Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. section: 17


Liber 2

<Liber secundus>
1 [1] Et remansit iterum declaratio una adiuncta iam dicto, ad VIEW AND COMPARE
2 inquirendum uidelicet intellectum in actu, qui moueat materialem VIEW AND COMPARE
3 et reducat eum in actum, sicut reperiuntur haec duo in quolibet VIEW AND COMPARE
4 generabili et corruptibili specie, hoc est potentiale et actuale, VIEW AND COMPARE
5 quod trahit illud in actum. Et secundum Aristotelem in libro De VIEW AND COMPARE
6 Anima haec uia est manifestior ad inueniendum intellectum VIEW AND COMPARE
7 abstractum, qui ducat intellectum materialem ad actum. VIEW AND COMPARE
8 [2] Et dicentibus nobis quod intelligere est simile ipsi sentire, VIEW AND COMPARE
9 non debes propter hoc credere quod hic intellectus est extra VIEW AND COMPARE
10 animam, sicut sensus est extra animam, quia intelligibile, quod VIEW AND COMPARE
11 est comparatum intellectui materiali comparatione sensati ad VIEW AND COMPARE
12 sensum, est in anima et sensatum est extra animam. Et propter VIEW AND COMPARE
13 hoc non de necessitate est quod haec intelligibilia sint separabilia, VIEW AND COMPARE
14 ut opinatus est Plato, et anima recipitur in definitione VIEW AND COMPARE
15 intelligibilium speculabilium, sensus autem non. VIEW AND COMPARE

De Animae Beatitudine (Lat.)

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler.

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. Digital copy of Averroès, La béatitude de l’âme. Éditions, traductions annotées, études doctrinales et historiques d’un traité d’«Averroès», par Marc Geoffroy et Carlos Steel, Paris: Vrin, 2001, pp. 134–192. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2013. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT23 .

Content
Liber 1 Page: 134
Liber 2 Page: 164