1 |
Et hoc est quod dicit:Necesse est / ergo quodcumque cessat moveri cessante |
VIEW AND COMPARE
|
2 |
aliquo alio, ipsum ab aliquo alio moveri.Et indifferenter sive illud quo quies- |
VIEW AND COMPARE
|
3 |
cente aut perdito quiescit id quod movetur, sit ipsum quod movetur, |
VIEW AND COMPARE
|
4 |
aut aliquid, ex quo sequitur quies aut perditio eius quod movetur. |
VIEW AND COMPARE
|
5 |
Hoc autem declarato, scilicet quoniam quodcumque quiescit alio |
VIEW AND COMPARE
|
6 |
quiescente hoc inquam per se, ab alio moveri necesse est, quamvis id |
VIEW AND COMPARE
|
7 |
cuius quiete quiescit, non sit ipsum quod movet, sed aliquid, cuius |
VIEW AND COMPARE
|
8 |
quietem sequitur quies eius quod movet aut corruptio eius. Illud enim |
VIEW AND COMPARE
|
9 |
aliud, quo cessante cessat per se id quod movetur, necesse est aut ipsum |
VIEW AND COMPARE
|
10 |
movens esse, aut aliquid, cuius quietem sequitur quies aut corruptio |
VIEW AND COMPARE
|
11 |
moventis. Alioquin ipsum quiescere alio quiescente per accidens est et |
VIEW AND COMPARE
|
12 |
non per se. |
VIEW AND COMPARE
|
13 |
Hoc inquam declarato dixit:Hoc enim, cum sit manifestum etc.,id est |
VIEW AND COMPARE
|
14 |
habito autem quoniam quodcumque quiescit alio quiescente, ipsum ab |
VIEW AND COMPARE
|
15 |
alio moveri necesse est. Et habito omne mobile esse divisibile, sequitur |
VIEW AND COMPARE
|
16 |
quodcumque movetur, ab alio moveri necesse est. |
VIEW AND COMPARE
|
17 |
Volens autem ostendere modum consecutionis dicit:Cum enim A B sit |
VIEW AND COMPARE
|
18 |
mobile etc.,id est cum enim positum fuerit aliquod mobile primum et per |
VIEW AND COMPARE
|
19 |
se, scilicet non per aliquam partem eius, necesse est hoc primum esse |
VIEW AND COMPARE
|
20 |
divisibile. Omne enim mobile, ut dictum est, est divisibile.Dividatur ergo |
VIEW AND COMPARE
|
21 |
in C,id est et cum omne mobile est divisibile, dividatur illud primum |
VIEW AND COMPARE
|
22 |
mobile, scilicet A B in puncto C. Necesse est ergo, si aliqua particula |
VIEW AND COMPARE
|
23 |
huius quieverit, verbi gratia pars B C, quod quiescit totum A B. Quies- |
VIEW AND COMPARE
|
24 |
cente enim particula B C quiescit particula A C, et hac quiescente |
VIEW AND COMPARE
|
25 |
quiescit totum. |
VIEW AND COMPARE
|
26 |
Et cum posuit | quoniam necesse est totum quiescere, si aliqua pars |
VIEW AND COMPARE
|
27 |
quieverit, incepit hoc declarare per viam ducentem ad inconveniens |
VIEW AND COMPARE
|
28 |
dicens:sin autem moveatur C B etc.,id est si ergo totum / corpus quod est |
VIEW AND COMPARE
|
29 |
A B, non quieverit quiescente parte C B, relinquitur quod particula A |
VIEW AND COMPARE
|
30 |
C movetur post quietem C B. Omne autem mobile, cuius una pars |
VIEW AND COMPARE
|
31 |
movetur, alia vero quiescit, non est per se et primum mobile, sed mo- |
VIEW AND COMPARE
|
32 |
vetur per motum illius partis, quae remanet mota post quietem partis |
VIEW AND COMPARE
|
33 |
quiescentis. Positum autem fuit ipsum esse primum mobile, quod est |
VIEW AND COMPARE
|
34 |
inconveniens. |
VIEW AND COMPARE
|
35 |
Hoc autem quod dicit quod omne mobile, cuius altera pars quiescit |
VIEW AND COMPARE
|
36 |
aut corrumpitur, reliqua vero movetur, non est primum mobile, ma- |
VIEW AND COMPARE
|
37 |
nifestum est per se concesso primum mobile esse, quod notum est per |
VIEW AND COMPARE
|
38 |
se, scilicet primum mobile esse huiusmodi. Et hanc propositionem igno- |
VIEW AND COMPARE
|
39 |
ravit GALIENUS et alii, qui non intellexerunt hanc demonstrationem. |
VIEW AND COMPARE
|