Averroes, Commentarium magnum in Aristotelis physicorum librum septimum, transl. Anonymous. section: 51
1 quod haec sit opinio eius. Sed intentio eius fuit patefacere vim huius VIEW AND COMPARE
2 opinionis, ut cum homo audierit suasiones, quae pro ea sunt, habebit VIEW AND COMPARE
3 pro impossibili, quod sit alterabilis in sui substantia, et tunc cogitatio VIEW AND COMPARE
4 eius erit solum de aliis duabus. VIEW AND COMPARE
5 Cum ergo declaratum sit, quod in specie, quae dicitur habitus et VIEW AND COMPARE
6 dispositio qualitatis, non est alteratio, neque in specie, quae inest quan- VIEW AND COMPARE
7 titati, sed quod est quantitas, dixit:Manifestum est ergo ex his, quod alteratio VIEW AND COMPARE
8 solum est in sensibilibus et in parte corporali animae, non autem in aliis,et intel- VIEW AND COMPARE
9 ligit per sensibilia tangibilia et colores et sapores et odores, et <per> VIEW AND COMPARE
10 partem corporalem animae passiones, quae fiunt in virtute motiva, quas VIEW AND COMPARE
11 sequuntur passiones corporales, ut rubor verecundiae et palliditas ti- VIEW AND COMPARE
12 moris. Dixit autem partem corporalem eo quod patet, quod actio huius VIEW AND COMPARE
13 partis indiget corpore. Unde nullus credit hanc partem separatam esse. VIEW AND COMPARE
14 Sed quaeret aliquis, ut quid ARISTOTELES tacuit speciem quali- VIEW AND COMPARE
15 tatis, quae dicitur secundum potentiam naturalem et impotentiam na- VIEW AND COMPARE
16 turalem, neque dixit quod in ea non reperitur alteratio. ALEXANDER VIEW AND COMPARE
17 autem dicit ipsum hoc fecisse eo quod probatum est universali sermone, VIEW AND COMPARE
18 quod non est qualitas, et vult, ut mihi / videtur, dicere quod ea, quae VIEW AND COMPARE
19 agunt et patiuntur, agunt suis formis et patiuntur suis materiis, formae VIEW AND COMPARE
20 autem et materiae sunt substantiae. Aut forte vult dicere quod non est VIEW AND COMPARE
21 qualitas alterabilis, cum sit dispositio, dispositiones autem, ut dictum VIEW AND COMPARE
22 est, non sunt alterabiles, sed sequuntur alterationem. VIEW AND COMPARE


Textus/Commentum [21]

Textus/Commentum [21]
23 Aristoteles: VIEW AND COMPARE
24 / [c. 4] Quaeritur autem utrum omnis motus iungatur omni motui aut VIEW AND COMPARE
25 non. Si ergo omnes motus iungi possunt, qui autem conveniunt in VIEW AND COMPARE
26 velocitate, sunt quae in tempore aequali aequaliter moventur, erit mo- VIEW AND COMPARE
27 tus circularis aequalis recto, erit ergo motus circularis maior et minor. VIEW AND COMPARE
28 Amplius erunt mutatio in loco et alteratio aequales, si in tempore VIEW AND COMPARE
29 aequali hoc alteratur, illud vero movetur in loco. Erit ergo qualitas VIEW AND COMPARE
30 aequalis longitudini; hoc autem impossibile est. Tunc enim velocitas est VIEW AND COMPARE
31 aequalis cum utrumque in tempore aequali aequale pertransit. Non VIEW AND COMPARE
32 autem qualitas et longitudo sunt aequales, non ergo mutatio localis VIEW AND COMPARE
33 aequalis est alterationi neque minor, non ergo omnis motus iungitur VIEW AND COMPARE
34 cum omni motu. VIEW AND COMPARE

LC Physics VII (Lat.) – ms. Vienna

Averroes, Commentarium magnum in Aristotelis physicorum librum septimum, transl. Anonymous.

Averroes, Commentarium magnum in Aristotelis physicorum librum septimum, transl. Anonymous. Digital copy of Commentarium magnum in Aristotelis Physicorum librum septimum (Vindobonensis, lat. 2334) (Abhandlungen der Nordrheinisch-Westfälischen Akademie der Wissenschaften 115), ed. Horst Schmieja, Paderborn e.a.: Ferdinand Schöningh, 2007. Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2011. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT14 .

Content
Liber 7 Page: 1
-Textus/Commentum [1] Page: 1
-Textus/Commentum [2] Page: 4
-Textus/Commentum [3] Page: 8
-Textus/Commentum [4] Page: 10
-Textus/Commentum [5] Page: 12
-Textus/Commentum [6] Page: 13
-Textus/Commentum [7] Page: 15
-Textus/Commentum [8] Page: 16
-Textus/Commentum [9] Page: 18
-Textus/Commentum [10] Page: 21
-Textus/Commentum [11] Page: 28
-Textus/Commentum [12] Page: 30
-Textus/Commentum [13] Page: 33
-Textus/Commentum [14] Page: 34
-Textus/Commentum [15] Page: 35
-Textus/Commentum [16] Page: 38
-Textus/Commentum [17] Page: 39
-Textus/Commentum [18] Page: 41
-Textus/Commentum [19] Page: 43
-Textus/Commentum [20] Page: 46
-Textus/Commentum [21] Page: 51
-Textus/Commentum [22] Page: 53
-Textus/Commentum [23] Page: 54
-Textus/Commentum [24] Page: 56
-Textus/Commentum [25] Page: 58
-Textus/Commentum [26] Page: 59
-Textus/Commentum [27] Page: 60
-Textus/Commentum [28] Page: 61
-Textus/Commentum [29] Page: 62
-Textus/Commentum [30] Page: 64
-Textus/Commentum [31] Page: 67
-Textus/Commentum [32] Page: 69
-Textus/Commentum [33] Page: 72
-Textus/Commentum [34] Page: 73
-Textus/Commentum [35] Page: 75
-Textus/Commentum [36] Page: 77
-Textus/Commentum [37] Page: 78
-Textus/Commentum [38] Page: 80
-Textus/Commentum [39] Page: 81