Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. section: 46
1 Quia declaratum est corpora caelestia componi ex movente ei moto, et quod movens in eis non est corpus sicut est dispositio de ceteris motis ex se, et hoc est intentio octavi Physicorum, in quo declaratum est, quod motus, quo movetur hoc corpus aeternum, est ingenerabilis et incorruptibilis. Et quia hoc declaratum est, scitum fuit illic, quod istud movens non est virtus in corpore sicut est in animalibus, scilicet quod moventia ipsa sunt virtutes in corporibus. Et hoc fuit ponendo duas propositiones, quarum prima est, quod omnis virtus in materia est finitae motionis. Altera autem est, quod omnis virtus, quae est in corpore caelesti, est infinitae motionis. Ex quibus concluditur, quod virtus, quae est in corpore caelesti, non est in materia. Propositio autem dicens, quod virtus, quae est in corpore caelesti, est infinitae motionis, declaratur in octavo Physicorum per aeternitatem motionis et temporis. Dicens vero, quod omnis virtus, quae est in materia, est finita, est manifesta per hoc, quod omnis virtus in corpore, scilicet virtus corporalis materialis, videtur dividi per divisionem corporis secundum paucitatem et multitudinem. Si igitur omne corpus est finitum, ut declaratum est in tertio Physicorum, impossibile est virtutem infinitam esse in corpore. Et hoc manifestum est per inductionem. Et Aristoteles laboravit in octavo ad declarandum hoc ex fundamentis declaratis ab ipso, scilicet quod omnis motus VIEW AND COMPARE

De Substantia Orbis (Lat.)

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus.

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. Revised digital copy of Alvaro de Toledo, Commentario al “De substantia orbis” De Averroes (Aristotelismo y Averroismo), ed. Manuel Alonso, Madrid: Bolaños y Aguilar, 1941. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2012. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT2 .

Content
Caput 1 Page: 34
Caput 2 Page: 128
Caput 3 Page: 195
Caput 4 Page: 240
Caput 5 Page: 254