Averroes, Commentum super libro physicorum, VIII. c.78, c.79, c.86, transl. Michael Scotus. section: 2
1 In hoc capitulo vult declarare quod hic motor primus non est VIEW AND COMPARE
2 in materia, sed subsistens per se. Et hoc, si an | te declaratum sit, hic VIEW AND COMPARE
3 proprius declarabitur. Dicit ergoNunc autem volumus declarare hunc VIEW AND COMPARE
4 motorem esse | immobilem,neque per se neque per accidens, neque est VIEW AND COMPARE
5 potentia in corpore. Quod intendit hic probare. In predictis enim VIEW AND COMPARE
6 probatum est ipsum esse non corpus neque mobile per accidens, sed VIEW AND COMPARE
7 hec probatio est magis propria, in qua probatur ipsum esse extra VIEW AND COMPARE
8 materiam. VIEW AND COMPARE
9 Deinde inducit ea que se habent sicut propositiones ad VIEW AND COMPARE
10 habendam certitudinem de hac questione. Et dixitdeterminantes prius VIEW AND COMPARE
11 etc. Hoc autem dicit eo quod declaratum est corpus infinitum esse VIEW AND COMPARE
12 impossibile esse. Sed iam declaratum est motorem infinitum esse et VIEW AND COMPARE
13 tempus infinitum esse. Vult ergo probare cuiusmodi esse est esse VIEW AND COMPARE
14 huius motoris. Et dicitSit ergo A motor, et quod movetur Betc., idest VIEW AND COMPARE
15 dico ergo quod impossibile est motorem finitum movere tempore VIEW AND COMPARE
16 infinito. Verbi gratia: sit A quod movet, et B quod movetur, et C VIEW AND COMPARE
17 tempus infinitum; et accipiamus partem motoris, qui est A, et illa VIEW AND COMPARE
18 pars sit D et moveat partem eius quod movetur, scilicet B, et illa pars VIEW AND COMPARE
19 sit H. Et hec positio est possibilis eo quod motor qui est potentia in VIEW AND COMPARE
20 corpore potest dividi. VIEW AND COMPARE
21 Deinde dicitNon ergo movebit illudetc., idest D VIEW AND COMPARE
22 ergo non movebit H in tempore equali tempori C infinito, in quo A VIEW AND COMPARE
23 movet B, cum D sit pars A, potentia autem partis minor sit potentia VIEW AND COMPARE
24 totius, et maius totum est, et quod maius est movet tempore longiori. VIEW AND COMPARE
25 Hec enim propositio verificata est in pluribus locis, ut in fine VIEW AND COMPARE
26 septimi. Deinde dicitNon ergo erit tempus infinitum,idest non ergo D VIEW AND COMPARE

LC Physics VIII (Lat.) – ed. Guldentops

Averroes, Commentum super libro physicorum, VIII. c.78, c.79, c.86, transl. Michael Scotus.

The information is currently not available. Please contact us for further information: info-averroes@uni-koeln.de

Content
Liber 8 Page: 1
-Textus/Commentum [78] Page: 1
-Textus/Commentum [79] Page: 7
-Textus/Commentum [86] Page: 15