Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. section: 4
1 corpore secundum modum sensuum, non apprehenderet nisi unam VIEW AND COMPARE
2 formarum, quia propria subiecta non recipiunt nisi proprias VIEW AND COMPARE
3 formas ; sicut natura sensus uisus non recipit sensatum gustus. VIEW AND COMPARE
4 [14] Secundo, quia si esset uirtus in corpore ad propriam VIEW AND COMPARE
5 formam, non apprehenderet rem sibi appropriatam. Nam si oculus VIEW AND COMPARE
6 esset coloratus, non posset recipere uirtus uisibilis colorem, et si VIEW AND COMPARE
7 in lingua esset sapor, non apprehenderet alios sapores. VIEW AND COMPARE
8 [15] Tertio, si esset haec uirtus in corpore ad formam VIEW AND COMPARE
9 propriam, sicut dictum est, non apprehenderet seipsam, quia uides VIEW AND COMPARE
10 formas sensibiles materiales non seipsas apprehendere, et finis VIEW AND COMPARE
11 esse earum est apprehensio alterius rei a se. VIEW AND COMPARE
12 [16] Quarto, si haec uirtus et preparation esset in corpore ad VIEW AND COMPARE
13 formam propriam, contingeret ei quod accidit sensibus, quoniam VIEW AND COMPARE
14 apprehendunt unum sensatum. Nam duorum alterum accidit VIEW AND COMPARE
15 sensui : uel quia non recipit contrarium quando apprehendit istud VIEW AND COMPARE
16 sensatum uel si recipit, imperfectum et permutatum recipit, sicut VIEW AND COMPARE
17 accidit uisui in contrariis coloribus et gustui in contrariis VIEW AND COMPARE
18 saporibus. Et hoc uoluit phylosophus quum dicit : si esset mixtus VIEW AND COMPARE
19 non reciperet contraria, uel imperfecta et permutata reciperet. Et VIEW AND COMPARE
20 haec est summa eius quod comprehendi potest ex uerbis VIEW AND COMPARE
21 phylosophi in essentia huius intellectus. VIEW AND COMPARE

De Animae Beatitudine (Lat.)

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler.

Averroes, De animae beatitudine, transl. Anonymous Compiler. Digital copy of Averroès, La béatitude de l’âme. Éditions, traductions annotées, études doctrinales et historiques d’un traité d’«Averroès», par Marc Geoffroy et Carlos Steel, Paris: Vrin, 2001, pp. 134–192. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2013. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT23 .

Content
Liber 1 Page: 134
Liber 2 Page: 164