Michael Scotus. section: 159
1 [70] Sed in hoc etiam contingit questio. Et est, cum generatio VIEW AND COMPARE
2 accidens ex hiis sit circularis, quare igitur quedam VIEW AND COMPARE
3 sunt ita, scilicet si ultimum est, primum est, et VIEW AND COMPARE
4 si primum est, ultimum est; v. g., si nubes sunt, VIEW AND COMPARE
5 pluvia est, et si pluvia est, nubes sunt; et in quibusdam VIEW AND COMPARE
6 non; v. g. quoniam homines et animalia non reciprocantur VIEW AND COMPARE
7 in se circulariter ita quod individua eorum revertantur VIEW AND COMPARE
8 in idem, neque etiam necessarium est si primum VIEW AND COMPARE
9 est quod ultimum sit, quoniam non est necessarium VIEW AND COMPARE
10 si pater fuerit quod iste filius fuerit futurus; sed VIEW AND COMPARE
11 si iste filius est, necessarium est ut pater sit. (Sed non VIEW AND COMPARE
12 procedit in infinitum per essentiam, VIEW AND COMPARE
13 quoniam, si ita esset, non esset filius nisi post esse VIEW AND COMPARE
14 individuorum infinitorum. Et cum ita est, neque ergo VIEW AND COMPARE
15 primum est si ultimum est nisi per accidens, neque ultimum VIEW AND COMPARE
16 est si primum est omnino. Hoc quidem contingit VIEW AND COMPARE
17 istis, secundum quod videtur, quia recte generantur.) Et VIEW AND COMPARE
18 principium considerationis in hiis est utrum sit aliquid VIEW AND COMPARE
19 quod circulariter revertitur et similiter, aut quedam VIEW AND COMPARE

MC De Gen. et Corr. (Lat.)

Averroes, Commentum super libro de generatione et corruptione, transl. Michael Scotus.

Averroes, Commentum super libro de generatione et corruptione, transl. Michael Scotus. Digital copy of Averrois Cordubensis Commentarium medium in Aristotelis De generatione et corruptione libros. (Corpus Commentariorum Averrois in Aristotelem. Versio Latina 4, 1), edd. Francis H. Fobes, Samuel Kurland, Cambridge (Mass.): Mediaeval Academy of America, 1956. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2011. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT7 .

Content
Liber 1 Page: 3
Liber 2 Page: 94