Averroes, Commentum super libro de generatione et corruptione, transl. Michael Scotus. section: 3
1 nomina habent diversa. Dixit Antiquorum igitur quidam VIEW AND COMPARE
2 opinantur quod generatio simplex et alteratio idem sunt, et VIEW AND COMPARE
3 quidam quod generatio sit alia ab alteratione. Dicentes VIEW AND COMPARE
4 enim omnia esse unum, et quod omnia ab uno generantur, VIEW AND COMPARE
5 necesse est eis dicere quod generatio simplex et alteratio VIEW AND COMPARE
6 sunt idem. Et causa in hoc est quod subiectum omnium VIEW AND COMPARE
7 transmutationum apud istos est ens in actu, non transmutabile. VIEW AND COMPARE
8 Facientes autem elementa esse plura uno, ut VIEW AND COMPARE
9 Empedocles et Anaxagoras et Leucippus et Democritus, VIEW AND COMPARE
10 necesse est eis dicere generationem esse aliam ab VIEW AND COMPARE
11 alteratione. Generatio enim fit per congregationem elementorum VIEW AND COMPARE
12 et corruptio per segregationem eorum; alteratio VIEW AND COMPARE
13 autem neque est congregatio neque segregatio. VIEW AND COMPARE
14 Empedocles vero dicebat sex esse elementa, quorum VIEW AND COMPARE
15 duo sunt moventia, scilicet amicitia et lis, et quatuor mobilia, VIEW AND COMPARE
16 scilicet terra et aqua et aër et ignis. Anaxagoras autem VIEW AND COMPARE
17 et Leucippus et Democritus dicebant elementa esse VIEW AND COMPARE
18 infinita. (Sed Anaxagoras ponebat ea esse corpora consimilium VIEW AND COMPARE
19 partium, quorum totum et pars habent idem VIEW AND COMPARE
20 nomen, ut caro et medulla et lignum. Democritus autem VIEW AND COMPARE

MC De Gen. et Corr. (Lat.)

Averroes, Commentum super libro de generatione et corruptione, transl. Michael Scotus.

Averroes, Commentum super libro de generatione et corruptione, transl. Michael Scotus. Digital copy of Averrois Cordubensis Commentarium medium in Aristotelis De generatione et corruptione libros. (Corpus Commentariorum Averrois in Aristotelem. Versio Latina 4, 1), edd. Francis H. Fobes, Samuel Kurland, Cambridge (Mass.): Mediaeval Academy of America, 1956. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2011. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT7 .

Content
Liber 1 Page: 3
Liber 2 Page: 94