Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. section: 5
1 [17] Et quando declaratum fuit ei esse intellectus materialis, VIEW AND COMPARE
2 fuit etiam declaratum quod haec pars perfectionis quae est in VIEW AND COMPARE
3 anima, quae uocatur intellectus materialis, non habet nisi naturam VIEW AND COMPARE
4 possibilitatis et praeparationis solum, quia non est mixtus VIEW AND COMPARE
5 materiae nec de uirtutibus motiuis. VIEW AND COMPARE
6 [18] Et non est haec praeparatio in proprio subiecto essentia VIEW AND COMPARE
7 intellectus materialis, sicut opinati sunt antiqui commentatores. VIEW AND COMPARE
8 [19] Et ideo diuersa est eius possibilitas ab aliis VIEW AND COMPARE
9 possibilitatibus. VIEW AND COMPARE
10 [20] Et ideo dico quod non est aliquod entium antequam intelligat. VIEW AND COMPARE
11 [21] Sed antiqui commentatores, sicut Themistius et alii, VIEW AND COMPARE
12 quando dicitur ab Aristotele quod intellectus materialis non est VIEW AND COMPARE
13 aliquod entium, intellexerunt quod non sit ens actu, sed est apud VIEW AND COMPARE
14 eos substantia potentia recipiens formas materiales, scilicet VIEW AND COMPARE
15 possibilitas ipsius est in seipso et quod est potentia propriae VIEW AND COMPARE
16 speciei quam recipit. VIEW AND COMPARE
17 [22] Et postquam occurrit in hoc sermone incidenter VIEW AND COMPARE
18 memoratio possibilitatis, non recusabo de ea uerbum nouum VIEW AND COMPARE
19 dicere utile et necessarium. Et quamuis possibilitas et potentia in VIEW AND COMPARE
20 pluribus communicent, scias tamen quod differt possibilitas in VIEW AND COMPARE
21 duo a potentia.Vnum est quia possibilitas attribuitur substantiae VIEW AND COMPARE
22 rei cuius est, potentia uero attribuitur ei quod recipit aliquid aliud VIEW AND COMPARE
23 extra ipsum in specie ; uerbi gratia massa ferri habet in se VIEW AND COMPARE
24 possibilitatem ut ex ea fiat ensis ; iterum etiam habet in se VIEW AND COMPARE
25 potentia ensem ; sed possibilitas attribuitur substantiae suae VIEW AND COMPARE

De Animae Beatitudine (Lat.)

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler.

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. Digital copy of Averroès, La béatitude de l’âme. Éditions, traductions annotées, études doctrinales et historiques d’un traité d’«Averroès», par Marc Geoffroy et Carlos Steel, Paris: Vrin, 2001, pp. 134–192. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2013. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT23 .

Content
Liber 1 Page: 134
Liber 2 Page: 164