Averroes, Commentum super libris priorum analecticorum, transl. William of Luna. section: 56
1 est ex duabus negativis, quod est, quia radix quae agitur in hoc VIEW AND COMPARE
2 libro non est per positionem. Et hoc quidem est intellectus propositionis VIEW AND COMPARE
3 et significatio eius naturalis. Sed haec radix secunda est aliquid rei VIEW AND COMPARE
4 sequens ex propositione universali negativa et propter hoc non confertur per eam VIEW AND COMPARE
5 in conclusione ex duabus negativis, secundum quoniam ponuntur duae propositio- VIEW AND COMPARE
6 nes negativae, sed confertur per eam si sequatur ex dicto nostro a. est in VIEW AND COMPARE
7 nullo ex b., si erit a. inventum in omni eo, quod non est b. et de VIEW AND COMPARE
8 necessitate. Verum huiusmodi est res non sequens, sicut diximus, VIEW AND COMPARE
9 quod non sequitur et huiusmodi conversa quam ponunt, scilicet, quod non sequitur in VIEW AND COMPARE
10 omni materia, quoniam est a. negatum ab omni, quod est b., ut sit b. inventum VIEW AND COMPARE
11 in omni, quod non est a., quoniam album est negatum ab omni, quod est nigrum VIEW AND COMPARE
12 et non est nigrum inventum omni, quod non est album, sed sequitur VIEW AND COMPARE
13 quidem hoc conversum in rebus oppositis, a quorum uno non eva- VIEW AND COMPARE
14 cuatur subiectum ex inventis, sed agitur quidem huiusmodi conversum VIEW AND COMPARE
15 hic Aristoteles et si sit particularis sicut egit conversionem affirmativae VIEW AND COMPARE
16 universalis universaliter et ideo non exiit in hac intentione a radice eius, VIEW AND COMPARE
17 quod est, quia conclusio sequens est per vim conversionis propositionis, quoniam VIEW AND COMPARE
18 non exiit ab eo, quod accipitur in ostensine circulationis, quoniam sit in VIEW AND COMPARE
19 conclusione et conversione unius propositionum, quoniam vis conversionis con- VIEW AND COMPARE
20 clusionis est vis conversionis propositionis. [283] Haec est ergo expositio per cir- VIEW AND COMPARE
21 culationem in modis universalibus syllogisticis figurae primae. VIEW AND COMPARE
22 [284] Sed in VIEW AND COMPARE
23 syllogismis particularibus, qui sunt in hac figura non est possi- VIEW AND COMPARE
24 bilis demonstratio particularis per circulum, quia propositio universalis non VIEW AND COMPARE
25 potest ostendi secundum viam circulationis ex conclusione et propositionem particu- VIEW AND COMPARE
26 lari, quoniam enuntiatio universalis non ostenditur nisi per propositiones universales. Et VIEW AND COMPARE
27 etiam quia non erit syllogismus ex duabus particularibus, quando est VIEW AND COMPARE
28 demonstratio per circulationem ex conclusione et conversa una propositio- VIEW AND COMPARE
29 num. Sed propositio minor quidem est possibile, ut demonstretur secundum VIEW AND COMPARE
30 viam circulationis, sit itaque a. inventum in omni b. et b. inventum VIEW AND COMPARE
31 in quodam g. et conclusio est a. est inventum in quodam g. Quoniam ergo vol- VIEW AND COMPARE
32 uerimus demonstrare inventionem b. in quodam g. secundum viam VIEW AND COMPARE
33 circulationis, tunc quidem accipiemus a. inventum in quodam VIEW AND COMPARE
34 g., quae est conclusio et conversam maioris universalis, quam est dictum nostrum: b. VIEW AND COMPARE
35 est in omni a. et concluditur nobis in figura prima, quod b. est in quodam g. VIEW AND COMPARE
36 et erit terminus medius in eo a. Et similiter quoniam sit syllogismus VIEW AND COMPARE
37 particularis negativus non est possibile, ut ostendatur universalis propositio VIEW AND COMPARE
38 propter causam, quam diximus, sed particularis iam est possibi- VIEW AND COMPARE
39 le, ut demonstratur secundum viam circulationis quando facimus in pro- VIEW AND COMPARE
40 positione negativa universali, quod fecimus in syllogismo negativo VIEW AND COMPARE
41 universali, scilicet ut ostendamus, quod sequitur ex dicto nostro: a. non est in aliquo VIEW AND COMPARE
42 ex b., ut sit b. inventum in omni, a quo removetur a. Quoniam ergo VIEW AND COMPARE
43 addiderimus huic propositioni conclusionem, quae est, quod a. est nega- VIEW AND COMPARE
44 tum a quodam g. concluditur nobis, quod b. est inventum illi cuidam VIEW AND COMPARE
45 g. [285] Et haec est minor conclusionis operate ante circulationem in figura VIEW AND COMPARE
46 prima. VIEW AND COMPARE
47 [286] Sed in figura secunda non est possibile, ut demon- VIEW AND COMPARE
48 stretur per modum circulationis propositio affirmativa, quia non con- VIEW AND COMPARE
49 cludit nisi negativam. Sed negativa quidem demonstratur hoc VIEW AND COMPARE
50 modo, sitque a. inventum in omni b. et a. non inventum in aliquo ex VIEW AND COMPARE
51 g. et conclusio in figura secunda, quod b. non est inventum in aliquo ex VIEW AND COMPARE
52 g. et quoniam addiderimus ipsam conclusionem conversae propositionis ma- VIEW AND COMPARE
53 ioris proveniet minor, quae est propositio universalis negativa et termi- VIEW AND COMPARE
54 nus medius in hoc syllogismo secundo est b. et in primo syl- VIEW AND COMPARE
55 logismo a. Et si acceperimus propositionem maiorem universalem negati- VIEW AND COMPARE
56 vam in figura secunda est quidem possibilis ostensio illius in fi- VIEW AND COMPARE
57 gura prima et non in figura secunda, quia quoniam dixerimus, quod VIEW AND COMPARE
58 a. est non inventum in aliquo ex b. et a. inventum in omni g. manife- VIEW AND COMPARE
59 stum est, quod concluditur nobis in figura secunda, quod b. non est in- VIEW AND COMPARE
60 ventum in aliquo ex g. et quoniam addiderimus dicto nostro, quod est: VIEW AND COMPARE
61 b. est non inventum in aliquod ex g. quod est conclusio dictum nostrum VIEW AND COMPARE
62 g. est inventum in omni a., quod est conversa minoris, concluditur VIEW AND COMPARE
63 nobis in figura prima, quod b. non est inventum alicui ex a., quoniam VIEW AND COMPARE
64 g. est terminus medius. Quoniam ergo converterimus hanc propositio- VIEW AND COMPARE
65 nem vel communem, proposuit nobis, quod a. est in nullo ex b., quae VIEW AND COMPARE
66 est propositio maior negativa in syllogismo primo et proprius hoc VIEW AND COMPARE
67 appropriatur ostensioni et per circulationem in hoc primo modo se- VIEW AND COMPARE
68 cundae figurae, ut non observetur in ea haec figura eadem, sed redit   VIEW AND COMPARE

