Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. section: 26
1 Et universaliter quia declaratum est actionem istius corporis esse aeternam, declaratum est fieri eius non existere per suum subiectum et suum subiectum esse simplex, non compositum ex materia et forma. Quoniam si ita esset, esset generabile et corruptibile. Et quod dicunt incipientes philosophari, quod animae istorum corporum sunt formae in materiis et quod adquirant aeternitatem ex formis non in materiis, nihil est. Contingeret enim, ut illud, quod non habet naturam essendi aeternum, adquireret aeternitatem ab alio. Natura enim generabilis et corruptibilis non recipit aeternitatem ab alio, et hoc manifestum est ei, qui considerat fundamenta Aristotelis. Declaratum est igitur ex hoc sermone, quae est substantia caeli, et hoc, quod fuit hic dictum, quemadmodum invenitur probatum ab Aristotele in suis libris et quemadmodum sequitur ex suis dictis. Sed apparet ex verbis Aristotelis, quod declaravit omnia ista in libris, qui non pervenerunt ad nos. Vocetur ergo iste tractatus sermo De Substantia Orbis. Dignior est enim hoc nomine, quod intitulavi hoc titulo. VIEW AND COMPARE


Caput 2

[Caput 2. De natura corporis coelestis, quopacto sit simplex, non compositum, non grave, neque leve: ac de pluribus ipsius accidentibus]

De Substantia Orbis (Lat.)

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus.

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. Revised digital copy of Alvaro de Toledo, Commentario al “De substantia orbis” De Averroes (Aristotelismo y Averroismo), ed. Manuel Alonso, Madrid: Bolaños y Aguilar, 1941. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2012. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT2 .

Content
Caput 1 Page: 34
Caput 2 Page: 128
Caput 3 Page: 195
Caput 4 Page: 240
Caput 5 Page: 254