Averroes, Determinatio in poetriam Aristotelis, transl. Hermannus Alemannus. section: 33
1 Et videtur quod istud sit plurimum eius quod secundum linguam VIEW AND COMPARE
2 Arabum decens elocutio dicitur. Est tamen decens quoque elocutio VIEW AND COMPARE
3 cum oratio fuerit manifeste veritatis et notoria ; veritas enim quam VIEW AND COMPARE
4 complectitur veniam largitur paucitati decoris et paucitati transum- VIEW AND COMPARE
5 ptionis metaphorice et paucitati transumptionis poetice. VIEW AND COMPARE
6 [104] Dixit. Errores autem qui accidunt in poemate pro quibus redarguen- VIEW AND COMPARE
7 dus est poeta sex sunt manerierum. Quarum una est ut eius representa- VIEW AND COMPARE
8 tio sit per aliquid quod non sit possibile, immo per inpossibile. Et VIEW AND COMPARE
9 eius exemplum secundum me est sermo Ibinalmutari describentis VIEW AND COMPARE
10 lunam existentem in defectu, et dicentis sic : « Aspice ad ipsam ; VIEW AND COMPARE
11 est quasi navicula argentea aggravata pondere ambre ». Istud qui- VIEW AND COMPARE
12 dem inpossibile est, placet tamen propter vehementem similitudinem, VIEW AND COMPARE
13 et quia per hoc non intendi instigationem ad aliquid neque prohibi- VIEW AND COMPARE
14 tionem ab aliquo. Oportet ergo ut fiat representatio per rem existen- VIEW AND COMPARE
15 tem aut per rem que putetur existens, prout fit representatio malo- VIEW AND COMPARE
16 rum per demones aut per aliquid cuius existentia sit possibilis, ut VIEW AND COMPARE
17 in pluribus non in paucioribus aut in equalibus ; hec etenim species VIEW AND COMPARE
18 existendi magis conveniens est rethorice quam poetrie. [105] Secunda vero VIEW AND COMPARE
19 maneries est erroris poete ut distortam adducat representationem VIEW AND COMPARE
20 prout accidit pictori ut addat in forma quam pingit membrum quod VIEW AND COMPARE
21 non competit ei aut ponat ipsum in loco non competenti ; ut si quis VIEW AND COMPARE
22 in quadrupede ponat pedes posteriores ante et anteriores retro. Et VIEW AND COMPARE
23 oportet ut exempla horum perspiciantur in poetarum arabicorum VIEW AND COMPARE
24 poematibus. Et secundum me propinquum huic intentioni est dictum VIEW AND COMPARE
25 cuiusdam modernorum de Anadaluscia describentis equum vulnera- VIEW AND COMPARE
26 tum revertentem a prelio, sic dicentis : « Et super auriculas eius VIEW AND COMPARE
27 auricula tertia », quam expresserat ferrum lanceatum. [106] Et maneries VIEW AND COMPARE
28 tertia est ut representet rationalia per irrationalia ; nam et hoc quoque VIEW AND COMPARE
29 redarguendum est. Veritas nempe in hac representatione modica est VIEW AND COMPARE
30 et mendacium multum, nisi assignet talia accidentia que communia VIEW AND COMPARE
31 sunt rationali et irrationali ; nam et hoc interdum tolerabile fit propter VIEW AND COMPARE
32 consuetudinem, prout consueverunt Arabes assimilare mulieres campis VIEW AND COMPARE
33 et vaccis silvestribus, et iuvenes hinnulis cervorum. [107] Et maneries VIEW AND COMPARE
34 quarta est ut assimiletur res simili sui contrarii aut ipsimet contrario, VIEW AND COMPARE
35 prout consuetudo est Arabum dicere de mulieribus modesti contuitus VIEW AND COMPARE
36 quoniam egra habent cilia ; et intendunt eas commendare per hoc VIEW AND COMPARE
37 de pulchritudine oculorum et modestia aspectus. Et propinquum VIEW AND COMPARE
38 huic est verbum ipsorum : « Pertigerunt ad vesperam tamquam VIEW AND COMPARE
39 egrotantes ex liberalitate ». Et verbum alterius : « Dirupta fuit illius VIEW AND COMPARE
40 camisia, et apparuit in media aula tamquam egrotans pre verecun- VIEW AND COMPARE
41 dia ». Omnia inquam hec contraria sunt attributis decentibus, et nihi- VIEW AND COMPARE
42 lominus veniam merentur propter sic loquendi consuetudinem. [108] Et VIEW AND COMPARE
43 maneries quinta est ut adducantur nomina significantia duo contraria VIEW AND COMPARE
44 equaliter, ut ' percussio ' significans percutientis actum et percussi VIEW AND COMPARE
45 passionem et cetera huiusmodi, que multa in idiomatibus reperiuntur. VIEW AND COMPARE
46 [109] Et maneries sexta est ut relinquatur representatio poetica, et intenda- VIEW AND COMPARE
47 tur persuasio rethorica et sermones inductivi credulitatis. Et precipue VIEW AND COMPARE
48 quando fuerit sermo abiectus modice persuasionis. Et istud habet VIEW AND COMPARE

MC Poetics (Lat.)

Averroes, Determinatio in poetriam Aristotelis, transl. Hermannus Alemannus.

Averroes, Determinatio in poetriam Aristotelis, transl. Hermannus Alemannus. Digital copy of De arte poetica. Translatio Guillelmi de Moerbeka. Accedunt Expositio media Averrois sive ‘Poetria’ Hermanno Alemanno interprete et specimina translationis Petri Leoni (Aristoteles Latinus 33), ed. Laurentius Minio-Paluello, Bruxelles–Paris: Desclée de Brouwer, 1968. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2011. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT1 .

Content