MC Prior Anal. (Lat.)

Averroes, Commentum super libris priorum analecticorum, transl. William of Luna.

Averroes, Commentum super libris priorum analecticorum, transl. William of Luna. Edited transcription of the editio princeps in: Aristoteles, Opera, Part I, 1: Organon, ed. Nicoletus Vernia, Venice: Andreas Torresanus, Bartholomaeus de Blavis, 2 Feb. 1483, n.p. [foll. 43r–64v] (Gesamtkatalog der Wiegendrucke 2337). Cologne: Digital Averroes Research Environment (DARE), 2011. URI: dare.uni-koeln.de/app/fulltexts/FT4 .

Content
Liber 1 Page: 43r
-Capitulum 1 Page: 43r
-Capitulum 2 Page: 43v
-Capitulum 3 Page: 44r
-Capitulum 4 Page: 44r
-Capitulum 5 Page: 44r
-Capitulum 6 Page: 44r
-Capitulum 7 Page: 44v
-Capitulum 8 Page: 45r
-Capitulum 9 Page: 46r
-Capitulum 10 Page: 46r
-Capitulum 11 Page: 46r
-Capitulum 12 Page: 46v
--Digressio Averrois Page: 46v
-Capitulum 13 Page: 47r
-Capitulum 14 Page: 47r
-Capitulum 15 Page: 47r
-Capitulum 16 Page: 48r
-Capitulum 17 Page: 48r
-Capitulum 18 Page: 48v
-Capitulum 19 Page: 48v
-Capitulum 20 Page: 49r
-Capitulum 21 Page: 50v
-Capitulum 22 Page: 51r
-Capitulum 23 Page: 51v
-Capitulum 24 Page: 51v
Rubrica Page: 51v
-Capitulum 25 Page: 51v
-Capitulum 26 Page: 53r
-Capitulum 27 Page: 53v
-Capitulum 28 Page: 55r
-Capitulum 29 Page: 55r
--De syllogismo hypothetico Page: 56v
-Capitulum 30 Page: 56v
Liber 2 Page: 57r
-Capitulum 1 Page: 58r
-Capitulum 2 Page: 58v
-Capitulum 3 Page: 58v
-Capitulum 4 Page: 59r
-Capitulum 5 Page: 59v
-Capitulum 6 Page: 60r
-Capitulum 7 Page: 60v
-Capitulum 8 Page: 61r
-Capitulum 9 Page: 61v
-Capitulum 10 Page: 62r
-Capitulum 11 Page: 62r
-Capitulum 12 Page: 62v
-Capitulum 13 Page: 62v
-Capitulum 14 Page: 62v
-Capitulum 15 Page: 63r
-Capitulum 16 Page: 64r
-Capitulum 17 Page: 64r
-Capitulum 18 Page: 64v