Averroes, Commentarium magnum in Aristotelis physicorum librum septimum, transl. Anonymous. section: 11
1 Et cum posuit hoc, quod vult destruere ducens ad inconveniens, VIEW AND COMPARE
2 incepit ducere veras propositiones, quibus iunctis illi positioni, sequetur VIEW AND COMPARE
3 impossibile, et dicit:Et quia simul movetur quod movetur et quod movet, ma- VIEW AND COMPARE
4 nifestum est simul moveri A et B etc.,id est et quia manifestum est per se in VIEW AND COMPARE
5 corporibus, quod omne corpus movens aliud corpus necesse est ipsum VIEW AND COMPARE
6 moveri cum eo simul, quando movet illud, manifestum est simul moveri VIEW AND COMPARE
7 A et B et B et C et C et D. Erit ergo motus A et B et C et D omnium VIEW AND COMPARE
8 simul. Si enim motus A et B sunt simul ct motus B et C simul et motus VIEW AND COMPARE
9 C et D simul, necesse est motus A et D esse simul. VIEW AND COMPARE
10 Notandum est tamen, quod quamvis hoc sequatur in motu, non ta- VIEW AND COMPARE
11 men sequitur in quiete. Sequitur enim in motu, si aliquod illorum mo- VIEW AND COMPARE
12 vetur, quod omnia moveantur in eodem tempore, non autem in quiete. VIEW AND COMPARE
13 Non enim sequitur, si unum quiescit, quod omnia quiescant in eodem VIEW AND COMPARE
14 tempore. Primum enim mobile contingit quiescere, et ultimum move- VIEW AND COMPARE
15 bitur. VIEW AND COMPARE
16 Cum autem GALIENUS in huiusmodi moventibus et motis opinatus VIEW AND COMPARE
17 sit omnia simul quiescere oportere, et post separationem cordis ab ani- VIEW AND COMPARE
18 mali forte, ut dicit, uno vel duobus passibus motus est animalis, et dixit VIEW AND COMPARE
19 cor non esse animalis primum principium movens in loco, et quia post VIEW AND COMPARE
20 abscisionem capitis non contingit animal moveri, dixit primum princi- VIEW AND COMPARE
21 pium motus esse caput. Vidimus tamen arietem moveri fortiter post VIEW AND COMPARE
22 decisionem eius capitis. VIEW AND COMPARE
23 Et cum posuit motus horum corporum, quae movent et moventur VIEW AND COMPARE
24 adinvicem, debere simul esse, dixit:Possumus ergo accipere unumquodque VIEW AND COMPARE
25 horum motuum. Nam et si singula illorum moveantur a singulis, nihilominus tamen VIEW AND COMPARE
26 motus uniuscuiusque eorum erit unus numero, et non infinitus in ultimis; omne enim VIEW AND COMPARE
27 quod movetur ex aliquo et ad aliquid movetur,id est et haec, quae posuimus VIEW AND COMPARE
28 infinita et movere et moveri invicem, quamvis sint infinita, / nihilo- VIEW AND COMPARE
29 minus possumus assignare unumquodque illorum motuum. In singulis VIEW AND COMPARE
30 enim eorum inveniuntur ea, quae necessaria sunt ad unitatem motus in VIEW AND COMPARE
31 numero. Hoc enim quod ponimus quod hoc movet illud, et illud illud, VIEW AND COMPARE
32 et sic in infinitum, nihil impedit in hoc quod unusquisque eorum sit VIEW AND COMPARE
33 finitus in se ipso, et si sint numero infiniti, cum unusquisque eorum VIEW AND COMPARE
34 incipit moveri ab aliquo et pervenit ad aliquid. Dixit autem hoc eo VIEW AND COMPARE
35 quod declaratum est motum rectum non posse esse infinitum. Unde VIEW AND COMPARE

LC Physics VII (Lat.) – ms. Vienna

Averroes, Commentarium magnum in Aristotelis physicorum librum septimum, transl. Anonymous.

Averroes, Commentarium magnum in Aristotelis physicorum librum septimum, transl. Anonymous. Digital copy of Commentarium magnum in Aristotelis Physicorum librum septimum (Vindobonensis, lat. 2334) (Abhandlungen der Nordrheinisch-Westfälischen Akademie der Wissenschaften 115), ed. Horst Schmieja, Paderborn e.a.: Ferdinand Schöningh, 2007. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2011. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT14 .

Content
Liber 7 Page: 1
-Textus/Commentum [1] Page: 1
-Textus/Commentum [2] Page: 4
-Textus/Commentum [3] Page: 8
-Textus/Commentum [4] Page: 10
-Textus/Commentum [5] Page: 12
-Textus/Commentum [6] Page: 13
-Textus/Commentum [7] Page: 15
-Textus/Commentum [8] Page: 16
-Textus/Commentum [9] Page: 18
-Textus/Commentum [10] Page: 21
-Textus/Commentum [11] Page: 28
-Textus/Commentum [12] Page: 30
-Textus/Commentum [13] Page: 33
-Textus/Commentum [14] Page: 34
-Textus/Commentum [15] Page: 35
-Textus/Commentum [16] Page: 38
-Textus/Commentum [17] Page: 39
-Textus/Commentum [18] Page: 41
-Textus/Commentum [19] Page: 43
-Textus/Commentum [20] Page: 46
-Textus/Commentum [21] Page: 51
-Textus/Commentum [22] Page: 53
-Textus/Commentum [23] Page: 54
-Textus/Commentum [24] Page: 56
-Textus/Commentum [25] Page: 58
-Textus/Commentum [26] Page: 59
-Textus/Commentum [27] Page: 60
-Textus/Commentum [28] Page: 61
-Textus/Commentum [29] Page: 62
-Textus/Commentum [30] Page: 64
-Textus/Commentum [31] Page: 67
-Textus/Commentum [32] Page: 69
-Textus/Commentum [33] Page: 72
-Textus/Commentum [34] Page: 73
-Textus/Commentum [35] Page: 75
-Textus/Commentum [36] Page: 77
-Textus/Commentum [37] Page: 78
-Textus/Commentum [38] Page: 80
-Textus/Commentum [39] Page: 81