Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. section: 47
1 est in tempore, ex quo intulit, quod si virtus infinita est in corpore finito, contingeret istud moveri per illum et non in tempore. Corpora enim non excedunt se in velocitate et tarditate nisi ex excessu eorum in virtutibus motivis materialibus. Et excessus virtutum sequitur excessum corporum, scilicet quod corpus, cuius virtus est maior, est velocioris motus, ex quo sequitur, quod si aliquod corpus habet virtutem infinitam, quod moveatur in non tempore. Sed est declaratum omnem motum esse in tempore. Nam in omni motu est prius et posterius, quae sunt in tempore. VIEW AND COMPARE
2 Et cum ita sit, et est declaratum, quod corpus caeleste componitur ex motore et moto. Declaratum est, quod iste motor non constituitur per rem motam nec existit in ea, sed est absolutus ab omni materia. VIEW AND COMPARE

De Substantia Orbis (Lat.)

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus.

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. Revised digital copy of Alvaro de Toledo, Commentario al “De substantia orbis” De Averroes (Aristotelismo y Averroismo), ed. Manuel Alonso, Madrid: Bolaños y Aguilar, 1941. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2012. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT2 .

Content
Caput 1 Page: 34
Caput 2 Page: 128
Caput 3 Page: 195
Caput 4 Page: 240
Caput 5 Page: 254