Averroes, Compendium of the Parva Naturalia, known as Versio Parisina, transl. Anonymous. section: 138
1 et quomodo per media devenitur a vita ad | mortem sive in mortem, et VIEW AND COMPARE
2 quod propter ignoranciam complexionis naturalis accidunt medico errores VIEW AND COMPARE
3 inevitabiles. VIEW AND COMPARE
4 In plantis autem sunt alie cause a predictis, propter quas ipse sunt VIEW AND COMPARE
5 longioris vite quam animalia: quarum una est quia in eis alique partes VIEW AND COMPARE
6 possunt corrumpi et in earum locum alie generari, sicut apparet in VIEW AND COMPARE
7 corrupcione et in regeneracione ramorum et radicum; alia est quia plus VIEW AND COMPARE
8 caloris acquirunt a sole quam animalia; tercia est quia habent suum VIEW AND COMPARE
9 alimentum coniunctum; quarta est quia forma earum est vicinior formis VIEW AND COMPARE
10 simplicibus quam forma animalium. Propter quod minor est contrarietas VIEW AND COMPARE
11 inter ipsas et corpora simplicia quam sit animalium, et ideo minus agunt VIEW AND COMPARE
12 corpora simplicia in ipsas quam in animalia. Quanto enim maior est VIEW AND COMPARE
13 contrarietas inter aliqua, tanto actio unius in alterum erit forcior; et VIEW AND COMPARE
14 quanto contrarietas erit minor, tanto erit inter ea actio debilior. Antiqui VIEW AND COMPARE
15 autem ignorantes causas essenciales predictas longitudinis vite et brevi- VIEW AND COMPARE
16 tatis eius conversi sunt ad assignandum causas accidentales. Et quidam VIEW AND COMPARE
17 eorum posuerunt causas longitudinis vite loca calida et sicca; alii autem VIEW AND COMPARE
18 magnitudinem corporis; alii vero multitudinem sanguinis. Sed si aliquis VIEW AND COMPARE
19 locus per se debet esse causa longitudinis vite, oportet quod ille sit locus VIEW AND COMPARE
20 calidus et humidus, sicut patet ex superioribus. Per accidens tamen talis VIEW AND COMPARE
21 locus est causa corrupcionis, quoniam caliditas et humiditas accidentales VIEW AND COMPARE

SC Parva Nat. (Lat.) – Vers. Parisina

Averroes, Compendium of the Parva Naturalia, known as Versio Parisina, transl. Anonymous.

Averroes, Compendium of the Parva Naturalia, known as Versio Parisina, transl. Anonymous. Digital copy of Averrois Cordubensis Compendia librorum Aristotelis qui Parva naturalia vocantur (Corpus Commentariorum Averrois in Aristotelem. Versio latina 7), edd. Aemilia Ledyard Shields, Harry Blumberg, Cambridge (Mass.): Mediaeval Academy of America, 1949. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2011. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT12 .

Content
De sensu et sensato Page: 3
De memoria et reminiscentia Page: 47
De sompno et vigilia Page: 75
De causis longitudinis et brevitatis vite Page: 129