Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. section: 30
1 rationali est multum longinqua a similitudine coniunctionis VIEW AND COMPARE
2 formae cum materia. Et quando accidit quod intellectus in actu VIEW AND COMPARE
3 est similis intellectui agenti, tunc non debet uocari intellectus VIEW AND COMPARE
4 forma nec similis formae. VIEW AND COMPARE
5 [46] Quidam tamen homines uocant omnes substantias VIEW AND COMPARE
6 incorporeas formas, aequiuoce dicentes de formis. VIEW AND COMPARE
7 [47] Dico quod formarum quaedam sunt separatae et VIEW AND COMPARE
8 denudatae a materia, nec egent materia ; quaedam sunt quae sunt VIEW AND COMPARE
9 inseparatae a materia, ut illae quae dictae sunt. Et haec diuisio est VIEW AND COMPARE
10 per aequiuoca. VIEW AND COMPARE
11 [48] Et formae quae egent materia, sunt plurium graduum. VIEW AND COMPARE
12 Magis autem infimus gradus formarum est gradus formarum VIEW AND COMPARE
13 quatuor elementorum ; ipsae nanque sunt quatuor formae in VIEW AND COMPARE
14 quatuor materiis. Et sunt aliae formae corporum quae generantur VIEW AND COMPARE
15 ex commixtione elementorum. VIEW AND COMPARE
16 [49] Et de iis etiam sunt aliquae, quarum una est nobilior VIEW AND COMPARE
17 altera. Aliqua nanque forma corporum mineralium est nobilior VIEW AND COMPARE
18 alia in gradu. Et formae corporum mineralium sunt nobiliores VIEW AND COMPARE
19 formis elementorum, et formae nascentium terrae secundum VIEW AND COMPARE
20 earum nobilitatem sunt nobiliores formis corporum mineralium, VIEW AND COMPARE
21 et formae animalium irrationalium sunt nobiliores formis VIEW AND COMPARE
22 nascentium terrae. Forma autem rationalis animalis, inquantum VIEW AND COMPARE
23 rationalis, est nobilior omnibus formis dictis. Veruntamen prima VIEW AND COMPARE
24 materia et prima forma plus diminuta sunt omnibus aliis in VIEW AND COMPARE
25 ipsorum esse ; nam quaelibet illarum eget in suo esse stabilitate VIEW AND COMPARE
26 alterius. Altera uero, scilicet forma, stabilitatem non habet nisi in VIEW AND COMPARE
27 materia. VIEW AND COMPARE

De Animae Beatitudine (Lat.)

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler.

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. Digital copy of Averroès, La béatitude de l’âme. Éditions, traductions annotées, études doctrinales et historiques d’un traité d’«Averroès», par Marc Geoffroy et Carlos Steel, Paris: Vrin, 2001, pp. 134–192. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2013. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT23 .

Content
Liber 1 Page: 134
Liber 2 Page: 164