Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. section: 62
1 Et cum consideravit etiam de causa aeternitatis caeli, declaravit capitulo ultimo primi Caeli et Mundi in eo non existere potentiam omnino. Et declaravit etiam de virtute, qua movetur caelum localiter, scilicet de anima appetitiva, ipsam non habere materiam nisi materiam, quae est in potentia in loco tantum. Cum igitur scivit has tres causas, complevit scientiam de caelo. Et hoc totum declaratum est ex hoc, quod dixit in secundo Caeli et Mundi, scilicet quod si in caelo essent plures stellae aut maiores aut minores, cessaret motus eius. Et sic cessaret continuatio motus et cessarent corpora ipsa esse. Motus enim est necessarius in continuatione. Et cum declaratum fuit in his omnibus, quod dator continuationis motui est dator motus caeli, et nisi ipse esset, destrueretur motus, et si motus, et caelum. Caelum enim est propter suum motum, et si motus caeli destrueretur, destrueretur motus inferiorum entium et sic mundus, ex quo verificatur, quod dator continuationis ipsius motus est dator esse aliis entibus. VIEW AND COMPARE

De Substantia Orbis (Lat.)

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus.

Averroes, De substantia orbis, transl. Michael Scotus. Revised digital copy of Alvaro de Toledo, Commentario al “De substantia orbis” De Averroes (Aristotelismo y Averroismo), ed. Manuel Alonso, Madrid: Bolaños y Aguilar, 1941. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2012. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT2 .

Content
Caput 1 Page: 34
Caput 2 Page: 128
Caput 3 Page: 195
Caput 4 Page: 240
Caput 5 Page: 254