Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. section: 45
1 quam dispositionem in eo, quod non habet causam. Et ista sunt corpora caelestia. Sed ista dispositio, quae est in eis, forte est de genere eius, quod agit in aliud, et forte non, verbi gratia quia calefactio, quam facit in inferioribus, est ex natura nec calida nec frigida sicut motus eius est ex natura nec gravis nec levis. Et hoc est magis, quod apparet. Et quia istae quattuor qualitates sunt activae et passivae ab aliis, necesse est pervenire ad aliquas qualitates activas, non passivas. Et apparentius est et dignius, ut istae, quae sunt hic, non reducantur ad qualitates, quae sunt sui generis. Et si ponatur dici per prius et posterius, sequeretur enim ut de genere qualitatum passivarum, sed aliud non passivum, quod est remotum. Apparet igitur ex hoc, quod ignis non est primum calefaciens. Sed necesse est, quod primum calefaciens calefaciat per qualitatem non passivam sicut movens movet per dispositionem non mobilem. VIEW AND COMPARE


Caput 3

[Caput 3. Formam coeli virtutem esse non in corpore: ipsumque simplex esse, non compositum: eiusque virtutem, in actione finitam, infinito, aeternoque tempore movere]

De Substantia Orbis (Lat.)

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus.

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. Revised digital copy of Alvaro de Toledo, Commentario al “De substantia orbis” De Averroes (Aristotelismo y Averroismo), ed. Manuel Alonso, Madrid: Bolaños y Aguilar, 1941. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2012. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT2 .

Content
Caput 1 Page: 34
Caput 2 Page: 128
Caput 3 Page: 195
Caput 4 Page: 240
Caput 5 Page: 254