1 |
Nunc vult reddere causam, qua contingit / diversitas in motu et |
VIEW AND COMPARE
|
2 |
inaequalitas, et est ipsos esse differentes specie, nedum genere. Unde |
VIEW AND COMPARE
|
3 |
dicit:Causa autem huius est etc. |
VIEW AND COMPARE
|
4 |
Deinde dixit:Si ergo ea quae mutant in tempore aequali etc.,id est si ergo in |
VIEW AND COMPARE
|
5 |
motibus, qui conveniunt in velocitate, non supponatur ipsos esse eius- |
VIEW AND COMPARE
|
6 |
dem speciei, quod non fit nisi ipsi motus fuerint eiusdem speciei, et id |
VIEW AND COMPARE
|
7 |
per quod est motus, fuerit eiusdem speciei. Qui enim describit ea, quae |
VIEW AND COMPARE
|
8 |
sunt aequevelocia, quia pertranseunt in aequali tempore longitudinem |
VIEW AND COMPARE
|
9 |
aequalem nisi supponat motus convenire in specie et convenire in eo, |
VIEW AND COMPARE
|
10 |
per quod est motus specie, facit motus esse inaequales. Alias enim mo- |
VIEW AND COMPARE
|
11 |
tus circularis et rectus erunt aequales. Et similiter, et supposuerimus |
VIEW AND COMPARE
|
12 |
convenientiam eius, in quo est motus, et non supposuerimus conveni- |
VIEW AND COMPARE
|
13 |
entiam ipsorum motuum, quamvis accidit motibus, qui sunt eiusdem |
VIEW AND COMPARE
|
14 |
generis, convenire secundum speciem propter convenientiam eorum | in |
VIEW AND COMPARE
|
15 |
eo, in quo sunt secundum speciem, et differre secundum speciem ex |
VIEW AND COMPARE
|
16 |
differentia eorum, in quo sunt, sicut accidit motui recto et circulari. |
VIEW AND COMPARE
|
17 |
Deinde dixit:Quod horum ergo est causa etc.,id est quod ergo istorum |
VIEW AND COMPARE
|
18 |
duorum est causa in hoc, quod motus circularis non sit aequalis recto, |
VIEW AND COMPARE
|
19 |
an quia motus localis est genus, et motus circularis et rectus sunt eius |
VIEW AND COMPARE
|
20 |
species, aut quia linea est genus, et recta et circularis sunt eius species? |
VIEW AND COMPARE
|
21 |
Tempus enim est unum specie, nec potest dici ipsum esse causa in hoc, |
VIEW AND COMPARE
|
22 |
quod motus circularis differat a recto. Et vult per eius species, ut mihi |
VIEW AND COMPARE
|
23 |
videtur, futurum et praeteritum. |
VIEW AND COMPARE
|
24 |
Deinde dixit:Dicemus ergo utrumque simul,id est dicemus ergo, quod |
VIEW AND COMPARE
|
25 |
hoc, scilicet diversitas horum motuum, scilicet circularis et recti, ab |
VIEW AND COMPARE
|
26 |
utroque fit, scilicet a diversitate eius, in quo est motus specie, et a |
VIEW AND COMPARE
|
27 |
diversitate ipsius / motus. Et quia causa diversitatis horum motuum |
VIEW AND COMPARE
|
28 |
secundum speciem est diversitas magnitudinis rectae et circularis se- |
VIEW AND COMPARE
|
29 |
cundum speciem, dixit:Ideo enim motus localis sunt species etc.,id est sed |
VIEW AND COMPARE
|
30 |
ideo motus sunt species, quia id in quo est motus, habet species. |
VIEW AND COMPARE
|
31 |
Deinde dixit:Forsitan autem erit hoc, quo fit motus etc.,id est opinatur |
VIEW AND COMPARE
|
32 |
autem, quod motus locales differant specie propter differentiam orga- |
VIEW AND COMPARE
|
33 |
norum, quibus fit motus, sicut opinatur, quod ambulatio differat specie |
VIEW AND COMPARE
|
34 |
a volatu eo quod organa sunt diversa, scilicet pedes et alae. |
VIEW AND COMPARE
|
35 |
Volens autem destruere hanc opinionem dicit:Non autem sic etc.,id est |
VIEW AND COMPARE
|
36 |
sed haec opinio non est vera. Si enim diligenter inspexeris, videbis |
VIEW AND COMPARE
|