Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. section: 1


Liber 1

AVERROYS DE ANIMAE BEATITUDINE
<Liber primus>
1 [1] Intentio mea in hoc tractatu nobilissimo est declarare VIEW AND COMPARE
2 beatitudinem ultimam animae humanae in hoc mundo et in futuro, VIEW AND COMPARE
3 secundum principalem intentionem philosophorum in ascensu VIEW AND COMPARE
4 supremo ipsius. VIEW AND COMPARE
5 [2] Et quum dico ascensum, intelligo quod perficiatur et VIEW AND COMPARE
6 nobilitetur, ita ut coniungatur cum intellectu abstracto, et uniatur VIEW AND COMPARE
7 cum eo, ita ut cum eo fiat unum. Et hoc sine dubio est supremus VIEW AND COMPARE
8 sui gradus ascensus. VIEW AND COMPARE
9 [3] Nam manifestum est omnia sub tribus speciebus VIEW AND COMPARE
10 comprehendi. Vna est materia infima et quae ex ea generatur, et VIEW AND COMPARE
11 illa quidem ignobilior est in gradu et loco. Et super istam in gradu VIEW AND COMPARE
12 et loco est species corporum sphaericorum, quorum semper est VIEW AND COMPARE
13 fixa forma et stabilis in suis materiis, ita quod dicuntur materia et VIEW AND COMPARE
14 forma in illis et generabilibus ex materia infima equiuoce. Et VIEW AND COMPARE
15 super illa est unus gradus supremus et gloriosus qui uocatur VIEW AND COMPARE
16 gradus intellectuum abstractorum, qui uere sunt formae dantes VIEW AND COMPARE
17 perfectionem non existentes in subiecto. VIEW AND COMPARE
18 [4] Ideo quum dicitur de anima quod ascendit, intelligitur VIEW AND COMPARE
19 coniunctio eius cum aliquo intellectuum abstractorum. VIEW AND COMPARE

De Animae Beatitudine (Lat.)

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler.

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. Digital copy of Averroès, La béatitude de l’âme. Éditions, traductions annotées, études doctrinales et historiques d’un traité d’«Averroès», par Marc Geoffroy et Carlos Steel, Paris: Vrin, 2001, pp. 134–192. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2013. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT23 .

Content
Liber 1 Page: 134
Liber 2 Page: 164