Averroes, Commentum super libro physicorum, VIII. c.78, c.79, c.86, transl. Michael Scotus. section: 7


Textus/Commentum [79]

Textus/Commentum [79]
1 Quoniam autem impossibile est omnino in magnitudine finita esse potentiam VIEW AND COMPARE
2 infinitam, ex hiis declarabitur. Sit que maior potentia agit equaliter in tempore VIEW AND COMPARE
3 minori, verbi gratia calefacit aut sanat et universaliter movet. Necesse est ergo VIEW AND COMPARE
4 finitum, cum potentia eius sit infinita, agere in passibile maiorem passionem VIEW AND COMPARE
5 quam quod finitam. Infinitum enim maius est. Non autem hausmodi potest esse VIEW AND COMPARE
6 tempus. Si enim A sit tempus in quo potentia infinita calefacit aut elevat, et in VIEW AND COMPARE
7 tempore A agit illam eandem actionem potentia finita. Accipientes enim semper VIEW AND COMPARE
8 potentiam maiorem ac finitam necesse est aliquando pervenire ad quod moveat in VIEW AND COMPARE
9 tempore A. Augentes enim semper finitum superat omne terminatum et VIEW AND COMPARE
10 diminuentes semper diminuitur similiter. Movet ergo finitum in tempore in quo VIEW AND COMPARE
11 infinitum movet, quod est impossibile. Non ergo finiti est potentia infinita. VIEW AND COMPARE
12 Cum declaravit impossibile esse quod motor finitus moveat VIEW AND COMPARE
13 aliquod finitum tempore infinito, et hoc quod dicimus 'motor finitus' VIEW AND COMPARE
14 intelligimus motorem finitum potentia et magnitudine, sed hoc VIEW AND COMPARE
15 quidem quod motor, cum fuerit corpus, sit finite magnitudinis, iam VIEW AND COMPARE
16 probatum est in tertio, quod autem sit finite potentie cum sit corpus VIEW AND COMPARE
17 finitum, hoc nondum manifestum est, vult illud hic probare. Cum VIEW AND COMPARE
18 enim habuit quod omnis corporis potentia est finita, et adiunxit hanc VIEW AND COMPARE
19 propositionem quam prius probavit, scilicet quod habens potentiam VIEW AND COMPARE
20 finitam non potest movere corpus finitum tempore infunito, habebit VIEW AND COMPARE
21 quod hic motus cuius tempus, ut demonstratum est, est infinitum VIEW AND COMPARE
22 non potest fieri a corpore neque potentia in corpore existente. VIEW AND COMPARE

LC Physics VIII (Lat.) – ed. Guldentops

Averroes, Commentum super libro physicorum, VIII. c.78, c.79, c.86, transl. Michael Scotus.

The information is currently not available. Please contact us for further information: info-averroes@uni-koeln.de

Content
Liber 8 Page: 1
-Textus/Commentum [78] Page: 1
-Textus/Commentum [79] Page: 7
-Textus/Commentum [86] Page: 15