Averroes, Determinatio in poetriam Aristotelis, transl. Hermannus Alemannus. section: 32
1 gloria : « Quid est quod sperem post familiam VIEW AND COMPARE
2 Muthurrikin VIEW AND COMPARE
3 deseren- VIEW AND COMPARE
4 tem habitationem suam, et post Eiedin terram Alkawarniky et VIEW AND COMPARE
5 Stediey et Baraky et castrum munitum de Scendedin descenderunt ad VIEW AND COMPARE
6 Enkyratin, ubi descendit super eos aqua Eufratis veniens de Etwetyn. VIEW AND COMPARE
7 Impulerunt venti habitationes ipsorum tamquam ex VIEW AND COMPARE
8 conducto VIEW AND COMPARE
9 super eos irruentes. Video ergo suavitatem vite et omne eius solatium VIEW AND COMPARE
10 aliquo dierum desinere et operire ». VIEW AND COMPARE
11 [99] Dixit. Et partes huius speciei sunt partes artis laudative modeste de VIEW AND COMPARE
12 circulatione et directione et compositione ex utrisque, et forsitan VIEW AND COMPARE
13 erunt quedam partes ipsius passiones sicut se habet in arte laudativa VIEW AND COMPARE
14 modesta. VIEW AND COMPARE
15 [100] Et mentionem fecit differentiarum inter artem laudativam VIEW AND COMPARE
16 et ceteras artes poetrie apud ipsos et propriorum que appropriantur VIEW AND COMPARE
17 illis aliis poematibus in ponderibus et partibus et representatione et VIEW AND COMPARE
18 quantitate, et quoniam hic sunt pondera competentia magis quibus- VIEW AND COMPARE
19 dam poematibus quam aliis. Et dixit : quis poetarum bene se habuerat VIEW AND COMPARE
20 in his rebus et quis non ; et in omnibus his extulit Homerum. Et VIEW AND COMPARE
21 omnia hec propria sunt eis et quicquam huiusmodi non est reper- VIEW AND COMPARE
22 tum apud nos, aut quia hoc cuius fecit mentionem non est commune VIEW AND COMPARE
23 omnibus aut pluribus nationibus, aut quia contingit hoc Arabibus VIEW AND COMPARE
24 in rebus istis tamquam non competeret nature ipsorum. Et hoc magis VIEW AND COMPARE
25 conveniens videtur ; non enim poneret in hoc libro suo quod esset VIEW AND COMPARE
26 proprium genti sue, sed quod commune esset omnibus nationibus VIEW AND COMPARE
27 naturalibus. VIEW AND COMPARE
28 [101] Dixit. Et oportet ut hoc quod inducit poeta quasi proemium mo- VIEW AND COMPARE
29 dicum sit et breve in comparatione eius in quo consistit representatio VIEW AND COMPARE
30 quemadmodum faciebat Homerus. Ipse etenim modicum morabatur VIEW AND COMPARE
31 in ponendo prologum ; et postmodum spaciose et copiose accedebat ad VIEW AND COMPARE
32 propositum negocii representandi, quamvis tamen non inducebat VIEW AND COMPARE
33 quicquam in hoc preterquam ea que consueta erant. Insolita enim VIEW AND COMPARE
34 moleste feruntur. [102] Et dixit hoc quidem, ut estimo, propterea quod VIEW AND COMPARE
35 nationibus in assimilationibus suis consuetudines sunt proprie propter VIEW AND COMPARE
36 aliqua que apud ipsos sunt, unde sumere possunt metaphoras que VIEW AND COMPARE
37 non sunt note apud alias nationes, ut est desertum arenosum quod VIEW AND COMPARE
38 dicitur Zarabim, ubi plurimi habitant colubri et lacerte ; et videtur de VIEW AND COMPARE
39 longe venientibus quod locus ille sit lacus et colubri et lacerte sint VIEW AND COMPARE
40 pisces. Soliti sunt ergo dicere circa VIEW AND COMPARE
41 aliquid VIEW AND COMPARE
42 simile deceptis. « Pisces VIEW AND COMPARE
43 et lacum aspexisti Zarabi » ; et ex hoc dictum est in Alkorano :« Qui VIEW AND COMPARE
44 intentum opus derelinquunt similes sunt aspectoribus Zarabi ». VIEW AND COMPARE
45 [103] Dixit. Et quando protelatur sermo et non fuerit in ipso commutatio VIEW AND COMPARE
46 neque representatio, tunc oportet curam adhiberi ut sint dictiones manifeste significationis, quales sunt dictiones VIEW AND COMPARE
47 significantes res ipsas VIEW AND COMPARE
48 non contrarias ipsarum aut diversas, et sit ipsarum compositio seu VIEW AND COMPARE
49 constructio notoria famosa apud ipsos, et sit facilis pronunciationis. VIEW AND COMPARE

MC Poetics (Lat.)

Averroes, Determinatio in poetriam Aristotelis, transl. Hermannus Alemannus.

Averroes, Determinatio in poetriam Aristotelis, transl. Hermannus Alemannus. Digital copy of De arte poetica. Translatio Guillelmi de Moerbeka. Accedunt Expositio media Averrois sive ‘Poetria’ Hermanno Alemanno interprete et specimina translationis Petri Leoni (Aristoteles Latinus 33), ed. Laurentius Minio-Paluello, Bruxelles–Paris: Desclée de Brouwer, 1968. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2011. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT1 .

Content