1 |
Deinde dixit:Quod autem commune est eis etc.,id est sed illud, quod |
VIEW AND COMPARE
|
2 |
commune est, in quo scilicet participant substantiae, caret nomine. Si- |
VIEW AND COMPARE
|
3 |
militer qualitas, quae propria est illis, scilicet qua differunt, caret no- |
VIEW AND COMPARE
|
4 |
mine, id est non habetur nomen neque illis, quae conveniunt, neque |
VIEW AND COMPARE
|
5 |
illis, quae differunt, sicut est eis, in quibus qualitates differunt et con- |
VIEW AND COMPARE
|
6 |
veniunt. Dicimus enim ea, quae differunt in qualitate, fortiora et de- |
VIEW AND COMPARE
|
7 |
biliora, et dicimus, quae differunt in quantitate, maiora et minora, et |
VIEW AND COMPARE
|
8 |
quae conveniunt in qualitate, similia, et in quantitate, aequalia. |
VIEW AND COMPARE
|
|
Textus/Commentum [35] |
|
|
Textus/Commentum [35] |
|
9 |
Aristoteles: |
VIEW AND COMPARE
|
10 |
/ [c. 5] Et quia quod movet, semper movet aliquid in aliquo et ad |
VIEW AND COMPARE
|
11 |
aliquid, dico autem »in aliquo« in tempore, et »ad aliquid« ad tantam |
VIEW AND COMPARE
|
12 |
longitudinem, semper enim movetur cum movet, necesse est quod illud |
VIEW AND COMPARE
|
13 |
per quod movetur, sit aliquod quantum et in quanto. Si ergo quod |
VIEW AND COMPARE
|
14 |
movet, fuerit A et quod movetur, B, et tempus in quo D, et longitudo |
VIEW AND COMPARE
|
15 |
C, potentia aequalis quae est A, movebit in tempore aequali medieta- |
VIEW AND COMPARE
|
16 |
tem B in duplo spatio C, et movebit eam per longitudinem C in me- |
VIEW AND COMPARE
|
17 |
dietate temporis D. Sic enim erit finita. |
VIEW AND COMPARE
|
18 |
Averroes: |
VIEW AND COMPARE
|
19 |
Cum complevit distinguere motus, qui coniunguntur et qui non con- |
VIEW AND COMPARE
|
20 |
iunguntur, nunc vult aliud declarare de motore et moto, scilicet quod |
VIEW AND COMPARE
|
21 |
omne, quod movet aliquod mobile per aliquod spatium in aliquo tem- |
VIEW AND COMPARE
|
22 |
pore, illud movebit medietatem illius mobilis in illo eodem tempore per |
VIEW AND COMPARE
|
23 |
duplum spatium, et movebit eam per illud idem spatium in medietate |
VIEW AND COMPARE
|
24 |
illius temporis, et dicit:Et quia quod movet etc.,id est quod movet extra, |
VIEW AND COMPARE
|
25 |
scilicet quod / corpus est, non potentia in corpore, et hoc manifestum |
VIEW AND COMPARE
|
26 |
est ex hoc, quod dicit:semper enim movetur cum movet.Motor enim, qui |
VIEW AND COMPARE
|
27 |
movetur, dum movet, necessario est corpus. |
VIEW AND COMPARE
|