Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. section: 27
1 Perscrutandum est de natura corporis caelestis et quid intelligunt philosophi, cum dicunt ipsum esse simplex et non compositum et ipsum esse nec grave nec leve. Dicamus igitur, quod istud corpus non componitur ex materia et forma sicut corpora generabilia et corruptibilia componuntur. Nulla enim potentia est in eo omnino. Omne enim, in quo est potentia, non est potentia nisi ad duo contraria, scilicet potentia, quae est in substantia. Et inde manifestum est, quod forma, qua movetur, non est generis formarum elementorum quattuor, quoniam sic esset grave aut leve et moveretur ex se per accidens, ut declaratum est in octavo Physicorum. Remanet ergo, ut natura eius sit generis naturae animae aut animalis. Sed cum inspexerimus animalia, quae sunt hic, inveniemus in eis duo principia duorum motuum, quorum alterum est principium motus recti, scilicet motus ad superius vel ad inferius, secundum principium motus localis. Et inveniemus istum motum contrarium esse motui declinationis, qui est in eo. Et ideo accidit ei lassitudo et cogetur ad quietem. Unde necesse est, ut principium motus caelestis corporis sit generis animae tantum, et quod motus, quem habet circulariter, sit motus animae, secundum quod anima. Et cum ita sit, sequitur, quod ista natura motus sit sic, quod faciat ipsum esse corpus nec grave nec leve et moveri circulariter. Et anima, quae est hic, non contingit moveri circulariter, nisi quia constituitur per corpus, quod movetur motu recto. Et VIEW AND COMPARE

De Substantia Orbis (Lat.)

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus.

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. Revised digital copy of Alvaro de Toledo, Commentario al “De substantia orbis” De Averroes (Aristotelismo y Averroismo), ed. Manuel Alonso, Madrid: Bolaños y Aguilar, 1941. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2012. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT2 .

Content
Caput 1 Page: 34
Caput 2 Page: 128
Caput 3 Page: 195
Caput 4 Page: 240
Caput 5 Page: 254