Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. section: 29
1 [43] Nobiles autem gradus intelligibilium qui sunt apud nos, VIEW AND COMPARE
2 quamuis sint nobiles in intellectu, quum ipsi sint in materia, ab VIEW AND COMPARE
3 animabus coelorum non intelliguntur. Nam gradus ipsorum VIEW AND COMPARE
4 intelligibilium est multo nobilior quam sit gradus intelligibilium VIEW AND COMPARE
5 quae sunt sub ipsis. VIEW AND COMPARE
6 [44] Nec pluralitas intelligendi est deputata pro ultima VIEW AND COMPARE
7 nobilitate. Vides enim primum se solum intelligere, quamuis sit VIEW AND COMPARE
8 quodammodo omnia entia. Quum igitur se intelligit, iam omnia VIEW AND COMPARE
9 intellexit per illum modum, quia quodlibet ens recipit esse suum VIEW AND COMPARE
10 ab eo. Itaque pluralitas intelligendi pluralitas non est ; et quidem VIEW AND COMPARE
11 ipsorum secundorum intelligere diminutum est ab illo. Nam VIEW AND COMPARE
12 quodlibet horum intelligit se et primum. Et solutio huius VIEW AND COMPARE
13 quaestionis dimittatur in alium locum. VIEW AND COMPARE
14 [45] Animae autem, inquantum perseuerant in esse ipsarum, VIEW AND COMPARE
15 nec faciunt opiniones earum, sunt uirtutes et praeparationes VIEW AND COMPARE
16 solum praeparatae ad recipiendum impressiones rerum quae VIEW AND COMPARE
17 recipiuntur. Verbi gratia, ut est uirtus uisibilis antequam uideat, et VIEW AND COMPARE
18 imaginativa antequam impressiones rerum imaginabilium et iis VIEW AND COMPARE
19 similia, usque ad hunc punctum ipsae sunt formae ; uerum VIEW AND COMPARE
20 quando impressiones sunt receptae in ipsis in actu, uidelicet VIEW AND COMPARE
21 impressiones sensatorum in uirtute sensibili et impressiones VIEW AND COMPARE
22 imaginabilium in uirtute imaginativa et impressiones VIEW AND COMPARE
23 intelligibilium in uirtute rationali sunt separatae a formis, neque VIEW AND COMPARE
24 sunt formae nisi per uiam similitudinis ; et quae sunt longiores ab VIEW AND COMPARE
25 his ut dicantur formae, sunt impressiones intelligibilium, quae VIEW AND COMPARE
26 accidunt uirtuti rationali ; ipsae nanque sunt possibiles esse VIEW AND COMPARE
27 separatae a materia ; similitudo etiam ipsarum existens in uirtute VIEW AND COMPARE

De Animae Beatitudine (Lat.)

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler.

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. Digital copy of Averroès, La béatitude de l’âme. Éditions, traductions annotées, études doctrinales et historiques d’un traité d’«Averroès», par Marc Geoffroy et Carlos Steel, Paris: Vrin, 2001, pp. 134–192. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2013. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT23 .

Content
Liber 1 Page: 134
Liber 2 Page: 164