Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. section: 24
1 Et non est dicendum, quod formae, quibus moventur corpora caelestia, sint aliae ab eis, ad quas moventur, et quod illae, quae dicebantur esse non in materia omnino et carent situ, sint formae, ad quas moventur, et illae, quibus moventur, sint formae in materiis, et quod sint divisibiles per divisionem ipsorum, scilicet corporum. Quoniam si ita essent, tunc illae formae existerent in subiectis suis et moverentur per motum subiectorum earum et sic dividerentur per divisionem subiectorum. Motum enim, si movetur essentialiter, erit divisibile essentialiter, et si per accidens, per accidens, scilicet per suum esse individuum. Nihil est igitur in corporibus caelestibus, quo forma, qua est motus, differat a forma, ad quam est motus. Immo sunt eadem forma et non differunt dispositione. Et si ita esset, tunc suum movere esset finitum. Quod enim movet, quoniam movetur, quando movet, impossibile est, quod sit principium motus aeterni ut dixit Aristoteles, quia intellectus et intellectum idem sunt in corporibus caelestibus. Et hoc totum dictum est in aliis. VIEW AND COMPARE

De Substantia Orbis (Lat.)

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus.

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. Revised digital copy of Alvaro de Toledo, Commentario al “De substantia orbis” De Averroes (Aristotelismo y Averroismo), ed. Manuel Alonso, Madrid: Bolaños y Aguilar, 1941. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2012. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT2 .

Content
Caput 1 Page: 34
Caput 2 Page: 128
Caput 3 Page: 195
Caput 4 Page: 240
Caput 5 Page: 254