1 |
transmutatur, quod autem transmutatur, omne ab aliquo alio trans- |
VIEW AND COMPARE
|
2 |
mutatur, ut declaratum est in sermone praedicto, ergo necesse est quod |
VIEW AND COMPARE
|
3 |
omne, quod movetur in loco, moveatur ab alio. / Sed huiusmodi pro- |
VIEW AND COMPARE
|
4 |
batio est dialectica, et utitur ea ad maiorem abundantiam. Universalitas |
VIEW AND COMPARE
|
5 |
enim huius, quae dicit, quodcumque transmutatur, ab aliquo trans- |
VIEW AND COMPARE
|
6 |
mutari necesse est, ex his habetur vera, scilicet ex hoc quod partim est |
VIEW AND COMPARE
|
7 |
manifesta per se, partim vero demonstrata, scilicet in his, quae in loco |
VIEW AND COMPARE
|
8 |
moventur. |
VIEW AND COMPARE
|
9 |
Inferre ergo ea, quae in loco moventur mediante illa universali, nihil |
VIEW AND COMPARE
|
10 |
est omnino, verumptamen hoc contingit fieri in propositionibus exper- |
VIEW AND COMPARE
|
11 |
tivis, in quibus scilicet habetur certitudo de universalitate ex sola con- |
VIEW AND COMPARE
|
12 |
sideratione quorundam. In his enim infertur ex illa universali quod |
VIEW AND COMPARE
|
13 |
ignotum est ex his, quae sub ea continentur. In propositionibus autem |
VIEW AND COMPARE
|
14 |
inductionalibus, quarum universalitas opinatur ex quarumdam consi- |
VIEW AND COMPARE
|
15 |
deratione earum, quae sub illa universali continentur, secus est. |
VIEW AND COMPARE
|
16 |
Si enim huiusmodi propositionibus usi fuerimus in declaratione ali- |
VIEW AND COMPARE
|
17 |
cuius ignoti ex his, quae sub his collocantur, declaratio erit dialectica ut |
VIEW AND COMPARE
|
18 |
dictum est in PRIORIBUS ANALETICIS. Sed, ut iam diximus, ad maio- |
VIEW AND COMPARE
|
19 |
rem abundantiam factum est hoc, aliter autem potest intelligi sic. Et |
VIEW AND COMPARE
|
20 |
quia quod primo ex se movetur in loco, necesse est, ut iam dictum est, |
VIEW AND COMPARE
|
21 |
ab alio moveri necesse est, quodcumque movetur in loco, ab alio mo- |
VIEW AND COMPARE
|
22 |
veri, et hic intellectus est melior et apparentior. |
VIEW AND COMPARE
|
23 |
Posita autem hac propositione, quam declaravit, scilicet quod omne |
VIEW AND COMPARE
|
24 |
quod movetur in loco, ab alio movetur, sive illud fuerit in ipso quod |
VIEW AND COMPARE
|
25 |
movetur aut extra ipsum, dicit:Quod autem movet ab alio aliquo movetur. Sed |
VIEW AND COMPARE
|
26 |
non in infinitum,id est habito ergo quod omne, quod movetur in loco, ab |
VIEW AND COMPARE
|
27 |
aliquo alio movetur, si illud aliud, a quo movetur, fuerit extra, necesse |
VIEW AND COMPARE
|
28 |
est ipsum etiam non movere nisi moveatur. Hoc enim notum est de |
VIEW AND COMPARE
|
29 |
corporibus, quae localiter movent alia corpora, scilicet ipsa non movere |
VIEW AND COMPARE
|
30 |
nisi moveantur, et ipse verificabit hanc propositionem in sequentibus. |
VIEW AND COMPARE
|
31 |
Si ergo quod localiter movet extra, non potest movere quin ipsum |
VIEW AND COMPARE
|
32 |
moveatur, omne autem quod movetur ab aliquo, quod movet, necesse |
VIEW AND COMPARE
|
33 |
est moveri, necesse est, si illud quod movet extra, movetur etiam ab |
VIEW AND COMPARE
|