Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. section: 25
1 Et non fuit dictum caelum habere animam nisi propter appetitum existentem in eo ad motum localem. Appetitus autem, qui est in hoc corpore, non est, nisi quia est corpus caeleste vivum per se, appetens per se, non propter potentiam existentem in eo divisibilem per eius divisionem. Esset enim generabile et corruptibile, et dicitur esse motum per principium separatum, quod est in eo, non per principium, quod est pars in eo. Et hoc modo dicitur vivum et intelligens. Et si esset intelligens per partem in eo, non esset intelligens per se et esset simile homini in hoc, quod homo est intelligens per partem in ipso et similiter est vivus et appetens et movens in loco. VIEW AND COMPARE

De Substantia Orbis (Lat.)

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus.

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. Revised digital copy of Alvaro de Toledo, Commentario al “De substantia orbis” De Averroes (Aristotelismo y Averroismo), ed. Manuel Alonso, Madrid: Bolaños y Aguilar, 1941. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2012. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT2 .

Content
Caput 1 Page: 34
Caput 2 Page: 128
Caput 3 Page: 195
Caput 4 Page: 240
Caput 5 Page: 254