Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. section: 44
1 hoc ex hoc, quod accidit in sagitta directa. Et dicit in Metaphysica sua, quod non sequitur, ut fiat accidens ex sibi simili nec in specie nec in genere sicut sequitur in qualitatibus, quae sunt substantiae. VIEW AND COMPARE
2 Et expositores dant secundam causam, scilicet illuminationem. Dicunt enim, quod lux in eo, quod lux videtur calefacere, quando reflectitur. Et dicunt, quod non est de accidentibus propriis ignis, sed de accidentibus communibus igni et corpori caelesti. VIEW AND COMPARE
3 Et forte dicendum est ad hoc, quod non est remotum, ut calor dicatur in eis aequivoce, scilicet quod actio eorum diversificatur. Calor enim ignis corrumpit et destruit essentiam et maxime ignis illuminantis. Calor vero corporis caelestis largitur vitam vegetalem et animalem. Et secundum hoc calor erit duobus modis: calor, qui est de qualitatibus passivis, quae transmutant substantiam rei, in qua sunt, et calor, qui non est ex qualitatibus passivis sicut est dispositio in dyaphaneitate et non dyaphaneitate, sed secundum quod quaedam sequuntur qualitatem passivam, et quaedam non. Considerantes autem actionem stellarum in tempore aliquo vere dicuntur, quod quaedam largiuntur calorem et siccitatem et quaedam frigus et humiditatem et quaedam frigus et siccitatem. Et quattuor qualitates communes corporibus caelestibus et elementis quattuor dicuntur aequivoce aut secundum prius et posterius. VIEW AND COMPARE
4 Et forte corpora caelestia largiuntur calorem, licet non sint calida in se. Non enim sequitur, ut omne faciens aliquod accidens disponatur per illud, verbi gratia quoniam non omne, quod movet, debet moveri nec omne, quod nigrificat, debet esse nigrum. Et hoc etiam apparet ex hoc, quia si alteratum esset ex alterato ut calidum ex calido et elementum ex elemento, tunc procederetur in infinitum et non inveniretur primum alterans sicut sequitur in motu. Necesse est igitur pervenire ad alterans, non alteratum, sicut ad movens, non motum. Sed differunt, quia motus in loco non pervenit nisi ad aliquod movens se secundum totum et ex se movens aliud. In alterationibus vero potest pervenire ad alteram per ali- VIEW AND COMPARE

De Substantia Orbis (Lat.)

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus.

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. Revised digital copy of Alvaro de Toledo, Commentario al “De substantia orbis” De Averroes (Aristotelismo y Averroismo), ed. Manuel Alonso, Madrid: Bolaños y Aguilar, 1941. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2012. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT2 .

Content
Caput 1 Page: 34
Caput 2 Page: 128
Caput 3 Page: 195
Caput 4 Page: 240
Caput 5 Page: 254