Averroes, Determinatio in poetriam Aristotelis, transl. Hermannus Alemannus. section: 4
1 untur autem due hee differentie nisi in assimilatione et representatione VIEW AND COMPARE
2 que fiunt per sermonem, non in representatione que fit per metrum VIEW AND COMPARE
3 neque in representatione que fit per consonantiam. Et in assimilatione VIEW AND COMPARE
4 que fit per sermonem inveniuntur tres differentie. Et est assimilatio VIEW AND COMPARE
5 per quam intenditur convenientia assimilati cum suo assimilabili preter ostensionem aliquam decentis aut turpis, sed solum intenditur VIEW AND COMPARE
6 ipsamet convenientia ; et hec assimilationis species est quasi materia VIEW AND COMPARE
7 apta ad hoc ut alteretur seu permutetur ad utramque duarum extre- VIEW AND COMPARE
8 mitatum : scilicet assumitur interdum ad ostensionem decentie valde VIEW AND COMPARE
9 exprimendo ipsam, et interdum permutatur ad ostensionem alicuius VIEW AND COMPARE
10 turpitudinis, similiter valde exprimendo illam. VIEW AND COMPARE
11 [9] Dixit. Et ista fuit via Homeri, videlicet quod ipse procedebat in VIEW AND COMPARE
12 suis assimilationibus per convenientiam exprimens decentiam et VIEW AND COMPARE
13 turpitudinem ; et quorumdam poetarum bona operatio consistit VIEW AND COMPARE
14 penes convenientiam tantum ; et quorumdam penes ostensionem de- VIEW AND COMPARE
15 centie et turpitudinis ; et quorumdam penes coniunctionem utrorum- VIEW AND COMPARE
16 que simul, ut Homeri. Et ipse, scilicet Aristotiles, ponit exempla de VIEW AND COMPARE
17 qualibet manerie illorum per poetas qui fuerunt in tempore ipsorum VIEW AND COMPARE
18 famosi seu notorii, et in legibus ipsorum, et per usum cuiuslibet VIEW AND COMPARE
19 maneriei istarum trium manerierum assimilationum. VIEW AND COMPARE
20 [10] Et tibi non erit difficile invenire exempla in poematibus Arabum, VIEW AND COMPARE
21 licet plura ipsorum poemata non sint, ut ait Abunazrin Alfarabius, VIEW AND COMPARE
22 nisi circa voluptatum genera. Species vero poetrie quam elegiam no- VIEW AND COMPARE
23 minant non est nisi incitatio ad actus coituales, quos amoris nomine VIEW AND COMPARE
24 obtegunt et decorant ; ideoque oportet ut a talium carminum lectione VIEW AND COMPARE
25 abstrahantur filii, et instruantur et exerceantur in carminibus que VIEW AND COMPARE
26 ad actus fortitudinis et largitatis sive liberalitatis incitant et incli- VIEW AND COMPARE
27 nant ; non enim instigant Arabes in carminibus suis nisi ad has duas VIEW AND COMPARE
28 virtutes e numero virtutum, neque simpliciter ad has in quantum VIEW AND COMPARE
29 virtutes sunt, sed in quantum per eas acquiritur altitudo honoris et VIEW AND COMPARE
30 glorie. Modus autem poematum in quo intenditur tantum convenien- VIEW AND COMPARE
31 tia, reperitur pluries in eorum carminibus ; ideoque multotiens indu- VIEW AND COMPARE
32 cunt proprietates et accidentia corporum metallicorum et consimilium VIEW AND COMPARE
33 mineralium et etiam terre nascentium et animalium ; VIEW AND COMPARE
34 [11] Greci vero VIEW AND COMPARE
35 non multiplicant talia in poematibus suis, nisi in quantum per ea VIEW AND COMPARE
36 intendunt tradere documenta et precepta ad sequendas virtutes et VIEW AND COMPARE
37 respuenda vitia aut quaslibet alias bonitates operabiles aut scientiales. VIEW AND COMPARE
38 [12] Et patet per hanc divisionem quoniam maneries assimilationum VIEW AND COMPARE
39 tres habent radices, et quoniam earum differentie sunt tres, et patet VIEW AND COMPARE
40 etiam que sunt ille tres differentie et tres maneries ; et videtur, quando VIEW AND COMPARE
41 inducta fuerint poemata, haberi certitudo quoniam non est VIEW AND COMPARE
42 hic VIEW AND COMPARE
43 maneries quarta manerierum assimilationum neque differentia quarta VIEW AND COMPARE
44 differentiarum illarum manerierum. VIEW AND COMPARE
45 [13] Dixit. Originis autem poetrie naturaliter in homine due videntur VIEW AND COMPARE
46 esse cause. Prima quidem quoniam in homine existit VIEW AND COMPARE
47 naturaliter VIEW AND COMPARE

MC Poetics (Lat.)

Averroes, Determinatio in poetriam Aristotelis, transl. Hermannus Alemannus.

Averroes, Determinatio in poetriam Aristotelis, transl. Hermannus Alemannus. Digital copy of De arte poetica. Translatio Guillelmi de Moerbeka. Accedunt Expositio media Averrois sive ‘Poetria’ Hermanno Alemanno interprete et specimina translationis Petri Leoni (Aristoteles Latinus 33), ed. Laurentius Minio-Paluello, Bruxelles–Paris: Desclée de Brouwer, 1968. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2011. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT1 .

Content